§10.1–10.234
Obruit Hesperia Phoebum nox umida porta,
imperiis properata Iovis; nec castra Pelasgum
aut Tyrias miseratus opes, sed triste, tot extra
agmina et immeritas ferro decrescere gentes,
5
panditur immenso deformis sanguine campus:
illic arma et equos, ibant quibus ante superbi,
funeraque orba rogis neglectaque membra relinquunt.
tunc inhonora cohors laceris insignibus aegras
secernunt acies, portaeque, ineuntibus arma
10
angustae populis, latae cepere reversos.
par utrimque dolor; sed dant solacia Thebis
quattuor errantes Danaum sine praeside turmae:
ceu mare per tumidum viduae moderantibus alni,
quas deus et casus tempestatesque gubernant.
15
inde animus Tyriis non iam sua castra, sed ultro
hostilem servare fugam, ne forte Mycenas
contenti rediisse petant: dat tessera signum
excubiis, positaeque vices; dux noctis opertae
sorte Meges ultroque Lycus, iamque ordine iusso
20
arma, dapes ignemque ferunt; rex firmat euntes:
‘ victores Danaum — nec enim lux crastina longe,
nec quae pro timidis intercessere tenebrae
semper erunt — augete animos et digna secundis
pectora ferte deis. iacet omnis gloria Lernae
25
praecipuaeque manus: subiit ultricia Tydeus
Tartara, Mors subitam nigri stupet auguris umbram,
Ismenos raptis tumet Hippomedontis opimis,
Arcada belligeris pudet adnumerare tropaeis.
in manibus merces, nusquam capita ardua belli
30
monstrataeque ducum septena per agmina cristae;
scilicet Adrasti senium fraterque iuventa
peior et insanis Capaneus metuendus in armis.
ite age et obsessis vigilem circumdate flammam!
nulli ex hoste metus: praedam adservatis opesque
35
iam vestras.’ sic ille truces hortatibus implet
Labdacidas, iuvat exhaustos iterare labores:
sicut erant — pulvis sudorque cruorque per artus
mixtus adhuc — vertere gradum; vix obvia passi
conloquia, amplexus etiam dextrasque suorum
40
excussere umeris, tum frontem aversaque terga
partiti laterumque sinus, vallum undique cingunt
ignibus infestis, rabidi sic agmine multo
sub noctem coiere lupi, quos omnibus agris
nil non ausa fames longo tenuavit hiatu:
45
iam stabula ipsa premunt, torquet spes inrita fauces,
balatusque tremens pinguesque ab ovilibus aurae 3;
quod superest, duris adfrangunt postibus ungues,
pectoraque et siccos minuunt in limine dentes.
At procul Argolici supplex in margine templi
50
coetus et ad patrias fusae Pelopeides aras
sceptrifcrae Iunonis opem reditumque suorum
exposcunt, pictasque fores et frigida voltu
saxa terunt parvosque docent procumbere natos,
condiderant iam vota diem; nox addita curas
55
iungit, et ingestis vigilant altaria flammis.
peplum etiam dono, cuius mirabile textum
nulla manu sterilis nec dissociata marito
versarat, calathis castae velamina divae
haud spernenda ferunt, variis ubi plurima floret
60
purpura picta modis mixtoque incenditur auro.
ipsa illic magni thalamo desponsa Tonantis,
expers conubii et timide positura sororem,
lumine demisso pueri Iovis oscula libat
simplex et nondum furtis offensa mariti,
65
hoc tunc Argolicae sanctum velamine matres
induerant ebur, et lacrimis questuque rogabant:
‘aspice sacrilegas Cadmeae paelicis arces,
siderei regina poli, tumulumque rebellem
disice et in Thebas aliud — potes — excute fulmen.’
70
quid faciat? scit Fata suis contraria Grais
aversumque Iovem, sed nec periisse precatus
tantaque dona velit; tempus tamen obvia magni
fors dedit auxilii, videt alto ex aethere elusa
moenia et insomni vallum statione teneri:
75
horruit irarum stimulis motaque verendum
turbavit diadema coma: non saevius arsit
Herculeae cum matris onus geminosque Tonantis
secubitus vacuis indignaretur in astris.
ergo intempesta somni dulcedine captos
80
destinat Aonios leto praebere, suamque
orbibus accingi solitis iubet Irin et omne
mandat opus. paret iussis dea clara polumque
linquit et in terras longo suspenditur arcu.
Stat super occiduae nebulosa cubilia noctis
85
Aethiopasque alios, nulli penetrabilis astro,
lucus iners, subterque cavis grave rupibus antrum
it vacuum in montem, qua desidis atria Somni
securumque larem segnis Natura locavit,
limen opaca Quies et pigra Oblivio servant
90
et numquam vigili torpens Ignavia voltu.
Otia vestibulo pressisque Silentia pinnis
muta sedent abiguntque truces a culmine ventos
et ramos errare vetant et murmura demunt
alitibus, non hic pelagi, licet omnia clament
95
litora, non ullus caeli fragor; ipse profundis
vallibus effugiens speluncae proximus amnis
saxa inter scopulosque tacet 1: nigrantia circum
armenta, omne solo recubat pecus, et nova marcent
germina, terrarumque inclinat spiritus herbas,
100
mille intus simulacra dei caelaverat ardens
Mulciber: hic haeret lateri redimita voluptas,
hic comes in requiem vergens Labor, est ubi Baccho,
est ubi Martigenae socium pulvinar Amori
obtinet, interius tecti in penetralibus altis
105
et cum Morte iacet, nullique ea tristis imago
cernitur, hae species, ipse autem umentia subter
antra soporifero stipatos flore tapetas
incubat; exhalant vestes et corpore pigro
strata calent, supraque torum niger efflat anhelo
110
ore vapor; manus haec fusos a tempore laevo
sustentat crinis, haec cornu oblita remisit,
adsunt innumero circum vaga Somnia vultu,
vera simul falsis permixtaque tristia blandis,
noctis opaca cohors, trabibusque aut postibus haerent,
115
aut tellure iacent, tenuis, qua circuit aulam,
invalidusque nitor, primosque hortantia somnos
languida succiduis exspirant lumina flammis.
Huc se caeruleo libravit ab aethere virgo
discolor: effulgent silvae, tenebrosaque Tempe
120
adrisere deae, et zonis lucentibus icta
evigilat domus; ipse autem nec lampade clara
nec sonitu nec voce deae perculsus eodem
more iacet, donec radios Thaumantias omnis
impulit inque oculos penitus descendit inertes.
125
tunc sic orsa loqui nimborum fulva creatrix:
‘ Sidonios te Iuno duces, mitissime divum
Somne, iubet populumque trucis defigere Cadmi,
qui nunc eventu belli tumefactus Achaeum
pervigil adservat vallum et tua iura recusat,
130
da precibus tantis, rara est hoc posse facultas
placatumque Iovem dextra Iunone mereri.’
dixit, et increpitans languentia pectora dextra,
ne pereant voces, iterumque iterumque monebat,
ille deae iussis vultu, quo nutat, eodem
135
adnuit; excedit gravior nigrantibus antris
Iris et obtusum multo iubar excitat imbri.
Ipse quoque et volucrem gressum et ventosa citavit
tempora, et obscuri sinuatam frigore caeli
implevit chlamydem, tacitoque per aethera cursu
140
fertur et Aoniis longe gravis imminet arvis.
illius aura solo volucres pecudesque ferasque
explicat, et penitus, quemcumque supervolat orbem,
languida de scopulis sidunt freta, pignus haerent
nubila, demittunt extrema cacumina silvae,
145
pluraque laxato ceciderunt sidera caelo.
primus adesse deum subita caligine sensit
campus, et innumerae voces fremitusque virorum
submisere sonum; cum vero umentibus alis
incubuit piceaque haud umquam densior umbra
150
castra subit, errare oculi resolutaque colla,
et medio adfatu verba imperfecta relinqui,
mox et fulgentes clipeos et saeva remittunt
pila manu, lassique cadunt in pectora voltus,
et iam cuncta silent: ipsi iam stare recusant
155
cornipedes, ipsos subitus cinis abstulit ignes.
At non et trepidis eadem sopor otia Grais
suadet, et adiunctis arcet sua nubila castris
noctivagi vis blanda dei: stant undique in armis
foedam indignantes noctem vigilesque superbos,
160
ecce repens superis animum lymphantibus horror
Thiodamanta subit formidandoque tumultu
pandere fata iubet, sive hanc Saturnia mentem,
sive novum comitem bonus instigabat Apollo,
prosilit in medios, visu audituque tremendus
165
impatiensque dei, fragili quem mente receptum
non capit: exundant stimuli, nudusque per ora
stat furor, et trepidas incerto sanguine tendit
exhauritque genas — acies huc errat et illuc —
sertaque mixta comis sparsa cervice flagellat,
170
sic Phryga terrificis genetrix Idaea cruentum
elicit ex adytis consumptaque bracchia ferro
scire vetat; quatit ille sacras in pectora pinus
sanguineosque rotat crines et vulnera cursu
exanimat: pavet omnis ager respersaque cultrix
175
arbor, et attoniti currum erexere leones.
ventum ad consilii penetrale domumque verendam
signorum, magnis ubi dudum cladibus aeger,
rerum extrema movens, frustra consultat Adrastus.
stant circum subiti proceres, ut quisque perempto
180
proximus, et magnis loca desolata tuentur
regibus haud laeti seque huc crevisse dolentes,
non secus amisso medium cum praeside puppis
fregit iter, subit ad vidui moderamina clavi
aut laterum custos, aut quem penes obvia ponto
185
prora fuit: stupet ipsa ratis tardeque sequuntur
arma, nec accedit domino tutela minori.
ergo alacer trepidos sic erigit augur Achivos:
‘magna deum mandata, duces, monitusque verendos
advehimus, non hae nostro de pectore voces:
190
ille canit, cui me famulari et sumere vittas
vestra fides, ipso non discordante, subegit.
nox fecunda operum pulchraeque accommoda fraudi
panditur augurio divom; vocat obvia virtus,
et poscit Fortuna manus, stupet obruta somno
195
Aonidum legio: tempus nunc funera regum
ulcisci miserumque diem; rapite arma morasque
frangite portarum: sociis hoc subdere flammas,
hoc tumulare suos. equidem haec et Marte diurno
dum res infractae pulsique in terga redimus —
200
per tripodas iuro et rapti nova fata magistri —
vidi, et me volucres circum plausere secundae.
sed nunc certa fides, modo me sub nocte silenti
ipse, ipse adsurgens iterum tellure soluta,
qualis erat — solos infecerat umbra iugales — ,
205
Amphiaraus adit: non vanae monstra quietis,
nec somno comperta loquor, 'tune' inquit, 'inertes Inachidas —
redde haec Parnassia serta meosque
redde deos — tantam patiere amittere noctem,
degener? haec egomet caeli secreta vagosque
210
edocui lapsus? vade heia, ulciscere ferro
nos saltem! ' dixit, meque haec ad limina visus
cuspide sublata totoque impellere curru.
quare agite, utendum superis; non comminus hostes
sternendi: bellum iacet, et saevire potestas,
215
ecqui aderunt, quos ingenti se adtollere fama
non pigeat, dum fata sinunt? iterum ecce benignae
noctis aves; sequor, et comitum licet agmina cessent,
solus eo! atque adeo venit ille et quassat habenas.’
Talia vociferans noctem exturbabat, euntque
220
non secus accensi proceres, quam si omnibus idem
corde deus: flagrant comitari et iungere casus,
ter denos numero, turmarum robora, iussus
ipse legit; circa fremit indignata iuventus
cetera, cur maneant castris ignavaque servent
225
otia: pars sublime genus, pars facta suorum,
pars sua, sortem alii clamant, sortem undique poscunt,
gaudet in adversis animoque adsurgit Adrastus.
vertice sic Pholoes volucrum nutritor equorum,
cum fetura gregem pecoroso vere novavit,
230
laetatur cernens hos montis in ardua niti,
hos innare vadis, certare parentibus illos;
tunc vacuo sub corde movet, qui molle domandi
ferre iugum, qui terga boni, quis in arma tubasque
natus, ad Eleas melior quis surgere palmas:
§10.235–10.469
235
talis erat turmae ductor longaevus Achivae.
nec deest inceptis 2: ‘unde haec tam sera repente
numina? qui fractos superi rediistis ad Argos?
estne hic infelix virtus? gentique superstes
sanguis, et in miseris animorum semina durant?
240
laudo equidem, egregii iuvenes, pulchraque meorum
seditione fruor; sed fraudem et operta paramus
proelia, celandi motus: numquam apta latenti
turba dolo. servate animos, venit ultor in hostes
ecce dies; tunc arma palam, tunc ibimus omnes.’
245
his tandem virtus iuvenum frenata quievit:
non aliter moto quam si pater Aeolus antro
portam iterum saxo premat imperiosus et omne
claudat iter, iamiam sperantibus aequora ventis.
Insuper Herculeum sibi iungit Agyllea vates
250
Actoraque: hic aptus suadere, hic robore iactat
non cessisse patri; comites tribus ordine deni,
horrendum Aoniis et contra stantibus agmen,
ipse novi gradiens furta ad Mavortia belli
ponit adoratas, Phoebea insignia, frondes,
255
longaevique ducis gremio commendat honorem
frontis, et oblatam Polynicis munere grato
loricam galeamque subit, ferus Actora magno
ense gravat Capaneus, ipse haud dignatus in hostem
ire dolo superosque sequi, permutat Agylleus
260
arma trucis Nomii: quid enim fallentibus umbris
arcus et Herculeae iuvissent bella sagittae?
Inde per abruptas castrorum ex aggere pinnas,
ne gravis exclamet portae mugitus aenae,
praecipitant saltu; nec longum, et protinus ingens
265
praeda solo ceu iam exanimes multoque peracti
ense iacent.’ ite, o socii, quacumque voluptas
caedis inexhaustae, superisque faventibus, oro,
sufficite!’ hortatur clara iam voce sacerdos,
‘cernitis expositas turpi marcore cohortes?
270
pro pudor! Argolicas hine ausi obsidere portas,
hi servare viros?’ sic fatus, et exuit ensem
fulmineum rapidaque manu morientia transit
agmina, quis numeret caedes, aut nomine turbam
exanimem signare queat? subit ordine nullo
275
tergaque pectoraque et galeis inclusa relinquit
murmura permiscetque vagos in sanguine manes:
hunc temere explicitum stratis, hunc sero remissis
gressibus inlapsum clipeo et male tela tenentem,
coetibus hos mediis vina inter et arma iacentes,
280
adclines clipeis alios, ut quemque ligatum
infelix tellure sopor supremaque nubes
obruerat. nec numen abest, armataque Iuno
lunarem quatiens exserta lampada dextra
pandit iter firmatque animos et corpora monstrat,
285
sentit adesse deam, tacitus sed gaudia celat
Thiodamas; iam tarda manus, iam debile ferrum
et caligantes nimiis successibus irae.
Caspia non aliter magnorum in strage iuvencum
tigris, ubi immenso rabies placata cruore
290
lassavitque genas et crasso sordida tabo
confudit maculas, spectat sua facta doletque
defecisse famem: victus sic augur inerrat
caedibus Aoniis; optet nunc bracchia centum
centenasque in bella manus; iam taedet inanes
295
exhaurire minas, hostemque adsurgere mallet.
Parte alia segnes magno satus Hercule vastat
Sidonios Actorque alia, sua quemque cruento
limite turba subit: stagnant nigrantia tabo
gramina, sanguineis nutant tentoria rivis;
300
fumat humus, somnique et mortis anhelitus una
volvitur; haud quisquam visus aut ora iacentum
erexit: tali miseris deus aliger umbra
incubat et tantum morientia lumina solvit.
traxerat insomnis cithara ludoque suprema
305
sidera iam nullos visurus Ialmenus ortus,
Sidonium paeana canens; huic languida cervix
in laevum cogente deo mediaque iacebant
colla replicta lyra: ferrum per pectus Agylleus
exigit aptatamque cava testudine dextram
310
percutit et digitos inter sua fila trementes.
proturbat mensas dirus liquor: undique manant
sanguine permixti latices et Bacchus in altos
crateras paterasque redit, ferus occupat Actor
implicitum fratri Thamyrin, Tagus haurit Echetli
315
terga coronati, Danaus caput amputat Hebri:
nescius heu rapitur fatis, hilarisque sub umbras
vita fugit mortisque ferae lucrata dolores.
stratus humo gelida subter iuga fida rotasque
Calpetus Aonios gramen gentile metentes
320
proflatu terrebat equos: madida ora redundant
accensusque mero sopor aestuat; ecce iacentis
Inachius vates iugulum fodit, expulit ingens
vina cruor fractumque perit in sanguine murmur.
fors illi praesaga quies, nigrasque gravatus
325
per somnum Thebas et Thiodamanta videbat.
Quarta soporiferae superabant tempora nocti,
cum vacuae nubes et honor non omnibus astris,
adflatusque fugit curru maiore Bootes,
iamque ipsum defecit opus, cum providus Actor
330
Thiodamanta vocat: ‘satis haec inopina Pelasgis
gaudia: vix ullos tanto reor agmine saevam
effugisse necem, ni quos deformis in alto
sanguine degeneres occultat vita; secundis
pone modum: sunt et diris sua numina Thebis.
335
forsitan et nobis modo quae favere, recedunt.’
paruit, et madidas tollens ad sidera palmas:
‘Phoebe, tibi exuvias monstratae praemia noctis
nondum ablutus aquis — tibi enim haec ego sacra litavi —
trado ferus miles tripodum fidusque sacerdos,
340
si non dedecui tua iussa tulique prementem,
saepe veni, saepe hanc dignare inrumpere mentem,
nunc tibi crudus honos, trunca arma cruorque virorum:
at patrias si quando domos optataque, Paean,
templa, Lycie, dabis, tot ditia dona sacratis
345
postibus et totidem voti memor exige tauros.’
dixerat, et laetis socios revocabat ab armis.
venerat hos inter fato Calydonius Hopleus
Maenaliusque Dymas, dilecti regibus ambo,
regum ambo comites, quorum post funera maesti
350
vitam indignantur. prior Arcada concitat Hopleus:
‘nullane post manes regis tibi cura perempti,
clare Dyma, teneant quem iam fortasse volucres
Thebanique canes? patriae quid deinde feretis,
Arcades? en reduces contra venit aspera mater:
355
funus ubi? at nostro semper sub pectore Tydeus
saevit inops tumuli, quamvis patientior artus
ille nec abruptis adeo lacrimabilis annis,
ire tamen saevumque libet nullo ordine passim
scrutari campum, mediasve inrumpere Thebas,’
360
excipit orsa Dymas; ‘per ego haec vaga sidera iuro,
per ducis errantes instar mihi numinis umbras,
idem animus misero; comitem circumspicit olim
mens humilis luctu, sed nunc prior ibo’ — viamque
incohat et maesto conversus ad aethera voltu
365
sic ait: ‘arcanae moderatrix Cynthia noctis,
si te tergeminis perhibent variare figuris
numen et in silvas alio descendere voltu,
ille comes nuper nemorumque insignis alumnus,
ille tuus, Diana, puer — nunc respice saltem
370
— quaeritur,’ incendit pronis dea cornibus almum
sidus et admoto monstravit funera curru.
apparent campi Thebaeque altusque Cithaeron:
sic ubi nocturnum tonitru malus aethera frangit
Iuppiter, absiliunt nubes et fulgure claro
375
astra patent, subitusque oculis ostenditur orbis.
accepit radios et eadem percitus Hopleus
Tydea luce videt; longe dant signa per umbras
mutua laetantes, et amicum pondus uterque,
ceu reduces vitae saevaque a morte remissos,
380
subiecta cervice levant; nec verba, nec ausi
flere diu: prope saeva dies iudexque minatur
ortus, eunt taciti per maesta silentia magnis
passibus exhaustasque dolent pallere tenebras.
Invida fata piis et fors ingentibus ausis
385
rara comes, iam castra vident animisque propinquant,
et decrescit onus, subiti cum pulveris umbra
et sonus a tergo, monitu ducis acer agebat
Amphion equites, noctem vigilataque castra
explorare datus, primusque per avia campi
390
usque procul — necdum totas lux solverat umbras —
nescio quid visu dubium incensumque moveri
corporaque ire videt; subitus mox fraude reperta
exclamat: cohibete gradum quicumque! sed hostes
esse patet: miseri pergunt anteire timentque
395
non sibi; tunc mortem trepidis minitatur et hastam
expulit, ac vanos alte levat eminus ictus,
adfectans errare manum, stetit illa Dymantis
ante oculos, qui forte prior gressumque repressit.
at non magnanimus curavit perdere iactus
400
Aepytus, et fixo transverberat Hoplea tergo
pendentisque etiam perstrinxit Tydeos armos,
labitur egregii nondum ducis immemor Hopleus,
exspiratque tenens — felix, si corpus ademptum
neseiat — et saevas talis descendit ad umbras.
405
viderat hoc retro conversus et agmina sentit
iuncta Dymas, dubius precibusne subiret an armis
instantes; arma ira dabat, fortuna precari,
non audere iubet: neutri fiducia coepto,
distulit ira preces; ponit miserabile corpus
410
ante pedes, tergoque graves, quas forte ferebat,
tigridis exuvias, in laevam torquet et obstat
exsertum obiectans mucronem, inque omnia tela
versus et ad caedem iuxta mortemque paratus:
ut lea, quam saevo fetam pressere cubili
415
venantes Numidae, natos erecta superstat
mente sed incerta, torvum ac miserabile frendens;
illa quidem turbare globos et frangere morsu
tela queat, sed prolis amor crudelia vincit
pectora, et a media catulos circumspicit ira.
420
et iam laeva viro, quamvis saevire vetaret
Amphion, erepta manus, puerique trahuntur
ora supina comis, serus tunc denique supplex
demisso mucrone rogat: ‘moderatius, oro,
ducite, fulminei per vos cunabula Bacchi
425
Inoamque fugam vestrique Palaemonis annos!
si cui forte domi natorum gaudia, si quis
hic pater, angusti puero date pulveris haustus
exiguamque facem! rogat, en rogat ipse tacentis
voltus: ego infandas potior satiare volucres,
430
me praebete feris, ego bella audere coegi.’
immo ait Amphion, ‘regem si tanta cupido
condere, quae timidis belli mens, ede, Pelasgis,
quid fracti exsanguesque parent; cuncta ocius effer,
et vita tumuloque ducis donatus abito.’
435
horruit et toto praecordia protinus Arcas
implevit capulo. summumne hoc cladibus inquit,
‘deerat, ut adflictos turparem ego proditor Argos?
nil emimus tanti, nec sic velit ipse cremari.’
sic ait. et magno proscissum volnere pectus
440
iniecit puero, supremaque murmura volvens:
‘ hoc tamen interea mecum potiare sepulcro.’
tales optatis regum in complexibus ambo,
par insigne animis, Aetolus et inclytus Arcas,
egregias efflant animas letoque fruuntur.
445
vos quoque sacrati, quamvis mea carmina surgant
inferiore lyra, memores superabitis annos.
forsitan et comites non aspernabitur umbras
Euryalus Phrygiique admittet gloria Nisi.
At ferus Amphion, regi qui facta reportent
450
edoceantque dolum captivaque corpora reddant,
mittit ovans; clusis ipse insultare Pelasgis
tendit et abscisos sociorum ostendere voltus,
interea reducem murorum e culmine Grai
Thiodamanta vident nec iam erumpentia celant
455
gaudia, ut exsertos enses et caede recenti
arma rubere notant, novus adsilit aethera magnum
clamor, et e summo pendent cupida agmina vallo
noscere quisque suos. volucrum sic turba recentum,
cum reducem longo prospexit in aere matrem,
460
ire cupit contra summique e margine nidi
exstat hians, iamiamque cadat, ni pectore toto
obstet aperta parens et amantibus increpet alis.
dumque opus arcanum et taciti compendia Martis
enumerant laetisque suos complexibus implent
465
Hopleaque exquirunt tardumque Dymanta queruntur:
ecce et Dircaeae iuxta dux concitus alae
venerat Amphion; non longum caede recenti
laetatus videt innumeris fervere catervis
tellurem atque una gentem exspirare ruina,
§10.470–10.706
470
qui tremor elicita caeli de lampade tactis,
hic fixit iuvenem, pariterque horrore sub uno
vox, acies sanguisque perit, gemitusque parantem
ipse ultro convertit equus; fugit ala retorto
pulvere, nondum illi Thebarum claustra subibant,
475
et iam Argiva cohors nocturno freta triumpho
prosilit in campos; per et arma et membra iacentum
taetraque congerie sola semianimumque cruorem
cornipedes ipsique ruunt: gravis exterit artus
ungula, sanguineus lavat imber et impedit axes.
480
dulce viris hac ire via, ceu tecta superbi
Sidonia atque ipsas calcent in sanguine Thebas.
hortatur Capaneus: ‘satis occultata, Pelasgi,
delituit virtus: nunc, nunc mihi vincere pulchrum
teste die; mecum clamore et pulvere aperto
485
ite palam, iuvenes: sunt et mihi provida dextrae
omina et horrendi stricto mucrone furores.’
sic ait; ardentes alacer succendit Adrastus
Argolicusque gener, sequitur iam tristior augur,
iamque premunt muros — et adhuc nova funera narrat
490
Amphion — miseramque intrarant protinus urbem,
ni Megareus specula citus exclamasset ab alta:
claude, vigil,subeunt hostes,claude undique portas!
Est ubi dat vires nimius timor: ocius omnis
porta coit; solas dum tardius artat Echion
495
Ogygias, audax animis Spartana iuventus
inrupit, caesique ruunt in limine primo
incola Taygeti Panopeus rigidique natator
Oebalus Eurotae; tuque, o spectate palaestris
omnibus et nuper Nemeaeo in pulvere felix,
500
Alcidama, primis quem caestibus ipse ligarat
Tyndarides, nitidi moriens convexa magistri
respicis: averso pariter deus occidit astro,
te nemus Oebalium, te lubrica ripa Lacaenae
virginis et falso gurges cantatus olori
505
flebit, Amyclaeis Triviae lugebere Nymphis,
et quae te leges praeceptaque fortia belli
erudiit genetrix, nimium didicisse queretur.
talis Echionio Mavors in limine saevit.
Tandem umeris obnixus Acron et pectore toto
510
pronus Ialmenides aeratae robora portae
torserunt: quanta pariter cervice gementes
profringunt inarata diu Pangaea iuvenci.
par operis iactura lucro, quippe hoste retento
exclusere suos; cadit intra moenia Graius
515
Ormenus, et pronas tendentis Amyntoris ulnas
fundentisque preces penitus cervice remissa
verba solo voltusque cadunt, colloque decorus
torques in hostiles cecidit per vulnus harenas.
solvitur interea vallum, primaeque recusant
520
stare morae; iam se peditum iunxere catervae
moenibus: at patulas saltu transmittere fossas
horror equis, haerent trepidi atque immane paventes
abruptum mirantur agi 2; nunc impetus ire
margine ab extremo, nunc sponte in frena recedunt.
525
hi praefixa solo vellunt munimina, at illi
portarum obiectus minuunt et ferrea sudant
claustra remoliri, trabibusque atque aere sonoro
pellunt saxa loco; pars ad fastigia missas
exsultant haesisse faces, pars ima lacessunt
530
scrutanturque cavas caeca testudine turres.
At Tyrii, quae sola salus, caput omne coronant
murorum, nigrasque sudes et lucida ferro
spicula et arsuras caeli per inania glandes
saxaque in adversos ipsis avolsa rotabant
535
moenibus: exundant saevo fastigia nimbo,
armataeque vomunt stridentia tela fenestrae,
qualiter aut Malean aut alta Ceraunia supra
cessantes in nube sedent nigrisque locantur
collibus et subitae saliunt in vela procellae:
540
talis Agenoreis Argivom exercitus armis
obruitur; non ora virum, non pectora flectit
imber atrox, rectosque tenent in moenia voltus
immemores leti et tantum sua tela videntes.
Anthea falcato lustrantem moenia curru
545
desuper Ogygiae pepulit gravis impetus hastae;
lora excussa manu, retroque in terga volutus
semianimos artus ocreis retinentibus haeret;
mirandum visu belli scelus: arma trahuntur,
fumantesque rotae tellurem et tertius hastae
550
sulcus arat; longo sequitur vaga pulvere cervix,
et resupinarum patet orbita lata comarum.
At tuba luctificis pulsat clangoribus urbem
obsaeptasque fores sonitu perfringit amaro,
divisere aditus, omnique in limine saevus
555
signifer, ante omnes sua damna et gaudia portans,
dira intus facies, vix Mavors ipse videndo
gaudeat; insanis lymphatam horroribus urbem
scindunt dissensu vario Luctusque Furorque
et Pavor et caecis Fuga circumfusa tenebris,
560
bellum intrasse putes: fervent discursibus arces,
miscentur clamore viae, ferrum undique et ignes
mente vident, saevas mente accepere catenas,
consumpsit ventura timor: iam tecta replerunt
templaque et ingratae vallantur planctibus arae.
565
una omnes eademque subit formido per annos:
poscunt fata senes, ardet palletque iuventus,
atria femineis trepidant ululata querellis,
flent pueri et flendi nequeunt cognoscere causas
attoniti et tantum matrum lamenta trementes,
570
illas cogit amor, nec habent extrema pudorem:
ipsae tela viris, ipsae iram animosque ministrant,
hortanturque unaque ruunt, nec avita gementes
limina nec parvos cessant ostendere natos:
sic ubi pumiceo pastor rapturus ab antro
575
armatas erexit apes, fremit aspera nubes,
inque vicem sese stridore hortantur et omnes
hostis in ora volant, mox deficientibus alis
amplexae flavamque domum captivaque plangunt
mella laboratasque premunt ad pectora ceras.
580
Nee non ancipitis pugnat sententia volgi
discordesque serit motus: hi reddere fratrem 1 —
nec mussant, sed voce palam claroque tumultu — ,
reddere regna iubent; periit reverentia regis
sollicitis: ‘veniat pactumque hic computet annum,
585
Cadmeosque lares exsul patriasque salutet
infelix tenebras; cur autem ego sanguine fraudes
et periura luam regalis crimina noxae?’
inde alii: sera ista fides, iam vincere mavult.
Tiresian alii lacrimis et supplice coetu
590
orant, quodque unum rebus solamen in artis,
nosse futura rogant, tenet ille inclusa premitque
fata deum: ‘quiane ante duci bene credita nostro
consilia et monitus, cum perfida bella vetarem?
te tamen, infelix,’ inquit, ‘perituraque Thebe,
595
si taceam, nequeo miser exaudire cadentem
Argolicumque oculis haurire vacantibus ignem,
vincamur, Pietas; pone heia altaria, virgo,
quaeramus superos.’ facit illa, acieque sagaci
sanguineos flammarum apices geminumque per aras
600
ignem et clara tamen mediae fastigia lucis
orta docet; tunc in speciem serpentis inanem
ancipiti gyro volvi frangique ruborem
demonstrat dubio, patriasque inluminat umbras,
ille coronatos iamdudum amplectitur ignes,
605
fatidicum sorbens vultu flagrante vaporem.
stant tristes horrore comae, vittasque prementes
caesaries insana levat: diducta putares
lumina consumptumque genis rediisse nitorem.
tandem exundanti permisit verba furori:
610
‘audite, o sontes, extrema litamina divum,
Labdacidae: venit alma salus, sed limite duro.
Martius inferias et saeva efflagitat anguis
sacra: cadat generis quicumque novissimus exstat
viperei, datur hoc tantum victoria pacto.
615
felix, qui tanta lucem mercede relinquet.’
Stabat fatidici prope saeva altaria vatis
maestus, adhuc patriae et tantum communia lugens
fata, Creon: grandem subiti cum fulminis ictum,
non secus ac torta traiectus cuspide pectus,
620
accipit exanimis sentitque Menoecea posci.
monstrat enim suadetque timor; stupet anxius alto
corda metu glaciante pater: Trinacria qualis
ora repercussum Libyco mare sumit ab aestu,
mox plenum Phoebo vatem et celerare iubentem
625
nunc humilis genua amplectens, nunc ora canentis
nequiquam reticere rogat; iam fama sacratam
vocem amplexa volat, clamavitque oracula Thebae.
Nunc, age, quis stimulos et pulchrae gaudia mortis
addiderit iuveni — neque enim haec absentibus umquam
630
mens homini transmissa deis — memor incipe Clio,
saecula te quoniam penes et digesta vetustas.
Diva Iovis solio iuxta comes, unde per orbem
rara dari terrisque solet contingere, virtus,
seu pater omnipotens tribuit, sive ipsa capacis
635
elegit penetrare viros, caelestibus ut tunc
desiluit gavisa plagis! dant clara meanti
astra locum quosque ipsa polis adfixerat ignes.
iamque premit terras, nec vultus ab aethere longe;
sed placuit mutare genas, fit provida Manto,
640
responsis ut plena fides, et fraude priores
exuitur voltus, abiit horrorque vigorque
ex oculis, paulum decoris permansit honosque
mollior, et posito vatum gestamina ferro
subdita; descendunt vestes, torvisque ligatur
645
vitta comis — nam laurus erat — tamen aspera produnt
ora deam nimiique gradus, sic Lydia coniunx
Amphitryoniaden exutum horrentia terga
perdere Sidonios umeris ridebat amictus
et turbare colus et tympana rumpere dextra.
650
Sed neque te indecorem sacris dignumque iuberi
talia Dircaea stantem pro turre, Menoeceu,
invenit; immensae reserato limine portae
sternebas Danaos, pariter Mavortius Haemon.
sed consanguinei quamvis atque omnia fratres,
655
tu prior: exanimes circum cumulantur acervi;
omne sedet telum, nulli sine caedibus ictus —
necdum aderat virtus — non mens, non dextra quiescit,
non avida arma vacant, ipsa insanire videtur
Sphinx galeae custos, visoque animata cruore
660
emicat effigies et sparsa orichalca renident:
cum dea pugnantis capulum dextramque repressit:
‘magnanime o iuvenis, quo non agnoverit ullum
certius armifero Cadmi de semine Mavors,
linque humiles pugnas, non haec tibi debita virtus:
665
astra vocant, caeloque animam, plus concipe, mittes,
iamdudum hoc hilares genitor baechatur ad aras,
hoc ignes fibraeque volunt, hoc urget Apollo:
terrigenam cuncto patriae pro sanguine poscunt,
fama canit monitus, gaudet Cadmeia plebes
670
certa tui 1; rape mente deos, rape nobile fatum.
i, precor, adcelera, ne proximus occupet Haemon.’
sic ait, et magna cunctantis pectora dextra
permulsit tacite seseque in corde reliquit,
fulminis haud citius radiis adflata cupressus
675
combibit infestas et stirpe et vertice flammas,
quam iuvenis multo possessus numine pectus
erexit sensus letique invasit amorem,
ut vero aversae gressumque habitumque notavit
et subitam a terris in nubila crescere Manto,
680
obstipuit. ‘sequimur, divum quaecumque vocasti,
nec tarde paremus,’ ait; iamiamque recedens
instantem vallo Pylium tamen Agrea fixit,
armigeri fessum excipiunt; tum vulgus euntem
auctorem pacis servatoremque deumque
685
conclamat gaudens atque ignibus implet honestis,
iamque iter ad muros cursu festinus anhelo
obtinet et miseros gaudet vitasse parentes,
eum genitor — steteruntque ambo et vox haesit utrique,
deiectaeque genae, tandem pater ante profatus:
690
‘quis novus inceptis rapuit te casus ab armis?
quae bello graviora paras? dic, nate, precanti,
cur tibi torva acies? cur hic truculentus in ore
pallor, et ad patrios non stant tua lumina voltus?
audisti responsa, palam est. per ego oro tuosque,
695
nate, meosque annos miseraeque per ubera matris,
ne vati, ne crede, puer! superine profanum
dignantur stimulare senem, cui vultus inanis
exstinctique orbes et poena simillima diro
Oedipodae? quid si insidiis et fraude dolosa
700
rex agit, extrema est cui nostra in sorte timori
nobilitas tuaque ante duces notissima virtus?
illius haec forsan, remur quae verba deorum;
ille monet! ne frena animo permitte calenti,
da spatium tenuemque moram, male cuncta ministrat
705
impetus; hoc, oro, munus concede parenti.
sic tua maturis signentur tempora canis,
§10.707–10.939
et sis ipse parens et ad hunc, animose, timorem
pervenias: ne perge meos orbare penates,
externi te nempe patres alienaque tangunt
710
pignora? si pudor est,primum miserere tuorum.
haec pietas, hic verus honos; ibi gloria tantum
ventosumque decus titulique in morte latentes,
nec timidus te flecto parens: i, proelia misce,
i Danaas acies mediosque per obvius enses;
715
non teneo: liceat misero tremibunda lavare
vulnera et undantem lacrimis siccare cruorem,
teque iterum saevis iterumque remittere bellis,
hoc malunt Thebae.’ sic colla manusque tenebat
implicitus; sed nee lacrimae nec verba movebant
720
dis votum iuvenem; quin et monstrantibus illis
fraude patrem tacita subit avertitque timorem:
‘falleris heu verosque metus, pater optime, nescis,
non me ulli monitus, nec vatum exorsa furentum
sollicitant vanisque movent: sibi callidus ista
725
Tiresias nataeque canat; non si ipse reclusis
comminus ex adytis in me insaniret Apollo,
sed gravis unanimi casus me fratris ad urbem
sponte refert: gemit Inachia mihi saucius Haemon
cuspide; vix illum medio de pulvere belli
730
inter utrasque acies, iamiamque tenentibus Argis —
sed moror; i, refove dubium turbaeve ferenti
dic, pareant leviterque vehant; ego vulnera doctum
iungere supremique fugam revocare cruoris
Aetiona petam.’ sic imperfecta locutus
735
effugit; illi atra mersum caligine pectus
confudit sensus; pietas incerta vagatur
discordantque metus, impellunt credere Parcae.
Turbidus interea ruptis venientia portis
agmina belligeri Capaneus agit aequore campi,
740
cornua nunc equitum, cuneos nunc ille pedestres,
et proculcantes moderantum funera currus;
idem altas turres saxis et turbine crebro
laxat, agit turmas idem atque in sanguine fumat,
nunc spargit torquens volucri nova vulnera plumbo,
745
nunc iaculum excusso rotat in sublime lacerto,
nullaque tectorum subit ad fastigia, quae non
deferat hasta virum perfusaque caede recurrat.
nee iam aut Oeniden aut Hippomedonta peremptos
aut vatem Pelopea phalanx aut Areada credunt:
750
quin socium coiisse animas et corpore in uno
stare omnes, ita cuncta replet, non ullius aetas,
non cultus, non forma movet; pugnantibus idem
supplicibusque furit; non quisquam obsistere contra,
non belli temptare vices: procul arma furentis
755
terribilesque iubas et frontem cassidis horrent.
At pius electa murorum in parte Menoeceus
iam sacer aspectu solitoque augustior ore,
ceu subito in terras supero demissus ab axe,
constitit, exempta manifestus casside nosci,
760
despexitque acies hominum et clamore profundo
convertit campum iussitque silentia bello.
‘armorum superi, tuque o qui funere tanto
indulges mihi, Phoebe, mori, date gaudia Thebis,
quae pepigi et toto quae sanguine prodigus emi.
765
ferte retro bellum captaeque impingite Lernae
relliquias turpes, confixaque terga foventes
Inachus indecores pater aversetur alumnos.
at Tyriis templa, arva, domos, conubia, natos
reddite morte mea: si vos placita hostia iuvi,
770
si non attonitis vatis consulta recepi
auribus et Thebis nondum credentibus hausi,
haec Amphioniis pro me persolvite tectis
ac mihi deceptum, precor, exorate parentem.’
sic ait, insignemque animam mucrone corusco
775
dedignantem artus pridem maestamque teneri
arripit atque uno quaesitam vulnere rumpit,
sanguine tunc spargit turres et moenia lustrat,
seque super medias acies, nondum ense remisso,
iecit et in saevos cadere est conatus Achivos.
780
ast illum amplexae Pietas virtusque ferebant
leniter ad terras corpus; nam spiritus olim
ante Iovem et summis apicem sibi poscit in astris.
Iamque intra muros nullo sudore receptum
gaudentes heroa ferunt: abscesserat ultro
785
Tantalidum venerata cohors; subit agmine longo
colla inter iuvenum, laetisque favoribus omni
concinitur vulgo Cadmum atque Amphiona supra
conditor; hi sertis, hi veris honore solutos
adcumulant artus patriaque in sede reponunt
790
corpus adoratum. repetunt mox bella peractis
laudibus; hic victa genitor lacrimabilis ira
congemit, et tandem matri data flere potestas:
‘lustralemne feris ego te, puer inclyte, Thebis
devotumque caput vilis ceu mater alebam?
795
quod molita nefas, cui tantum invisa deorum?
non ego monstrifero coitu revoluta novavi
pignora, nec nato peperi funesta nepotes,
quid refert? potitur natis Iocasta ducesque
regnantesque videt: nos saeva piacula bello
800
demus, ut alterni — placet hoc tibi, fulminis auctor —
Oedipodionii mutent diademata fratres!
quid superos hominesve queror? tu, saeve Menoeceu,
tu miseram ante omnes properasti exstinguere matrem,
unde hic mortis amor? quae sacra insania menti?
805
quosve ego conceptus aut quae male pignora fudi
tam diversa mihi? nimirum Martius anguis,
quaeque novis proavum tellus effloruit armis —
hinc animi tristes nimiusque in pectore Mavors,
et de matre nihil, sponte en ultroque peremptus
810
inrumpis maestas Fatis nolentibus umbras.
ast egomet Danaos Capaneaque tela verebar:
haec erat, haec metuenda manus ferrumque, quod amens
ipsa dedi. viden ut iugulo consumpserit ensem?
altius haud quisquam Danaum mucrone subisset.’
815
Diceret infelix etiamnum et cuncta repleret
questibus: abducunt comites famulaeque perosam
solantes thalamoque tenent, sedet eruta multo
ungue genas; non illa diem, non verba precantum
respicit aut visus flectit tellure relictos,
820
iam vocis, iam mentis inops, sic aspera tigris
fetibus abreptis Scythico deserta sub antro
accubat et tepidi lambit vestigia saxi;
nusquam irae, sedit rabidi feritasque famesque
oris, eunt praeter secura armenta gregesque:
825
aspicit illa iacens; ubi enim, quibus ubera pascat
aut quos ingenti premat exspectata rapina?
Hactenus arma, tubae, ferrumque et vulnera: sed nunc
comminus astrigeros Capaneus tollendus in axis.
non mihi iam solito vatum de more canendum;
830
maior ab Aoniis poscenda amentia lucis:
mecum omnes audete deae! sive ille profunda
missus nocte furor, Capaneaque signa secutae
arma Iovem contra Stygiae rapuere sorores,
seu virtus egressa modum, seu gloria praeceps,
835
seu magnae data fata neci, seu laeta malorum
principia et blandae superum mortalibus irae.
Iam sordent terrena viro taedetque profundae
caedis, et exhaustis olim Graiumque suisque
missilibus lassa respexit in aethera dextra,
840
ardua mox torvo metitur culmina visu,
innumerosque gradus, gemina latus arbore clusos,
aerium sibi portat iter, longeque timendus
multifidam quercum flagranti lumine vibrat;
arma rubent una clipeoque incenditur ignis.
845
hac ait, ‘in Thebas, hac me iubet ardua virtus
ire, Menoeceo qua lubrica sanguine turris,
experiar, quid sacra iuvent, an falsus Apollo.’
dicit, et alterno captiva in moenia gressu
surgit ovans: qualis mediis in nubibus aether
850
vidit Aloidas, cum cresceret impia tellus
despectura deos nec adhuc immane veniret
Pelion et trepidum iam tangeret Ossa Tonantem.
Tunc vero attoniti fatorum in cardine summo,
ceu suprema lues urbi facibusque cruentis
855
aequatura solo turres Bellona subiret,
omnibus e tectis certatim ingentia saxa
roboraque et validas fundae Balearis habenas —
nam iaculis caeloque vagis spes unde sagittis? —
verum avidi et tormenta rotant et molibus urgent.
860
ille nec ingestis nec terga sequentibus umquam
detrahitur telis, vacuoque sub aere pendens '
plana velut terra certus vestigia Agat,
tendit et ingenti subit oecurrente ruina:
amnis ut incumbens longaevi robora pontis
865
adsiduis oppugnat aquis, iam saxa fatiscunt
emotaeque trabes; tanto violentior ille
— sentit enim — maiore salo quassatque trahitque
molem aegram, nexus donec celer alveus omnis
abscidit et cursu victor respirat aperto,
870
utque petita diu celsus fastigia supra
eminuit trepidamque adsurgens desuper urbem
vidit et ingenti Thebas exterruit umbra,
increpat attonitos: ‘humilesne Amphionis arces,
pro pudor! hi faciles carmenque imbelle secuti,
875
hi, mentita diu Thebarum fabula, muri?
et quidnam egregium prosternere moenia molli
structa lyra?’ simul insultans gressuque manuque
molibus obstantes cuneos tabulataque saevus
restruit 2: absiliunt pontes, tectique prementis
880
saxea frena labant, dissaeptoque aggere rursus
utitur et truncas rupes in templa domosque
praecipitat frangitque suis iam moenibus urbem.
Iamque Iovem circa studiis diversa fremebant
Argolici Tyriique dei; pater aequus utrisque
885
aspicit ingentes ardentum comminus iras
seque obstare videt, gemit inservante noverca
Liber et obliquo respectans lumine patrem:
‘nunc ubi saeva manus, meaque heu cunabula flammae,
fulmen, io ubi fulmen?’ ait. gemit auctor Apollo,
890
quas dedit ipse, domos; Lernam Thebasque rependit
maestus et intento dubitat Tirynthius arcu;
maternos plangit volucer Danaeius Argos;
fiet venus Harmoniae populos metuensque mariti
stat procul et tacita Gradivum respicit ira.
895
increpat Aonios audax Tritonia divos,
Iunonem tacitam furibunda silentia torquent.
non tamen haec turbant pacem Iovis: ecce quierunt
iurgia, cum mediis Capaneus auditus in astris.
nullane pro trepidis clamabat, ‘numina Thebis
900
statis? ubi infandae segnes telluris alumni,
Bacchus et Alcides? pudet instigare minores.
tu potius venias — quis enim concurrere nobis
dignior? en cineres Semcleaque busta tenentur — ,
nunc age, nunc totis in me conitere flammis,
905
Iuppiter! an pavidas tonitru turbare puellas
fortior et soceri turres exscindere Cadmi?’
Ingemuit dictis superum dolor; ipse furentem
risit et incussa sanctarum mole comarum,
‘quaenam spes hominum tumidae post proelia Phlegrae!
910
tune etiam feriendus?’ ait. premit undique lentum
turba deum frendens et tela ultricia poscit,
nec iam audet fatis turbata obsistere coniunx,
ipsa dato nondum caelestis regia signo
sponte tonat, coeunt ipsae sine flamine nubes
915
adcurruntque imbres: Stygias rupisse catenas
Iapetum aut vinctam supera ad convexa levari
Inarimen Aetnamve putes, pudet ista timere
caelicolas; sed cum in media vertigine mundi
stare virum insanasque vident deposcere pugnas,
920
mirantur taciti et dubio pro fulmine pallent.
coeperat Ogygiae supra fastigia turris
arcanum mugire polus caelumque tenebris
auferri: tenet ille tamen, quas non videt, arces,
fulguraque attritis quotiens micuere procellis,
925
his ait, ‘in Thebas, his iam decet ignibus uti,
hinc renovare faces lassamque accendere quercum.’
talia dicentem toto Iove fulmen adactum
corripuit: primae fugere in nubila cristae,
et clipei niger umbo cadit, iamque omnia lucent
930
membra viri. cedunt acies, et terror utrimque,
quo ruat, ardenti feriat quas corpore turmas,
intra se stridere facem galeamque comasque
sentit, et urentem thoraca repellere dextra
conatus ferri cinerem sub pectore tractat.
935
stat tamen, extremumque in sidera versus anhelat,
pectoraque invisis obicit fumantia muris,
ne caderet: sed membra virum terrena relinquunt,
exuiturque animus; paulum si tardius artus
cessissent, potuit fulmen sperare secundum.
Tap any Latin word to look it up