Book 7
Moleste fero decessisse Flaccum, amicum tuum, plus tamen aequo dolere te nolo. Illud, ut non doleas, vix audebo exigere; et esse melius scio. Sed cui ista firmitas animi continget nisi iam multum supra fortunam elato? Illum quoque ista res vellicabit, sed tantum vellicabit Nobis autem ignosci potest prolapsis ad lacrimas, si non nimiae decucurrerunt, si ipsi illas repressimus. Nec sicci sint oculi amisso amico nec fluant. Lacrimandum est, non plorandum.
Duram tibi legem videor ponere, cum poetarum Graecorum maximus ius flendi dederit in unum dumtaxat diem, cum dixerit etiam Niobam de cibo cogitasse? Quaeris, unde sint lamentationes, unde inmodici fletus? Per lacrimas argumenta desiderii quaerimus et dolorem non sequimur, sed ostendimus. Nemo tristis sibi est. O infelicem stultitiam! Est aliqua et doloris ambitio.
Quid ergo? inquis, Obliviscar amici? Brevem illi apud te memoriam promittis, si cum dolore mansura est; iam istam frontem ad risum quaelibet fortuita res transferet. Non differo in longius tempus, quo desiderium omne mulcetur, quo etiam acerrimi luctus residunt. Cum primum te observare desieris, imago ista tristitiae discedet; nunc ipse custodis dolorem tuum. Sed custodienti quoque elabitur eoque citius, quo est acrior, desinit.
Id agamus, ut iucunda nobis amissorum fiat recordatio. Nemo libenter ad id redit, quod non sine tormento cogitaturus est. Sic et illud fieri necesse est, ut cum aliquo nobis morsu amissorum, quos amavimus, nomen occurrat. Sed hic quoque morsus habet suam voluptatem.
5
Nam, ut dicere solebat Attalus noster, sic amicorum defunctorum memoria iucunda est, quomodo poma quaedam sunt suaviter aspera, quomodo in vino nimis veteri ipsa nos amaritudo delectat; cum vero intervenit spatium, omne, quod angebat, extinguitur et pura ad nos voluptas venit.
Si illi credimus, Amicos incolumes cogitare melle ac placenta frui est; eorum, qui fuerunt, retractatio non sine acerbitate quadam iuvat. Quis autem negaverit haec acria quoque et habentia austeritatis aliquid stomachum excitare?
Ego non idem sentio, mihi amicorum defunctorum cogitatio dulcis ac blanda est. Habui enim illos tamquam amissurus, amisi tamquam habeam. Fac ergo, mi Lucili, quod aequitatem tuam decet, desine beneficium fortunae male interpretari; abstulit, sed dedit.
Ideo amicis avide fruamur, quia quamdiu contingere hoc possit, incertum est. Cogitemus, quam saepe illos reliquerimus in aliquam peregrinationem longinquam exituri, quam saepe eodem morantes loco non viderimus; intellegemus plus nos temporis in vivis perdidisse.
Feras autem hos, qui neglegentissime amicos habent, miserrime lugent, nec amant quemquam, nisi perdiderunt? Ideoque tunc effusius maerent, quia verentur, ne dubium sit, an amaverint; sera indicia adfectus sui quaerunt.
10
Si habemus alios amicos, male de iis et meremur et existimamus, qui parum valent in unius elati solacium; si non habemus, maiorem iniuriam ipsi nobis fecimus quam a fortuna accepimus; illa unum abstulit, nos, quemcumque non fecimus.
Deinde ne unum quidem nimis amavit, qui plus quam unum amare non potuit. Si quis despoliatus amissa unica tunica conplorare se malit quam circumspicere, quomodo frigus effugiat et aliquid inveniat, quo tegat scapulas, nonne tibi videatur stultissimus? Quem amabas, extulisti; quaere, quem ames.
Satius est amicum reparare quam flere. Scio pertritum iam hoc esse, quod adiecturus sum, non ideo tamen praetermittam, quia ab omnibus dictum est: finem dolendi etiam qui consilio non fecerat, tempore invenit. Turpissimum autem est in homine prudente remedium maeroris lassitudo maerendi. Malo relinquas dolorem quam ab illo relinquaris, et quam primum id facere desiste, quod etiam si voles, diu facere non poteris.
Annum feminis ad lugendum constituere maiores, non ut tam diu lugerent, sed ne diutius; viris nullum legitimum tempus est, quia nullum honestum. Quam tamen mihi ex illis mulierculis dabis vix retractis a rogo, vix a cadavere revulsis, cui lacrimae in totum mensem duraverint? Nulla res citius in odium venit quam dolor, qui recens consolatorem invenit et aliquos ad se adducit, inveteratus vero deridetur, nec inmerito. Aut enim simulatus aut stultus est.
Haec tibi scribo is, qui Annaeum Serenum, carissimum mihi, tam inmodice flevi, ut, quod minime velim, inter exempla sim eorum, quos dolor vicit. Hodie autem factum meum damno et intellego maximam mihi causam sic lugendi fuisse, quod numquam cogitaveram mori eum ante me posse. Hoc unum mihi occurrebat, minorem esse et multo minorem, tamquam ordinem fata servarent.
15
Itaque adsidue cogitemus tam de nostra quam omnium, quos diligimus, mortalitate. Tunc ego debui dicere: Minor est Serenus meus; quid ad rem pertinet? Post me mori debet, sed ante me potest. Quia non feci, inparatum subito fortuna percussit. Nunc cogita omnia et mortalia esse et incerta lege mortalia. Hodie fieri potest, quicquid umquam potest.
Cogitemus ergo, Lucili carissime, cito nos eo perventuros, quo illum pervenisse maeremus. Et fortasse, si modo vera sapientium fama est recipitque nos locus aliquis, quem putamus perisse, praemissus est. Vale.
Fuisti here nobiscum. Potes queri, si here tantum. Ideo adieci nobiscum. Mecum enim semper es. Intervenerant quidam amici, propter quos maior fumus fieret, non hic, qui erumpere ex lautorum culinis et terrere vigiles solet, sed hic modicus, qui hospites venisse significet.
Varius nobis fuit sermo, ut in convivio, nullam rem usque ad exitum adducens, sed aliunde alio transiliens. Lectus est deinde liber Quinti Sextii patris, magni, si quid mihi credis, viri et, licet neget, Stoici.
Quantus in illo, di boni, vigor est, quantum animi! Hoc non in omnibus philosophis invenies; quorundam scripta clarum habentium nomen exanguia sunt. Instituunt, disputant, cavillantur, non faciunt animum, quia non habent; cum legeris Sextium, dices: Vivit, viget, liber est, supra hominem est, dimittit me plenum ingentis fiduciae.
20
In qua positione mentis sim, cum hunc lego, fatebor tibi: libet omnis casus provocare, libet exclamare: Quid cessas, fortuna? Congredere; paratum vides. Illius animum induo, qui quaerit, ubi se experiatur, ubi virtutem suam ostendat, Spumantemque dari pecora inter inertia votis Optat aprum aut fulvum descendere monte leonem.
Libet aliquid habere quod vincam, cuius patientia exercear. Nam hoc quoque egregium Sextius habet, quod et ostendet tibi beatae vitae magnitudinem et desperationem eius non faciet; scies esse illam in excelso, sed volenti penetrabilem.
Hoc idem virtus tibi ipsa praestabit, ut illam admireris et tamen speres. Mihi certe multum auferre temporis solet contemplatio ipsa sapientiae; non aliter illam intueor obstupefactus quam ipsum interim mundum, quem saepe tamquam spectator novus video.
Veneror itaque inventa sapientiae inventoresque; adire tamquam multorum hereditatem iuvat. Mihi ista adquisita, mihi laborata sunt. Sed agamus bonum patrem familiae; faciamus ampliora, quae accepimus. Maior ista hereditas a me ad posteros transeat. Multum adhuc restat operis multumque restabit, nec ulli nato post mille saecula praecludetur occasio aliquid adhuc adiciendi.
Sed etiam si omnia a veteribus inventa sunt, hoc semper novum erit, usus et inventorum ab aliis scientia ac dispositio. Puta relicta nobis medicamenta, quibus sanarentur oculi; non opus est mihi alia quaerere, sed haec tamen morbis et temporibus aptanda sunt. Hoc asperitas oculorum conlevatur; hoc palpebrarum crassitudo tenuatur; hoc vis subita et umor avertitur; hoc acuetur visus; teras ista oportet et eligas tempus, adhibeas singulis modum. Animi remedia inventa sunt ab antiquis; quomodo autem admoveantur aut quando, nostri operis est quaerere.
25
Multum egerunt, qui ante nos fuerunt, sed non peregerunt. Suspiciendi tamen sunt et ritu deorum colendi. Quidni ego magnorum virorum et imagines habeam incitamenta animi et natales celebrem? Quidni ego illos honoris causa semper appellem? Quam venerationem praeceptoribus meis debeo, eandem illis praeceptoribus generis humani, a quibus tanti boni initia fluxerunt.
Si consulem videro aut praetorem, omnia, quibus honor haberi honori solet, faciam; equo desiliam, caput adaperiam, semita cedam. Quid ergo? Marcum Catonem utrumque et Laelium Sapientem et Socraten cum Platone et Zenonem Cleanthenque in animum meum sine dignatione summa recipiam? Ego vero illos veneror et tantis nominibus semper adsurgo. Vale.
Hesternum diem divisi cum mala valetudine; antemeridianum illa sibi vindicavit, postmeridiano mihi cessit. Itaque lectione primum temptavi animum. Deinde cum hanc recepisset, plus illi imperare ausus sum, immo permittere; aliquid scripsi et quidem intentius quam soleo, dum cum materia difficili contendo et vinci nolo, donec intervenerunt amici, qui mihi vim adferrent et tamquam aegrum intemperantem coercerent.
In locum stili sermo successit, ex quo eam partem ad te perferam, quae in lite est. Te arbitrum addiximus. Plus negotii habes quam existimas; triplex causa est. Dicunt, ut scis, Stoici nostri duo esse in rerum natura, ex quibus omnia fiant, causam et materiam. Materia iacet iners, res ad omnia parata, cessatura, si nemo moveat. Causa autem, id est ratio, materiam format et quocumque vult versat, ex illa varia opera producit. Esse ergo debet, unde fiat aliquid, deinde a quo fiat. Hoc causa est, illud materia.
Omnis ars naturae imitatio est. Itaque quod de universo dicebam, ad haec transfer, quae ab homine facienda sunt. Statua et materiam habuit, quae pateretur artificem, et artificem, qui materiae daret faciem. Ergo in statua materia aes fuit, causa opifex Eadem condicio rerum omnium est; ex eo constant, quod fit, et ex eo, quod facit.
30
Stoicis placet unam causam esse, id, quod facit. Aristoteles putat causam tribus modis dici: Prima, inquit, causa est ipsa materia, sine qua nihil potest effici; secunda opifex. Tertia est forma, quae unicuique operi inponitur tamquam statuae; nam hanc Aristoteles idos vocat. Quarta quoque, inquit, his accedit, propositum totius operis.
Quid sit hoc, aperiam. Aes prima statuae causa est. Numquam enim facta esset, nisi fuisset id, ex quo funderetur ducereturve. Secunda causa artifex est. Non potuisset enim aes illud in habitum statuae figurari, nisi accessissent peritae manus. Tertia causa est forma. Neque enim statua ista doryphoros aut diadumenos vocaretur, nisi haec illi esset inpressa facies. Quarta causa est faciendi propositum. Nam nisi hoc fuisset, facta non esset.
Quid est propositum? Quod invitavit artificem, quod ille secutus fecit; vel pecunia est haec, si venditurus fabricavit, vel gloria, si laboravit in nomen, vel religio, si donum templo paravit. Ergo et haec causa est, propter quam fit; an non putas inter causas facti operis esse numerandum, quo remoto factum non esset?
His quintam Plato adicit exemplar, quam ipse idean vocat; hoc est enim, ad quod respiciens artifex id, quod destinabat, effecit. Nihil autem ad rem pertinet, utrum foris habeat exemplar, ad quod referat oculos, an intus, quod ibi ipse concepit et posuit. Haec exemplaria rerum omnium deus intra se habet numerosque universorum, quae agenda sunt, et modos mente conplexus est; plenus his figuris est, quas Plato ideas appellat, inmortales, inmutabiles, infatigabiles. Itaque homines quidem pereunt, ipsa autem humanitas, ad quam homo effingitur, permanet, et hominibus laborantibus, intereuntibus illa nihil patitur.
Quinque ergo causae sunt, ut Plato dicit: id ex quo, id a quo, id in quo, id ad quod, id propter quod. Novissime id quod ex his est. Tamquam in statua, quia de hac loqui coepimus, id ex quo aes est, id a quo artifex est, id in quo forma est, quae aptatur illi, id ad quod exemplar est, quod imitatur is, qui facit, id propter quod facientis propositum est, id quod ex istis est, ipsa statua est.
35
Haec omnia mundus quoque, ut ait Plato, habet: facientem: hic deus est. Ex quo fit: haec materia est. Formam: haec est habitus et ordo mundi, quem videmus. Exemplar, scilicet, ad quod deus hanc magnitudinem operis pulcherrimi fecit.
Propositum, propter quod fecit. Quaeris, quod sit propositum deo? Bonitas. Ita certe Plato ait: Quae deo faciendi mundum fuit causa? Bonus est; bono nulla cuiusquam boni invidia est. Fecit itaque quam optimum potuit. Fer ergo, iudex, sententiam et pronuntia, quis tibi videatur verissimum dicere, non quis verissimum dicat. Id enim tam supra nos est quam ipsa veritas.
Haec, quae ab Aristotele et Platone ponitur, turba causarum aut nimium multa aut nimium pauca conprendit. Nam si, quocumque remoto quid effici non potest, id causam iudicant esse faciendi, pauca dixerunt. Ponant inter causas tempus; nihil sine tempore potest fieri. Ponant locum; si non fuerit, ubi fiat aliquid, ne fiet quidem. Ponant motum; nihil sine hoc nec fit nec perit. Nulla sine motu ars, nulla mutatio est.
Sed nos nunc primam et generalem quaerimus causam. Haec simplex esse debet; nam et materia simplex est. Quaerimus, quid sit causa? Ratio scilicet faciens, id est deus. Ista enim, quaecumque rettulistis, non sunt multae et singulae causae, sed ex una pendent, ex ea, quae faciet.
Formam dicis causam esse? Hanc inponit artifex operi; pars causae est, non causa. Exemplar quoque non est causa, sed instrumentum causae necessarium. Sic necessarium est exemplar artifici, quomodo scalprum, quomodo lima; sine his procedere ars non potest. Non tamen hae partes artis aut causae sunt.
40
Propositum, inquit, artificis, propter quod ad faciendum aliquid accedit, causa est. Ut sit causa, non est efficiens causa, sed superveniens. Hae autem innumerabiles sunt; nos de causa generali quaerimus. Illud vero non pro solita ipsis subtilitate dixerunt, totum mundum et consummatum opus causam esse. Multum enim interest inter opus et causam operis.
Aut fer sententiam aut, quod facilius in eiusmodi rebus est, nega tibi liquere et nos reverti iube. Quid te, inquis, delectat tempus inter ista conterere, quae tibi nullum affectum eripiunt, nullam cupiditatem abigunt? Ego quidem ut potiora illa ago ac tracto, quibus pacatur animus, et me prius scrutor, deinde hunc mundum.
Ne nunc quidem tempus, ut existimas, perdo. Ista enim omnia, si non concidantur nec in hanc subtilitatem inutilem distrahantur, attollunt et levant animum, qui gravi sarcina pressus explicari cupit et reverti ad illa, quorum fuit. Nam corpus hoc animi pondus ac poena est; premente illo urgetur, in vinclis est, nisi accessit philosophia et illum respirare rerum naturae spectaculo iussit et a terrenis ad divina dimisit. Haec libertas eius est, haec evagatio; subducit interim se custodiae, in qua tenetur, et caelo reficitur.
Quemadmodum artifices alicuius rei subtilioris, quae intentione oculos defetigat, si malignum habent et precarium lumen, in publicum prodeunt et in aliqua regione ad populi otium dedicata oculos libera luce delectant; sic animus in hoc tristi et obscuro domicilio elusus, quotiens potest, apertum petit et in rerum naturae contemplatione requiescit.
Sapiens adsectatorque sapientiae adhaeret quidem in corpore suo, sed optima sui parte abest et cogitationes suas ad sublimia intendit. Velut sacramento rogatus hoc, quod vivit, stipendium putat. Et ita formatus est, ut illi nec amor vitae nec odium sit, patiturque mortalia, quamvis sciat ampliora superesse.
45
Interdicis mihi inspectione rerum naturae, a toto abductum redigis in partem? Ego non quaeram, quae sint initia universorum? Quis rerum formator? Quis omnia in uno mersa et materia inerti convoluta discreverit? Non quaeram, quis sit istius artifex mundi? Qua ratione tanta magnitudo in legem et ordinem venerit? Quis sparsa collegerit, confusa distinxerit, in una deformitate iacentibus faciem diviserit? Unde lux tanta fundatur? Ignis sit, an aliquid igne lucidius?
Ego ista non quaeram? Ego nesciam, unde descenderint? Semel haec mihi videnda sint, an saepe nascendum? Quo hinc iturus sim? Quae sedes exspectet animam solutam legibus servitutis humanae? Vetas me caelo interesse, id est iubes me vivere capite demisso?
Maior sum et ad maiora genitus, quam ut mancipium sim mei corporis, quod equidem non aliter aspicio quam vinclum aliquod libertati meae circumdatum. Hoc itaque oppono fortunae, in quo resistat, nec per illud ad me ullum transire vulnus sino. Quicquid in me potest iniuriam pati, hoc est. In hoc obnoxio domicilio animus liber habitat.
Numquam me caro ista conpellet ad metum, numquam ad indignam bono simulationem; numquam in honorem huius corpusculi mentiar. Cum visum erit, distraham cum illo societatem. Et nunc tamen, dum haeremus, non erimus aequis partibus socii; animus ad se omne ius ducet. Contemptus corporis sui certa libertas est.
Ut ad propositum revertar, huic libertati multum conferet et illa, de qua modo loquebamur, inspectio. Nempe universa ex materia et ex deo constant. Deus ista temperat, quae circumfusa rectorem secuntur et ducem. Potentius autem est ac pretiosius, quod facit, quod est deus, quam materia patiens dei.
50
Quem in hoc mundo locum deus obtinet, hunc in homine animus. Quod est illic materia, id in nobis corpus est; serviant ergo deteriora melioribus. Fortes simus adversus fortuita. Non contremescamus iniurias, non vulnera, non vincula, non egestatem. Mors quid est? Aut finis aut transitus. Nec desinere timeo, idem est enim, quod non coepisse, nec transire, quia nusquam tam anguste ero. Vale.
Claranum, condiscipulum meum, vidi post multos annos. Non, puto, exspectas, ut adiciam senem, sed mehercules viridem animo ac vigentem et cum corpusculo suo conluctantem. Inique enim se natura gessit et talem animum male conlocavit; aut fortasse voluit hoc ipsum nobis ostendere, posse ingenium fortissimum ac beatissimum sub qualibet cute latere. Vincit tamen omnia inpedimenta et ad cetera contemnenda a contemptu sui venit.
Errare mihi visus est, qui dixit gratior et pulchro veniens e corpore virtus. Non enim ullo honestamento eget; ipsa magnum sui decus est et corpus suum consecrat. Aliter certe Claranum nostrum coepi intueri; formosus mihi videtur et tam rectus corpore quam est animo.
Potest ex casa vir magnus exire, potest et ex deformi humilique corpusculo formosus animus ac magnus. Quosdam itaque mihi videtur in hoc tales natura generare, ut adprobet virtutem omni loco nasci. Si posset per se nudos edere animos, fecisset; nunc, quod amplius est, facit; quosdam enim edit corporibus inpeditos, sed nihilominus perrumpentes obstantia.
Claranus mihi videtur in exemplar editus, ut scire possemus non deformitate corporis foedari animum, sed pulchritudine animi corpus ornari. Quamvis autem paucissimos una fecerimus dies, tamen multi nobis sermones fuerunt, quos subinde egeram et ad te permittam.
55
Hoc primo die quaesitum est: quomodo possint paria bona esse, si triplex eorum condicio est. Quaedam, ut nostris videtur, prima bona sunt, tamquam gaudium, pax, salus patriae; quaedam secunda, in materia infelici expressa, tamquam tormentorum patientia et in morbo gravi temperantia. Illa bona derecto optabimus nobis, haec, si necesse erit. Sunt adhuc tertia, tamquam modestus incessus et conpositus ac probus voltus et conveniens prudenti viro gestus.
Quomodo ista inter se paria esse possunt, cum alia optanda sint, alia aversanda? Si volumus ista distinguere, ad primum bonum revertamur et consideremus id quale sit: animus intuens vera, peritus fugiendorum ac petendorum, non ex opinione, sed ex natura pretia rebus inponens, toti se inserens mundo et in omnes eius actus contemplationem suam mittens, cogitationibus actionibusque intentus, ex aequo magnus ac vehemens, asperis blandisque pariter invictus, neutri se fortunae summittens, supra omnia quae contingunt acciduntque eminens, pulcherrimus, ordinatissimus cum decore tum viribus, sanus ac siccus, inperturbatus, intrepidus, quem nulla vis frangat, quem nec adtollant fortuita nec deprimant; talis animus virtus est.
Haec eius est facies, si sub unum veniat aspectum et semel tota se ostendat. Ceterum multae eius species sunt. Pro vitae varietate et pro actionibus explicantur; nec minor fit aut maior ipsa. Decrescere enim summum bonum non potest nec virtuti ire retro licet; sed in alias atque alias qualitates convertitur ad rerum, quas actura est, habitum figurata.
Quidquid attigit, in similitudinem sui adducit et tinguit; actiones, amicitias, interdum domos totas, quas intravit disposuitque, condecorat. Quidquid tractavit, id amabile, conspicuum, mirabile facit. Itaque vis eius et magnitudo ultra non potest surgere, quando incrementum maximo non est. Nihil invenies rectius recto, non magis quam verius vero, quam temperato temperatius.
Omnis sine modo est virtus; modo certa mensura est. Constantia non habet, quo procedat, non magis quam fiducia aut veritas aut fides. Quid accedere perfecto potest? Nihil, aut perfectum non erat, cui accessit. Ergo ne virtuti quidem, cui si quid adici potest, defuit. Honestum quoque nullam accessionem recipit; honestum est enim propter ista, quae rettuli. Quid porro? Decorum et iustum et legitimum non eiusdem esse formae putas, certis terminis conprensum? Crescere posse inperfectae rei signum est.
60
Bonum omne in easdem cadit leges; iuncta est privata et publica utilitas, tam mehercules quam inseparabile est laudandum petendumque. Ergo virtutes inter se pares sunt et opera virtutis et omnes homines, quibus illae configere.
Satorum vero animaliumque virtutes cum mortales sint, fragiles quoque caducaeque sunt et incertae. Exibunt residuntque et ideo non eodem pretio aestimantur; una inducitur humanis virtutibus regula. Una enim est ratio recta simplexque. Nihil est divino divinius, caelesti caelestius.
Mortalia minuuntur, cadunt, deteruntur, crescunt, exhauriuntur, inplentur. Itaque illis in tam incerta sorte inaequalitas est; divinorum una natura est. Ratio autem nihil aliud est quam in corpus humanum pars divini spiritus mersa. Si ratio divina est, nullum autem bonum sine ratione est, bonum omne divinum est. Nullum porro inter divina discrimen est; ergo nee nec inter bona. Paria itaque sunt et gaudium et fortis atque obstinata tormentorum perpessio; in utroque enim eadem est animi magnitudo, in altero remissa et laeta, in altera pugnax et intenta.
Quid? Tu non putas parem esse virtutem eius, qui fortiter hostium moenia expugnat, et eius, qui obsidionem patientissime sustinet? Magnus Scipio, qui Numantiam cludit et conprimit cogitque invictas manus in exitium ipsas suum verti; magnus ille obsessorum animus, qui scit non esse elusam, cui mors aperta est, et in conplexu complexu libertatis expirat. Aeque reliqua quoque inter se paria sunt, tranquillitas, simplicitas, liberalitas, constantia, aequanimitas, tolerantia. Omnibus enim istis una virtus subest, quae animum rectum et indeclinabilem praestat.
Quid ergo? Nihil interest inter gaudium et dolorum inflexibilem patientiam? Nihil, quantum ad ipsas virtutes; plurimum inter illa, in quibus virtus utraque ostenditur. In altero enim naturalis est animi remissio ae laxitas, in altero contra naturam dolor. Itaque media sunt haec, quae plurimum intervalli recipiunt; virtus in utroque par est.
65
Virtutem materia non mutat; nec peiorem facit dura ac difficilis, nec meliorem hilaris et laeta. Necesse est ergo par sit. In utraque enim quod fit, aeque recte fit, aeque prudenter, aeque honeste. Ergo aequalia sunt bona, ultra quae nec hic potest se melius in hoc gaudio gerere nec ille melius in illis cruciatibus. Duo autem, quibus nihil fieri melius potest, paria sunt.
Nam si, quae extra virtutem posita sunt, aut minuere illam aut augere possunt, desinit unum bonum esse, quod honestum. Si hoc concesseris, omne honestum perit. Quare? Dicam: quia nihil honestum est, quod ab invito, quod coactum fit. Omne honestum voluntarium est. Admisce illi pigritiam, querellam, tergiversationem, metum; quod habet in se optimum, perdidit, sibi placere. Non potest honestum esse, quod non est liberum; nam quod timet, servit.
Honestum omne securum est, tranquillum est; si recusat aliquid, si conplorat, si malum iudicat, perturbationem recepit et in magna discordia volutatur. Hinc enim species recti vocat, illinc suspicio mali retrahit. Itaque qui honeste aliquid facturus est, quicquid opponitur, id etiam si incommodum putat, malum non putet, velit, libens faciat. Omne honestum iniussum incoactumque est, sincerum et nulli malo mixtum.
Scio, quid mihi responderi hoc loco possit: hoc nobis persuadere conaris, nihil interesse, utrum aliquis in gaudio sit an in eculeo iaceat ac tortorem suum lasset? Poteram respondere: Epicurus quoque ait sapientem, si in Phalaridis tauro peruratur, exclamaturum: dulce est et ad me nihil pertinet. Quid miraris, si ego paria bona dico alterius in convivio iacentis, alterius inter tormenta fortissime stantis, cum quod incredibilius est dicat Epicurus, dulce esse torreri?
Sed hoc respondeo, plurimum interesse inter gaudium et dolorem; si quaeratur electio, alterum petam, alterum vitabo. Illud secundum naturam est, hoc contra. Quamdiu sic aestimantur, magno inter se dissident spatio; cum ad virtutem ventum est, utraque par est et quae per laeta procedit et quae per tristia.
70
Nullum habet momentum vexatio et dolor et quicquid aliud incommodi est; virtute enim obruitur. Quemadmodum minuta lumina claritas solis obscurat, sic dolores, molestias, iniurias virtus magnitudine sua elidit atque opprimit et quocumque adfulsit, ibi quicquid sine illa apparet, extinguitur; nec magis ullam portionem habent incommoda, cum in virtutem inciderunt, quam in mari nimbus.
Hoc ut scias ita esse, ad omne pulchrum vir bonus sine ulla cunctatione procurret; stet illic licet carnifex, stet tortor atque ignis, perseverabit nec quid passurus, sed quid facturus sit, aspiciet, et se honestae rei tamquam bono viro credet; utilem illam sibi iudicabit, tutam, prosperam. Eundem locum habebit apud illum honesta res, sed tristis atque aspera, quem vir bonus pauper aut exul ac pallidus.
Agedum pone ex alia parte virum bonum divitiis abundantem, ex altera nihil habentem, sed in se omnia; uterque aeque vir bonus erit, etiam si fortuna dispari utetur. Idem, ut dixi, in rebus iudicium est, quod in hominibus: aeque laudabilis virtus est in corpore valido ac libero posita quam in morbido ac vincto.
Ergo tuam quoque virtutem non magis laudabis, si corpus illi tuum integrum fortuna praestiterit quam si ex aliqua parte mutilatum; alioqui hoc erit ex servorum habitu dominum aestimare. Omnia enim ista, in quae dominium casus exercet, serva sunt, pecunia et corpus et honores, inbecilla, fluida, mortalia, possessionis incertae. Illa rursus libera et invicta opera virtutis, quae non ideo magis adpetenda sunt, si benignius a fortuna tractantur, nec minus, si aliqua iniquitate rerum premuntur.
Quod amicitia in hominibus est, hoc in rebus adpetitio. Non, puto, magis amares virum bonum locupletem quam pauperem, nec robustum et lacertosum quam gracilem et languidi corporis; ergo ne rem quidem magis adpetes aut amabis hilarem ac pacatam quam distractam et operosam.
75
Aut si hoc est, magis diliges ex duobus aeque bonis viris nitidum et unctum quam pulverulentum et horrentem. Deinde hoc usque pervenies, ut magis diligas integrum omnibus membris et inlaesum quam debilem aut luscum. Paulatim fastidium tuum illo usque procedet, ut ex duobus aeque iustis ac prudentibus comatum et crispulum malis. Ubi par in utroque virtus est, non conparet aliarum rerum inaequalitas. Omnia enim alia non partes, sed accessiones sunt.
Num quis tam iniquam censuram inter suos agit, ut sanum filium quam aegrum magis diligat, procerumve et excelsum quam brevem aut modicum? Fetus suos non distinguunt ferae et se in alimentum pariter omnium sternunt; aves ex aequo partiuntur cibos. Vlixes ad Ithacae suae saxa sic properat, quemadmodum Agamemnon ad Mycenarum nobiles muros. Nemo enim patriam quia magna est amat, sed quia sua.
Quorsus haec pertinent? Ut scias virtutem omnia opera velut fetus suos isdem oculis intueri, aeque indulgere omnibus et quidem inpensius laborantibus, quoniam quidem etiam parentium amor magis in ea, quorum miseretur, inclinat. Virtus quoque opera sua, quae videt adfici et premi, non magis amat, sed parentium bonorum more magis conplectitur ac fovet.
Quare non est ullum bonum altero maius? Quia non est quicquam apto aptius, quia plano nihil est planius. Non potes dicere hoc magis par esse alicui quam illud; ergo nec honesto honestius quicquam est.
Quod si par omnium virtutum natura est, tria genera bonorum in aequo sunt. Ita dico: in aequo est moderate gaudere et moderate dolere. Laetitia illa non vincit hanc animi firmitatem sub tortore gemitus devorantem; illa bona optabilia, haec mirabilia sunt, utraque nihilominus paria, quia quidquid incommodi est, vi tanto maioris boni tegitur.
80
Quisquis haec inparia iudicat, ab ipsis virtutibus avertit oculos et exteriore circumspicit; bona vera idem pendent, idem patent. Illa falsa multum habent vani. Itaque speciosa et magna contra visentibus, cum ad pondus revocata sunt, fallunt.
Ita est, mi Lucili; quicquid vera ratio commendat, solidum et aeternum est, firmat animum attollitque semper futurum in excelso; illa quae temere laudantur et vulgi sententia bona sunt, inflant inanibus laetos. Rursus ea, quae Minentur tamquam mala. iniciunt formidinem mentibus et illas non aliter quam animalia species periculi agitant.
Utraque ergo res sine causa animum et diffundit et mordet; nec illa gaudio nec haec metu digna est. Sola ratio inmutabilis et iudicii tenax est. Non enim servit, sed imperat sensibus. Ratio rationi par est, sicut rectum recto; ergo et virtus virtuti. Virtus non aliud quam recta ratio est. Omnes virtutes rationes sunt. Rationes sunt, si rectae sunt. Si rectae sunt, et pares sunt.
Qualis ratio est, tales et actiones sunt; ergo omnes pares sunt. Nam cum similes rationi sint, similes et inter se sunt. Pares autem actiones inter se esse dico, qua honestae rectaeque sunt. Ceterum magna habebunt discrimina variante materia, quae modo latior est, modo angustior, modo inlustris, modo ignobilis, modo ad multos pertinens, modo ad paucos. In omnibus tamen istis id, quod optimum est, par est; honestae sunt.
Tamquam viri boni omnes pares sunt, qua boni sunt. Sed habent differentias aetatis: alius senior est, alius iuvenior; habent corporis: alius formosus, alius deformis est; habent fortunae: ille dives, hic pauper est, ille gratiosus, potens, urbibus notus et populis, hic ignotus plerisque et obscurus. Sed per illud, quo boni sunt, pares sunt.
85
De bonis ac malis sensus non iudicat; quid utile sit, quid inutile, ignorat. Non potest ferre sententiam, nisi in rem praesentem perductus est. Nec futuri providus est nec praeteriti memor; quid sit consequens, nescit. Ex hoc autem rerum ordo sedesque contexitur et unitas vitae per rectum itura. Ratio ergo arbitra est bonorum ac malorum; aliena et externa pro vilibus habet et ea, quae neque bona sunt neque mala, accessiones minimas ac levissimas iudicat. Omne enim illi bonum in animo est.
Ceterum bona quaedam prima existimat, ad quae ex proposito venit, tamquam victoriam, bonos liberos, salutem patriae. Quaedam secunda, quae non apparent nisi in rebus adversis, tamquam aequo animo pati morbum magnum, exilium. Quaedam media, quae nihilo magis secundum naturam sunt quam contra naturam, tamquam prudenter ambulare, conposite sedere. Non enim minus secundum naturam est sedere quam stare aut ambulare.
Duo illa bona superiora diversa sunt. Prima enim secundum naturam sunt: gaudere liberorum pietate, patriae incolumitate. Secunda contra naturam sunt: fortiter opstare tormentis et sitim perpeti morbo urente praecordia.
Quid ergo? Aliquid contra naturam bonum est? Minime; sed id aliquando contra naturam est, in quo bonum illud existit. Vulnerari enim et subiecto igne tabescere et adversa valetudine adfligi contra naturam est, sed inter ista servare animum infatigabilem secundum naturam est.
Et ut quod volo exprimam breviter, materia boni aliquando contra naturam est, bonum numquam, quoniam bonum sine ratione nullum est, sequitur autem ratio naturam. Quid est ergo ratio? Naturae imitatio. Quod est summum hominis bonum? Ex naturae voluntate se gerere.
90
Non est inquit dubium, quin felicior pax sit numquam lacessita quam multo reparata sanguine. Non est dubium inquit quin felicior res sit inconcussa valetudo quam ex gravibus morbis et extrema minitantibus in tutum vi quadam et patientia educta. Eodem modo non erit dubium, quin maius bonum sit gaudium quam obnixus animus ad perpetiendos cruciatus vulnerum aut ignium.
Minime. Illa enim, quae fortuita sunt, plurimum discriminis recipiunt; aestimantur enim utilitate sumentium. Bonorum unum propositum est consentire naturae; hoc in omnibus par est. Cum alicuius in senatu sententiam sequimur, non potest dici: ille magis adsentitur quam ille; ab omnibus in eandem sententiam itur. Idem de virtutibus dico: omnes naturae adsentiuntur. Idem de bonis dico: omnia naturae adsentiuntur.
Alter adulescens decessit, alter senex, aliquis praeter hos infans, cui nihil amplius contigit quam prospicere vitam. Omnes hi aeque fuere mortales, etiam si mors aliorum longius vitam passa est procedere, aliorum in medio flore praecidit, aliorum interrupit ipsa principia.
Alius inter cenandum solutus est. Alterius continuata mors somno est. Aliquem concubitus extinxit. His oppono ferro transfossos aut exanimatos serpentium morsu aut fractos ruina aut per longam nervorum contractionem extortos minutatim. Aliquorum melior dici, aliquorum peior potest exitus; mors quidem omnium par est. Per quae desiliunt, diversa sunt; in quod desiliunt, unum est. Mors nulla maior aut minor est; habet enim eundem in omnibus modum, finisse vitam.
Idem tibi de bonis dico: hoc bonum inter meras voluptates est, hoc inter tristia et acerba. Illud fortunae indulgentiam rexit, hoc violentiam domuit. Utrumque aeque bonum est, quamvis illud plana et molli via ierit, hoc aspera. Idem finis omnium est: bona sunt, laudanda sunt, virtutem rationemque comitantur; virtus aequat inter se, quicquid agnoscit.
95
Nec est, quare hoc inter nostra placita mireris; apud Epicurum duo bona sunt, ex quibus summum illud beatumque conponitur, ut corpus sine dolore sit, animus sine perturbatione. Haec bona non crescunt, si plena sunt. Quo enim crescet, quod plenum est? Dolore corpus caret; quid ad hanc accedere indolentiam potest? Animus constat sibi et placidus est; quid accedere ad hanc tranquillitatem potest?
Quemadmodum serenitas caeli non recipit maiorem adhuc claritatem in sincerissimum nitorem repurgata, sic hominis corpus animumque curantis et bonum suum ex utroque nectentis perfectus est status et summam voti sui invenit, si nec aestus animo est nec dolor corpori. Si qua extra blandimenta contingunt, non augent summum bonum, sed ut ita dicam, condiunt et oblectant. Absolutum enim illud humanae naturae bonum corporis et animi pace contentum est.
Dabo apud Epicurum tibi etiamnunc simillimam huic nostrae divisionem bonorum. Alia enim sunt apud illum, quae malit contingere sibi, ut corporis quietem ab omni incommodo liberam et animi remissionem bonorum suorum contemplatione gaudentis. Alia sunt, quae quamvis nolit accidere, nihilominus laudat et conprobat, tamquam illam, quam paulo ante dicebam, malae valetudinis et dolorum gravissimorum perpessionem, in qua Epicurus fuit illo summo ac fortunatissimo die suo. Ait enim se vesicae et exul erati ventris tormenta tolerare ulteriorem doloris accessionem non recipientia, esse nihilominus sibi illum beatum diem. Beatum autem agere, nisi qui est in summo bono, non potest.
Ergo et apud Epicurum sunt haec bona, quae malles non experiri, sed quia ita res tulit, et amplexanda et laudanda et exaequanda summis sunt. Non potest dici, hoc non esse par maximis bonum, quod beatae vitae clausulam inposuit, cui Epicurus extrema voce gratias egit.
Permitte mihi, Lucili virorum optime, aliquid audacius dicere: si ulla bona maiora esse aliis possent, haec ego, quae tristia videntur, mollibus illis et debeatis praetulissem, haec maiora dixissem. Maius est enim difficilia perfringere quam laeta moderari.
100
Eadem ratione fit, scio, ut aliquis felicitatem bene et ut calamitatem fortiter ferat. Aeque esse fortis potest, qui pro vallo securus excubuit nullis hostibus castra temptantibus et qui succisis poplitibus in genua se excepit nec arma dimisit; macte virtute esto sanguinolentis ex acie redeuntibus dicitur. Itaque haec magis laudaverim bona exercita et fortia et cum fortuna rixata.
Ego dubitem, quin magis laudem truncam illam et retorridam manum Mucii quam cuiuslibet fortissimi salvam? Stetit hostium flammarumque contemptor et manum suam in hostili foculo destillantem perspectavit, donec Porsenna, cuius poenae favebat, gloriae invidit et ignem invito eripi iussit.
Hoc bonum quidni inter prima numerem tantoque maius putem quam illa secura et intemptata fortunae, quanto rarius est hostem amissa manu vicisse quam armata? Quid ergo? inquis, hoc bonum tibi optabis? Quidni? Hoc enim nisi qui potest et optare, non potest facere.
An potius optem, ut malaxandos articulos exoletis meis porrigam? Ut muliercula aut aliquis in mulierculam ex viro versus digitulos meos ducat? Quidni ego feliciorem putem Mucium, quod sic tractavit ignem, quasi illam manum tractatori praestitisset? In integrum restituit quidquid erraverat; confecit bellum inermis ac mancus et illa manu trunca reges duos vicit. Vale.
Ut a communibus initium faciam, ver aperire se coepit, sed iam inclinatura in aestatem, quo tempore calere debebat, intepuit nec adhuc illi fides est. Saepe enim in hiemem revolvitur. Vis scire, quam dubium adhuc sit? Nondum me committo frigidae verae, adhuc rigorem eius infringo. Hoc est, inquis, nec calidum nec frigidum pati. Ita est, mi Lucili; iam aetas mea contenta est suo frigore. Vix media regelatur aestate.
105
Itaque maior pars in vestimentis degitur. Ago gratias senectuti, quod me lectulo adfixit. Quidni gratias illi hoc nomine agam? Quicquid debebam nolle, non possum. Cum libellis mihi plurimus sermo est. Si quando intervenerunt epistulae tuae, tecum esse mihi videor et sic adficior animo, tamquam tibi non rescribam, sed respondeam, Itaque et de hoc, quod quaeris, quasi conloquar tecum, quale sit, una scrutabimur.
Quaeris, an omne bonum optabile sit. Si bonum est, inquis, fortiter torqueri et magno animo uri et patienter aegrotare, sequitur, ut ista optabilia sint. Nihil autem video ex istis voto dignum. Neminem certe adhuc scio eo nomine votum solvisse, quod flagellis caesus esset aut podagra distortus aut eculeo longior factus.
Distingue, mi Lucili, ista, et intelleges esse in iis aliquid optandum. Tormenta abesse a me velim; sed si sustinenda fuerint, ut me in illis fortiter, honeste, animose geram, optabo, Quidni ego malim non incidere bellum? Sed si inciderit, ut vulnera, ut famem et omnia,quae bellorum necessitas adfert, generose feram, optabo. Non sum tam demens, ut aegrotare cupiam; sed si aegrotandum fuerit, ut nihil intemperanter, nihil effeminate faciam. optabo. Ita non incommoda optabilia sunt, sed virtus, qua perferantur incommoda.
Quidam ex nostris existimant omnium istorum fortem tolerantiam non esse optabilem, sed ne abominandam quidem, quia voto purum bonum peti debet et tranquillum et extra molestiam positum. Ego dissentio. Quare? Primum quia fieri non potest, ut aliqua res bona quidem sit, sed optabilis non sit. Deinde si virtus optabilis est, nullum autem sine virtute bonum est, omne bonum optabile est. Deinde etiam tormentorum fortis patientia optabilis est.
Etiamnunc interrogo: nempe fortitudo optabilis est? Atqui pericula contemnit et provocat. Pulcherrima pars eius maximeque mirabilis illa est, non cedere ignibus, obviam ire vulneribus, interdum tela ne vitare quidem, sed pectore excipere. Si fortitudo optabilis est, et tormenta patienter ferre optabile est; hoc enim fortitudinis pars est. Sed separa ista, ut dixi; nihil erit quod tibi faciat errorem. Non enim pati tormenta optabile est, sed pati fortiter. Illud opto fortiter, quod est virtus.
110
Quis tamen umquam hoc sibi optavit? Quaedam vota aperta et professa sunt, cum particulatim fiunt, quaedam latent, cum uno voto multa conprensa sunt. Tamquam opto mihi vitam honestam. Vita autem honesta actionibus variis constat; in hac est Reguli arca, Catonis scissum manu sua vulnus, Rutili exilium, calix venenatus, qui Socraten transtulit e carcere in caelum. Ita cum optavi mihi vitam honestam, et haec optavi, sine quibus interdum honesta non potest esse.
O terque quaterque beati. Quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis Contigit oppetere! Quid interest, optes hoc alicui an optabile fuisse fatearis?
Decius se pro re publica devovit; in medios hostes concitato equo mortem petens inruit. Alter post hunc, paternae virtutis aemulus, conceptis sollemnibus ac iam familiaribus verbis in aciem confertissiman incucurrit, de hoc sollicitus tantum, ut litaret, optabilem rem putans bonam mortem. Dubitas ergo, an optimum sit memorabilem mori et in aliquo opere virtutis?
Cum aliquis tormenta fortiter patitur, omnibus virtutibus utitur. Fortasse una in promptu sit et maxime appareat patientia. Ceterum illic est fortitudo, cuius patientia et perpessio et tolerantia rami sunt. Illic est prudentia, sine qua nullum initur consilium, quae suadet, quod effugere non possis, quam fortissime ferre. Illic est constantia, quae deici loco non potest et propositum nulla vi extorquente dimittit. Illic est individuus ille comitatus virtutum: quicquid honeste fit, una virtus facit, sed ex consilii sententia. Quod autem ab omnibus virtutibus conprobatur, etiam si ab una fieri videtur, optabile est.
Quid? Tu existimas ea tantum optabilia esse, quae per voluptatem et otium veniunt, quae excipiuntur foribus ornatis? Sunt quaedam tristis voltus bona. Sunt quaedam vota, quae non gratulantium coetu, sed adorantium venerantiumque celebrantur.
115
Ita tu non putas Regulum optasse, ut ad Poenos perveniret? Indue magni viri animum et ab opinionibus volgi secede paulisper. Cape, quantam debes, virtutis pulcherrimae ac magnificentissimae speciem, quae nobis non ture nec sertis, sed sudore et sanguine colenda est.
Adspice M. Catonem sacro illi pectori purissimas manus admoventem et vulnera parum alte demissa laxantem. Utrum tandem illi dicturus es vellem quae velles et moleste fero an feliciter quod agis?
Hoc loco mihi Demetrius noster occurrit, qui vitam securam et sine ullis fortunae incursionibus mare mortuum vocat. Nihil habere, ad quod exciteris, ad quod te concites, cuius denuntiatione et incursu firmitatem animi tui temptes, sed in otio inconcusso iacere non est tranquillitas; malacia est.
Attalus Stoicus dicere solebat: malo me fortuna in castris suis quam in deliciis habeat. Torqueor, sed fortiter; bene est. Occidor, sed fortiter; bene est. Audi Epicurum, dicet et dulce est. Ego tam honestae rei ac severae numquam molle nomen inponam.
Uror, sed invictus. Quidni hoc optabile putem — non quod urit me ignis, sed quod non vincit? Nihil est virtute praestantius, nihil pulchrius. Et bonum est et optabile, quicquid ex huius geritur imperio. Vale.
120
Consilio tuo accedo; absconde te in otio. Sed et ipsum otium absconde. Hoc te facturum Stoicorum etiam si non praecepto, at exemplo licet scias. Sed ex praecepto quoque facies; et tibi et cui voles adprobabis.
Nec ad omnem rem publicam mittimus nec semper nec sine ullo fine. Praeterea, cum sapienti rem publicam ipso dignam dedimus, id est mundum, non est extra rem publicam, etiam si recesserit, immo fortasse relicto uno angulo in maiora atque ampliora transit et caelo inpositus intellegit, cum sellam aut tribunal ascenderet, quam humili loco sederit. Depone hoc apud te, numquam plus agere sapientem, quam quom in conspectum eius divina atque humana venerunt.
Nunc ad illud revertor, quod suadere tibi coeperam, ut otium tuum ignotum sit. Non est quod inscribas tibi philosophiam aut quietem. Aliud proposito tuo nomen inpone; valetudinem et inbecillitatem voca et desidiam. Gloriari otio iners ambitio est.
Animalia quaedam ne inveniri possint, vestigia sua circa ipsum cubile confundunt; idem tibi faciendum est. Alioqui non deerunt, qui semper sequantur. Multi aperta transeunt, condita et abstrusa rimantur; furem signata sollicitant. Vile videtur, quicquid patet, aperta effractarius praeterit. Hos mores habet populus, hos imperitissimus quisque: in secreta inrumpere cupit. Optimum itaque est non iactare otium suum.
Iactandi autem genus est nimis latere et a conspectu hominum secedere. Ille Tarentum se abdidit, ille Neapoli inclusus est, ille multis annis non transit domus suae limen. Convocat turbam, quisquis otio suo aliquam fabulam inposuit.
125
Cum secesseris, non est hoc agendum, ut de te homines loquantur, sed ut ipse tecum loquaris. Quid autem loqueris? Quod homines de aliis libentissime faciunt, de te apud te male existima; adsuesces et dicere verum et audire. Id autem maxime tracta, quod in te esse infirmissimum senties.
Nota habet sui quisque corporis vitia. Itaque alius vomitu levat stomachum, alius frequenti cibo fulcit, alius interposito ieiunio corpus exhaurit et purgat. Ii, quorum pedes dolor repetit, aut vino aut balineo abstinent. In cetera neglegentes huic, a quo saepe infestantur, occurrunt; sic in animo nostro sunt quaedam quasi causariae partes, quibus adhibenda curatio est.
Quid in otio facio? Ulcus meum curo. Si ostenderem tibi pedem turgidum, lividam manum aut contracti cruris aridos nervos, permitteres mihi uno loco iacere et fovere morbum meum. Maius malum est hoc, quod non possum tibi ostendere; in pectore ipso collectio et vomica est. Nolo nolo laudes, nolo dicas: o magnum virum! contempsit omnia et damnatis humanae vitae furoribus fugit.
Nihil damnavi nisi me. Non est quod proficiendi causa venire ad me velis. Erras, qui hinc aliquid auxilii speras; non medicus, sed aeger hic habitat. Malo, cum discesseris, dicas: ego istum beatum hominem putabam et eruditum. Erexeram aures; destitutum sum. Nihil vidi, nihil audii, quod concupiscerem, ad quod reverterer. Si hoc sentis, si hoc loqueris, aliquid profectum est. Malo ignoscas otio meo quam invideas.
Otium, inquis, Seneca, commendas mihi? Ad Epicureas voces delaberis. Otium tibi commendo, in quo maiora agas et pulchriora quam quae reliquisti; pulsare superbas potentiorum fores, digerere in litteram senes orbos, plurimum in foro posse invidiosa potentia ac brevis est et, si verum aestimes, sordida.
130
Ille me gratia forensi longe antecedet, ille stipendiis militaribus et quaesita per hoc dignitate, ille clientium turba; est tanti ab omnibus vinci, dum a me fortuna vincatur, cui in turba par esse non possum; plus habet gratiae.
Utinam quidem hoc propositum sequi olim fuisset animus tibi! Utinam de vita beata non in conspectu mortis ageremus! Sed nunc quoque non moremur. Multa enim, quae supervacua esse et inimica credituri fuimus rationi, nunc experientiae credimus.
Quod facere solent, qui serius exierunt et volunt tempus celeritate reparare, calcar addamus; haec aetas optime facit ad haec studia; iam despumavit. Iam vitia primo fervore adulescentiae indomita lassavit, non multum superest ut extinguat.
Et quando, inquis, tibi proderit istud, quod in exitu discis, aut in quam rem? In hanc, ut exeam melior. Non est tamen quod existimes ullam aetatem aptiorem esse ad bonam mentem quam quae se multis experimentis, longa ac frequenti rerum paenitentia edomuit, quae ad salutaria mitigatis adfectibus venit. Hoc est huius boni tempus; quisquis senex ad sapientiam pervenit, annis pervenit. Vale.
Mutare te loca et aliunde alio transilire nolo; primum, quia tam frequens migratio instabilis animi est. Coalescere otio non potest, nisi desit circumspicere et errare. Ut animum possis continere, primum corporis tui fugam siste.
135
Deinde plurimum remedia continuata proficiunt. Interrumpenda non est quies et vitae prioris oblivio. Sine dediscere oculos tuos, sine aures adsuescere sanioribus verbis. Quotiens processeris, in ipso transitu aliqua, quae renovent cupiditates tuas, tibi occurrent.
Quemadmodum ei, qui amorem exuere conatur, evitanda est omnis admonitio dilecti corporis, nihil enim facilius quam amor recrudescit, ita qui deponere vult desideria rerum omnium, quarum cupiditate rlagravit flagravit, et oculos et aures ab iis, quae reliquit, avertat. Cito rebellat adfectus.
Quocumque se verterit, pretium aliquod praesens occupationis suae aspiciet. Nullum sine auctoramento malum est. Avaritia pecuniam promittit, luxuria multas ac varias voluptates, ambitio purpuram et plausum et ex hoc potentiam et quicquid potest potentia.
Mercede te vitia sollicitant; hic tibi gratis vivendum est. Vix effici toto saeculo potest, ut vitia tam longa licentia tumida subigantur et iugum accipiant, nedum, si tam breve tempus intervallis caedimus. Unam quamlibet rem vix ad perfectum perducit adsidua vigilia et intentio.
Si me quidem velis audire, hoc meditare et exerce, ut mortem et excipias et, si ita res suadebit, accersas. Interest nihil, illa ad nos veniat an ad illam nos. Illud imperitissimi cuiusque verbum falsum esse tibi ipse persuade: Bella res est mori sua morte. Nemo moritur nisi sua morte. Illud praeterea tecum licet cogites: nemo nisi suo die moritur. Nihil perdis ex tuo tempore; nam quod relinquis, alienum est. Vale.
—
Tap any Latin word to look it up