Book 17
Omnis dies, omnis hora quam nihil simus ostendit et aliquo argumento recenti admonet fragilitatis oblitos; tum aeterna meditatos respicere cogit ad mortem. Quid sibi istud principium velit quaeris? Senecionem Cornelium, equitem Romanum splendidum et officiosum, noveras: ex tenui principio se ipse promoverat et iam illi declivis erat cursus ad cetera.
Facilius enim crescit dignitas quam incipit. Pecunia quoque circa paupertatem plurimum morae habet, dum ex illa erepat haeret. Iam Senecio divitiis imminebat, ad quas illum duae res ducebant efficacissimae, et quaerendi et custodiendi scientia, quarum vel altera locupletem facere potuisset.
Hic homo summae frugalitatis, non minus patrimonii quam corporis diligens, cum me ex consuetudine mane vidisset, cum per totum diem amico graviter adfecto et sine spe iacenti usque in noctem adsedisset, cum hilaris cenasset, genere valitudinis praecipiti arreptus, angina, vix conpressum artatis faucibus spiritum traxit in lucem. Intra paucissimas ergo horas, quam omnibus erat sani ac valentis officiis functus, decessit.
Ille, qui et mari et terra pecuniam agitabat, qui ad publica quoque nullum relinquens inexpertum genus quaestus accesserat, in ipso actu bene cedentium rerum, in ipso procurrentis pecuniae impetu raptus est. Insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine vites. Quam stultum est aetatem disponere ne crastini quidem dominum! O quanta dementia est spes longas inchoantium: emam aedificabo, credam exigam, honores geram, tum deinde lassam et plenam senectutem in otium referam.
5
Omnia, mihi crede, etiam felicibus dubia sunt. Nihil sibi quisquam de futuro debet promittere. Id quoque, quod tenetur, per manus exit et ipsam, quam premimus, horam casus incidit, volvitur tempus rata quidem lege, sed per obscurum; quid autem ad me, an naturae certum sit quod mihi incertum est?
Navigationes longas et pererratis litoribus alienis seros in patriam reditus proponimus, militiam et castrensium laborum tarda manipretia, procurationes officiorumque per officia processus, cum interim ad latus mors est, quae quoniam numquam cogitatur nisi aliena, subinde nobis ingeruntur mortalitatis exempla non diutius quam dum miramur haesura.
Quid autem stultius quam mirari id ullo die factum, quod omni potest fieri? Stat quidem terminus nobis, ubi illum inexorabilis fatorum necessitas fixit, sed nemo scit nostrum, quam prope versetur terminum. Sic itaque formemus animum, tamquam ad extrema ventum sit. Nihil differamus. Cotidie cum vita paria faciamus.
Maximum vitae vitium est, quod inperfecta semper est, quod aliquid ex illa differtur. Qui cotidie vitae suae summam manum inposuit, non indiget tempore. Ex hac autem indigentia timor nascitur et cupiditas futuri exedens animum. Nihil est miserius dubitatione venientium quorsus evadant; quantum sit illud quod restat aut quale, sollicita mens inexplicabili formidine agitatur.
Quo modo effugiemus hanc volutationem? Uno, si vita nostra non prominebit, si in se colligitur. Ille enim ex futuro suspenditur, cui inritum est praesens. Ubi vero, quidquid mihi debui, redditum est, ubi stabilita mens scit nihil interesse inter diem et saeculum, quicquid deinceps dierum rerumque venturum est, ex alto prospicit et cum multo risu seriem temporum cogitat. Quid enim varietas mobilitasque casuum perturbabit, si certus sis adversus incerta?
10
Ideo propera, Lucili mi, vivere et singulos dies singulas vitas puta. Qui hoc modo se aptavit, cui vita sua cotidie fuit tota, securus est; in spem viventibus proximum quodque tempus elabitur subitque aviditas et miserrimus ac miserrima omnia efficiens metus mortis. Inde illud Maecenatis turpissimum votum, quo et debilitatem non recusat et deformitatem et novissime acutam crucem, dummodo inter haec mala spiritus prorogetur:
Debilem facito manu, debilem pede coxo, Tuber adstrue gibberum, lubricos quate dentes; Vita dum superest, benest; hanc mihi, vel acuta Si sedeam cruce, sustine.
Quod miserrimum erat, si incidisset, optatur et tamquam vita petitur supplici mora. Contemptissimum putarem, si vivere vellet usque ad crucem: Tu ver, inquit, me debilites licet, dum spiritus in corpore fracto et inutili maneat. Depraves licet, dum monstroso et distorto temporis aliquid accedat. Suffigas Meet et acutam sessuro crucem subdas. Est tanti vulnus suum premere et patibulo pendere districtum, dum differat id, quod est in malis optimum, supplicii finem? Est tanti habere animam, ut agam?
Quid huic optes nisi deos faciles? Quid sibi vult ista carminis effeminati turpitudo? Quid timoris dementissimi pactio? Quid tam foeda vitae mendicatio? Huic putes umquam recitasse Vergilium: Usque adeone mori miserum est? Optat ultima malorum, et quae pati gravissimum est extendi ac sustineri cupit; qua mercede? Scilicet vitae longioris. Quod autem vivere est diu mori?
Invenitur aliquis, qui velit inter supplicia tabescere et perire membratim et totiens per stilicidia emittere animam quam semel exhalare? Invenitur, qui velit adactus ad illud infelix lignum, iam debilis, iam pravus et in foedum scapularum ac pectoris tuber elisus, cui multae moriendi causae etiam citra crucem fuerant, trahere animam tot tormenta tracturam? Nega nunc magnum beneficium esse naturae, quod necesse est mori. Multi peiora adhuc pacisci parati sunt: etiam amicum prodere, ut diutius vivant, et liberos ad stuprum manu sua tradere, ut contingat lucem videre tot consciam scelerum, Excutienda vitae cupido est discendumque nihil interesse, quando patiaris, quod quandoque patiendum est.
15
Quam bene vivas refert, non quam diu; saepe autem in hoc est bene, ne diu. Vale.
Quomodo molestus est iucundum somnium videnti qui excitat, aufert enim voluptatem, etiam si falsam, effectum tamen verae habentem; sic epistula tua mihi fecit iniuriam. Revocavit enim me cogitationi aptae traditum et iturum, si licuisset, ulterius.
Iuvabat de aeternitate animarum quaerere, immo mehercules credere. Praebebam enim me facilem opinionibus magnorum virorum rem gratissimam promittentium magis quam probantium. Dabam me spei tantae. Iam eram fastidio mihi, iam reliquias aetatis infractae contemnebam in immensum illud tempus et in possessionem omnis aevi transiturus; cum subito experrectus sum epistula tua accepta et tam bellum somnium perdidi. Quod repetam, si te dimisero, et redimam.
Negat me epistula prima totam quaestionem explicuisse, in qua probare conabar id quod nostris placet, claritatem, quae post mortem contingit, bonum esse. Id enim me non solvisse, quod opponitur nobis: Nullum, inquiunt, bonum ex distantibus. Hoc autem ex distantibus constat.
Quod interrogas, mi Lucili, eiusdem quaestionis est loci alterius, et ideo non hoc tantum, sed alia quoque eodem pertinentia distuleram. Quaedam enim, ut scis, moralibus rationalia inmixta sunt. Itaque illam partem rectam et ad mores pertinentem tractavi: numquid stultum sit ac supervacuum ultra extremum diem curas, transmittere, an cadant bona nostra nobiscum nihilque sit eius, qui nullus est, an ex eo, quod, cum erit, sensuri non sumus, antequam sit, aliquis fructus percipi aut peti possit.
20
Haec omnia mores spectant; itaque suo loco posita sunt. At quae a dialecticis contra hanc opinionem dicuntur, segreganda fuerunt et ideo seposita sunt. Nunc, quia omnia exigis, omnia quae dicunt persequar, deinde singulis occurram.
Nisi aliquid praedixero, intellegi non poterunt quae refellentur. Quid est, quod praedicere velim? Quaedam continua corpora esse, ut hominem; quaedam esse composita, ut navem, domum, omnia denique, quorum diversae partes iunctura in unum coactae sunt; quaedam ex distantibus, quorum adhuc membra separata sunt, tamquam exercitus, populus, senatus. Illi enim, per quos ista corpora efficiuntur, iure aut officio cohaerent, natura diducti et singuli sunt. Quid est, quod etiamnunc praedicere velim?
Nullum bonum putamus esse, quod ex distantibus constat. Uno enim spiritu unum bonum contineri ac regi debet, unum esse unius boni principale. Hoc si quando desideraveris, per se probatur; interim ponendum fuit, quia in nos nostra tela mittuntur.
Dicitis, inquit, nullum bonum ex distantibus esse? Claritas autem ista bonorum virorum secunda opinio est. Nam quomodo fama non est unius sermo nec infamia unius mala existimatio, sic nec claritas uni bono placuisse. Consentire in hoc plures insignes et spectabiles viri debent, ut claritas sit. Haec autem ex iudiciis plurium efficitur, id est distantium; ergo non est bonum.
Claritas, inquit, laus est a bonis bono reddita; laus oratio, vox est aliquid significans; vox est autem, licet virorum sit bonorum, non bonum. Nec enim quicquid vir bonus facit, bonum est. Nam et plaudit et sibilat, sed nec plausum quisquam nec sibilum, licet omnia eius admiretur et laudet, bonum dicit, non magis quam sternumentum aut tussim. Ergo claritas bonum non est.
25
Ad summam dicite nobis, utrum laudantis an laudati bonum sit: si laudati bonum esse dicitis, tam ridiculam rem facitis, quam si adfirmetis meum esse, quod alius bene valeat. Sed laudare dignos honesta actio est; ita laudantis bonum est, cuius actio est, non nostrum, qui laudamur. Atqui hoc quaerebatur.
Respondebo nunc singulis cursim. Primum, an sit aliquod ex distantibus bonum, etiamnunc quaeritur et pars utraque sententias habet. Deinde claritas desiderat multa suffragia? Potest et unius boni viri iudicio esse contenta; unus nos bonus bonos iudicat.
Quid ergo? inquit, et fama erit unius hominis existimatio et infamia unius malignus sermo? Gloriam quoque, inquit, latius fusam intellego, consensum enim multorum exigit. Diversa horum condicio est et illius. Quare? Quia, si de me bene vir bonus sentit, eodem loco sum, quo si omnes boni idem sentirent; omnes enim, si me cognoverint, idem sentient. Par illis idemque iudicium est, aeque vero inficiscitur. Dissidere non possunt; ita pro eo est, ac si omnes idem sentiant, quia aliud sentire non possunt.
Ad gloriam aut famam non est satis unius opinio. Illic idem potest una sententia, quod omnium, quia omnium, si perrogetur, una erit; hic diversa dissimilium iudicia sunt. Difficiles adfectus, dubia omnia invenies, levia, suspecta. Putas tu posse unam omnium esse sententiam? Non est unius una sententia. Illi placet verum, veritatis una vis, una facies est; apud hos falsa sunt, quibus adsentiuntur. Numquam autem falsis constantia est: variantur et dissident.
Sed laus, inquit, nihil aliud quam vox est, vox autem bonum non est. Cum dicunt claritatem esse laudem bonorum a bonis redditam, non ad vocem referunt, sed ad sententiam. Licet enim vir bonus taceat, sed aliquem iudicet dignum laude esse, laudatus est.
30
Praeterea aliud est laus, aliud laudatio, haec et vocem exigit. Itaque nemo dicit laudem funebrem, sed laudationem, cuius officium oratione constat. Cum dicimus aliquem laude dignum, non verba illi benigna hominum, sed iudicia promittimus. Ergo laus etiam taciti est bene sentientis ac bonum virum apud se laudantis.
Deinde, ut dixi, ad animum refertur laus, non ad verba, quae conceptam laudem egerunt et in notitiam plurium emittunt. Laudat qui laudandum esse iudicat. Cum tragicus ille apud nos ait magnificum esse laudari a laudato viro, laude digno ait. Et cum aeque antiquus poeta ait laus alit artis. non laudationem dicit, quae corrumpit artes. Nihil enim aeque et eloquentiam et omne aliud studium auribus deditum vitiavit quam popularis adsensio.
Fama vocem utique desiderat, claritas potest etiam citra vocem contingere contenta iudicio. Plena est non tantum inter tacentis, sed etiam inter reclamantis. Quid intersit inter claritatem et gloriam dicam: gloria multorum iudiciis constat, claritas bonorum, Cuius, inquit, bonum est claritas, id est laus bono a bonis reddita?
Utrum laudati an laudantis? Utriusque, Meum, qui laudor; quia natura me amantem omnium genuit, et bene fecisse gaudeo, et gratos me invenisse virtutum interpretes laetor; hoc plurium bonum est, quod grati sunt, sed et meum. Ita enim animo conpositus sum, ut aliorum bonum meum iudicem, utique eorum, quibus ipse sum boni causa.
Est istud laudantium bonum, virtute enim geritur; omnis autem virtutis actio bonum est. Hoc contingere illis non potuisset, nisi ego talis essem. Itaque utriusque bonum est merito laudari, tam mehercules quam bene iudicasse iudicantis bonum est et eius, secundum quem iudicatum est. Numquid dubitas, quin iustitia et habentis bonum sit et autem sit eius, cui debitum solvit? Merentem laudare iustitia est; ergo utriusque bonum est.
35
Cavillatoribus istis abunde responderimus. Sed non debet hoc nobis esse propositum arguta disserere et philosophiam in has angustias ex sua maiestate detrahere; quanto satius est ire aperta via et recta quam sibi ipsum flexus disponere, quos cum magna molestia debeas relegere? Neque enim quicquam aliud istae disputationes sunt quam inter se perite captantium lusus.
Dic potius, quam naturale sit in inmensum mentem suam extendere. Magna et generosa res est humanus animus: nullos sibi poni nisi communes et cum deo terminos patitur. Primum humilem non accipit patriam, Ephesum aut Alexandriam aut si quod est etiamnunc frequentius accolis laetiusve tectis solum; patria est illi quodcumque suprema et universa circuitu suo cingit, hoc omne convexum, intra quod iacent maria cum terris, intra quod aer humanis divina secernens etiam coniungit, in quo disposita tot lumina in actus suos excubant.
Deinde artam aetatem sibi dari non sinit: omnes, inquit, anni mei sunt. Nullum saeculum magnis ingeniis clusum est, nullum non cogitationi pervium tempus. Cum venerit dies ille, qui mixtum hoc divini humanique secernat, corpus hic, ubi inveni, relinquam, ipse me dis reddam. Nec nunc sine illis sum, sed gravi terrenoque detineor.
Per has mortalis aevi moras illi meliori vitae longiorique proluditur. Quemadmodum decem mensibus tenet nos maternus uterus et praeparat non sibi, sed illi loco, in quem videmur emitti iam idonei spiritum trahere et in aperto durare; sic per hoc spatium, quod ab infantia patet in senectutem, in alium maturescimus partum. Alia origo nos expectat, alius rerum status. Nondum caelum nisi ex intervallo pati possumus; proinde intrepidus horam illam decretoriam prospice: non est animo suprema, sed corpori.
Quidquid circa, te iacet rerum, tamquam hospitalis loci sarcinas specta: transeundum est.
40
Excutit redeuntem natura sicut intrantem. Non licet plus efferre quam intuleris, immo etiam ex eo, quod ad vitam adtulisti, pars magna ponenda est: detrahetur tibi haec circumiecta, novissimum velamentum tui, cutis; detrahetur caro et suffusus sanguis discurrensque per totum; detrahentur ossa nervique, firmamenta fluidorum ac labentium.
Dies iste, quem tamquam extremum reformidas, aeterni natalis est. Depone onus; quid cunctaris, tamquam non prius quoque relicto, in quo latebas, corpore exieris? Haeres, reluctaris; tum quoque magno nisu matris expulsus es. Gemis, ploras; et hoc ipsum flere nascentis est, sed tunc debebat ignosci: rudis et imperitus omnium veneras. Ex maternorum viscerum calido mollique fomento emissum adflavit aura liberior, deinde offendit durae manus tactus, tenerque adhuc et nullius rei gnarus obstipuisti inter ignota.
Nunc tibi non est novum separari ab eo, cuius ante pars fueris; aequo animo membra iam supervacua dimitte et istuc corpus inhabitatum diu pone. Scindetur, obruetur, abolebitur. Quid contristaris? Ita solet fieri: pereunt semper velamenta nascentem. Quid ista sic diligis quasi tua? Istis opertus es. veniet, qui te revellat dies et ex contubernio foedi atque olidi ventris educat.
Huic nunc quoque tu, quantum potes, subdue subduc te voluptatique, nisi quae necessariis seriisque cohaerebit; alienus iam hinc altius ab quid sublimiusque meditare. Aliquando naturae tibi arcana retegentur, discutietur ista caligo et lux undique clara percutiet. Imaginare tecum, quantus ille sit fulgor tot sideribus inter se lumen miscentibus; nulla serenum umbra turbabit. Aequaliter splendebit omne caeli latus; dies et nox aeris infimi vices sunt. Tunc in tenebris vixisse te dices, cum totam lucem et totus aspexeris, quam nunc per angustissimas oculorum vias obscure intuens. Et tamen admirans illam iam procul; quid tibi videbitur divina lux, cum illam suo loco videris?
Haec cogitatio nihil sordidum animo subsidere sinit, nihil humile, nihil crudele. Deos rerum omnium esse testes ait. Illis nos adprobari, illis in futurum parari iubet et aeternitatem proponere. Quam qui mente concepit, nullos horret exercitus, non ferretur tuba, nullis ad timorem minis agitur.
45
Quidni non timeat qui mori sperat? Is quoque, qui animum tamdiu iudicat manere, quamdiu retinetur corporis vinculo, solutum statim spargit, ut etiam post mortem utilis esse possit. Quamvis enim ipse ereptus sit oculis, tamen Multa viri virtus animo multusque recursat Gentis honos. Cogita, quantum nobis exempla bona prosint: scies magnorum virorum non minus praesentiam esse utilem quam memoriam. Vale.
Quid ista circumspicis, quae tibi possunt fortasse evenire, sed possunt et non evenire? Incendium dico, ruinam, alia, quae nobis incidunt, non insidiantur; illa potius vide, illa devita, quae nos observant, quae captant. Rariores sunt casus, etiam si graves, naufragium facere, vehiculo everti; ab homine homini cotidianum periculum. Adversus hoc te expedi, hoc intentis oculis intuere. Nullum est malum frequentius, nullum pertinacius, nullum blandius.
Ac tempestas minatur antequam surgat, crepant aedificia antequam corruant, praenuntiat fumus incendium; subita est ex homine pernicies et eo diligentius tegitur, quo propius accedit. Erras, si istorum tibi qui occurrunt vultibus credis; hominum effigies habent, animos ferarum, nisi quod illarum perniciosus est primus incursus; quos transiere, non quaerunt. Numquam enim illas ad nocendum nisi necessitas incitat; aut fame aut timore coguntur ad pugnam; homini perdere hominem libet.
Tu tamen ita cogita, quod ex homine periculum sit, ut cogites, quod sit hominis officium. Alterum intuere, ne laedaris, alterum ne laedas. Commodis omnium laeteris, movearis incommodis et memineris, quae praestare debeas, quae cavere.
Sic vivendo quid consequaris? Non te ne noceant, sed ne fallant. Quantum potes autem, in philosophiam recede: illa te sinu suo proteget, in huius sacrario eris aut tutus aut tutior. Non arietant inter se nisi in eadem ambulantes via. Ipsam autem philosophiam non debebis iactare; multis fuit periculi causa insolenter tractata et contumaciter.
50
Tibi vitia detrahat, non aliis exprobret. Non abhorreat a publicis moribus nec hoc agat, ut quicquid non facit, damnare videatur. Licet sapere sine pompa, sine invidia. Vale.
In Nomentanum meum fugi, quid putas? Urbem? Immo febrem et quidem subrepentem. Iam manum mihi iniecerat. Medicus initia esse dicebat motis venis et incertis et naturalem turbantibus modum. Protinus itaque parari vehiculum iussi; Paulina mea retinente exire perseveravi; illud mihi ore erat domini mei Gallionis, qui cum in Achaia febrem habere coepisset, protinus navem ascendit clamitans non corporis esse, sed loci morbum.
Hoc ego Paulinae meae dixi, quae mihi valitudinem meam commendat. Nam cum sciam spiritum illius in meo verti, incipio, ut illi consulam, mihi consulere. Et cum me fortiorem senectus ad multa reddiderit, hoc beneficium aetatis amitto, venit enim mihi in mentem, in hoc sene et adulescentem esse, cui parcitur. Itaque quoniam ego ab illa non impetro, ut me fortius amet, a me impetrat illa, ut me diligentius amem.
Indulgendum est enim honestis adfectibus; et interdum, etiam si premunt causae, spiritus in honorem suorum vel cum tormento revocandus et in ipso ore retinendus est, cum bono viro vivendum sit non quamdiu iuvat sed quamdiu oportet. Ille, qui non uxorem, non amicum tanti putat, ut diutius in vita commoretur, qui perseverabit mori, delicatus est. Hoc quoque imperet sibi animus, ubi utilitas suorum exigit, nec tantum, si vult mori, sed si coepit, intermittat et suis se commodet.
Ingentis animi est aliena causa ad vitam reverti, quod magni viri saepe fecerunt. Sed hoc quoque summae humanitatis existimo, senectutem suam, cuius maximus fructus est securior sui tutela et vitae usus animosior, attentius custodire, si scias alicui tuorum esse dulce, utile, optabile.
55
Habet praeterea in se non mediocre ista res gaudium et mercedem; quid enim iucundius quam uxori tam carum esse, ut propter hoc tibi carior fias? Potest itaque Paulina mea non tantum suum mihi timorem inputare, sed etiam meum.
Quaeris ergo, quomodo mihi consilium profectionis cesserit? Ut primum gravitatem urbis excessi et illum odorem culinarum fumantium, quae motae quicquid pestiferi vaporis obferunt, cum pulvere effundunt, protinus mutatam valitudinem sensi. Quantum deinde adiectum putas viribus, postquam vineas attigi? In pascuum emissus cibum meum invasi. Repeti vi ergo iam me; non permansit marcor ille corporis dubii et male cogitantis. Incipio toto animo studere.
Non multum ad hoc locus confert, nisi se sibi praestat animus, qui secretum in occupationibus mediis, si volet, habebit; at ille, qui regiones eligit et otium captat, ubique, quo distringatur, inveniet. Nam Socraten querenti cuidam, quod nihil sibi peregrinationes profuissent, respondisse ferunt: non inmerito hoc tibi evenit; tecum enim peregrinabaris.
O quam bene cum quibusdam ageretur, si a se aberrarent! Nunc premunt se ipsi, sollicitant, corrumpunt, territant. Quid prodest mare traicere et urbes mutare? Si vis ista, quibus urgueris, effugere, non aliubi sis oportet, sed alius. Puta venisse te Athenas, puta Rhodon; elige arbitrio tuo civitatem: quid ad rem pertinet, quos illa mores habeat? Tuos adferes.
Divitias iudicabis bonum: torquebit te paupertas, quod est miserrimum, falsa. Quamvis enim multum possideas, tamen, quia aliquis plus habet, tanto tibi videris defici, quanto vinceris. Honores iudicabis bonum: male te habebit ille consul factus, ille etiam refectus, invidebis, quotiens aliquem in fastis saepius legeris. Tantus erit ambitionis furor, ut nemo tibi post te videatur, si aliquis ante te fuerit.
60
Maximum malum iudicabis mortem, cum in illa nihil sit mali, nisi quod ante ipsam est, timeri. Exterrebunt te non tantum pericula, sed suspiciones; vanis semper agitaberis. Quid enim proderit evasisse tot urbes Argolicas mediosque fugam tenuisse per hostis? Ipsa pax timores sumministrabit. Ne tutis quidem habebitur fides consternata semel mente; quae ubi consuetudinem pavoris inprovidi fecit, etiam ad tutelam salutis suae inhabilis est. Non enim vitat, sed fugit. Magis autem periculis paternus aversi.
Gravissimum iudicabis malum, aliquem ex his, quos amabis, amittere, cum interim hoc tam ineptum erit quam flere, quod arboribus amoenis et domum tuam ornantibus decidant folia. Quicquid te delectat, aeque vide ut flores virides; dum virent, utere;2 alium alio die casus excutiet. Sed quemadmodum frondium iactura facilis est, quia renascuntur, sic istorum, quos amas quosque oblectamenta vitae putas esse, damnum, quia reparantur, etiam si non renascuntur.
Sed non erunt idem. Ne tu quidem idem eris. Omnis dies, omnis hora te mutat; sed in aliis rapina facilius apparet, hic latet, quia non ex aperto fiet. Alii auferuntur, at ipsi nobis furto subducimur. Horum nihil cogitabis nec remedia vulneribus oppones, sed ipse tibi seres sollicitudinum causas aha sperando, alia desperando. Si sapis, alterum alteri misce: nec speraveris sine desperatione nec desperaveris sine spe.
Quid per se peregrinatio prodesse cuiquam potuit? Non voluptates illa temperavit, non cupiditates refrenavit, non iras repressit, non indomitos amoris impetus fregit, nulla denique animo mala eduxit. Non iudicium dedit, non discussit errorem, sed ut puerum ignota mirantem ad breve tempus rerum aliqua novitate detinuit.
Ceterum inconstantia mentis, quae maxime aegra est, lacessit, mobiliorem levioremque reddit ipsa iactatio. Itaque, quae petierant cupidissime loca, cupidius deserunt et avium modo transvolant citiusque quam venerant, abeunt.
65
Peregrinatio notitiam dabit gentium, novas tibi montium formas ostendet, invisitata spatia camporum et inriguas perennibus aquis valles, alicuius fluminis sub observatione naturam, sive ut Nilus aestivo incremento tumet, sive ut Tigris eripitur ex oculis et acto per occulta cursu integrae magnitudini redditur, sive ut Maeander, poetarum omnium exercitati et ludus, implicatur crebris anfractibus et saepe in vicinum alveo suo admotus, antequam sibi influat, flectitur; ceterum neque meliorem faciet neque saniorem.
Inter studia versandum est et inter auctores sapientiae, ut quaesita discamus, nondum inventa quaeramus; sic eximendus animus ex miserrima servitute in libertatem adseritur. Quamdiu quidem nesciens, quid fugiendum quid petendum, quid necessarium quid supervacuum, quid iustum quid iniustum sit, non erit hoc peregrinari, sed errare.
Nullam tibi opem feret iste discursus, peregrinaris enim cum adfectibus tuis et mala te tua sequuntur. Utinam quidem sequerentur. Longius abessent; nunc fers illa, non ducis. Itaque ubique te premunt et paribus incommodis urunt. Medicina aegro, non regio, quaerenda est.
Fregit aliquis crus aut extorsit articulum: non vehiculum navemque conscendit, sed advocat medicum, ut fracta pars iungatur, ut luxata in locum reponatur. Quid ergo? Animum tot locis fractum et extortum credis locorum mutatione posse sanari? Maius est istud malum, quam ut gestatione curetur.
Peregrinatio non facit medicum, non oratorem, nulla ars loco discitur. Quid ergo? Sapientia, ars omnium maxima, in itinere colligitur? Nullum est, mihi crede, iter, quod te extra cupiditates, extra iras, extra metus sistat; aut si quod esset, agmine facto gens illuc humana pergeret. Tamdiu ista urguebunt mala macerabuntque per terras ac maria vagum, quamdiu malorum gestaveris causas.
70
Fugam tibi non prodesse miraris? Tecum sunt, quae fugis. Te igitur emenda, onera tibi detrahe et demenda desideria intra salutarem modum contine. Omnem ex animo erade nequitiam. Si vis peregrinationes habere iucundas, comitem tuum sana. Haerebit tibi avaritia, quamdiu avaro sordidoque convixeris; haerebit tumor, quamdiu superbo conversaberis. Numquam saevitiam in tortoris contubernio pones. Incendent libidines tuas adulterorum sodalicia.
Si velis vitiis exui, longe a vitiorum exemplis recedendum est. Avarus, corruptor, saevus, fraudulentus, multum nocituri, si prope a te fuissent, intra te sunt. Ad meliores transi: cum Catonibus vive, cum Laelio, cum Tuberone. Quod si convivere etiam Graecis iuvat, cum Socrate, cum Zenone versare; alter te docebit mori, si necesse erit, alter, antequam necesse erit. vive cum Chrysippo, cum Posidonio: hi tibi tradent humanorum divinorumque notitiam, hi iubebunt in opere esse nec tantum scite loqui et in oblectationem audientium verba iactare, sed animum indurare et adversus minas erigere.
Unus est enim huius vitae fluctuantis et turbidae portus eventura contemnere, stare fidenter ac paratum tela fortunae adverso pectore excipere, non latitantem nec tergiversantem.
Magnanimos nos natura produxit et ut quibusdam animalibus ferum dedit, quibusdam subdolum, quibusdam pavidum, ita nobis gloriosum et excelsum spiritum, quaerentem ubi honestissime, non ubi tutissime vivat, simillimum mundo, quem quantum mortalium passibus licet, sequitur aemulaturque. Profert se, laudari et aspici credit. Dominus omnium est, supra omnia est;
itaque nulli se rei summittat, nihil illi videatur grave, nihil quod virum incurvet. Terribiles visu formae letumque labosque; minime quidem, si quis rectis oculis intueri illa possit et tenebras perrumpere. Multa per noctem habita terrori dies vertit ad risum. Terribiles visu formae letumque labosque: egregie vergilius noster non re dixit terribiles esse, sed visu, id est videri, non esse. Quid, inquam, in istis est tam formidabile quam fama vulgavit?
75
Quid est, obsecro te, Lucili, cur timeat laborem vir, mortem homo? Totiens mihi occurrunt isti, qui non putant fieri posse quicquid facere non possunt, et aiunt nos loqui maiora quam quae humana natura sustineat.
At quanto ego de illis melius existimo! Ipsi quoque haec possunt facere, sed nolunt. Denique quem umquam ista destituere temptantem? Cui non faciliora apparuere in actu? Non quia difficilia sunt, non audemus, sed quia non audemus, difficilia sunt.
Si tamen exemplum desideratis, accipite Socraten, perpessicium senem, per omnia aspera iactatum, invictum tamen et paupertate, quam graviorem illi domestica onera faciebant, et laboribus, quos militares quoque pertulit. Quibus ille domi exercitus est, sive uxorem eius reminiscimur moribus feram, lingua petulantem, sive liberos indociles et matri quam patri similiores. Si vere reputes, aut in bello fuit aut in tyrannide aut in libertate bellis ac tyrannis saeviore. viginti et septem annis pugnatum est; post finita arma triginta tyrannis noxae dedita est civitas, ex quibus plerique inimici erant.
Novissima damnatio est sub gravissimis nominibus impleta: obiecta est et religionum violatio et iuventutis corruptela, quam inmittere in deos, in patres, in rem publicam dictus est. Post haec carcer et venenum. Haec usque eo animum Socratis non moverant, ut ne vultum quidem moverent. O illam mirabilem laudem et singularem! Usque ad extremum nec hilariorem quisquam nec tristiorem Socraten vidit. Aequalis fuit in tanta inaequalitate fortunae.
Vis alterum exemplum? Accipe hunc M. Catonem recentiorem, cum quo et infestius fortuna egit et pertinacius. Cui cum omnibus locis obstitisset, novissime et in morte, ostendit tamen virum fortem posse invita fortuna vivere, invita mori. Tota illi aetas aut in armis est exacta civilibus aut in toga concipiente iam civile bellum. Et hunc licet dicas non minus quam Socraten in servis se libertati addixisse, nisi forte Cn. Pompeium et Caesarem et Crassum putas libertatis socios fuisse.
80
Nemo mutatum Catonem totiens mutata re publica vidit: eundem se in omni statu praestitit, in praetura, in repulsa, in accusatione, in provincia, in contione, in exercitu, in morte. Denique in illa rei publicae trepidatione, cum illinc Caesar esset decem legionibus pugnacissimis subnixus, totis exterarum gentium praesidiis, hinc Cn. Pompeius, satis unus adversus omnia, cum alii ad Caesarem inclinarent, alii ad Pompeium, solus Cato fecit aliquas et rei publicae partes.
Si animo complecti volueris illius imaginem temporis, videbis illinc plebem et omne erectum ad res novas vulgum, hinc optumates et equestrem ordinem, quicquid erat in civitate sancti et electi, duos in medio relictos, rem publicam et Catonem. Miraberis, inquam, cum animadverteris Atriden Priamumque et saevom ambobus Achillen.
Utrumque enim improbat, utrumque exarmat. Hanc fert de utroque sententiam: ait se, si Caesar vicerit, moriturum, si Pompeius, exulaturum. Quid habebat, quod timeret, qui ipse sibi et victo et victori constituerat, quae constituta esse ab hostibus iratissimis poterant? Periit itaque ex decreto suo. vides posse homines laborem pati:
per medias Africae solitudines pedes duxit exercitum, vides posse tolerari sitim: in collibus arentibus sine ullis inpedimcntis inpedimentis victi exercitus reliquias trahens inopiam umoris loricatus tulit et, quotiens aquae fuerat occasio, novissimus bibit, vides honorem et notam posse contemni: eodem quo repulsus est die in comitio pila lusit, vides posse non timeri potentiam superiorum: et Pompeium et Caesarem, quorum nemo alterum offendere audebat nisi ut alterum demereretur, simul provocavit, vides tam mortem posse contemni quam exilium: et exilium sibi indixit et mortem et interim bellum.
Possumus itaque adversus ista tantum habere animi, libeat modo subducere iugo collum. In primis autem respuendae voluptates; enervant et effeminant et multum petunt, multum autem a fortuna petendum est. Deinde spernendae opes: auctoramenta sunt servitutum. Aurum et argentum et quicquid aliud felices domos onerat, relinquatur; non potest gratis constare libertas. Hanc si magno aestimas, omnia parvo aestimanda sunt. Vale.
85
Quae observanda tibi sint, ut tutior vivas, dicam. Tu tamen sic audias censeo ista praecepta, quomodo si tibi praeciperem, qua ratione bonam valitudinem in Ardeatino tuereris. Considera, quae sint, quae hominem in perniciem hominis instigent: invenies spem, invidiam, odium, metum, contemptum.
Ex omnibus istis adeo levissimum est contemptus, ut multi in illo remedii causa delituerint. Quem quis contemnit, violat sine dubio, sed transit; nemo homini contempto pertinaciter, nemo diligenter nocet. Etiam in acie iacens praeteritur, cum stante pugnatur.
Spem inproborum vitabis, si nihil habueris, quod cupiditatem alienam et inprobam inritet, si nihil insigne possederis. Concupiscuntur enim etiam parva, si notabilia sunt, si rara. Invidiam effugies, si te non ingesseris oculis, si bona tua non iacta veris, si scicris scieris in sinu gaudere.
Odium aut est ex offensa: hoc vitabis neminem lacessendo; aut gratuitum: a quo te sensus communis tuebitur. Fuit hoc multis periculosum; quidam odium habuerunt nec inimicum. Illud, ne timearis, praestabit tibi et fortunae mediocritas et ingenii lenitas; eum esse te homines sciant, quem offendere sine periculo possint; reconciliatio tua et facilis sit et certa. Timeri autem tam domi molestum est quam foris, tam a servis quam a liberis. Nulli non ad nocendum satis virium est. Adice nunc, quod qui timetur, timet; nemo potuit terribilis esse secure.
Contemptus superest, cuius modum in sua potestate habet, qui illum sibi adiunxit, qui contemnitur quia voluit, non quia debuit. Huius incommodum et artes bonae discutiunt et amicitiae eorum, qui apud aliquem potentem potentes sunt, quibus adplicari expediet, non inplicari, ne pluris remedium quam periculum constet.
90
Nihil tamen aeque proderit quam quiescere et minimum cum aliis loqui, plurimum secum. Est quaedam dulcedo sermonis, quae inrepit et eblanditur et non aliter quam ebrietas aut amor secreta producit. Nemo quod audierit, tacebit. Nemo quantum audierit, loquetur. Qui rem non tacuerit, non tacebit auctorem. Habet unusquisque aliquem, cui tantum credat, quantum ipsi creditum est. Ut garrulitatem suam custodiat et contentus sit unius auribus, populum faciet, si quod modo secretum erat, rumor est.
Securitatis magna portio est nihil inique facere. Confusam vitam et perturbatam inpotentes agunt; tantum metuunt, quantum nocent, nec ullo tempore vacant. Trepidant enim, cum fecerunt, haerent; conscientia aliud agere non patitur ac subinde respondere ad se cogit. Dat poenas quisquis expectat; quisquis autem meruit, expectat.
Tutum aliqua res in mala conscientia praestat, nulla securum; putat enim se, etiam si non deprenditur, posse deprendi. Et inter somnos movetur et, quotiens alicuius scelus loquitur, de suo cogitat; non satis illi obliteratum videtur, non satis tectum. Nocens habuit aliquando latendi fortunam, numquam fiduciam. Vale.
Tardius rescribo ad epistulas tuas, non quia districtus occupationibus sum. Hanc excusationem cave audias; vaco et omnes vacant, qui volunt. Neminem res secuntur. Ipsi illas amplexantur et argumentum esse felicitatis occupationem putant. Quid ergo fuit, quare non protinus rescriberem? Id, de quo quaerebas, veniebat in contextum operis mei.
Scis enim me moralem philosophiam velle conplecti et omnes ad eam pertinentis quaestiones explicare. Itaque dubitavi utrum differrem te, donec suus isti rei veniret locus, an ius tibi extra ordinem dicerem; humanius visum est tam longe venientem non detinere.
95
Itaque et hoc ex illa serie rerum cohaerentium excerpam et, si qua erunt eiusmodi, non quaerenti tibi ultro mittam. Quae sint haec interrogas? Quae scire magis iuvat quam prodest, sicut hoc, de quo quaeris: bonum an corpus sit?
Bonum facit: prodest enim. Quod facit, corpus est. Bonum agitat animum et quodammodo format et continet, quae propria sunt corporis. Quae corporis bona sunt, corpora sunt; ergo et quae animi sunt.
Nam et hoc corpus est. Bonum hominis necesse est corpus sit, cum ipse sit corporalis. Mentior, nisi et quae aiunt illum et quae valitudinem eius vel custodiunt vel restituunt, corpora sunt; ergo et bonum eius corpus est. Non puto te dubitaturum, an adfectus corpora sint—ut aliud quoque, de quo non quaeris, infulciam—tamquam ira, amor, tristitia,nisi dubitas, an vultum nobis mutent, an frontem adstringant, an faciem diffundant, an ruborem evocent, an fugent sanguinem. Quid ergo? Tam manifestas notas corporis credis inprimi nisi a corpore?
Si adfectus corpora sunt, et morbi animorum, ut avaritia, crudelitas, indurata vitia et in statum inemendabilem adducta; ergo et malitia et species eius omnes, malignitas, invidia, superbia; ergo et bona, primum quia contraria istis sunt, deinde quia eadem tibi indicia praestabunt.
An non vides, quantum oculis det vigorem fortitudo? Quantam intentionem prudentia? Quantam modestiam et quietem reverentia? Quantam serenitatem laetitia? Quantum rigorem severitas? Quantam remissionem lenitas? Corpora ergo sunt, quae colorem habitumque corporum mutant, quae in illis regnum suum exercent. Omnes autem, quas rettuli, virtutes bona sunt, et quicquid ex illis est. Numquid est dubium, an id, quo quid tangi potest, corpus sit?
100
Tangere enim et tangi nisi corpus nulla potest res, ut ait Lucretius. Omnia autem ista, quae dixi, non mutarent corpus, nisi tangerent; ergo corpora sunt.
Etiam nunc cui tanta vis est, ut inpellat et cogat et retineat et inhibeat, corpus est. Quid ergo? Non timor retinet? Non audacia inpellit? Non fortitudo inmittit et impetum dat? Non moderatio refrcnat refrenat ac revocat? Non gaudium extollit? Non tristitia adducit?
Denique quidquid facimus, aut, malitiae aut virtutis gerimus imperio. Quod imperat corpori, corpus est, quod vim corpori adfert, corpus. Bonum corporis corporalest, bonum hominis et corporis bonum est; itaque corporale est.
Quoniam, ut voluisti, morem gessi tibi, nunc ipse dicam mihi, quod dicturum esse te video: latrunculis ludimus. In supervacuis subtilitas teritur; non faciunt bonos ista, sed doctos. Apertior res est sapere, immo simpliciter satius est ad mentem bonam uti litteris, sed nos ut cetera in supervacuum diffundimus, ita philosophiam ipsam.
Quemadmodum omnium rerum, sic litterarum quoque intemperantia laboramus; non vitae sed scholae discimus. Vale.
105
Ubi illa prudentia tua? Ubi in dispiciendis rebus subtilitas? Ubi magnitudo? Iam pusilla te res angit? Servi occupationes tuas occasionem fugae putaverunt. Si amici deciperent—habeant enim sane nomen, quod illis noster error inposuit, et vocentur, quo turpius non sint—omnibus rebus tuis desset aliquid; nunc desunt illi, qui et operam tuam conterebant et te aliis molestum esse credebant.
Nihil horum insolitum, nihil inexpectatum est. Offendi rebus istis tam ridiculum est quam queri, quod spargaris in publico aut inquineris in luto. Eadem vitae condicio est, quae balnei, turbae, itineris: quaedam in te mittentur, quaedam incident. Non est delicata res vivere. Longam viam ingressus es; et labaris oportet et arietes et cadas et lasseris et exclames: O mors! id est mentiaris. Alio loco comitem relinques, alio efferes, alio timebis; per eiusmodi offensas emetiendum est confragosum hoc iter.
Mori vult? Praeparetur animus contra omnia; sciat se venisse, ubi tonat fulmen. Sciat se venisse, ubi Luctus et ultrices posuere cubilia curae Pallentesque habitant morbi tristisque senectus. In hoc contubernio vita degenda est. Effugere ista non potes, contemnere potes. Contemnes autem, si saepe cogitaveris et futura praesumpseris.
Nemo non fortius ad id, cui se diu conposuerat, accessit et duris quoque, si praemeditata erant, obstitit. At contra inparatus etiam levissima expavit. Id agendum est, ne quid nobis inopinatum sit. Et quia omnia novitate graviora sunt, hoc cogitatio adsidua praestabit, ut nulli sis malo tiro.
Servi me reliquerunt. Alium compilaverunt, alium accusaverunt, alium occiderunt, alium prodiderunt, alium calcaverunt, alium veneno, alium criminatione petierunt; quicquid dixeris, multis accidit. Deinceps quae multa et varia sunt, in nos tela deriguntur. Quaedam in nos fixa sunt, quaedam vibrant et cum maxime veniunt, quaedam in alios perventura nos stringunt.
110
Nihil miremur eorum, ad quae nati sumus, quae ideo nulli querenda, quia paria sunt omnibus. Ita dico, paria sunt; nam etiam quod effugit aliquis, pati potuit. Aequum autem ius est non quo omnes usi sunt, sed quod omnibus latum est. Imperetur aequitas animo et sine querella mortalitatis tributa pendamus.
Hiems frigora adducit: algendum est. Aestas calores refert: aestuandum est. Intemperies caeli valitudinem temptat: aegrotandum est. Et fera nobis aliquo loco occurret et homo perniciosior feris omnibus. Aliud aqua, aliud ignis eripiet. Hanc rerum condicionem mutare non possumus; illud possumus, magnum sumere animum et viro bono dignum, quo fortiter fortuita patiamur et naturae consentiamus.
Natura autem hoc, quod vides, regnum mutationibus temperat; nubilo serena succedunt; turbantur maria, cum quieverunt; fiant in vicem venti; noctem dies sequitur; pars caeli consurgit, pars mergitur. Contrariis rerum aeternitas constat.
Ad hanc legem animus noster aptandus est; hanc sequatur, huic pareat. Et quaecumque fiunt, debuisse fieri putet nec velit obiurgare naturam. Optimum est pati, quod emendare non possis, et deum, quo auctore cuncta proveniunt, sine murmuratione comitari; malus miles est qui imperatorem gemens sequitur.
Quare inpigri atque alacres excipiamus imperia nec deseramus hunc operis pulcherrimi cursum, cui quidquid patiemur, intextum est. Et sic adloquamur Iovem, cuius gubernaculo moles ista derigitur, quemadmodum Cleanthes noster versibus disertissimis adloquitur, quos mihi in nostrum sermonem mutare permittitur Ciceronis, disertissimi viri, exemplo. Si placuerint, boni consules; si displicuerint, scies me in hoc secutum Ciceronis exemplum:
115
Duc, o parens celsique dominator poli, Quocumque placuit; nulla parendi mora est. Adsum inpiger. Fac nolle, comitabor gemens Maiusque patiar, facere quod licuit bono. Ducunt volentem fata, nolentem trahunt.
Sic vivamus, sic loquamur; paratos nos inveniat atque inpigros fatum. Hic est magnus animus, qui se ei tradidit; at contra ille pusillus et degener, qui obluctatur et de ordine mundi male existimat et emendare mavult deos quam se. Vale.
Id, de quo quaeris, ex his est, quae scire tantum eo, ut scias, pertinet. Sed nihilominus, quia pertinet, properas nec vis exspectare libros, quos cum maxime ordino continentes totam moralem philosophiae partem. Statim expediam, illud tamen prius scribam, quemadmodum tibi ista cupiditas discendi, qua flagrare te video, digerenda sit, ne ipsa se inpediat.
Nec passim carpenda sunt nec avide invadenda universa; per partes pervenietur ad totum. Aptari onus viribus debet nec plus occupari quam cui sufficere possimus. Non quantum vis, sed quantum capis, hauriendum est. Bonum tantum habe animum; capies quantum voles. Quo plus recipit animus, hoc se magis laxat.
Haec nobis praecipere Attalum memini, cum scholam eius opsideremus et primi veniremus et novissimi exiremus, ambulantem quoque illum ad aliquas disputationes evocaremus, non tantum paratum discentibus, sed obvium. Idem, inquit, et docenti et discenti debet esse propositum: ut ille prodesse velit, hic proficere.
120
Qui ad philosophum venit, cotidie aliquid secum boni ferat: aut sanior domum redeat aut sanabilior. Redibit autem; ea philosophiae vis est, ut non studentes, sed etiam conversantes iuvet. Qui in solem venit, licet non in hoc venerit, colorabitur; qui in unguentaria taberna resederunt et paullo diutius commorati sunt, odorem secum loci ferunt. Et qui ad philosophum fuerunt, traxerint aliquid necesse est, quod prodesset etiam neglegentibus. Attende, quid dicam: neglegentibus, non repugnantibus.
Quid ergo? Non novimus quosdam, qui multis apud philosophum annis persederint et ne colorem quidem duxerint? Quidni noverim? Pertinacissimos quidem et adsiduos, quos ego non discipulos philosophorum, sed inquilinos voco.
Quidam veniunt ut audiant, non ut discant, sicut in theatrum voluptatis causa ad delectandas aures oratione vel voce vel fabulis ducimur. Magnam hanc auditorum partem videbis, cui philosophi schola deversorium otii sit. Non id agunt, ut aliqua illo vitia deponant, ut aliquam legem vitae accipiant, qua mores suos exigant, sed ut oblectamento aurium perfruantur. Aliqui tamen et cum pugillaribus veniunt, non ut res excipiant, sed ut verba, quae tam sine profectu alieno dicant quam sine suo audiunt. Quidam ad magnificas voces excitantur et transeunt in adfectum dicentium alacres vultu et animo, nec aliter concitantur quam solent Phrygii tibicinis sono semiviri et ex imperio furentes. Rapit illos instigatque rerum pulchritudo, non verborum inanium sonitus. Si quid acriter contra mortem dictum est, si quid contra fortunam contumaciter, iuvat protinus quae audias, facere. Adficiuntur illis et sunt quales iubentur, si illa animo forma permaneat, si non impetum insignem protinus populus, honesti dissuasor, excipiat; pauci illam, quam conceperant mentem, domum perferre pofuerunt potuerunt.
Facile est auditorem concitare ad cupidinem recti; omnibus enim natura fundamenta dedit semenque virtutum. Omnes ad omnia ista nati sumus; cum inritator accessit, tunc illa anima bona veluti soluta excitatur. Non vides, quemadmodum theatra consonent, quotiens aliqua dicta sunt, quae publice adgnoscimus et consensu vera esse testamur?
Desunt inopiae multa, avaritiae omnia. In nullum avarus bonus est, in se pessimus. Ad hos versus ille sordidissimus plaudit et vittis suis fieri convicium gaudet; quanto magis hoc iudicas evenire, cum a philosopho ista dicuntur, cum salutaribus praeceptis versus inseruntur, efficacius eadem illa demissuri in animum imperitorum?
125
Nam, ut dicebat Cleanthes, quemadmodum spiritus noster clariorem sonum reddit, cum illum tuba per longi canalis angustias tractum patentiore novissime exitu effudit, sic sensus nostros clariores carminis arta necessitas efficit. Eadem neglcgentius neglegentius audiuntur minusque percutiunt, quamdiu soluta oratione dicuntur; ubi accessere numeri et egregium sensum adstrinxere certi pedes, eadem illa sententia velut lacerto excussiore torquetur.
De contemptu pecuniae multa dicuntur et longissimis orationibus hoc praecipitur, ut homines in animo, non in patrimonio putent esse divitias, eum esse locupletem, qui paupertati suae aptatus est et parvo se divitem fecit; magis tamen feriuntur animi, cum carmina eiusmodi dicta sunt: Is minimo eget mortalis, qui minimum cupit. Quod vult habet, qui velle quod satis est potest.
Cum haec atque eiusmodi audimus, ad confessionem veritatis adducimur. Illi enim, quibus nihil satis est, admirantur, adclamant, odium pecuniae indicunt. Hunc illorum adfectum cum videris, urge, hoc preme, hoc onera relictis ambiguitatibus et syllogismis et cavillationibus et ceteris acuminis inriti ludicris. Dic in avaritiam, dic in luxuriam; cum profecisse te videris et animos audientium adfeceris, insta vehementius; veri simile non^est, quantum proficiat talis oratio remedio intenta et tota in bonum audientium versa. Facillime enim tenera conciliantur ingenia ad honesti rectique amorem et adhuc docibilibus leviterque corruptis inicit manum veritas, si advocatum idoneum nancta est.
Ego certe cum Attalum audirem in vitia, in errores, in mala vitae perorantem, saepe miseritus sum generis humani et illum sublimem altioremque humano fastigio credidi. Ipse regem se esse dicebat, sed plus quam regnare mihi videbatur, cui liceret censuram agere regnantium.
Cum vero commendare paupertatem coeperat et ostendere, quam quidquid usum excederet, pondus esset supervacuum et grave ferenti, saepe exire e schola pauperi libuit. Cum coeperat voluptates nostras traducere, laudare castum corpus, sobriam mensam, puram mentem non tantum ab inlicitis voluptatibus, sed etiam supervacuis, libebat circumscribere gulam ac ventrem.
130
Inde mihi quaedam permansere, Lucili. Magno enim in omnia inceptu veneram. Deinde ad civitatis vitam reductus ex bene coeptis pauca servavi. Inde ostreis boletisque in omnem vitam renuntiatum est; nec enim cibi, sed oblectamenta sunt ad edendum saturos cogentia, quod gratissimum est edacibus et se ultra quam capiunt farcientibus, facile descensura, facile reditura.
Inde in omnem vitam unguento abstinemus, quoniam optimus odor in corpore est nullus. Inde vino carens stomachus. Inde in omnem vitam balneum fugimus, decoquere corpus atque exinanire sudoribus inutile simul delicatumque credidimus. Cetera proiecta redierunt, ita tamen, ut quorum abstinentiam interrupi, modum servem et quidem abstinentiae proximiorem, nescio an difficiliorem, quoniam quaedam absciduntur facilius animo quam temperantur.
Quoniam coepi tibi exponere, quanto maiore impetu ad philosophiam iuvenis accesserim quam senex pergam, non pudebit fateri, quem mihi amorem Pythagoras iniecerit. Sotion dicebat, quare ille animalibus abstinuisset, quare postea Sextius. Dissimilis utrique causa erat, sed utrique magnifica.
Hic homini satis alimentorum citra sanguinem esse credebat et crudelitatis consuetudinem fieri, ubi in voluptatem esset adducta laceratio. Adiciebat contrahendam materiam esse luxuriae; colligebat bonae valitudini contraria esse alimenta varia et nostris aliena corporibus.
At Pythagoras omnium inter omnia cognationem esse dicebat et animorum commercium in alias atque alias formas transeuntium. Nulla, si illi credas, anima interit, ne cessat quidem nisi tempore exiguo, dum in aliud corpus transfunditur. videbimus, per quas temporum vices et quando pererratis pluribus domiciliis in hominem revertatur; interim sceleris hominibus ac parricidii metum fecit, cum possent in parentis animam,inscii incurrere et ferro morsuve violare, si in quo cognatus aliqui spiritus hospitaretur.
135
Haec cum exposuisset Sotion et inplesset argumentis suis, Non credis, inquit, animas in alia corpora atque alia discribi et migrationem esse quod dicimus mortem? Non credis in his pecudibus ferisve aut aqua mersis illum quondam hominis animum morari? Non credis nihil perire in hoc mundo, sed mutare regionem? Nec tantum caelestia per certos circuitus verti, sed animalia quoque per vices ire et animos per orbem agi? Magni ista crediderunt viri.
Itaque iudicium quidem tuum sustine, ceterum omnia tibi in integro serva. Si vera sunt ista, abstinuisse animalibus innocentia est; si falsa, frugalitas est. Quod istic credulitatis tuae damnum est? Alimenta tibi leonum et vulturum eripio.
His ego instinctus abstinere animalibus coepi, et anno peracto non tantum facilis erat mihi consuetudo, sed dulcis. Agitatiorem mihi animum esse credebam, nec tibi hodie adfirmaverim, an fuerit. Quaeris, quomodo desierim? In primum Tiberii Caesaris principatum iuventae tempus inciderat. Alienigena tum sacra movebantur, sed inter argumenta superstitionis ponebatur quorundam animalium abstinentia. Patre itaque meo rogante, qui non calumniam timebat, sed philosophiam oderat, ad pristinam consuetudinem redii. Nec difficulter mihi, ut inciperem melius cenare, persuasit.
Laudare solebat Attalus culcitam, quae resisteret corpori; tali utor etiam senex, in qua vestigium apparere non possit. Haec rettuli ut probarem tibi, quam vehementes haberent tirunculi impetus primos ad optima quaeque, si quis exhortaretur illos, si quis incenderet. Sed aliquid praecipientium vitio peccatur, qui nos docent disputare, non vivere, aliquid discentium, qui propositum adferunt ad praeceptores suos non animum excolendi, sed ingenium. Itaque quae philosophia fuit, facta philologia est.
Multum autem ad rem pertinet, quo proposito ad quamquam rem accedas. Qui grammaticus futurus Vergilium scrutatur, non hoc animo legit illud egregium: fugit inreparabile tempus: vigilandum est; nisi properamus, relinquemur; agit nos agiturque velox dies; inscii rapimur; omnia in futurum disponimus et inter praecipitia lenti sumus; sed ut observet, quotiens vergilius de celeritate temporum dicit, hoc uti verbo illum fugit. Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi Prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus Et labor, et durae rapit inclementia mortis.
140
Ille, qui ad philosophiam spectat, haec eadem quo debet, adducit: numquam vergilius, inquit, dies dicit ire, sed fugere, quod currendi genus concitatissimum est, et optimos quosque primos rapi; quid ergo cessamus nos ipsi concitare, ut velocitatem rapidissimae rei possimus aequare? Meliora praetervolant, deteriora succedunt.
Quemadmodum ex amphora primum, quod est sincerissimum, effluit, gravissimum quodque turbidumque subsidit, sic in aetate nostra quod est optimum, in primo est. Id exhauriri aliis potius patimur, ut nobis faecem reservemus? Inhaereat istud animo et tamquam missum oraculo placeat: Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi Prima fugit.
Quare optima? Quia quod restat, incertum est. Quare optima? Quia iuvenes possumus discere, possumus facilem animum et adhuc tractabilem ad meliora convertere; quia hoc tempus idoneum est laboribus, idoneum agitandis per studia ingeniis et exercendis per opera corporibus; quod superest, segnius et languidius est et propius a fine. Itaque toto hoc agamus animo et omissis, ad quae devertimur, in rem unam laboremus, ne hanc temporis pernicissimi celeritatem, quam retinere non possumus, relicti demum intellegamus. Primus quisque tamquam optimus dies placeat et redigatur in nostrum.
Quod fugit, occupandum est. Haec non cogitat ille, qui grammatici oculis carmen istud legit, ideo optimum quemque primum esse diem, quia subeunt morbi, quia senectus premit et adhuc adulescentiam cogitantibus supra caput est; sed ait Vergilium semper una ponere morbos et senectutem, non mehercules immerito. Senectus enim insanabilis morbus est.
Praeterea, inquit, hoc senectuti cognomen inposuit, tristem illam vocat: subeunt morbi tristisque senectus. Alio loco dicit: Pallentesque habitant morbi tristisque senectus. Non est quod mireris ex eadem materia suis quemque studiis apta colligere; in eodem prato bos herbam quaerit, canis leporem, ciconia lacertam.
145
Cum Ciceronis librum de Re Publica prendit hinc philologus aliquis,hinc grammaticus, hinc philosophiae deditus, alius alio curam suam mittit. Philosophus admiratur contra iustitiam dici tam multa potuisse. Cum ad hanc eandem lectionem philologus accessit, hoc subnotat: Duos Romanos reges esse, quorum alter patrem non habet, alter matrem. Nam de Servi matre dubitatur; Anci pater nullus, Numae nepotis, dicitur.
Praeterea notat eum, quem nos dictatorem dicimus et in historiis ita nominari legimus, aput antiquos magistrum populi vocatum. Hodieque id extat in auguralibus libris, et testimonium est, quod qui ab illo nominatur, magister equitum est. Aeque notat Romulum perisse solis defectione; provocationem ad populum etiam a regibus fuisse; id ita in pontificalibus libris esse et alii quiqui putant et Fenestella.
Eosdem libros cum grammaticus explicuit, primum verba expressa, reapse dici a Cicerone, id est re ipsa, in commentarium refert, nec minus sepse, id est se ipse. Deinde transit ad ea, quae consuetudo saeculi mutavit, tamquam ait Cicero: quoniam sumus ab ipsa calce eius interpellatione revocati. Hanc quam nunc in circo cretam vocamus, calcem antiqui dicebant.
Deinde Ennianos colligit versus et in primis illos de Africano scriptos: cui nemo civis neque hostis Quibit pro factis reddere opis pretium. Ex eo se ait intellegere, opem aput antiquos non tantum auxilium significasse, sed operam. Ait enim Ennius neminem potuisse Scipioni neque civem neque hostem reddere operae pretium.
Felicem deinde se putat, quod invenerit, unde visum sit Vergilio dicere: quem super ingens porta tonat caeli. Ennium hoc ait Homero subripuisse, Ennio vergilium. Esse enim apud Ciceronem in his ipsis de Re Publica hoc epigramma Enni: Si fas endo plagas caelestum ascendere cuiquam est, Mi soli caeli maxima porta patet.
150
Sed ne et ipse, dum aliud ago, in philologum aut grammaticum delabar, illud admoneo, auditionem philosophorum lectionemque ad propositum beatae vitae trahendam, non ut verba prisca aut ficta captemus et translationes inprobas figurasque dicendi, sed ut profutura praecepta et magnificas voces et animosas, quae mox in rem transferantur. Sic ista ediscamus, ut quae fuerint verba, sint opera.
Nullos autem peius mereri de omnibus mortalibus iudico quam qui philosophiam velut aliquod artificium venale didicerunt, qui aliter vivunt quam vivendum esse praecipiunt. Exempla enim se ipsos inutilis disciplinae circumferunt nulli non vitio, quod insequuntur, obnoxii.
Non magis mihi potest quisquam talis prodesse praeceptor quam gubernator in tempestate nauseabundus. Tenendum rapiente fluctu gubernaculum, luctandum cum ipso mari, eripienda sunt vento vela; quid me potest adiuvare rector navigii attonitus et vomitans? Quanto maiore putas vitam tempestate iactari quam ullam ratem? Non est loquendum, sed gubernandum.
Omnia quae dicunt, quae turba audiente iactant, aliena sunt; dixit illa Platon, dixit Zenon, dixit Chrysippus et Posidonius et ingens agmen nostrorum tot ac talium. Quomodo probare possint sua esse, monstrabo: faciant, quae dixerint.
Quoniam quae volueram ad te perferre, iam dixi, nunc desiderio tuo satis faciam et in alteram epistulam integrum, quod exegeras, transferam, ne ad rem spinosam et auribus erectis curiosisque audiendam lassus accedas. Vale.
155
An sapiens sapienti prosit scire desideras. Dicimus plenum omni bono esse sapientem et summa adeptum; quomodo prodesse aliqui possit summum habenti bonum, quaeritur. Prosunt inter se boni; exercent enim virtutes et sapientiam in suo statu continent. Desiderat uterque aliquem, cum quo conferat, cum quo quaerat.
Peritos luctandi usus exercet; musicum, qui paria didicit, movet. Opus est et sapienti agitatione virtutum: ita quemadmodum ipse se movet, sic movetur ab alio sapiente.
Quid sapiens sapienti proderit? Impetum illi dabit, occasiones actionum honestarum commonstrabit. Praeter haec aliquas cogitationes suas exprimet: docebit, quae invenerit. Semper enim etiam a sapiente restabit, quod inveniat et quo animus eius excurrat.
Malus malo nocet facitque peiorem, iram eius incitando, tristitiae adsentiendo, voluptates laudando, et tunc maxime laborant mali, ubi plurimum vitia miscuere, et in unum conlata nequitia est. Ergo ex contrario bonus bono proderit. Quomodo? inquis.
Gaudium illi adferet, fiduciam confirmabit, ex conspectu mutuae tranquillitatis crescet utriusque laetitia. Praeterea quarumdam illi rerum scientiam tradet; non enim omnia sapiens scit. Etiam si sciret, breviores vias rerum aliqui excogitare posset et has indicare, per quas facilius totum opus circumfertur.
160
Proderit sapienti sapiens, non scilicet tantum suis viribus, sed ipsius, quem adiuvat. Potest quidem ille etiam relictus sibi explicare partes suas; nihilominus adiuvat etiam currentem hortator. Non prodest sapienti sapiens, sed sibi ipse. Hoc scias: detrahe illi vim propriam, et ille nihil aget.
Illo modo dicas licet non esse in melle dulcedinem: nam ipse ille, qui esse debeat, ita aptatus lingua palatoque est ad eiusmodi gustum, ut illa talis sapor capiat, aut offendetur. Sunt enim quidam, quibus morbi vitio mel amarum videatur. Oportet utrumque valere, ut et ille prodesse possit et hic profuturo idonea materia sit.
Si in summum, inquit, perducto calorem calefieri supervacuum est, et in summum perducto bonum supervacuum est si qui prosit. Numquid instructus omnibus rebus agricola ab alio instrui quaerit? Numquid armatus miles, quantum in aciem exituro satis est tuti, amplius arma desiderat? Ergo nec sapiens; satis enim vitae instructus, satis armatus est.
Ad haec respondeo: et qui in summo est calore, opus est calore adiecto, ut summum teneat. Sed ipse se, inquit, calor continet. Primum multum interest inter ista, quae comparas; calor enim unus est, prodesse varium est. Deinde calor non adiuvatur adiectione caloris, ut caleat; sapiens non potest in habitu mentis suae stare, nisi amicos aliquos similes sui admisit, cum quibus virtutes suas communicet.
Adice nunc, quod omnibus inter se virtutibus amicitia est. Itaque prodest, qui virtutes alicuius paris sui amat amandasque invicem praestat. Similia delectant; utique ubi honesta sunt et probare ac probari sciunt.
165
Etiamnunc sapientis animum perite movere nemo alius potest quam sapiens, sicut hominem movere rationaliter non potest nisi homo. Quomodo ergo ad rationem movendam ratione opus est, sic ut moveatur ratio perfecta, opus est ratione perfecta.
Prodesse dicuntur et qui media nobis largiuntur, pecuniam, gratiam, incolumitatem, alia in usus vitae cara aut necessaria. In his dicetur etiam stultus prodesse sapienti. Prodesse autem est animum secundum naturam movere virtute sua ut eius, qui movebitur. Hoc non sine ipsius quoque, qui proderit, bono fiet. Necesse enim alienam virtutem exercendo exerceat et suam.
Sed ut removeas ista, quae aut summa bona sunt aut summorum efficientia, nihilominus prodesse inter se sapientes possunt. Invenire enim sapientem sapienti per se res expetenda est, quia natura bonum omne carum est bono et sic quisque conciliatur bono quemadmodum sibi.
Necesse est ex hac quaestione argumenti causa in alteram transeam. Quaeritur enim, an deliberaturus sit sapiens, an in consilium aliquem advocaturus. Quod facere illi necessarium est, cum ad haec civilia et domestica venitur et, ut ita dicam, mortalia. In his sic illi opus est alieno consilio quomodo medico, quomodo gubernatori, quomodo advocato et litis ordinatori. Proderit ergo sapiens aliquando sapienti, suadebit enim. Sed in illis quoque magnis ac divinis, ut diximus, communiter honesta tractando et animos cogitationesque miscendo utilis erit.
Praeterea secundum naturam est et amicos complecti et amicorum auctu ut suo proprioque laetari. Nam nisi hoc fecerimus, ne virtus quidem nobis permanebit, quae exercendo sensu valet, virtus autem suadet praesentia bene conlocare, in futurum consulere, deliberare et intendere animum; facilius intendet explicabitque qui aliquem sibi adsumpserit. Quaeret itaque aut perfectum virum aut proficientem vicinumque perfecto. Proderit autem ille perfectus, si consilium communi prudentia iuverit.
170
Aiunt homines plus in alieno negotio videre, vitio hoc illis evenit, quos amor sui excaecat quibusque dispectum utilitatis timor in periculis excutit; incipiet sapere securior et extra metum positus. Sed nihilominus quaedam sunt, quae etiam sapientes in alio quam in se diligentius vident. Praeterea illud dulcissimum et honestissimum idem velle atque idem nolle sapiens sapienti praestabit; egregium opus pari iugo ducet.
Persolvi id quod exegeras, quamquam in ordine rerum erat, quas moralis philosophiae voluminibus complectimur. Cogita, quod soleo frequenter tibi dicere, in istis nos nihil aliud quam acumen exercere. Totiens enim illo revertor: quid ista me res iuvat? Fortiorem fac iam, iustiorem, temperantiorem. Nondum exerceri vacat; adhuc medico mihi opus est.
Quid me poscis scientiam inutilem? Magna promisisti; exige, vide. Dicebas intrepidum fore, etiam si circa me gladii micarent, etiam si mucro tangeret iugulum; dicebas securum fore, etiam si circa me flagrarent incendia, etiam si subitus turbo toto navem meam mari raperet. Hanc mihi praesta curam, ut voluptatem, ut gloriam contemnam. Postea docebis inplicta solvere, ambigua distinguere, obscura perspicere; nunc doce quod necesse est. Vale.
—
Tap any Latin word to look it up