Book 2
§2.pr.1–2.1.254
Simon, quem vocitant Petrum,
§2.pr.1–2.1.254
Hactenus et veterum cunabula prima deorum
summus discipulus Dei,
et causas quibus error hebes conflatus in orbe est
lucis forte sub exitu,
diximus, et nostro Romam iam credere Christo;
cum vesper croceus rubet,
nunc obiecta legam, nunc dictis dicta refellam.
5 curvam vulserat ancoram
5 unde igitur coepisse ferunt aut ex quibus orsum,
captans flamina linteis
quo mage sancta ducum corda inlice flecteret arte?
et transnare volens fretum,
armorum dominos vernantes flore iuventae,
nox ventum movet obvium
inter castra patris genitos, sub imagine avita
fundo qui mare misceat,
eductos, exempla domi congesta calentes,
10 iactatam quatiat ratem.
10 orator catus instigat, ceu classica belli
clamor nauticus aethera
clangeret, exacuitque animos et talia iactat:
plangens atque ululans ferit
si vobis vel parta, viri, victoria cordi est
cum stridore rudentium,
vel parienda dehinc, templum dea virgo sacratum
nec quidquam suberat spei
obtineat vobis regnantibus, ecquis amicus
15 mergendis prope naufragis,
15 hostibus hanc vestro sancte negat esse colendam
cum Christum procul aspicit
imperio, cui semper adest, quod laudibus inplet?’
pallens turba periculis
haec ubi legatus, reddunt placidissima fratrum
calcantem pedibus mare,
ora ducum: ‘scimus quam sit victoria dulcis
ac si per solidam viam
fortibus, Ausoniae vir facundissime linguae,
20 siccum litus obambulet.
20 sed quibus illa modis, qua sit ratione vocanda .
Haec miracula ceteri
novimus; hac primum pueros pater imbuit arte,
vectores pavidi stupent,
hanc genitore suo didicit puer ipse magistro,
solus non trepidus Petrus
non aris, non farre molae victoria felix
agnoscit Dominum poli
exorata venit: labor inpiger, aspera virtus,
25 terraeque et maris invii,
25 vis animi excellens, ardor, violentia, cura
cuius omnipotentiae est
hanc tribuunt, durum tractandis robur in armis,
plantis aequora subdere.
quae si defuerint bellantibus, aurea quamvis
tendit suppliciter manus,
marmoreo in templo rutilas Victoria pinnas
notum subsidium rogat.
explicet et multis surgat formata talentis,
30 ast ille placide adnuens
30 non aderit, versisque offensa videbitur hastis.
puppi ut desiliat iubet.
quid, miles, propriis diffisus viribus aptas
iussis obsequitur Petrus,
inrita femineae tibimet solacia formae?
sed vestigia fluctibus
numquam pinnigeram legio ferrata puellam
summis tingere coeperat
vidit, anhelantum regeret quae tela virorum,
35 et lapsante gradu pedes
35 vincendi quaeris dominam? sua dextera cuique est,
pessum mergere lubricos.
et Deus omnipotens, non pexo crine virago
mortalem Deus increpat
nec nudo suspensa pede strophioquc recincta
quod sit non stabili fide
nec tumidas fluitante sinu vestita papillas.
nec calcare fluentia
aut vos pictorum docuit manus adsimulatis
40 nec Christum valeat sequi.
40 iure poetarum numen conponere monstris,
tum dextra famulum levat
aut lepida ex vestro sumpsit pictura sacello
sistitque et docet ingredi
quod variis imitata notis ceraque liquenti
tergum per tumidum freti.
duceret in faciem, sociique poematis arte
sic me tuta silentia
aucta coloratis auderet ludere fucis.
45 egressum dubiis loquax
45 sic unum sectantur iter, sic inania rerum 1
infert lingua periculis,
somnia concipiunt et Homerus et acer Apelles
non, ut discipulum Petrum,
et Numa, cognatumque volunt pigmenta, Camenae,
fidentem et merito et fide,
idola, convaluit fallendi trina potestas.
sed quem culpa frequens levem
haec si non ita sunt, edatur, cur sacra vobis
50 volvat per freta naufragum.
50 ex tabulis cerisque poetica fabula praestat?
sum plane temerarius,
cur Berecyntiacus perdit truncata sacerdos
qui noctis mihi conscius
inguina, cum pulchrum poesis castraverit Attin?
quam vitae in tenebris ago,
cur etiam templo Triviae lucisque sacratis
puppem credere fluctibus
cornipedes arcentur equi, cum Musa pudicum
55 tanti non timeam viri;
55 raptarit iuvenem volucri per litora curru,
quo nunc nemo disertior
idque etiam paries tibi versicolorus adumbret?
exultat, fremit, intonat,
desine, si pudor est, gentilis ineptia, tandem
ventisque eloquii tumet:
res incorporeas simulatis fingere membris,
cui mersare facillimum est
desine terga hominis plumis obducere: frustra
60 tractandae indocilem ratis,
60 fertur avis mulier magnusque eadem dea vultur.
ni tu, Christe potens, manum
vis decorare tuum, ditissima Roma, senatum?
dextro numine porrigas,
suspende exuvias armis et sanguine captas,
facundi oris ut inpetus
congere caesorum victrix diademata regum,
non me fluctibus obruat,
frange repulsorum foeda ornamenta deorum:
65 sed sensim gradiens vadis
65 tunc tibi non terris tantum victoria parta
insistam fluitantibus.
sed super astra etiam media servabitur aede.’
talia principibus dicta interfantibus ille
prosequitur magnisque tubam concentibus inflat;
allegat morem veterem, nil dulcius esse
70 affirmat solitis populosque hominesque teneri
lege sua. sicut variae nascentibus, inquit,
contingunt pueris animae, sic urbibus adfert
hora diesque suus, cum primum moenia surgunt,
aut fatum aut genium, cuius moderamine regnent.’
75 addit et arcanum rerum verique latebras
prosperitate aliqua deprendi posse secundi
per documenta boni, si sint felicia quae quis
experiendo probet: cessisse parentibus omne
idolium semper feliciter et pede dextro,
80 enumerat longi vim temporis, excitat ipsam
crinibus albentem niveis et fronte vietam,
ore reposcentem querulo sua numina Romam.
libera sum, liceat proprio mihi vivere more.
ecquis erit, qui mille meos reprehenderit annos?
85 uno omnes sub sole siti vegetamur eodem
aere, communis cunctis viventibus aura.
sed qui sit qualisque Deus, diversa secuti
quaerimus atque viis longe distantibus unum
imus ad occultum, suus est mos cuique genti,
90 per quod iter properans eat ad tam grande profundum.’
his» tam magnificis tantaque fluentibus arte
respondit vel sola Fides doctissima primum
pandere vestibulum verae ad penetralia sectae,
nam cum divinis agimus de rebus et illum,
95 qui vel principio caruit vel fine carebit
quique chao anterior fuerit mundumque crearit,
coniectare animo contendimus, exigua est vis
humani ingenii tantoque angusta labori,
quippe minor natura aciem si intendere temptet
100 acrius ac penetrare Dei secreta supremi,
quis dubitet victo fragilem lassescere visu
vimque fatigatae mentis sub pectore parvo
turbari invalidisque hebetem subcumbcre curis?
sed facilis fidei via provocat omnipotentem
105 credere qui bona non tantum praesentia donat,
sed ventura etiam longisque intermina saeclis
promittit, ne totus eam resolutus inane
in nihilum pereamque brevem post luminis usum.
muneris auctorem 1 ipso de munere pendas:
110 aeterna aeternus tribuit, mortalia confert
mortalis, divina Deus, peritura caducus.
omnia quae tempus peragit quaeque exitus aufert
vilia sunt brevitate sui, nec digna perenni
largitore, cui propria est opulentia numquam
115 desinere idque homini dare quod non desinat umquam.
nam si corruptum corrumpendumve Deus quid
praestat habetque nihil quod sit pretiosius istis,
pauper et infirmus et summo indignus honore
et non omnipotens sed inanis numinis umbra est.
120 hac ratione Fides sapienter conicit, immo
non dubitat verum esse Deum, qui quod sumus et quod
vivimus inlaesum semper fore, si mereamur,
nos sperare iubet. caelestia si placet, inquit,
scandere, terrenas animo depellite curas,
125 nam quantum subiecta situ tellus iacet infra
dividiturque ab humo convexi regia caeli,
tantum vestra meis distant mundana futuris,
dira bonis, scelerata piis, tenebrosa serenis.
quidquid obire potest fugiatis censeo, quidquid
130 naturae ratione capit vitium atque senescit
pro nihilo, in nihilum quia sunt reditura, putetis,
cuncta equidem quae gignit humus, quae continet, ipse
principio institui nitidoque insignia mundo
ornamenta dedi speciosaque semina finxi.
135 sed tamen esse modum volui parcisque fruenda
moribus indulsi, quantum moribundus et aeger
corporis ac vitae volucris sibi posceret usus;
non ut captus homo studiis et inaniter ardens
duceret omne bonum positum in dulcedine rerum
140 et specie tenui quas currere tempore iussi;
atque aevum statui, sub quo generosa probarem
pectora, ne torpens et non exercita virtus
robur enervatum gereret sine laude palaestrae. 1
inlecebrosus enim sapor est et pestifer horum,
145 quae, dum praetereunt, miro oblectamine mentes
inplicitas vinctasque tenent, vincenda voluptas,
elaqueanda animi constantia, ne retinaclis
mollibus ac lentis nexa et captiva prematur.
luctandum summis conatibus, inter acerba
150 sectandum virtutis iter, ne suavia fluxae
condicionis amet, nimium ne congerat aurum,
ne varios lapidum cupide spectare colores
ambitiosa velit, ne se popularibus auris
ostentet pulchroque inflata tumescat honore,
155 ne natale solum, patrii ne iugera ruris
tendat et externos animum diffundat in agros,
et ne corporeis addicat sensibus omne
quod vult aut quod agit, ne praeferat utile iusto,
spemque in me omnem statuat numquam peritura
160 quae dedero, longoque die mea dona trahenda.’
haec igitur spondente Deo quis fortis et acer
virtutisque capax breve quidque perennibus in se
praetulerit? vel quis sapiens potiora putarit
gaudia membrorum quam vivae praemia mentis?
165 nonne hominem ac pecudem distantia separat una,
quod bona quadrupedum ante oculos sita sunt, ego contra
spero quod extra aciem longum servatur in aevum?
nam si tota mihi cum corpore vita peribit
nec poterit superesse meum post funera quidquam,
170 quis mihi regnator caeli, quis conditor orbis,
quis Deus aut quae iam merito metuenda potestas?
ibo per inpuros fervente libidine luxus,
incestabo toros, sacrum calcabo pudorem,
infitiabor habens aliquod sine teste propinqui
175 depositum, tenues avidus spoliabo clientes,
longaevam perimam magico cantamine matrem
(tardat anus dominum dilata morte secundum)
nec formido malum, falluntur publica iura;
lex armata sedet, sed nescit crimen opertum;
180 aut, si res pateat, iudex corrumpitur auro.
rara reos iusta percellit poena securi,
sed quid ego haec meditor? revocat Deus ecce severa
maiestate minax, negat interitura meorum
per mortem monumenta operum. non occidet, inquit,
185 interior qui spirat homo; luet ille perennc
supplicium quod subiectos male rexerit artus,
nec mihi difficile est liquidam circumdare flammis
naturam; quamvis perflabilis illa feratur
more noti, capiam tamen et tormenta adhibebo
190 ipse incorporeus ac spirituum sator unus.
quin et corporibus parilis consortia poenae
decernam, possum quoniam renovare favillas
antiquam in faciem, nec desperanda potestas:
qui potui formare novum, reparabo peremptum.
195 non desunt exempla meae virtutis in ipsis
seminibus: natura docet revirescere cuncta
post obitum, siccantur enim pereunte vigore
quo vixere prius: tunc sicca et mortua sulcis
aut foveis mandata latent et more sepulcri
200 obruta de tumulis redivivo germine surgunt.
numquid nosse potes, vel coniectare, quis istud
tam sollers opifex struat aut quae vis agat intus?
nil vos, o miseri, physicorum dogmata fallant.
en ego gignendi Dominus ac restituendi
205 quod periit Auxitque potens, arentia quaeque
in veteres formas aut flore aut fronde reduco;
idque ipsum quandoque homini facturus, inani
surgat ut ex cinere structuraque pristina constet,
quae mihi pro meritis vel per tormenta rependat
210 crimina vel summae virtutis in arce coruscet
non peritura dehinc quacumque in sorte manebit,
interea, dum mixta viget substantia in unum,
sit memor auctoris proprii, veneretur et oret
artificem submissa suum. non condidit alter
215 halantis animae figmentum et corporis alter,
nec bona praesentis vitae numerosa gubernant
numina; non alius segetes et spicea farra
subpeditat deus ast 1 alius dat musta racemis
purpureumque gravi fundit de palmite sucum,
220 ipse ego sum, virides oleas pinguescere bacis
qui facio, Graia quas Pallade fingitis ortas,
et qui Lucinas tribuo nascentibus horas,
duplex lege mea per mutua foedera sexus
gignere amat subolem generisque propagine gaudet;
225 quem vos lascivis violatis amoribus ignem
et stupra vestra deae veneris praetexitis umbra,
unus ego elementa rego, nec mole laboris,
ut miser infirmusve aliquis fragilisve, fatigor.
lux inmensa mihi est et non resolubilis aetas
230 sensibus et vestris haud intellecta vetustas.
inde ministeriis ad tot moderamina mundi
non egeo, nec participes sociosve requiro,
porro autem angelicas legiones, quas mea fecit
dextera, nosse meum est, et quae natura creatis
235 subsistat qualesque mihi serventur ad usus.
tu me praeterito meditaris numina mille,
quae simules parere meis virtutibus, ut me
per varias partes minuas, cui nulla recidi
pars aut forma potest, quia sum substantia simplex,
240 nec pars esse queo. solis divisio rebus
conpositis factisque subest; me nemo creavit,
ut scindi valeam cunctorum conditor unus.
crede, quod ex nihilo formavi, pars mea non est.
quare age, mortalis, soli mihi construe templum,
245 meque unum venerare Deum. caementa remitto,
et quae saxa Paros secat et quae Punica rupis,
quae viridis Lacedaemon habet maculosaque Synna;
nativum nemo scopuli mihi dedicet ostrum,
templum mentis amo, non marmoris: aurea in illo
250 fundamenta manent fidei; structura nivali
consurgit pietate nitens, tegit ardua culmen
iustitia, interius spargit sola picta rubenti
flore pudicitiae pudor almus et atria servat,
haec domus apta mihi est, haec me pulcherrima sedes
§2.1.255–2.1.554
255 accipit, aeterno caelestique hospite digna.
nec novus hic locus est; fluxit mea gloria in artus
et lux vera Dei. Deus inlustravit alumnam
materiem, corpusque parens habitabile fecit
ipse sibi, placito ut posset requiescere templo,
260 condideram perfectum hominem; spectare superna
mandaram totis conversum sensibus in me
recto habitu celsoque situ et sublime tuentem;
sed despexit humum seque inclinavit ad orbis
divitias pepulitque meum de pectore numen,
265 restituendus erat mihimet; summissus in illum
Spiritus ipse meus descendit et edita limo
viscera divinis virtutibus informavit,
iamque hominem adsumptum summus Deus in deitatem
transtulit ac nostro docuit recalescere cultu.’
270 scire velim praecepta Patris quibus auribus haec tu
accipias, Italae censor doctissime gentis.
an veterem tantum morem ratione relicta
eligis et dici id patitur sapientis acumen
ingeniumque viri? ‘potior mihi pristinus est mos
275 quam via iustitiae, pietas quam prodita caelo,
quamque fides veri, rectae quam regula sectae.’
si, quidquid rudibus mundi nascentis in annis
mos habuit, sancte colere ac servare necesse est,
omne revolvamus sua per vestigia saeclum
280 usque ad principium, placeat damnare gradatim
quidquid posterius successor repperit usus.
orbe novo nulli subigebant arva coloni:
quid sibi aratra volunt? quid cura superflua rastri?
ilignis melius saturatur glandibus alvus,
285 primi homines cuneis scindebant fissile lignum:
decoquat in massam fervens strictura secures
rursus et ad proprium restillet vena metallum.
induvias caesae pecudes et frigida parvas
praebebat spelunca domos: redeamus ad antra,
290 pellibus insutis hirtos sumamus amictus.
inmanes quondam populi feritate subacta
edomiti iam triste fremant iterumque ferinos
in mores redeant atque ad sua prisca recurrant.
praecipitet Scythica iuvenis pietate vietum
295 votivo de ponte patrem (sic mos fuit olim),
caedibus infantum fument Saturnia sacra
flebilibusque truces resonent vagitibus arae.
ipsa casas fragili texat gens Romula culmo:
sic tradunt habitasse Remum, regalia faeno
300 fulcra supersternant aut pelle Libystidis ursae
conpositam chlamydem villoso corpore gestent.
talia Trinacrius ductor vel Tuscus habebant.
Roma antiqua sibi non constat versa per aevum
et mutata sacris, ornatu, legibus, armis.
305 multa colit quae non coluit sub rege Quirino;
instituit quaedam melius, nonnulla refugit,
et morem variare suum non destitit, et quae
pridem condiderat iura in contraria vertit.
quid mihi tu ritus solitos, Romane senator,
310 obiectas cum scita patrum populique frequenter
instabilis placiti sententia nexa novarit?
nunc etiam quotiens solitis decedere prodest
praeteritosque habitus cultu damnare recenti,
gaudemus conpertum aliquid tandemque retectum,
315 quod latuit; tardis semper processibus aucta
crescit vita hominis et longo proficit usu.
sic aevi mortalis habet se mobilis ordo,
sic variat natura vices: infantia repit,
infirmus titubat pueri gressusque animusque,
320 sanguine praecalido fervet nervosa iuventa,
mox stabilita venit maturi roboris aetas;
ultima consiliis melior, sed viribus aegra,
corpore subcumbit mentem purgata senectus.
his genus humanum per dissona tempora duxit
325 curriculis aevum mutabile, sic hebes inter
primitias mersumque solo ceu quadrupes egit; 1
mox tenerum docili ingenio iamque artibus aptum
noscendis varia rerum novitate politum est;
330 inde tumens vitiis calidos adolevit in annos,
donec decocto solidaret robore vires.
tempus adest ut iam sapiat divina, serenae
mentis consilio vivacius abdita sollers
quaerere et aeternae tandem invigilare saluti,
335 quamquam, si tantus amor est et cura vetusti
moris et a prisco placet haud discedere ritu,
exstat in antiquis exemplum nobile libris,
iam tunc diluvii sub tempore vel prius uni
inservisse Deo gentem quae prima recentes
340 incoluit terras vacuoque habitavit in orbe;
unde genus ducit nostrae porrecta propago
stirpis et indigenae pietatis iura reformat,
sed quia Romanis loquimur de cultibus, ipsum
sanguinis Hectorei populum probo tempore longo
345 non multos coluisse deos rarisque sacellis
contentum paucas posuisse in collibus aras.
innumeros post deinde deos virtute subactis
urbibus et claris peperit sibi Roma triumphis;
inter fumantes templorum armata ruinas
350 dextera victoris simulacra hostilia cepit
et captiva domum venerans ceu numina vexit,
hoc signum rapuit bimaris de strage Corinthi,
illud ab incensis in praedam sumpsit Athenis,
quasdam victa dedit capitis Cleopatra canini
355 effigies, quasdam domitis Hammonis harenis
Syrtica cornutas facies habuere tropaea.
Roma triumphantis quotiens ducis inclyta currum
plausibus excepit, totiens altaria divum
addidit et spoliis sibimet nova numina fecit
360 numina, quae patriis cum moenibus eruta nullum
praesidium potuere suis adferre sacellis!
cernis ut antiqui semper vestigia moris
gressibus incertis varie titubasse probentur
adsciscendo deos maioribus inconpertos,
365 seque peregrina sub religione dicasse,
nec ritus servasse suos? quodcumque sacrorum est
exulat externumque inimicam venit in urbem,
frustra igitur solitis, prava observatio, inhaeres:
non est mos patrius, quem diligis, inproba, non est.
370 sed sollers orator ait fataliter urbem
sortitam quonam genio proprium exigat aevum.
cunctis nam populis seu moenibus inditur, inquit,
aut fatum aut genius nostrarum more animarum,
quae sub disparili subeunt nova corpora sorte.’
375 iam primum qui sit genius vel qui status illi
conpetat ignoro, quid possit et unde oriatur,
spiritus informis sine corpore formave et ulla
sit species, et quid sapiat, quae munera curet,
contra animas hominum venis vitalibus intus
380 sic interfusas intellego, sanguis ut ex his
accipiat motumque levem tenerumque vaporem,
unde pererratis vegetet praecordia membris,
frigida succcndat, riget arida, dura relaxet.
sic hominis vitam sibi temperat atque gubernat
385 vivida mens, quam tu ficto conponere temptas
murorum 1 genio, qui nusquam est nec fuit umquam,
quin et corporibus versat mens viva regendis
summum consilium, fida ut tutacula nudis
invalidisque paret, metuenda pericula vitet,
390 utile prospiciat, varias agitetur ad artes,
consultet cui se domino submittat et orbis
quem putet auctorem, quem rerum summa sequatur,
at tuus hic urbis genius, dicas volo, quando
coepit adhuc parvae primum se infundere Romae?
395 fluxit ab uberibus nemorosa in valle lupinis
infantesque aluit, dum nascitur ipse, gemellos?
an cum vulturibus volitans ignota per auras
umbra repentinam traxit de nube figuram?
culminibus summis sedet, an penetralia servat?
400 instituit mores et iura forensia condit,
an castrorum etiam fossis intervenit, acres
cogit ad arma viros, lituis ciet, urget in hostem?
quae quis non videat sapientum digna cachinno?
fingamus tamen esse aliquam, quae talia curet,
405 umbram sive animam, per quam respublica fatum
hauserit et calidis animetur tota medullis.
cur non haec eadem de religione colenda
consultat? cur non suspectat libera caelum?
cur sibi praescriptum non commutabile fatum
410 ut captiva putat? genesis cur vincula fingit?
cui iam nolle licet quod tunc voluisse licebat,
erroresque abolere suos ac flectere sensus.
sic septingentis erravit circiter annis
lubricaque et semper dubitans quae forma placeret
415 imperii, quae regnandi foret aequa potestas.
regius exortam iam tunc habuit status urbem
non sine grandaevis curarum in parte locatis.
mox proceres de stirpe senum tractasse videmus .
clavum consilii; plebeias inde catervas
420 conlatas patribus mixtim dicionibus aequis
imperitasse diu belloque et pace regendis.
consule nobilitas viguit, plebs fisa tribuno est.
displicet hic subito status et bis quina creantur
summorum procerum fastigia, quos duodeni
425 circumstant fasces simul et sua quemque securis.
rursus se geminis reddit ductoribus omnis
publica res et consulibus dat condere fastos.
ultima sanguineus turbavit saecla triumvir.
fluctibus his olim fatum geniusve animusve
430 publicus erravit; tandem deprendere rectum
doctus iter caput augustum diademate cinxit
appellans patrem patriae, populi atque senatus
rectorem, qui militiae sit ductor et idem
dictator censorque bonus morumque magister,
435 tutor opum, vindex scelerum, largitor honorum.
quod si tot rerum gradibus totiens variatis
consiliis aegre tandem pervenit ad illud
quod probet ac sancto reverentia publica servet
foedere, quid dubitat divina agnoscere iura
440 ignorata prius sibimet tandemque refecta?
gratemur, iam non dubitat; nam subdita Christo
servit Roma Deo cultus exosa priores.
Romam dico viros, quos mentem credimus urbis,
non genium, cuius frustra simulatur imago,
445 quamquam cur genium Romae mihi fingitis unum,
cum portis, domibus, thermis, stabulis soleatis
adsignare suos genios perque omnia membra
urbis perque locos geniorum milia multa
fingere, ne propria vacet angulus ullus ab umbra?
450 restat ut et fatum similis dementia cunctis
aedibus inponat, paries ut quisque sub astro
fundatus structusque suo, qua sorte maneret,
quando autem rueret, primis acceperit horis,
adscribunt saxis Lachesis male fortia fila,
455 tectorumque trabes fusis pendere rotatis
credunt, atque ipsis tribuunt decreta tigillis,
ceu distet cuius stellae sit fraxinus ortu
eruta, quae summum conscenderet ardua culmen,
denique nulla hominum res est, nulla actio mundi,
460 cui non fatalem memorent incumbere sortem.
quae quia constituunt, dicant cur condita sit lex
bis sex in tabulis aut cur rubrica minetur,
quae prohibet peccare reos, quos ferrea fata
cogunt ad facinus et inevitabile mergunt.
465 quin et velle adigunt pravum insinuantia votum,
ne liceat miseris vetitum committere nolle.
cedite, si pudor est, gladiumque retundite vestrum,
aspera nil meritos poenis plectentia iura;
antrum carcereum dissolvite, corpora sub quo
470 agminis innocui fato peccante tenetis.
nemo nocens, si fata regunt quod vivitur ac fit:
immo nocens quicumque volens quod non licet audet,
alterutrum quia velle suum est nec fata reatum
inponunt homini, sed fit reus ipse suopte
475 arbitrio, placitumque nefas et facta rependit
inpia suppliciis merito non sorte peremptus.
quisque putat fato esse locum, sciat omniparentem
nosse Deum nulli vetitum fatalibus astris,
nec mathesis praescripto aliquo pia vota repelli.
480 spirat enim maiora animus seque altius effert
sideribus transitque vias et nubila fati,
et momenta premit pedibus, quaecumque putantur
figere propositam natali tempore sortem,
huc ades, omne hominum genus, huc concurrite et urbes:
485 lux inmensa vocat, factorem noscite vestrum!
libera secta patet: nil sunt fatalia: vel si
sunt aliqua, opposito vanescunt irrita Christo.
sed multi duxere dei per prospera Romam,
quos colit ob meritum magnis donata triumphis,
490 ergo age, bellatrix, quae vis subiecerit, ede,
Europam Libyamque tibi; dic nomina divum.
Iuppiter ut Cretae domineris, Pallas ut Argis,
Cynthius ut Delphis, tribuerunt omine dextro.
Isis Nilicolas, Rhodios Cytherea reliquit,
495 venatrix Ephesum virgo, Mars dedidit Hebrum,
destituit Thebas Bromius, concessit et ipsa
Iuno suos Phrygiis servire nepotibus Afros,
et quam subiectis dominam dea gentibus esse,
si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque
500 iussit Romuleis addictam vivere frenis.
perfidiane deum indigenum cecidere tot urbes,
destructaeque iacent ipsis prodentibus arae?
o pietas, o sancta fides! traduxit alumnos
maiestas infida locos, et creditur istis
505 numinibus quae transfugio meruere sacrari!
an voluit servare suos luctataque multum
religio infestas temptavit pellere turmas
Romanis obnixa globis, sed fortior illam
virtus luctifico camporum in pulvere fregit?
510 immo ita est, armis et viribus indiga veri
victa superstitio est et inanem gloria fugit.
sed nec difficilis fuit aut satis ardua genti
natae ad procinctus victoria frangere inertes
molliaque omnigenum colla inclinare deorum.
515 num cum Dictaeis bellum Corybantibus asper
Samnitis Marsusque levi sudore gerebat?
num mastigophoris oleoque et gymnadis arte
unctis pugilibus miles pugnabat Etruscus?
nec petaso insignis poterat Lacedaemone capta
520 Mercurius servare suas de clade palaestras.
Appenninicolam peditem Cybeleius hostis
congressu excipiens Asiam defendere et Idam
qui potuit cogente acies in proelia Gallo?
Idalias nisi forte rosas, laurum citharoedi
525 vatis, silvicolae calamos arcumque puellae
dedere servitio calcataque sacra domare
difficilis operis fuit inmensique laboris.
fluctibus Actiacis signum symphonia belli
Aegypto dederat, clangebat bucina contra.
530 institerant tenues cumbae fragilesque phaseli
inter turritas Memphitica rostra Liburnas:
nil potuit Serapis deus et latrator Anubis.
stirpis Iuleae ductore exercitus ardens
praevaluit, gelido quem miserat Algidus axe.
535 non armata Venus, non tunc clipeata Minerva
venere auxilio, non divum degener ordo
et patria extorris Romanis adfuit armis,
victus et ipse prius inimica nec agmina iuvit,
si tamen antiquum norat retinere dolorem.
540 sed dicis legisse deos ubi sanctior usus
templorum cultu celebri sine fine maneret,
Aeneadumque ultro victricia signa virorum
regis amore Numae nullo cogente secutos.
num Diomedis item tentoria et acris Ulixi
545 castra volens Pallas caesis custodibus arcis
legit, ubi umenti sudaret maesta sigillo?
aut quotiens ductor Macetum fortissimus altos
templorum cineres victis cumulavit Amyclis,
optarunt praedis domini se numina capta
550 misceri Assyriaeque vehi Babylonis ad arcem?
non fero Romanum nomen sudataque bella
et titulos tanto quaesitos sanguine carpi,
detrahit invictis legionibus et sua Romae
praemia deminuit, qui, quidquid fortiter actum est,
§2.1.555–2.1.843
555 adscribit veneri, palmam victoribus aufert.
frustra igitur currus summo miramur in arcu
quadriiugos stantesque duces in curribus altis
Fabricios, Curios, hinc Drusos, inde Camillos,
sub pedibusque ducum captivos poplite flexo
560 ad iuga depressos manibusque in terga retortis
et suspensa gravi telorum fragmina trunco,
si Brennum, Antiochum, Persen, Pyrrhum, Mithridatem
Flora, Matuta, Ceres et Larentina subegit.
his tamen auspicibus successus dextra dederunt
565 omina laetificos et felix adfuit ales.’
quid sibi vult virtus, quid gloria, si Corvinum
corvus Apollineus pinna vel gutture iuvit?
sed tamen hic corvus cur defuit exitiali
forte die, infaustas tegerent cum funera Cannas
570 oppeteretque super congesta cadavera consul?
cur Cremerae in campis cornice vel oscine parra
nemo deum monuit perituros Marte sinistro
tercentum Fabios vix stirpe superstite in uno?
nullane tristificis Tritonia noctua Carrhis
575 advolitans praesto esse deam praenuntia Crasso
prodidit, aut Paphiam niveae vexere columbae,
cuius inauratum tremeret gens Persica limbum?
sed video quae te moveant exempla vetustae
virtutis: dicis domitum terraque marique
580 orbem, res laetas et prospera quaeque retexis,
mille triumphorum memoras ex ordine pompas
ductaque per mediam spoliorum fercula Romam,
vis dicam quae causa tuos, Romane, labores
in tantum extulerit, quis gloria fotibus aucta
585 sic cluat inpositis ut mundum frenet habenis?
discordes linguis populos et dissona cultu
regna volens sociare Deus subiungier uni
imperio, quidquid tractabile moribus esset,
concordique iugo retinacula mollia ferre
590 constituit, quo corda hominum coniuncta teneret
religionis amor; nec enim fit copula Christo
digna, nisi inplicitas societ mens unica gentes.
sola Deum novit concordia, sola benignum
rite colit tranquilla Patrem: placidissimus illum
595 foederis humani consensus prosperat orbi,
seditione fugat, saevis exasperat armis,
munere pacis alit, retinet pietate quieta.
omnibus in terris quas continet occidualis
oceanus roseoque Aurora inluminat ortu,
600 miscebat Bellona furens mortalia cuncta
armabatque feras in vulnera mutua dextras.
hanc frenaturus rabiem Deus undique gentes
inclinare caput docuit sub legibus isdem
Romanosque omnes fieri, quos Rhenus et Hister,
605 quos Tagus aurifluus, quos magnus inundat Hiberus,
corniger Hesperidum quos interlabitur et quos
Ganges alit tepidique lavant septem ostia Nili.
ius fecit commune pares et nomine eodem
nexuit et domitos fraterna in vincla redegit.
610 vivitur omnigenis in partibus haud secus ac si
cives congenitos concludat moenibus unis
urbs patria atque omnes lare conciliemur avito.
distantes regione plagae divisaque ponto
litora conveniunt nunc per vadimonia ad unum
615 et commune forum, nunc per commercia et artes
ad coetum celebrem, nunc per genialia fulcra
externi ad ius conubii; nam sanguine mixto
texitur alternis ex gentibus una propago.
hoc actum est tantis successibus atque triumphis
620 Romani imperii: Christo iam tunc venienti,
crede, parata via est, quam dudum publica nostrae
pacis amicitia struxit moderamine Romae.
nam locus esse Deo quis posset in orbe feroci
pectoribusque hominum discordibus et sua iura
625 dissimili ratione tuentibus, ut fuit olim?
sic inconpositos humano in pectore sensus
disiunctasque animi turbato foedere partes
nec liquida invisit sapientia nec Deus intrat.
at si mentis apex regnandi iure potitus
630 pugnacis stomachi pulsus fibrasque rebelles
frenet et omne iecur ratione coerceat una,
fit stabilis vitae status, et sententia certa
haurit corde Deum domino et subiungitur uni.
en ades, Omnipotens, concordibus influe terris:
635 iam mundus te, Christe, capit, quem congrege nexu
pax et Roma tenent, capita haec et culmina rerum
esse iubes, nec Roma tibi sine pace probatur,
et pax ut placeat facit excellentia Romae,
quae motus varios simul et dicione coercet
640 et terrore premit; nec enim spoliata prioris
robore virtutis senuit nec saecula sensit,
nec tremulis, cum bella vocant, capit arma lacertis,
nec tam degeneri venerandis supplicat ore
principibus, quam vult praenobilis ille senator
645 orandi arte potens et callida fingere doctus
mentitumque gravis personae inducere pondus,
ut tragicus cantor ligno tegit ora cavato,
grande aliquod cuius per hiatum crimen anhelet.
si vocem simulare licet, nempe aptior ista
650 vox Romae est, quam nunc eius sub nomine promam.
quae quia turpe putat templorum flere repulsam
aegidaque in dubiis pro se pugnasse periclis
dicere seque gravem senio inclinante fateri,
ductores conplexa suos sic laeta profatur:
655 O clari salvete duces, generosa propago
principis invicti, sub quo senium omne renascens
deposui vidique meam flavescere rursus
canitiem: nam cum mortalia cuncta vetustas
inminuat, mihi longa dies aliud parit aevum,
660 quae vivendo diu didici contemnere finem.
nunc, nunc iusta meis reverentia conpetit annis,
nunc merito dicor venerabilis et caput orbis,
cum galeam sub fronde oleae cristasque rubentes
concutio viridi velans fera cingula serto
665 atque armata Deum sine crimine caedis adoro.
crimen enim, piget heu, crimen persuaserat atrox
Iuppiter, ut sacro iustorum sanguine tincta
adsuetum bellis scelerarem funere ferrum,
illius instinctu primus Nero matre perempta
670 sanguinem apostolicum bibit ac me strage piorum
polluit et proprium facinus mihi saevus inussit.
post hunc et Decius iugulis bacchatus apertis
insanam pavit rabiem; mox et sitis arsit
multorum similis, per vulnera tristia flagrans
675 extrahere insignes animas ac ludere poenis
undantesque meum in gremium defundere mortes
et sub iure fori non noxia colla secare.
hac me labe ream modo tempora vestra piarunt.
vivo pie vobis auctoribus, inpia pridem
680 arte Iovis, fateor; quid enim non ille cruentum
tradidit? aut quid mite sibi placidumve poposcit?
qui, dum praemetuit cultus inolescere Christi,
saeviit ac miserum foedavit sanguine saeclum.
et sunt qui nobis bella exprobrare sinistra
685 non dubitent, postquam templorum sprevimus aras,
adfirmentque Libyn Collinae a cardine portae
Hannibalem Iovis imperio Martisque repulsum,
victores Senonas Capitoli ex arce fugatos
cum super e celso pugnarent numina saxo!
690 qui mihi praeteritam cladem veteresque dolores
inculcant iterum, videant me tempore vestro
iam nil tale pati: nullus mea barbarus hostis
cuspide claustra quatit, non armis, veste comisque
ignotus capta passim vagus errat in urbe
695 transalpina meam rapiens in vincula pubem.
temptavit Geticus nuper delere tyrannus
Italiam patrio veniens iuratus ab Histro
has arces aequare solo, tecta aurea flammis
solvere, mastrucis proceres vestire togatos;
700 iamque ruens Venetos turmis protriverat agros
et Ligurum vastarat opes et amoena profundi
rura Padi Tuscumque solum victo amne premebat,
depulit hos nimbos equitum non pervigil anser,
proditor occulti tenebrosa nocte pericli,
705 sed vis cruda virum perfractaque congredientum
pectora nec trepidans animus subcumbere leto
pro patria et pulchram per vulnera quaerere laudem,
numquid et ille dies Iove contulit auspice tantum
virtutis pretium? dux agminis imperiique
710 Christipotens nobis iuvenis fuit, et comes eius
atque parens Stilicho, Deus unus Christus utrique,
huius adoratis altaribus et cruce fronti
inscripta cecinere tubae: prima hasta dracones
praecurrit, quae Christi apicem sublimior effert.
715 illic ter denis gens exitiabilis annis
Pannoniae poenas tandem deleta pependit.
corpora famosis olim ditata rapinis
in cumulos congesta iacent; mirabere seris,
posteritas, saeclis inhumata cadavera late,
720 quae Pollentinos texerunt ossibus agros.
si potui manibus Gallorum excisa levare
de cinerum squalore caput, redeunte Camillo
signa renidenti fumans si fronte recepi,
si potui miseras sertis redimire ruinas
725 et male pendentes lauro praecingere turres,
quo te suscipiam gremio, fortissime princeps?
quos spargam flores? quibus insertabo coronis
atria? quae festis suspendam pallia portis,
inmunis tanti belli ac te stante sub armis
730 libera et aure tenus Geticos experta tumultus?
scande triumphalem currum, spoliisque receptis
huc Christo comitante veni. date, vincula demam
captivis gregibus; manicas deponite longo
tritas servitio, matrum iuvenumque catervae.
735 dediscat servire senex laris exul aviti,
discat et ad patrium limen genetrice reversa
ingenuum se nosse puer. timor omnis abesto;
vicimus, exultare libet, quid tale repulso
Poenorum quondam duce contigit? ille petitae
740 postquam perculerat tremefacta repagula portae,
Baianis resolutus aquis durissima luxu
robora destituit ferrumque libidine fregit.
at noster Stilicho congressus comminus ipsa
ex acie ferrata virum dare terga coegit.
745 hic Christus nobis Deus adfuit et mera virtus,
illic lascivum, Campania fertilis, hostem
deliciae vicere tuae; non Iuppiter acrem
protexit Fabium, sed iuvit amoena Tarentus,
quae dedit inlecebris domitum calcare tyrannum.
750 his ego pro meritis quae praemia digna rependam,
non habeo: membra statuis effingere vile est;
virtutem nil vile decet; nam vile, quod aetas
eripit: aera cadunt aut fulvum defluit aurum
aut candor perit argenti si defuit usus,
755 et fuscata situ corrumpit vena colorem.
viva tibi, princeps, debetur gloria, vivum
virtutis pretium decus inmortale secuto.
regnator mundi Christo sociabere in aevum,
quo ductore meum trahis ad caelestia regnum.
760 nil te permoveat magni vox rhetoris, oro,
qui sub legati specie sacra mortua plorans
ingenii telis et fandi viribus audet,
heu, nostram temptare fidem nec te videt ac me
devotos, Auguste, Deo, cui sordida templa
765 clausimus et madidas sanie deiecimus aras.
unus nostra regat servetque palatia Christus;
ne quis Romuleas daemon iam noverit arces,
sed soli pacis Domino mea serviat aula.’
sic adfata pios Roma exoravit alumnos
770 spernere legatum non admittenda petentem,
legatum Iovis ex adytis ab haruspice missum,
at non a patria; patriae sua gloria Christus,
persistit tamen adfirmans iter esse viandi
multifidum variumque, Deus cum quaeritur unus;
775 hinc alios, ast inde alios properare seorsum,
quemque per anfractus proprios; sed conpeta eodem
fine coartari simul et concurrere in unum;
quin etiam caelum atque solum, ventos, mare, nubes
omnibus in commune dari, vel qui colimus te,
780 Christe, vel exta litant sculptis qui tabida saxis.
non nego communem cunctis viventibus usum
aeris, astrorum, pelagi, telluris et imbris.
immo etiam iniustus pariter iustusque sub uno
axe habitant, unas capit inpius et pius auras,
785 castus et incestus, meretrix et nupta, nec alter
ore sacerdotis quam myrmillonis anhelat i
spiritus, aërio vitam qui temperat haustu. I
nubis verna pluit zephyro inpellente, sed aeque I
furis et innocui fecundat rura coloni.
790 gurgitis aestivi sic pura fluenta viator,
ut latro, fessus adit; sic piratis mare servit
ut mercatori, nec fluctus secius hosti
obsequitur, quam cum licitae fert transtra carinae.
ergo capax utriusque rei natura creandis
795 se praebet populis, nec habet discernere dispar
viventum meritum, quos tantum pascere iussa est.
servit enim mundus, non iudicat; hoc sibi summus
naturae Dominus praescripta in tempora servat,
nune adsunt homini data munera legibus isdem
800 quis concessa semel: fons liquitur, amnis inundat,
velivolum ratibus mare finditur, influit imber,
aura volat tenuis, vegetatur mobilis aer,
et res naturae fit publica promptaque cunctis,
dum servant elementa suum famulantia cursum,
805 sic probus atque reus capitalis criminis isdem
sideribus facilisque poli bonitate fruuntur.
vivere commune est, sed non commune mereri,
denique Romanus, Daha, Sarmata, Vandalus, Hunnus,
Gaetulus, Garamans, Alamannus, Saxo, Galaula,
810 una omnes gradiuntur humo, caelum omnibus unum,
est, ' unus et oceanus, nostrum qui continet orbem.
addo aliud: nostros potant animalia fontes;
ipso rore mihi seges est, quo gramen onagris,
spurca suis nostro amne natat, nostra intrat et ipsos
815 aura canes animatque levi fera corpora flatu.
sed tantum distant Romana et barbara, quantum
quadrupes abiuneta est bipedi vel muta loquenti;
tantum 1 etiam qui rite Dei praecepta sequuntur,
cultibus a stolidis et eorum erroribus absunt,
820 non facit ergo pares in religione tenenda
aëris et caeli communio; corpora tantum
gignit, alit, reparat, recidivaque semina servat.
nec refert, cuius generis cuiusve figurae
aut cuius meriti: modo sint ut corpora terra
825 edita terrenis quibus est vigor ex elementis;
artificis quia Patris opus discrimine nullo
influit in medium nec avaro munere currit,
ante datum quam primus homo sordesceret Adam. .
nec vitio utentum restrictum deficit aut se
830 subtrahit indignis, nec foeda et turpia vitat.
haud aliter solis radius, cum luminat omnes
diffuso splendore locos, ferit aurea tecta,
sed ferit et nigro sordentia culmina fumo.
intrat marmoribus Capitolia clara, sed intrat
835 carceris et rimas et taetra foramina clausi
stercoris et spurcam redolenti in fornice cellam.
sed non illud erunt obscura ergastula, quod sunt
regia gemmato laquearia fulva metallo.
nempe magis non illud erunt, qui numen in urnis
840 quaerunt ac tumulis et larvas sanguine placant,
quod sunt qui summum caeli Dominum venerantur
iustitiamque litant et templum pectoris ornant.
secretum sed grande nequit rationis opertae
§2.1.844–2.1.1132
quaeri aliter quam si sparsis via multiplicetur
845 tramitibus, et centenos terat orbita calles
quaesitura Deum variata indage latentem.
longe aliud verum est; nam multa amba go viarum
anfractus dubios habet et perplexius errat;
sola errore caret simplex via, nescia flecti
850 in diverticulum, biviis nec pluribus anceps.
Non tamen infitior duplex occurrere nobis
semper iter, geminis mortalia partibus ire,
cum dubitant quonam ferat ignorantia gressum,
altera multifida est, at simplex altera et una;
855 una Deum sequitur, divos colit altera plures,
et tot sunt eius divortia quot templorum
signa, quot aereis volitant phantasmata monstris,
aut hos thyrsigeri rapit ad Dionysia Bacchi,
inlicit aut alios ad Saturnalia festa,
860 aut docet occultus quae sacra Diespiter infans
inter tinnitus solvi sibi poscat aenos.
iamque Lupercales ferulae nudique petuntur
discursus iuvenum; Megalesius hinc spado diris
incensus furiis caeca ad responsa vocatur,
865 sunt qui quadriviis brevioribus ire parati
vilia Niliacis venerantur holuscula in hortis,
porrum et caepe deos inponere nubibus ausi,
albaque et senapin 1 caeli super astra locare.
Isis enim et Serapis et grandi simia cauda
870 et crocodilus idem quod Iuno, Laverna, Priapus.
hos tu, Nile, colis, illos tu, Thybris, adoras:
una superstitio est, quamvis non concolor error,
hinc alia exoritur tenebrosis tecta frutectis
semita, quam pecudes et muta animalia carpunt
875 uaeque latent silvis: operitur nescia caeli
mens hominum saevo vivens captiva tyranno,
haec putat esse Deum nullum, namque omnia verti
casibus, et nullo sub praeside saecla rotari.
hoc iter haudquaquam magno discrimine distat
880 hisce viis quas vos teritis, qui numina multa
et portenta deum summum numerosa putatis,
simplicis ergo viae dux est Deus, ille per unam
ire iubet mortale genus, quam dirigit ipse
sublimem dextro celsa ad fastigia clivo,
885 prima viae facies inculta, subhorrida, tristis,
difficilis, sed fine sui pulcherrima et amplis
praedita divitiis et abundans luce perenni,
et quae praeteritos possit pensare labores,
multiplici dux daemon adest, qui parte sinistra
890 centifidum confundit iter; trahit inde sophistas
barbatos, trahit hinc opibus vel honore potentes;
inlicit et volucrum linguis et haruspice fallit,
instigat bacchantis anus ambage Sibyllae,
involvit mathesi, magicas inpellit in artes,
895 omine sollicitat, capit augure, territat extis.
cernis ut una via est multis anfractibus errans,
talem passa ducem qui non sinat ire salutis
ad Dominum, sed mortis iter per devia monstrat,
devia picta bonis brevibus, sed fine sub ipso
900 tristia et in subitam praeceps inmersa Charybdem?
ite procul, gentes! consortia nulla viarum
sunt vobis cum plebe Dei; discedite longe
et vestrum penetrate chaos, quo vos vocat ille
praevius infernae perplexa per avia noctis!
905 at nobis vitae Dominum quaerentibus unum
lux iter est et clara dies et gratia simplex.
spem sequimur gradimurque fide fruimurque futuris,
ad quae non veniunt praesentis gaudia vitae,
nec currunt pariter capta et capienda voluptas.
910 ultima legati defleta dolore querella est
Palladiis quod farra focis, vel quod stipis ipsis
virginibus castisque choris alimenta negentur,
Vestales solitis fraudentur sumptibus ignes,
hinc ait et steriles frugescere rarius agros
915 et tristem saevire famem, totumque per orbem
mortales pallere inopes ac panis egenos,
quae tanta extiterit praesenti tempore tamque
invidiosa fames, quam Triptolemi Cererisque
moverit ira penu pro virginis ulciscendo,
920 non memini nec tale aliquid vel fama susurrat.
audio per Pharios Nilum discurrere campos
more suo viridisque sata stagnare Canopi.
aut veniat sicco qui flumine nuntius adfert
ieiunam squalere siti sub pulvere Memphim.
925 nec Pelusiacae limum sudare paludis.
num fons arcano naturae tectus operto
aruit, et tenuem vix stillat vena liquorem?
num refugus nostras odit praestringere ripas
amnis et exustos cursum deflectit ad Indos?
930 num tractu in medio bibulus vorat alveus undam
fluminis et subito stagna absorbentur hiatu,
ne sulcos operire vadis neve arida possint
Aegypti per plana trahi glebasque rigentes
infusis ad pingue lutum mollire fluentis,
935 unde seges late crinitis fluctuet agris,
densius et gravidis se vestiat aequor aristis?
respice, num Libyci desistat ruris arator
frumentis onerare rates et ad ostia Thybris
mittere triticeos in pastum plebis acervos,
940 numne Leontini sulcator solvere campi
cesset frugiferas Lilybeo ex litore cumbas,
nec det vela fretis Romana nec horrea rumpat
Sardorum congesta vehens granaria classis.
ergo piris mensas silvestribus inplet arator
945 Poenus et evulsas Siculus depascitur herbas,
iamque Remi populo quernas Sardinia glandes
subpeditat, iam coma cibus lapidosa Quintum?
quis venit esuriens magni ad spectacula circi?
quae regio gradibus vacuis ieiunia dira
950 sustinet? aut quae Ianiculi mola muta quiescit?
quantos quaeque ferat fructus provincia quamque
ubere fecundo large fluat orbis opimus,
indicio est annona, tuae quae publica plebi,
Roma, datur tantaeque manus longa otia pascit.
955 sit fortasse aliquis paulo infecundior annus:
nil mirum nec in orbe novum, didicere priores
perpessi plerumque famem, si tabidus aër
siccavit tenues ardenti sidere nubes
nec vernas infudit aquas creberrimus imber
960 fruge nova et viridi, si messis adulta priusquam
conceptas tenero solidaret lacte medullas,
adflatum calido sucum contraxit ab euro
ieiunosque tulit calamos atque inrita vota
agricolae sterilis stipularum silva fefellit.
965 his, ni fallor, ager vitiis corruptus et ante
subiacuit quam Palladium, quam Vesta penates
sub lare Pergameo servarent igne reposto,
quam Priami genitor conductis moenia fabris
extrueret, quam virgo suas fundaret Athenas
970 Pallas; in his quoniam vestalis origo favillae
urbibus, ut memorant, primo de fomite sumpta est
sacraruntque focos aut Phryx aut Graius alumnos.
antiquis elementa labant erroribus, ac de
legitimo discussa modo plerumque feruntur
975 in casus alios quam lex habet aut iter anni.
nunc consumit edax segetem rubigo maligni
aeris ex vitio, nunc culpam vere tepenti
post zephyros gelidi glacies aquilonis inurit
ambustumque caput culmi fuligine tinguit;
980 seminis aut teneri turgens dum germinat herba,
continuis nimiisque perit constricta pruinis
nec potis est tenuem telluri adfigere fibram;
mox eiecta solo glacie sidente superfit
nudaque subducto radix avellitur arvo.
985 ancipites tribuli subeunt et carduus horrens;
hos fert sicca sitis, hunc ebrius educat umor.
temperies effusa minus vel plus agit istos
terrarum morbos et mundum vulnerat aegrum.
non aliter nostri corruptus corporis usus
990 in vitium plerumque cadit nec in ordine recto
perstat et excessu moderaminis adficit artus;
unus enim status est mundique et corporis huius
quod gerimus; natura eadem sustentat utrumque.
edita de nihilo crescunt, nihilumque futura
995 aut titubant morbis aut tempore victa senescunt,
nec natura caret vitio, cui terminus instat.
semper, crede, polus variis proventibus annos
texuit: hos multa ditavit fruge fluentes,
quosdam infelices astris damnavit iniquis,
1000 spe cassa et sterili curam frustratus agrestem.
sed si vestales ulciscitur ista puellas
pestis, ab infido quae gignitur inproba mundo, .
cur non Christicolum tantum populatur agellos,
per quos virginibus vestris stata dona negantur?
1005 utimur et ruris reditu et ratione colendi,
exercere manum non paenitet: et lapis illic
si stetit, antiquus quem cingere sueverat error
fasceolis vel gallinae pulmone rogare,
frangitur et nullis violatur Terminus extis,
1010 et quae fumificas arbor vittata lucernas
servabat, cadit ultrici succisa bipenni.
nec tamen idcirco minor est aut fructus agelli
aut tempestatis clementia laeta serenae,
temperet aut pluvius qui culta novalia ventus.
1015 sed nec magno opus est frugi viventibus, et eum
maxima proveniunt non amplo in gaudia censu
solvimur inque lucrum studio exultamus avaro.
nam quibus aeternum spes informatur in aevum,
omne bonum tenue est quod praesens ingerit aetas.
1020 o felix nimium, sapiens et rusticus idem,
qui terras animumque colens inpendit utrisque
curam pervigilem, quales quos inbuit auctor
Christus, et adsumptis dedit haec praecepta colonis:
semina cum sulcis committitis, arva cavete
1025 dura lapillorum macie, ne decidat illic
quod seritur, primo quoniam praefertile germen
luxuriat, suco mox deficiente sub aestu
sideris igniferi sitiens torretur et aret;
neve in spinosos incurrant semina vepres,
1030 aspera nam segetem surgentem vincula texunt
ac fragiles calamos nodis rubus artat acutis;
et ne iacta viae spargantur in aggere grana,
haec avibus quia nuda patent passimque vorantur
inmundisque iacent foeda ad ludibria corvis.’
1035 his Deus agricolam confirmat legibus; ille
ius caeleste Patris non summa intelligit aure,
sed simul et cordis segetem disponit et agri,
ne minus interno niteant praecordia cultu
quam cum laeta suas ostentant iugera messes.
1040 extirpamus enim sentos de pectore vepres,
ne vitiosa necent germen vitale flagella,
ne frugem segetemque animae spinosa malorum
inpediat sentix scelerum peccamine crebro,
glarea ne tenuis ieiunis siccet harenis
1045 marcentem sub corde fidem, ne pectoris aestus
flagret et effetis urat charismata venis,
denique ne iecoris detrita in parte relinquat
vilis cura Deum, ne spem, qua vescimur intus,
deserat obscenisque avibus permittat edendam,
1050 et proiecta fides hosti sit praeda volucri.
talis nostrorum sollertia centiplicatos
agrorum rediget fructus, quibus acrius instat,
nec metuit ne congestum populetur acervum
curculio vel nigra cavis formica recondat.
1055 sunt et virginibus pulcherrima praemia nostris:
et pudor et sancto tectus velamine vultus,
et privatus honos nec nota et publica forma,
et rarae tenuesque epulae et mens sobria semper,
lexque pudicitiae vitae cum fine peracta.
1060 hinc decies deni rediguntur in horrea fructus,
horrea nocturno non umquam obnoxia furi,
nam caelum fur nullus adit, caelestia numquam
fraude resignantur; fraus terris volvitur imis.
quae nunc Vestalis sit virginitatis honestas
1065 discutiam, qua lege regat decus omne pudoris.
ac primum parvae teneris capiuntur in annis,
ante voluntatis propriae quam libera secta,
laude pudicitiae fervens et amore deorum,
iusta maritandi condemnet 1 vincula sexus,
1070 captivus pudor ingratis addicitur aris,
nec contempta perit miseris sed adempta voluptas
corporis intacti: non mens intacta tenetur,
nec requies datur ulla toris, quibus innuba caecum
vulnus et amissas suspirat femina taedas;
1075 tum quia non totum spes salva interficit ignem,
nam resides quandoque faces adolere licebit
festaque decrepitis obtendere flammea canis;
tempore praescripto membra intemerata requirens
tandem virgineam fastidit Vesta senectam.
1080 dum thalamis habilis tumuit vigor, inrita nullus
fecundavit amor materno viscera partu;
nubit anus veterana sacro perfuncta labore,
desertisque focis, quibus est famulata iuventas,
transfert emeritas ad fulcra iugalia rugas,
1085 discit et in gelido nova nupta tepescere lecto.
interea dum torta vagos ligat infula crines
fatalesque adolet prunas innupta sacerdos,
fertur per medias ut publica pompa plateas
pilento residens molli, seque ore retecto
1090 inputat attonitae virgo spectabilis urbi.
inde ad consessum caveae pudor almus et expers
sanguinis it pietas hominum visura cruentos
congressus mortesque et vulnera vendita pastu
spectatura sacris oculis, sedet illa verendis
1095 vittarum insignis phaleris fruiturque lanistis.
o tenerum mitemque animum! consurgit ad ictus
et, quotiens victor ferrum iugulo inserit, illa
delicias ait esse suas, pectusque iacentis
virgo modesta iubet converso pollice rumpi,
1100 ne lateat pars ulla animae vitalibus imis,
altius inpresso dum palpitat ense secutor.
hoc illud meritum est, quod continuare feruntur
excubias Latii pro maiestate Palati,
quod redimunt vitam populi procerumque salutem,
1105 perfundunt quia colla comis bene vel bene cingunt
tempora taeniolis et licia crinibus addunt,
et quia subter humum lustrales testibus umbris
in flammam iugulant pecudes et murmura miscent?
an quoniam podii meliore in parte sedentes
1110 spectant aeratam faciem quam crebra tridenti
inpacto quatiant hastilia, saucius et quam
vulneribus patulis partem perfundat harenae
cum fugit, et quanto vestigia sanguine signet?
quod genus ut sceleris iam nesciat aurea Roma,
1115 te precor, Ausonii dux augustissime regni,
et tam triste sacrum iubeas, ut cetera, tolli.
perspice, nonne vacat meriti locus iste paterni,
quem tibi supplendum Deus et genitoris amica
servavit pietas? solus ne praemia tantae
1120 virtutis caperet, partem tibi, nate, reservo
dixit, et integrum decus intactumque reliquit.
adripe dilatam tua, dux, in tempora famam,
quodque patri superest, successor laudis habeto.
ille urbem vetuit taurorum sanguine tingui:
1125 tu mortes miserorum hominum prohibeto litari.
nullus in urbe cadat, cuius sit poena voluptas,
nec sua virginitas oblectet caedibus ora.
iam solis contenta feris infamis harena
nulla cruentatis homicidia ludat in armis.
1130 sit devota Deo, sit tanto principe digna
et virtute potens et criminis inscia Roma,
quemque ducem bellis sequitur, pietate sequatur.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project

Tap any Latin word to look it up