Metamorphoses
Aa

Book 5

Dumque ea Cephenum medio Danaeius heros
agmine commemorat, fremida regalia turba
atria complentur: nec coniugialia festa
qui canat est clamor, sed qui fera nuntiet arma.
5 Inque repentinos convivia versa tumultus
adsimilare freto possis, quod saeva quietum
ventorum rabies motis exasperat undis.
Primus in his Phineus, belli temerarius auctor,
fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam,
10 enait, “en adsum praereptae coniugis ultor,
nec mihi te pennae, nec falsum versus in aurum
Iuppiter eripiet.” Conanti mittere Cepheus
quid facis?” exclamat, “quae te, germane, furentem
mens agit in facinus? meritisne haec gratia tantis
15 redditur? hac vitam servatae dote rependis?
Quam tibi non Perseus, verum si quaeris, ademit,
sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon,
sed quae visceribus veniebat belua ponti
exsaturanda meis. Illo tibi tempore rapta est,
20 quo peritura fuit: nisi si crudelis id ipsum
exigis, ut pereat, luctuque levabere nostro.
Scilicet haud satis est, quod te spectante revincta est
et nullam quod opem patruus sponsusve tulisti:
insuper, a quoquam quod sit servata, dolebis
25 praemiaque eripies? Quae si tibi magna videntur,
ex illis scopulis, ubi erant adfixa, petisses.
Nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba senectus,
ferre quod et meritis et voce est pactus, eumque
non tibi, sed certae praelatum intellege morti!”
30 Ille nihil contra: sed et hunc et Persea vultu
alterno spectans petat hunc ignorat, an illum,
cunctatusque brevi contortam viribus hastam,
quantas ira dabat, nequiquam in Persea misit.
Ut stetit illa toro, stratis tunc denique Perseus
35 exsiluit; teloque ferox inimica remisso
pectora rupisset, nisi post altaria Phineus
isset: et (indignum!) scelerato profuit ara.
Fronte tamen Rhoeti non inrita cuspis adhaesit.
Qui postquam cecidit ferrumque ex osse revulsum est,
40 calcitrat et positas adspergit sanguine mensas.
Tum vero indomitas ardescit vulgus in iras,
telaque coniciunt, et sunt, qui Cephea dicunt
cum genero debere mori. Sed limine tecti
exierat Cepheus, testatus iusque fidemque
45 hospitiique deos, ea se prohibente moveri.
Bellica Pallas adest et protegit aegide fratrem
datque animos. Erat Indus Athis, quem flumine Gange
edita Limnaee vitreis peperisse sub undis
creditur, egregius forma, quam divite cultu
50 augebat, bis adhuc octonis integer annis,
indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat
aureus; ornabant aurata monilia collum
et madidos murra curvum crinale capillos.
Ille quidem iaculo quamvis distantia misso
55 figere doctus erat, sed tendere doctior arcus.
Tunc quoque lenta manu flectentem cornua Perseus
stipite, qui media positus fumabat in ara,
perculit et fractis confudit in ossibus ora.
Hunc ubi laudatos iactantem in sanguine vultus
60 Assyrius vidit Lycabas, iunctissimus illi
et comes et veri non dissimulator amoris,
postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitam
deploravit Athin, quos ille tetenderat arcus
arripit etmecum tibi sint certaminadixit:
65 nec longum pueri fato laetabere, quo plus
invidiae, quam laudis habes.” Haec omnia nondum
dixerat, emicuit nervo penetrabile telum
vitatumque tamen sinuosa veste pependit.
Vertit in hunc harpen spectatam caede Medusae
70 Acrisioniades adigitque in pectus: at ille
iam moriens, oculis sub nocte natantibus atra
circumspexit Athin seque acclinavit ad illum
et tulit ad manes iunctae solacia mortis.
Ecce Syenites, genitus Metione, Phorbas
75 et Libys Amphimedon, avidi committere pugnam,
sanguine, quo late tellus madefacta tepebat,
conciderant lapsi: surgentibus obstitit ensis,
alterius costis, iugulo Phorbantis adactus.
At non Actoriden Erytum, cui lata bipennis
80 telum erat, hamato Perseus petit ense, sed altis
exstantem signis multaeque in pondere massae
ingentem manibus tollit cratera duabus
infligitque viro; rutilum vomit ille cruorem
et resupinus humum moribundo vertice pulsat.
85 Inde Semiramio Polydegmona sanguine cretum
Caucasiumque Abarin Sperchionidenque Lycetum
intonsumque comas Helicen Phlegyanque Clytumque
sternit et exstructos morientum calcat acervos.
Nec Phineus ausus concurrere comminus hosti,
90 intorquet iaculum: quod detulit error in Idan,
expertem frustra belli et neutra arma secutum.
Ille tuens oculis inmitem Phinea torvis
quandoquidem in partesaitabstrahor, accipe, Phineu,
quem fecisti hostem pensaque hoc vulnere vulnus”;
95 iamque remissurus tractum de vulnere telum
sanguine defectos cecidit conlapsus in artus.
Hic quoque Cephenum post regem primus Hodites
ense iacet Clymeni; Prothoenora percutit Hypseus,
Hypsea Lyncides. Fuit et grandaevus in illis
100 Emathion, aequi cultor timidusque deorum;
qui, quoniam prohibent anni bellare, loquendo
pugnat et incessit scelerataque devovet arma.
Huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis
decutit ense caput; quod protinus incidit arae
105 atque ibi semianimi verba exsecrantia lingua
edidit, et medios animam exspiravit in ignes.
Hinc gemini fratres Broteasque et caestibus Ammon
invicti, vinci si possent caestibus enses,
Phinea cecidere manu, Cererisque sacerdos
110 Ampycus, albenti velatus tempora vitta.
Tu quoque, Lampetide, non hos adhibendus ad usus,
sed qui, pacis opus, citharam cum voce moveres,
iussus eras celebrare dapes festumque canendo.
Quem procul adstantem plectrumque imbelle tenentem
115 Pettalus inridensStygiis cane ceteradixit
manibuset laevo mucronem tempore fixit.
Concidit et digitis morientibus ille retemptat
fila lyrae, casuque fuit miserabile carmen.
Nec sinit hunc impune ferox cecidisse Lycormas
120 raptaque de dextro robusta repagula posti
ossibus inlisit mediae cervicis: at ille
procubuit terrae mactati more iuvenci.
Demere temptabat laevi quoque robora postis
Cinyphius Pelates: temptanti dextera fixa est
125 cuspide Marmaridae Corythi lignoque cohaesit.
Haerenti latus hausit Abas: nec corruit ille,
sed retinente manum moriens e poste pependit.
Sternitur et Menaleus, Perseia castra secutus,
et Nasamoniaci Dorylas ditissimus agri,
130 dives agri Dorylas, quo non possederat alter
latius aut totidem tollebat turis acervos.
Huius in obliquo missum stetit inguine ferrum:
letifer ille locus. Quem postquam vulneris auctor
singultantem animam et versantem lumina vidit
135 Bactrius Halcyoneushoc, quod premisinquit, “habeto
de tot agris terraecorpusque exsangue reliquit.
Torquet in hunc hastam calido de vulnere raptam
ultor Abantiades; media quae nare recepta
cervice exacta est in partesque eminet ambas.
140 Dumque manum Fortuna iuvat, Clytiumque Claninque,
matre satos una, diverso vulnere fudit:
nam Clytii per utrumque gravis librata lacerto
fraxinus acta femur, iaculum Clanis ore momordit.
Occidit et Celadon Mendesius, occidit Astreus,
145 matre Palaestina, dubio genitore creatus,
Aethionque sagax quondam ventura videre
(tunc ave deceptus falsa), regisque Thoactes
armiger et caeso genitore infamis Agyrtes.
Plus tamen exhausto superest: namque omnibus unum
150 opprimere est animus, coniurata undique pugnant
agmina pro causa meritum impugnante fidemque:
hac pro parte socer frustra pius et nova coniunx
cum genetrice favent ululatuque atria complent.
Sed sonus armorum superat gemitusque cadentum,
155 pollutosque semel multo Bellona penates
sanguine perfundit renovataque proelia miscet.
Circueunt unum Phineus et mille secuti
Phinea: tela volant hiberna grandine plura
praeter utrumque latus praeterque et lumen et aures.
160 Applicat hic umeros ad magnae saxa columnae,
tutaque terga gerens adversaque in agmina versus
sustinet instantes. Instabat parte sinistra
Chaonius Molpeus, dextra Nabataeus Echemmon.
Tigris ut auditis diversa valle duorum
165 exstimulata fame mugitibus armentorum
nescit, utro potius ruat, et ruere ardet utroque,
sic dubius Perseus, dextra laevane feratur,
Molpea traiecti submovit vulnere cruris,
contentusque fuga est: neque enim dat tempus Echemmon,
170 sed furit et, cupiens saltu dare vulnera collo,
non circumspectis exactum viribus ensem
fregit, et extrema percussae parte columnae
lammina dissiluit dominique in gutture fixa est.
Non tamen ad letum causas satis illa valentes
175 plaga dedit: trepidum Perseus et inermia frustra
bracchia tendentem Cyllenide confodit harpe.
Verum ubi virtutem turbae succumbere vidit,
auxiliumPerseusquoniam sic cogitis ipsi
dixitab hoste petam. Vultus avertite vestros,
180 siquis amicus adest!” et Gorgonis extulit ora.
Quaere alium, tua quem moveant miraculadixit
Thescelus; utque manu iaculum fatale parabat
mittere, in hoc haesit signum de marmore gestu.
Proximus huic Ampyx animi plenissima magni
185 pectora Lyncidae gladio petit; inque petendo
dextera deriguit nec citra mota nec ultra est.
At Nileus, qui se genitum septemplice Nilo
ementitus erat, clipeo quoque flumina septem
argento partim, partim caelaverat auro,
190 adspiceait, “Perseu, nostrae primordia gentis:
magna feres tacitas solacia mortis ad umbras,
a tanto cecidisse viro”: pars ultima vocis
in medio suppressa sono est, adapertaque velle
ora loqui credas, nec sunt ea pervia verbis.
195 Increpat hosvitioqueanimi, non viribusinquit
Gorgoneis torpetisEryx: “incurrite mecum
et prosternite humi iuvenem magica arma moventem!”
Incursurus erat: tenuit vestigia tellus,
inmotusque silex armataque mansit imago.
200 Hi tamen ex merito poenas subiere; sed unus
miles erat Persei, pro quo dum pugnat, Aconteus,
Gorgone conspecta saxo concrevit oborto.
Quem ratus Astyages etiamnum vivere, longo
ense ferit: sonuit tinnitibus ensis acutis.
205 Dum stupet Astyages, naturam traxit eandem,
marmoreoque manet vultus mirantis in ore.
Nomina longa mora est media de plebe virorum
dicere: bis centum restabant corpora pugnae,
Gorgone bis centum riguerunt corpora visa.
210 Paenitet iniusti tunc denique Phinea belli.
Sed quid agat? simulacra videt diversa figuris
agnoscitque suos et nomine quemque vocatum
poscit opem, credensque parum sibi proxima tangit
corpora: marmor erant. Avertitur, atque ita supplex
215 confessasque manus obliquaque bracchia tendens,
vincisait, “Perseu. Remove tua monstra tuaeque
saxificos vultus, quaecumque ea, tolle Medusae,
tolle, precor. Non nos odium regnique cupido
compulit ad bellum: pro coniuge movimus arma.
220 Causa fuit meritis melior tua, tempore nostra.
Non cessisse piget. Nihil, o fortissime, praeter
hanc animam concede mihi: tua cetera sunto.”
Talia dicenti neque eum, quem voce rogabat
respicere audentiquodait, “timidissime Phineu,
225 et possum tribuisse et magnum est munus inerti,
(pone metum) tribuam: nullo violabere ferro.
Quin etiam mansura dabo monimenta per aevum,
inque domo soceri semper spectabere nostri,
ut mea se sponsi soletur imagine coniunx?”
230 Dixit et in partem Phorcynida transtulit illam,
ad quam se trepido Phineus obverterat ore.
Tunc quoque conanti sua vertere lumina cervix
deriguit, saxoque oculorum induruit umor.
Sed tamen os timidum vultusque in marmore supplex
235 submissaeque manus faciesque obnoxia mansit.
Victor Abantiades patrios cum coniuge muros
intrat et inmeriti vindex ultorque parentis
adgreditur Proetum: nam fratre per arma fugato
Acrisioneas Proetus possederat arces.
240 Sed nec ope armorum, nec, quam male ceperat, arce
torva colubriferi superavit lumina monstri.
Te tamen, o parvae rector, Polydecta, Seriphi,
nec iuvenis virtus per tot spectata labores
nec mala mollierant, sed inexorabile durus
245 exerces odium, nec iniqua finis in ira est.
Detrectas etiam laudem fictamque Medusae
arguis esse necem. “Dabimus tibi pignera veri.
Parcite luminibus!” Perseus ait oraque regis
ore Medusaeo silicem sine sanguine fecit.
250 Hactenus aurigenae comitem Tritonia fratri
se dedit: inde cava circumdata nube Seriphon
deserit, a dextra Cythno Gyaroque relictis,
quaque super pontum via visa brevissima, Thebas
virgineumque Helicona petit. Quo monte potita
255 constitit et doctas sic est adfata sorores:
Fama novi fontis nostras pervenit ad aures,
dura Medusaei quem praepetis ungula rupit.
Is mihi causa viae. Volui mirabile factum
cernere: vidi ipsum materno sanguine nasci.”
260 Excipit Uranie: “Quaecumque est causa videndi
has tibi, diva, domos, animo gratissima nostro es.
Vera tamen fama est, et Pegasus huius origo
fontis”, et ad latices deduxit Pallada sacros.
Quae mirata diu factas pedis ictibus undas,
265 silvarum lucos circumspicit antiquarum
antraque et innumeris distinctas floribus herbas
felicesque vocat pariter studioque locoque
Mnemonidas. Quam sic adfata est una sororum:
O, nisi te virtus opera ad maiora tulisset,
270 in partem ventura chori Tritonia nostri,
vera refers meritoque probas artesque locumque,
et gratam sortem, tutae modo simus, habemus.
Sed (vetitum est adeo sceleri nihil) omnia terrent
virgineas mentes, dirusque ante ora Pyreneus
275 vertitur, et nondum tota me mente recepi.
Daulida Threicio Phoceaque milite rura
ceperat ille ferox iniustaque regna tenebat.
Templa petebamus Parnasia: vidit euntes,
nostraque fallaci veneratus numina vultu
280 Mnemonides” (cognorat enim), “consistitedixit,
nec dubitate, precor, tecto grave sidus et imbrem
(imber erat) “vitare meo: subiere minores
saepe casas superi.” Dictis et tempore motae
adnuimusque viro primasque intravimus aedes.
285 Desierant imbres, victoque aquilonibus austro
fusca repurgato fugiebant nubila caelo.
Impetus ire fuit: claudit sua tecta Pyreneus
vimque parat. Quam nos sumptis effugimus alis.
Ipse secuturo similis stetit arduus arce
290 quaquevia est vobis, erit et mihidixiteadem”,
seque iacit vecors e summae culmine turris
et cadit in vultus, discussisque ossibus oris
tundit humum moriens scelerato sanguine tinctam.”
Musa loquebatur: pennae sonuere per auras,
295 voxque salutantum ramis veniebat ab altis.
Suspicit et linguae quaerit tam certa loquentes
unde sonent hominemque putat Iove nata locutum:
Ales erat, numeroque novem, sua fata querentes,
institerant ramis imitantes omnia picae.
300 Miranti sic orsa deae dea: “Nuper et istae
auxerunt volucrum victae certamine turbam.
Pieros has genuit Pellaeis dives in arvis,
Paeonis Euippe mater fuit. Illa potentem
Lucinam noviens, noviens paritura, vocavit.
305 Intumuit numero stolidarum turba sororum,
perque tot Haemonias et per tot Achaidas urbes
huc venit et tali committit proelia voce:
Desinite indoctum vana dulcedine vulgus
fallere: nobiscum, siqua est fiducia vobis,
310 Thespiades certate deae. Nec voce nec arte
vincemur, totidemque sumus. Vel cedite victae
fonte Medusaeo et Hyantea Aganippe,
vel nos Emathiis ad Paeonas usque nivosos
cedamus campis. Dirimant certamina nymphae.”
315 Turpe quidem contendere erat, sed cedere visum
turpius. Electae iurant per flumina nymphae
factaque de vivo pressere sedilia saxo.
Tum sine sorte prior quae se certare professa est,
bella canit superum, falsoque in honore Gigantas
320 ponit et extenuat magnorum facta deorum;
emissumque ima de sede Typhoea terrae
caelitibus fecisse metum cunctosque dedisse
terga fugae, donec fessos Aegyptia tellus
ceperit et septem discretus in ostia Nilus.
325 Huc quoque terrigenam venisse Typhoea narrat
et se mentitis superos celasse figuris;
duxque gregisdixitfit Iuppiter; unde recurvis
nunc quoque formatus Libys est cum cornibus Ammon.
Delius in corvo, proles Semeleia capro,
330 fele soror Phoebi, nivea Saturnia vacca,
pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis alis.”
Hactenus ad citharam vocalia moverat ora:
poscimur Aonides. Sed forsitan otia non sint,
nec nostris praebere vacet tibi cantibus aures.”
335 Ne dubita, vestrumque mihi refer ordine carmen
Pallas ait nemorisque levi consedit in umbra.
Musa refert: “Dedimus summam certaminis uni.
Surgit et inmissos hedera conlecta capillos
Calliope querulas praetemptat pollice chordas,
340 atque haec percussis subiungit carmina nervis:
Prima Ceres unco glaebam dimovit aratro,
prima dedit fruges alimentaque mitia terris,
prima dedit leges: Cereris sunt omnia munus.
Illa canenda mihi est. Utinam modo dicere possem
345 carmina digna dea: certe dea carmine digna est.
Vasta giganteis ingesta est insula membris
Trinacris et magnis subiectum molibus urget
aetherias ausum sperare Typhoea sedes.
Nititur ille quidem pugnatque resurgere saepe,
350 dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro,
laeva, Pachyne, tibi, Lilybaeo crura premuntur,
degravat Aetna caput: sub qua resupinus harenas
eiectat flammamque ferox vomit ore Typhoeus.
Saepe remoliri luctatur pondera terrae
355 oppidaque et magnos devolvere corpore montes.
Inde tremit tellus, et rex pavet ipse silentum,
ne pateat latoque solum retegatur hiatu
inmissusque dies trepidantes terreat umbras.
Hanc metuens cladem tenebrosa sede tyrannus
360 exierat, curruque atrorum vectus equorum
ambibat Siculae cautus fundamina terrae.
Postquam exploratum satis est loca nulla labare,
depositoque metu, videt hunc Erycina vagantem
monte suo residens, natumque amplexa volucrem
365 arma manusque meae, mea, nate, potentia”, dixit,
illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido,
inque dei pectus celeres molire sagittas,
cui triplicis cessit fortuna novissima regni.
Tu superos ipsumque Iovem tu numina ponti
370 victa domas ipsumque, regit qui numina ponti.
Tartara quid cessant? cur non matrisque tuumque
imperium profers? agitur pars tertia mundi.
Et tamen in caelo, quae iam patientia nostra est,
spernimur, ac mecum vires minuuntur Amoris.
375 Pallada nonne vides iaculatricemque Dianam
abscessisse mihi? Cereris quoque filia virgo,
si patiemur, erit: nam spes adfectat easdem.
At tu, pro socio, siqua est ea gratia, regno
iunge deam patruo.” Dixit Venus. Ille pharetram
380 solvit et arbitrio matris de mille sagittis
unam seposuit, sed qua nec acutior ulla
nec minus incerta est nec quae magis audiat arcus,
oppositoque genu curvavit flexile cornum
inque cor hamata percussit harundine Ditem.
385 Haud procul Hennaeis lacus est a moenibus altae,
nomine Pergus, aquae. Non illo plura Caystros
carmina cycnorum labentibus audit in undis.
Silva coronat aquas cingens latus omne, suisque
frondibus ut velo Phoebeos submovet ictus.
390 Frigora dant rami, tyrios humus umida flores:
perpetuum ver est. Quo dum Proserpina luco
ludit et aut violas aut candida lilia carpit,
dumque puellari studio calathosque sinumque
implet et aequales certat superare legendo,
395 paene simul visa est dilectaque raptaque Diti:
usque adeo est properatus amor. Dea territa maesto
et matrem et comites, sed matrem saepius, ore
clamat; et, ut summa vestem laniarat ab ora,
conlecti flores tunicis cecidere remissis.
400 Tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis,
haec quoque virgineum movit iactura dolorem.
Raptor agit currus et nomine quemque vocando
exhortatur equos, quorum per colla iubasque
excutit obscura tinctas ferrugine habenas,
405 perque lacus altos et olentia sulphure fertur
stagna Palicorum, rupta fervenu terra,
et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho,
inter inaequales posuerunt moenia portus.
Est medium Cyanes et Pisaeae Arethusae,
410 quod coit angustis inclusum cornibus aequor.
Hic fuit, a cuius stagnum quoque nomine dictum est,
inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas.
Gurgite quae medio summa tenus exstitit alvo
agnovitque deam. “Nec longius ibitis!” inquit,
415 non potes invitae Cereris gener esse: roganda,
non rapienda fuit. Quodsi componere magnis
parva mihi fas est, et me dilexit Anapis:
exorata tamen, nec, ut haec, exterrita nupsi.”
Dixit et in partes diversas bracchia tendens
420 obstitit. Haud ultra tenuit Saturnius iram,
terribilesque hortatus equos in gurgitis ima
contortum valido sceptrum regale lacerto
condidit. Icta viam tellus in Tartara fecit
et pronos currus medio cratere recepit.
425 At Cyane, raptamque deam contemptaque fontis
iura sui maerens, inconsolabile vulnus
mente gerit tacita lacrimisque absumitur omnis,
et quarum fuerat magnum modo numen, in illas
ossa pati flexus, ungues posuisse rigorem;
430 extenuatur aquas. Molliri membra videres,
primaque de tota tenuissima quaeque liquescunt,
caerulei crines digitique et crura pedesque:
nam brevis in gelidas membris exilibus undas
transitus est: post haec umeri tergusque latusque
435 pectoraque in tenues abeunt evanida rivos.
Denique pro vivo vitiatas sanguine venas
lympha subit, restatque nihil, quod prendere possis.
Interea pavidae nequiquam filia matri
omnibus est terris, omni quaesita profundo.
440 Illam non udis veniens Aurora capillis
cessantem vidit, non Hesperus. Illa duabus
flammiferas pinus manibus succendit ab Aetna
perque pruinosas tulit inrequieta tenebras.
Rursus ubi alma dies hebetarat sidera, natam
445 solis ab occasu solis quaerebat ad ortus.
Fessa labore sitim conlegerat oraque nulli
colluerant fontes; cum tectam stramine vidit
forte casam parvasque fores pulsavit: at inde
prodit anus divamque videt, lymphamque roganti
450 dulce dedit, tosta quod texerat ante polenta.
Dum bibit illa datum, duri puer oris et audax
constitit ante deam risitque avidamque vocavit.
Offensa est neque adhuc epota parte loquentem
cum liquido mixta perfudit diva polenta.
455 Combibit os maculas, et quae modo bracchia gessit,
crura gerit; cauda est mutatis addita membris;
inque brevem formam, ne sit vis magna nocendi,
contrahitur, parvaque minor mensura lacerta est.
Mirantem flentemque et tangere monstra parantem
460 fugit anum latebramque petit; aptumque colori
nomen habet, variis stellatus corpora guttis.
Quas dea per terras et quas erraverit undas,
dicere longa mora est: quaerenti defuit orbis.
Sicaniam repetit; dumque omnia lustrat eundo,
465 venit et ad Cyanen. Ea ni mutata fuisset,
omnia narrasset: sed et os et lingua volenti
dicere non aderant, nec quo loqueretur habebat.
Signa tamen manifesta dedit notamque parenti,
illo forte loco delapsam in gurgite sacro,
470 Persephones zonam summis ostendit in undis.
Quam simul agnovit, tamquam tunc denique raptam
scisset, inornatos laniavit diva capillos
et repetita suis percussit pectora palmis.
Nescit adhuc, ubi sit: terras tamen increpat omnes
475 ingratasque vocat nec frugum munere dignas,
Trinacriam ante alias, in qua vestigia damni
repperit. Ergo illic saeva vertentia glaebas
fregit aratra manu, parilique irata colonos
ruricolasque boves leto dedit arvaque iussit
480 fallere depositum vitiataque semina fecit.
Fertilitas terrae latum vulgata per orbem
falsa iacet: primis segetes moriuntur in herbis,
et modo sol nimius, nimius modo corripit imber
sideraque ventique nocent, avidaeque volucres
485 semina iacta legunt; lolium tribulique fatigant
triticeas messes et inexpugnabile gramen.
Tum caput Eleis Alpheias extulit undis
rorantesque comas a fronte removit ad aures
atque ait: “O toto quaesitae virginis orbe
490 et frugum genetrix, inmensos siste labores
neve tibi fidae violenta irascere terrae.
Terra nihil meruit patuitque invita rapinae.
Nec sum pro patria supplex: huc hospita veni;
Pisa mihi patria est et ab Elide ducimus ortus;
495 Sicaniam peregrina colo, sed gratior omni
haec mihi terra solo est: hos nunc Arethusa penates,
hanc habeo sedem: quam tu, mitissima, serva.
Mota loco cur sim tantique per aequoris undas
advehar Ortygiam, veniet narratibus hora
500 tempestiva meis, cum tu curaque levata
et vultus melioris eris. Mihi pervia tellus
praebet iter, subterque imas ablata cavernas
hic caput attollo desuetaque sidera cerno.
Ergo dum Stygio sub terris gurgite labor,
505 visa tua est oculis illic Proserpina nostris:
illa quidem tristis neque adhuc interrita vultu,
sed regina tamen, sed opaci maxima mundi,
sed tamen inferni pollens matrona tyranni.”
Mater ad auditas stupuit ceu saxea voces
510 attonitaeque diu similis fuit. Utque dolore
pulsa gravi gravis est amentia, curribus oras
exit in aetherias. Ibi toto nubila vultu
ante Iovem passis stetit invidiosa capillis
proquemeo veni supplex tibi, Iuppiterinquit,
515 sanguine proque tuo. Si nulla est gratia matris,
nata patrem moveat, neu sit tibi cura, precamur,
vilior illius, quod nostro est edita partu.
En quaesita diu tandem mihi nata reperta est,
si reperire vocas amittere certius, aut si
520 scire, ubi sit, reperire vocas. Quod rapta, feremus,
dummodo reddat eam: neque enim praedone marito
filia digna tua est, si iam mea filia non est.”
Iuppiter excepit: “Commune est pignus onusque
nata mihi tecum. Sed si modo nomina rebus
525 addere vera placet, non hoc iniuria factum,
verum amor est; neque erit nobis gener ille pudori,
tu modo, diva, velis. Ut desint cetera, quantum est
esse Iovis fratrem! — Quid quod non cetera desunt
nec cedit nisi sorte mihi? sed tanta cupido
530 si tibi discidii est, repetet Proserpina caelum,
lege tamen certa, si nullos contigit illic
ore cibos; nam sic Parcarum foedere cautum est.”
Dixerat. At Cereri certum est educere natam.
Non ita fata sinunt, quoniam ieiunia virgo
535 solverat et, cultis dum simplex errat in hortis,
Poeniceum curva decerpserat arbore pomum
sumptaque pallenti septem de cortice grana
presserat ore suo. Solusque ex omnibus illud
Ascalaphus vidit, quem quondam dicitur Orphne,
540 inter Avernales haud ignotissima nymphas,
ex Acheronte suo silvis peperisse sub atris:
vidit et indicio reditum crudelis ademit.
Ingemuit regina Erebi testemque profanam
fecit avem, sparsumque caput Phlegethontide lympha
545 in rostrum et plumas et grandia lumina vertit.
Ille sibi ablatus fulvis amicitur in alis,
inque caput crescit, longosque reflectitur ungues
vixque movet natas per inertia bracchia pennas:
foedaque fit volucris, venturi nuntia luctus,
550 ignavus bubo, dirum mortalibus omen.
Hic tamen indicio poenam linguaque videri
commeruisse potest: vobis, Acheloides, unde
pluma pedesque avium, cum virginis ora geratis?
an quia, cum legeret vernos Proserpina flores,
555 in comitum numero, doctae Sirenes, eratis?
Quam postquam toto frustra quaesistis in orbe,
protinus, ut vestram sentirent aequora curam,
posse super fluctus alarum insistere remis
optastis, facilesque deos habuistis et artus
560 vidistis vestros subitis flavescere pennis.
Ne tamen ille canor mulcendas natus ad aures
tantaque dos oris linguae deperderet usum,
virginei vultus et vox humana remansit.
At medius fratrisque sui maestaeque sororis
565 Iuppiter ex aequo volventem dividit annum.
Nunc dea, regnorum numen commune duorum,
cum matre est totidem, totidem cum coniuge menses.
Vertitur extemplo facies et mentis et oris:
nam modo quae poterat Diti quoque maesta videri,
570 laeta deae frons est, ut sol, qui tectus aquosis
nubibus ante fuit, victis e nubibus exit.
Exigit alma Ceres, nata secura recepta,
quae tibi causa fugae, cur sis, Arethusa, sacer fons.
Conticuere undae: quarum dea sustulit alto
575 fonte caput viridesque manu siccata capillos
fluminis Elei veteres narravit amores.
Pars ego nympharum quae sunt in Achaidedixit,
una fui, nec me studiosius altera saltus
legit nec posuit studiosius altera casses.
580 Sed quamvis formae numquam mihi fama petita est,
quamvis fortis eram, formosae nomen habebam.
Nec mea me facies nimium laudata iuvabat,
quaque aliae gaudere solent, ego rustica dote
corporis erubui, crimenque placere putavi.
585 Lassa revertebar (memini) Stymphalide silva:
aestus erat, magnumque labor geminaverat aestum.
Invenio sine vertice aquas, sine murmure euntes,
perspicuas ad humum, per quas numerabilis alte
calculus omnis erat, quas tu vix ire putares.
590 Cana salicta dabant nutritaque populus unda
sponte sua natas ripis declivibus umbras.
Accessi primumque pedis vestigia tinxi,
poplite deinde tenus: neque eo contenta, recingor
molliaque impono salici velamina curvae
595 nudaque mergor aquis. Quas dum ferioque trahoque
mille modis labens excussaque bracchia iacto,
nescio quod medio sensi sub gurgite murmur
territaque insisto propioris margine ripae.
Quo properas, Arethusa?” suis Alpheus ab undis,
600 quo properas?” iterum rauco mihi dixerat ore.
Sicut eram, fugio sine vestibus: altera vestes
ripa meas habuit. Tanto magis instat et ardet,
et quia nuda fui, sum visa paratior illi.
Sic ego currebam, sic me ferus ille premebat,
605 ut fugere accipitrem penna trepidante columbae,
ut solet accipiter trepidas urgere columbas.
Usque sub Orchomenon Psophidaque Cyllenenque
Maenaliosque sinus gelidumque Erymanthon et Elin
currere sustinui; nec me velocior ille.
610 Sed tolerare diu cursus ego, viribus impar,
non poteram: longi patiens erat ille laboris.
Per tamen et campos, per opertos arbore montes,
saxa quoque et rupes et qua via nulla, cucurri.
Sol erat a tergo: vidi praecedere longam
615 ante pedes umbram, nisi si timor illa videbat;
sed certe sonitusque pedum terrebat et ingens
crinales vittas adflabat anhelitus oris.
Fessa labore fugaefer opem, deprendimurinquam,
armigerae, Diana, tuae, cui saepe dedisti
620 ferre tuos arcus inclusaque tela pharetra.”
Mota dea est spissisque ferens e nubibus unam
me super iniecit. Lustrat caligine tectam
amnis et ignarus circum cava nubila quaerit.
Bisque locum, quo me dea texerat inscius ambit
625 et bisio Arethusa io Arethusa!” vocavit.
Quid mihi tunc animi miserae fuit? anne quod agnae est,
siqua lupos audit circum stabula alta frementes,
aut lepori, qui vepre latens hostilia cernit
ora canum nullosque audet dare corpore motus?
630 Non tamen abscedit: neque enim vestigia cernit
longius ulla pedum: servat nubemque locumque.
Occupat obsessos sudor mihi frigidus artus,
caeruleaeque cadunt toto de corpore guttae,
quaque pedem movi, manat lacus, eque capillis
635 ros cadit, et citius, quam nunc tibi facta renarro,
in latices mutor. Sed enim cognoscit amatas
amnis aquas, positoque viri, quod sumpserat, ore
vertitur in proprias, ut se mihi misceat, undas.
Delia rupit humum; caecisque ego mersa cavernis
640 advehor Ortygiam, quae me cognomine divae
grata meae superas eduxit prima sub auras.”
Hac Arethusa tenus. Geminos dea fertilis angues
curribus admovit frenisque coercuit ora
et medium caeli terraeque per aera vecta est
645 atque levem currum Tritonida misit in urbem
Triptolemo; partimque rudi data semina iussit
spargere humo, partim post tempora longa recultae.
Iam super Europen sublimis et Asida terram
vectus erat iuvenis; Scythicas advertitur oras.
650 Rex ibi Lyncus erat: regis subit ille penates.
Qua veniat, causamque viae nomenque rogatus
et patriam, “patria est clarae mihidixitAthenae,
Triptolemus nomen. Veni nec puppe per undas,
nec pede per terras: patuit mihi pervius aether.
655 Dona fero Cereris latos quae sparsa per agros
frugiferas messes alimentaque mitia reddant.”
Barbarus invidit; tantique ut muneris auctor
ipse sit, hospitio recipit somnoque gravatum
adgreditur ferro. Conantem figere pectus
660 lynca Ceres fecit rursusque per aera iussit
Mopsopium iuvenem sacros agitare iugales.”
Finierat doctos e nobis maxima cantus.
At nymphae vicisse deas Helicona colentes
concordi dixere sono. Convicia victae
665 cum iacerent, “quoniamdixitcertamine vobis
supplicium meruisse parum est maledictaque culpae
additis et non est patientia libera nobis,
ibimus in poenas et, qua vocat ira, sequemur.”
Rident Emathides spernuntque minantia verba:
670 conataeque loqui et magno clamore protervas
intentare manus, pennas exire per ungues
adspexere suos, operiri bracchia plumis;
alteraque alterius rigido concrescere rostro
ora videt volucresque novas accedere silvis.
675 Dumque volunt plangi, per bracchia mota levatae
aere pendebant, nemorum convicia, picae.
Nunc quoque in alitibus facundia prisca remansit
raucaque garrulitas studiumque inmane loquendi.”

Tap any Latin word to look it up