Metamorphoses
Aa

Book 2

Regia Solis erat sublimibus alta columnis,
clara micante auro flammasque imitante pyropo:
cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat,
argenti bifores radiabant lumine valvae.
5 Materiam superabat opus: nam Mulciber illic
aequora caelarat medias cingentia terras,
terrarumque orbem, caelumque quod inminet orbi.
Caeruleos habet unda deos, Tritona canorum
Proteaque ambiguum, balaenarumque prementem
10 Aegaeona suis inmania terga lacertis,
Doridaque et natas, quarum pars nare videtur,
pars in mole sedens virides siccare capillos,
pisce vehi quaedam: facies non omnibus una,
non diversa tamen, qualem decet esse sororum.
15 Terra viros urbesque gerit silvasque ferasque
fluminaque et nymphas et cetera numina ruris.
Haec super imposita est caeli fulgentis imago
signaque sex foribus dextris totidemque sinistris.
Quo simul acclivi Clymeneia limite proles
20 venit et intravit dubitati tecta parentis,
protinus ad patrios sua fert vestigia vultus
consistitque procul: neque enim propiora ferebat
lumina. Purpurea velatus veste sedebat
in solio Phoebus claris lucente smaragdis.
25 A dextra laevaque Dies et Mensis et Annus
Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae
Verque novum stabat cinctum florente corona,
stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat,
stabat et Autumnus, calcatis sordidus uvis,
30 et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos.
Inde loco medius rerum novitate paventem
Sol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit
quaequeviae tibi causa? quid hacaitarce petisti,
progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?”
35 Ille referto lux inmensi publica mundi,
Phoebe pater, si das usum mihi nominis huius
nec falsa Clymene culpam sub imagine celat,
pignera da, genitor, per quae tua vera propago
credar, et hunc animis errorem detrahe nostris.”
40 Dixerat: at genitor circum caput omne micantes
deposuit radios propiusque accedere iussit;
amplexuque datonec tu meus esse negari
dignus es, et Clymene verosaitedidit ortus.
Quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illud
45 me tribuente feras. Promissis testis adesto
dis iuranda palus, oculis incognita nostris.”
Vix bene desierat, currus rogat ille paternos
inque diem alipedum ius et moderamen equorum.
Paenituit iurasse patrem. Qui terque quaterque
50 concutiens inlustre caputtemerariadixit
vox mea facta tua est. Utinam promissa liceret
non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem.
Dissuadere licet. Non est tua tuta voluntas.
Magna petis, Phaethon, et quae nec viribus istis
55 munera conveniant nec tam puerilibus annis.
Sors tua mortalis, non est mortale quod optas.
Plus etiam, quam quod superis contingere possit,
nescius adfectas. Placeat sibi quisque licebit,
non tamen ignifero quisquam consistere in axe
60 me valet excepto. Vasti quoque rector Olympi,
qui fera terribili iaculatur fulmina dextra,
non agat hos currus: et quid Iove maius habemus?
Ardua prima via est et qua vix mane recentes
enitantur equi: medio est altissima caelo,
65 unde mare et terras ipsi mihi saepe videre
fit timor, et pavida trepidat formidine pectus.
Ultima prona via est et eget moderamine certo:
tunc etiam quae me subiectis excipit undis,
ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri.
70 Adde quod adsidua rapitur vertigine caelum
sideraque alta trahit celerique volumine torquet.
Nitor in adversum, nec me, qui cetera, vincit
impetus, et rapido contrarius evehor orbi.
Finge datos currus: quid ages? poterisne rotatis
75 obvius ire polis, ne te citus auferat axis?
Forsitan et lucos illic urbesque deorum
concipias animo delubraque ditia donis
esse? per insidias iter est formasque ferarum.
Utque viam teneas nulloque errore traharis,
80 per tamen adversi gradieris cornua tauri
Haemoniosque arcus violentique ora leonis
saevaque circuitu curvantem bracchia longo
scorpion atque aliter curvantem bracchia cancrum.
Nec tibi quadrupedes animosos ignibus illis,
85 quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant,
in promptu regere est: vix me patiuntur, ubi acres
incaluere animi, cervixque repugnat habenis.
At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor,
nate, cave, dum resque sinit, tua corrige vota.
90 Scilicet ut nostro genitum te sanguine credas,
pignera certa petis? do pignera certa timendo
et patrio pater esse metu probor. Adspice vultus
ecce meos; utinamque oculos in pectora posses
inserere et patrias intus deprendere curas!
95 Denique quidquid habet dives, circumspice, mundus,
eque tot ac tantis caeli terraeque marisque
posce bonis aliquid: nullam patiere repulsam.
Deprecor hoc unum, quod vero nomine poena,
non honor est: poenam, Phaethon, pro munere poscis.
100 Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis?
ne dubita, dabitur (Stygias iuravimus undas)
quodcumque optaris: sed tu sapientius opta.”
Finierat monitus: dictis tamen ille repugnat
propositumque premit flagratque cupidine currus.
105 Ergo qua licuit genitor cunctatus ad altos
deducit iuvenem, Vulcania munera, currus.
Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae
curvatura rotae, radiorum argenteus ordo;
per iuga chrysolithi positaeque ex ordine gemmae
110 clara repercusso reddebant lumina Phoebo.
Dumque ea magnanimus Phaethon miratur opusque
perspicit, ecce vigil nitido patefecit ab ortu
purpureas Aurora fores et plena rosarum
atria. Diffugiunt stellae, quarum agmina cogit
115 Lucifer et caeli statione novissimus exit.
Quem petere ut terras mundumque rubescere vidit
cornuaque extremae velut evanescere lunae,
iungere equos Titan velocibus imperat Horis.
Iussa deae celeres peragunt, ignemque vomentes,
120 ambrosiae suco saturos, praesepibus altis
quadrupedes ducunt adduntque sonantia frena.
Tum pater ora sui sacro medicamine nati
contigit et rapidae fecit patientia flammae
imposuitque comae radios, praesagaque luctus
125 pectore sollicito repetens suspiria dixit:
Si potes his saltem monitis parere parentis,
parce, puer, stimulis et fortius utere loris:
sponte sua properant; labor est inhibere volentes.
Nec tibi directos placeat via quinque per arcus:
130 sectus in obliquum est lato curvamine limes,
zonarumque trium contentus fine polumque
effugit australem iunctamque aquilonibus arcton.
Hac sit iter: manifesta rotae vestigia cernes.
Utque ferant aequos et caelum et terra calores,
135 nec preme nec summum molire per aethera currum.
Altius egressus caelestia tecta cremabis,
inferius terras: medio tutissimus ibis.
Neu te dexterior tortum declinet ad anguem,
neve sinisterior pressam rota ducat ad aram:
140 inter utrumque tene. Fortunae cetera mando,
quae iuvet et melius quam tu tibi, consulat opto.
Dum loquor, Hesperio positas in litore metas
umida nox tetigit. Non est mora libera nobis:
poscimur: effulget tenebris aurora fugatis.
145 Corripe lora manu, vel, si mutabile pectus
est tibi, consiliis, non curribus utere nostris,
dum potes et solidis etiamnunc sedibus adstas
dumque male optatos nondum premis inscius axes.
Quae tutus spectes, sine me dare lumina terris!”
150 Occupat ille levem iuvenali corpore currum,
statque super manibusque datas contingere habenas
gaudet et invito grates agit inde parenti.
Interea volucres Pyrois et Eous et Aethon,
Solis equi, quartusque Phlegon, hinnitibus auras
155 flammiferis implent pedibusque repagula pulsant.
Quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis
reppulit, et facta est inmensi copia caeli,
corripuere viam pedibusque per aera motis
obstantes scindunt nebulas pennisque levati
160 praetereunt ortos isdem de partibus Euros.
Sed leve pondus erat, nec quod cognoscere possent
Solis equi, solitaque iugum gravitate carebat;
utque labant curvae iusto sine pondere naves
perque mare instabiles nimia levitate feruntur,
165 sic onere adsueto vacuus dat in aera saltus
succutiturque alte similisque est currus inani.
Quod simulac sensere, ruunt tritumque relinquunt
quadriiugi spatium, nec quo prius ordine currunt.
Ipse pavet nec qua commissas flectat habenas,
170 nec scit, qua sit iter; nec, si sciat, imperet illis.
Tum primum radiis gelidi caluere triones
et vetito frustra temptarunt aequore tingi,
quaeque polo posita est glaciali proxima serpens,
frigore pigra prius nec formidabilis ulli,
175 incaluit sumpsitque novas fervoribus iras.
Te quoque turbatum memorant fugisse, Boote,
quamvis tardus eras et te tua plaustra tenebant.
Ut vero summo despexit ab aethere terras
infelix Phaethon penitus penitusque iacentes,
180 palluit et subito genua intremuere timore,
suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae.
Et iam mallet equos numquam tetigisse paternos,
iam cognosse genus piget et valuisse rogando,
iam Meropis dici cupiens ita fertur, ut acta
185 praecipiti pinus borea, cui victa remisit
frena suus rector, quam dis votisque reliquit.
Quid faciat? multum caeli post terga relictum,
ante oculos plus est! animo metitur utrumque,
et modo quos illi fatum contingere non est,
190 prospicit occasus, interdum respicit ortus:
quidque agat ignarus stupet et nec frena remittit
nec retinere valet nec nomina novit equorum.
Sparsa quoque in vario passim miracula caelo
vastarumque videt trepidus simulacra ferarum.
195 Est locus, in geminos ubi bracchia concavat arcus
scorpius et cauda flexisque utrimque lacertis
porrigit in spatium signorum membra duorum.
Hunc puer ut nigri madidum sudore veneni
vulnera curvata minitantem cuspide vidit,
200 mentis inops gelida formidine lora remisit.
Quae postquam summum tetigere iacentia tergum,
exspatiantur equi, nulloque inhibente per auras
ignotae regionis eunt, quaque impetus egit,
hac sine lege ruunt altoque sub aethere fixis
205 incursant stellis rapiuntque per avia currum.
Et modo summa petunt, modo per declive viasque
praecipites spatio terrae propiore feruntur.
Inferiusque suis fraternos currere Luna
admiratur equos, ambustaque nubila fumant;
210 corripitur flammis ut quaeque altissima, tellus
fissaque agit rimas et sucis aret ademptis.
Pabula canescunt, cum frondibus uritur arbor,
materiamque suo praebet seges arida damno.
Parva queror: magnae pereunt cum moenibus urbes,
215 cumque suis totas populis incendia gentes
in cinerem vertunt. Silvae cum montibus ardent,
ardet Athos Taurusque Cilix et Tmolus et Oete
et tum sicca, prius creberrima fontibus, Ide,
virgineusque Helicon et nondum Oeagrius Haemus;
220 ardet in inmensum geminatis ignibus Aetna
Parnasusque biceps et Eryx et Cynthus et Othrys,
et tandem nivibus Rhodope caritura, Mimasque
Dindymaque et Mycale natusque ad sacra Cithaeron.
Nec prosunt Scythiae sua frigora: Caucasus ardet
225 Ossaque cum Pindo maiorque ambobus Olympus
aeriaeque Alpes et nubifer Appenninus.
Tum vero Phaethon cunctis e partibus orbem
adspicit accensum nec tantos sustinet aestus,
ferventesque auras velut e fornace profunda
230 ore trahit currusque suos candescere sentit;
et neque iam cineres eiectatamque favillam
ferre potest calidoque involvitur undique fumo,
quoque eat, aut ubi sit, picea caligine tectus
nescit et arbitrio volucrum raptatur equorum.
235 Sanguine tum credunt in corpora summa vocato
Aethiopum populos nigrum traxisse colorem.
Tum facta est Libye raptis umoribus aestu
arida, tum nymphae passis fontesque lacusque
deflevere comis: quaerit Boeotia Dircen,
240 Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas undas.
Nec sortita loco distantes flumina ripas
tuta manent: mediis Tanais fumavit in undis
Peneusque senex Teuthranteusque Caicus
et celer Ismenos cum Phegiaco Erymantho
245 arsurusque iterum Xanthus flavusque Lycormas,
quique recurvatis ludit Maeandrus in undis.
Mygdoniusque Melas et Taenarius Eurotas.
Arsit et Euphrates Babylonius, arsit Orontes
Thermodonque citus Gangesque et Phasis et Hister.
250 Aestuat Alpheus, ripae Spercheides ardent,
quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus aurum,
et quae Maeonias celebrabant carmine ripas
flumineae volucres, medio caluere Caystro.
Nilus in extremum fugit perterritus orbem
255 occuluitque caput, quod adhuc latet: ostia septem
pulverulenta vacant, septem sine flumine valles.
Fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccat
Hesperiosque amnes Rhenum Rhodanumque Padumque,
cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin.
260 Dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis
lumen et infernum terret cum coniuge regem.
Et mare contrahitur, siccaeque est campus harenae
quod modo pontus erat: quosque altum texerat aequor,
exsistunt montes et sparsas Cycladas augent.
265 Ima petunt pisces, nec se super aequora curvi
tollere consuetas audent delphines in auras;
corpora phocarum summo resupina profundo
exanimata natant. Ipsum quoque Nerea fama est
Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris.
270 Ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu
exserere ausus erat, ter non tulit aeris ignes.
Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto,
inter aquas pelagi contractosque undique fontes,
qui se condiderant in opacae viscera matris,
275 sustulit oppressos collo tenus arida vultus
opposuitque manum fronti magnoque tremore
omnia concutiens paulum subsedit et infra
quam solet esse fuit, siccaque ita voce locuta est:
Si placet hoc, meruique, quid o tua fulmina cessant,
280 summe deum? liceat periturae viribus ignis
igne perire tuo clademque auctore levare.
Vix equidem fauces haec ipsa in verba resolvo
(presserat ora vapor): “tostos en adspice crines
inque oculis tantum, tantum super ora favillae.
285 Hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem
officiique refers, quod adunci vulnera aratri
rastrorumque fero totoque exerceor anno,
quod pecori frondes, alimentaque mitia, fruges,
humano generi, vobis quoque tura ministro?
290 Sed tamen exitium fac me meruisse: quid undae,
quid meruit frater? cur illi tradita sorte
aequora decrescunt et ab aethere longius absunt?
Quodsi nec fratris nec te mea gratia tangit,
at caeli miserere tui. Circumspice utrumque,
295 fumat uterque polus. Quos si vitiaverit ignis,
atria vestra ruent. Atlas en ipse laborat
vixque suis umeris candentem sustinet axem.
Si freta, si terrae pereunt, si regia caeli,
in chaos antiquum confundimur. Eripe flammis,
300 siquid adhuc superest, et rerum consule summae.”
Dixerat haec Tellus: neque enim tolerare vaporem
ulterius potuit nec dicere plura: suumque
rettulit os in se propioraque manibus antra.
At pater omnipotens, superos testatus et ipsum,
305 qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato
interitura gravi, summam petit arduus arcem,
unde solet nubes latis inducere terris,
unde movet tonitrus vibrataque fulmina iactat.
Sed neque quas posset terris inducere nubes
310 tunc habuit, nec quos caelo demitteret imbres.
Intonat et dextra libratum fulmen ab aure
misit in aurigam pariterque animaque rotisque
expulit et saevis compescuit ignibus ignes.
Consternantur equi et saltu in contraria facto
315 colla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt.
Illic frena iacent, illic temone revulsus
axis, in hac radii fractarum parte rotarum,
sparsaque sunt late laceri vestigia currus.
At Phaethon rutilos flamma populante capillos,
320 volvitur in praeceps longoque per aera tractu
fertur, ut interdum de caelo stella sereno
etsi non cecidit, potuit cecidisse videri.
Quem procul a patria diverso maximus orbe
excipit Eridanus fumantiaque abluit ora.
325 Naïdes Hesperiae trifida fumantia flamma
corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum:
HIC SITUS EST PHAETHON, CURRUS AURIGA PATERNI:
QUEM SI NON TENUIT, MAGNIS TAMEN EXCIDIT AUSIS.
Nam pater obductos, luctu miserabilis aegro
330 condiderat vultus: et, si modo credimus, unum
isse diem sine sole ferunt: incendia lumen
praebebant aliquisque malo fuit usus in illo.
At Clymene postquam dixit quaecumque fuerunt
in tantis dicenda malis, lugubris et amens
335 et laniata sinus totum percensuit orbem,
exanimesque artus primo, mox ossa requirens
repperit (ossa tamen peregrina condita ripa!),
incubuitque loco nomenque in marmore lectum
perfudit lacrimis et aperto pectore fovit.
340 Nec minus Heliades lugent et inania morti
munera dant lacrimas, et caesae pectora palmis
non auditurum miseras Phaethonta querellas
nocte dieque vocant adsternunturque sepulcro.
Luna quater iunctis implerat cornibus orbem:
345 illae more suo (nam morem fecerat usus)
plangorem dederant. E quis Phaethusa, sororum
maxima, cum vellet terra procumbere, questa est
deriguisse pedes. Ad quam conata venire
candida Lampetie subita radice retenta est.
350 Tertia cum crinem manibus laniare pararet,
avellit frondes; haec stipite crura teneri,
illa dolet fieri longos sua bracchia ramos.
Dumque ea mirantur, complectitur inguina cortex,
perque gradus uterum pectusque umerosque manusque
355 ambit et exstabant tantum ora vocantia matrem.
Quid faciat mater, nisi, quo trahat impetus illam,
huc eat atque illuc, et, dum licet, oscula iungat?
Non satis est; truncis avellere corpora temptat,
et teneros manibus ramos abrumpit; at inde
360 sanguineae manant, tamquam de vulnere, guttae.
Parce, precor, mater”, quaecumque est saucia, clamat,
parce, precor: nostrum laceratur in arbore corpus.
iamque vale” —cortex in verba novissima venit.
Inde fluunt lacrimae, stillataque sole rigescunt
365 de ramis electra novis, quae lucidus amnis
excipit et nuribus mittit gestanda Latinis.
Adfuit huic monstro proles Stheneleia Cycnus,
qui tibi materno quamvis a sanguine iunctus,
mente tamen, Phaethon, propior fuit. Ille relicto
370 (nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes)
imperio ripas virides amnemque querellis
Eridanum implerat silvamque sororibus auctam,
cum vox est tenuata viro, canaeque capillos
dissimulant plumae, collumque a pectore longe
375 porrigitur, digitosque ligat iunctura rubentes,
penna latus velat, tenet os sine acumine rostrum.
Fit nova Cycnus avis, nec se caeloque Iovique
credit, ut iniuste missi memor ignis ab illo:
stagna petit patulosque lacus, ignemque perosus
380 quae colat elegit contraria flumina flammis.
Squalidus interea genitor Phaethontis et expers
ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem,
esse solet, lucemque odit seque ipse diemque,
datque animum in luctus; et luctibus adicit iram
385 officiumque negat mundo. “Satisinquitab aevi
sors mea principiis fuit inrequieta, pigetque
actorum sine fine mihi, sine honore, laborum.
Quilibet alter agat portantes lumina currus!
Si nemo est omnesque dei non posse fatentur,
390 ipse agat ut saltem, dum nostras temptat habenas,
orbatura patres aliquando fulmina ponat.
Tum sciet, ignipedum vires expertus equorum,
non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.”
Talia dicentem circumstant omnia Solem
395 numina, neve velit tenebras inducere rebus,
supplice voce rogant: missos quoque Iuppiter ignes
excusat precibusque minas regaliter addit.
Conligit amentes et adhuc terrore paventes
Phoebus equos stimuloque dolens et verbere saevit:
400 saevit enim, natumque obiectat et imputat illis.
At pater omnipotens ingentia moenia caeli
circuit et ne quid labefactum viribus ignis
corruat explorat. Quae postquam firma suique
roboris esse videt terras hominumque labores
405 perspicit. Arcadiae tamen est impensior illi
cura suae: fontes et nondum audentia labi
flumina restituit dat terrae gramina, frondes
arboribus, laesasque iubet revirescere silvas.
Dum redit itque frequens, In virgine Nonacrina
410 haesit et accepti caluere sub ossibus ignes.
Non erat huius opus lanam mollire trahendo
nec positu variare comas; ubi fibula vestem,
vitta coercuerat neglectos alba capillos,
et modo leve manu iaculum, modo sumpserat arcum,
415 miles erat Phoebes: nec Maenalon attigit ulla
gratior hac Triviae. Sed nulla potentia longa est.
Ulterius medio spatium sol altus habebat,
cum subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas.
Exuit hic umero pharetram lentosque retendit
420 arcus, inque solo, quod texerat herba, iacebat
et pictam posita pharetram cervice premebat.
Iuppiter ut vidit fessam et custode vacantem,
hoc certe furtum coniunx mea nescietinquit,
aut si rescierit sunt o sunt iurgia tanti.”
425 Protinus induitur faciem cultumque Dianae
atque ait: “O comitum, virgo, pars una mearum,
in quibus es venata iugis?” De caespite virgo
se levat etsalve numen, me indice”, dixit
audiat ipse licet maius Iove.” Ridet et audit,
430 et sibi praeferri se gaudet et oscula iungit
nec moderata satis nec sic a virgine danda.
Qua venata foret silva, narrare parantem
impedit amplexu, nec se sine crimine prodit.
Illa quidem contra, quantum modo femina possit
435 (adspiceres utinam, Saturnia: mitior esses !),
illa quidem pugnat: sed quem superare puella,
quisve Iovem poterat? — Superum petit aethera victor
Iuppiter: huic odio nemus est et conscia silva.
Unde pedem referens paene est oblita pharetram
440 tollere cum telis et quem suspenderat arcum.
Ecce, suo comitata choro Dictynna per altum
Maenalon ingrediens et caede superba ferarum
adspicit hanc visamque vocat: clamata refugit,
et timuit primo, ne Iuppiter esset in illa.
445 Sed postquam pariter nymphas incedere vidit,
sensit abesse dolos numerumque accessit ad harum.
Heu quam difficile est crimen non prodere vultu!
Vix oculos attollit humo, nec, ut ante solebat,
iuncta deae lateri, nec toto est agmine prima,
450 sed silet et laesi dat signa rubore pudoris;
et nisi quod virgo est poterat sentire Diana
mille notis culpam; nymphae sensisse feruntur.
Orbe resurgebant lunaria cornua nono,
cum dea venatu, fraternis languida flammis,
455 nacta nemus gelidum, de quo cum murmure labens
ibat et attritas versabat rivus harenas.
Ut loca laudavit, summas pede contigit undas:
his quoque laudatisprocul estaitarbiter omnis;
nuda superfusis tingamus corpora lymphis.”
460 Parrhasis erubuit. Cunctae velamina ponunt:
una moras quaerit. Dubitanti vestis adempta est;
qua posita nudo patuit cum corpore crimen.
Attonitae manibusque uterum celare volenti
i procul hincdixitnec sacros pollue fontes
465 Cynthia; deque suo iussit secedere coetu.
Senserat hoc olim magni matrona Tonantis
distuleratque graves in idonea tempora poenas.
Causa morae nulla est, et iam puer Arcas (id ipsum
indoluit Iuno) fuerat de paelice natus.
470 Quo simul obvertit saevam cum lumine mentem,
scilicet hoc etiam restabat, adulteradixit,
ut fecunda fores, fieretque iniuria partu
nota, Iovisque mei testatum dedecus esset.
Haud impune feres: adimam tibi nempe figuram,
475 qua tibi, quaque places nostro, importuna, marito.”
Dixit et adversa prensis a fronte capillis
stravit humi pronam. Tendebat bracchia supplex:
bracchia coeperunt nigris horrescere villis
curvarique manus et aduncos crescere in ungues
480 officioque pedum fungi, laudataque quondam
ora Iovi lato fieri deformia rictu.
Neve preces animos et verba precantia flectant
posse loqui eripitur; vox iracunda minaxque
plenaque terroris rauco de gutture fertur.
485 Mens antiqua tamen facta quoque mansit in ursa,
adsiduoque suos gemitu testata dolores
qualescumque manus ad caelum et sidera tollit
ingratumque Iovem, nequeat cum dicere, sentit.
A quotiens, sola non ausa quiescere silva,
490 ante domum quondamque suis erravit in agris!
A quotiens per saxa canum latratibus acta est
venatrixque metu venantum territa fugit!
Saepe feris latuit visis, oblita quid esset,
ursaque conspectos in montibus horruit ursos
495 pertimuitque lupos, quamvis pater esset in illis.
Ecce, Lycaoniae proles, ignara parentis,
Arcas adest, ter quinque fere natalibus actis:
dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptos
nexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit,
500 incidit in matrem; quae restitit Arcade viso
et cognoscenti similis fuit. Ille refugit
inmotosque oculos in se sine fine tenentem
nescius extimuit propiusque accedere aventi
vulnifico fuerat fixurus pectora telo.
505 Arcuit omnipotens pariterque ipsosque nefasque
sustulit, et celeri raptos per inania vento
imposuit caelo vicinaque sidera fecit.
Intumuit Iuno, postquam inter sidera paelex
fulsit et ad canam descendit in aequora Tethyn
510 Oceanumque senem, quorum reverentia movit
saepe deos, causamque viae scitantibus infit:
Quaeritis, aetheriis quare regina deorum
sedibus huc adsim? pro me tenet altera caelum.
Mentiar, obscurum nisi nox cum fecerit orbem,
515 nuper honoratas summo, mea vulnera, caelo
videritis stellas illic, ubi circulus axem
ultimus extremum spatioque brevissimus ambit.
Est vero, cur quis Iunonem laedere nolit
offensamque tremat, quae prosum sola nocendo?
520 O ego quantum egi! quam vasta potentia nostra est!
Esse hominem vetui: facta est dea. Sic ego poenas
sontibus impono, sic est mea magna potestas.
Vindicet antiquam faciem vultusque ferinos
detrahat, Argolica quod in ante Phoronide fecit.
525 Cur non et pulsa ducit Iunone meoque
collocat in thalamo socerumque Lycaona sumit?
At vos si laesae tangit contemptus alumnae,
gurgite caeruleo septem prohibete triones
sideraque in caelo, stupri mercede, recepta
530 pellite, ne puro tingatur in aequore paelex.”
Di maris adnuerant: habili Saturnia curru
ingreditur liquidum pavonibus aethera pictis,
tam nuper pictis caeso pavonibus Argo,
quam tu nuper eras, cum candidus ante fuisses,
535 corve loquax, subito nigrantes versus in alas.
Nam fuit haec quondam niveis argentea pennis
ales ut aequaret totas sine labe columbas
nec servaturis vigili Capitolia voce
cederet anseribus nec amanti flumina cycno.
540 Lingua fuit damno; lingua faciente loquaci
qui color albus erat, nunc est contrarius albo.
Pulchrior in tota, quam Larisaea Coronis,
non fuit Haemonia: placuit tibi, Delphice, certe,
dum vel casta fuit vel inobservata. Sed ales
545 sensit adulterium Phoebeius, utque latentem
detegeret culpam, non exorabilis index,
ad dominum tendebat iter. Quem garrula motis
consequitur pennis, scitetur ut omnia, cornix,
auditaque viae causanon utile carpis
550 inquititer: ne sperne meae praesagia linguae.
Quid fuerim quid simque vide, meritumque require:
invenies nocuisse fidem. Nam tempore quodam
Pallas Erichthonium, prolem sine matre creatam,
clauserat Actaeo texta de vimine cista
555 virginibusque tribus gemino de Cecrope natis
et legem dederat, sua ne secreta viderent.
Abdita fronde levi densa speculabar ab ulmo,
quid facerent. Commissa duae sine fraude tuentur,
Pandrosos atque Herse; timidas vocat una sorores
560 Aglauros nodosque manu diducit, et intus
infantemque vident adporrectumque draconem.
Acta deae refero. Pro quo mihi gratia talis
redditur, ut dicar tutela pulsa Minervae
et ponar post noctis avem. Mea poena volucres
565 admonuisse potest ne voce pericula quaerant.
At, puto, non ultro nec quicquam tale rogantem
me petiit? ipsa licet hoc a Pallade quaeras:
quamvis irata est, non hoc irata negabit.
Nam me Phocaica clarus tellure Coroneus
570 (nota loquor) genuit fueramque ego regia virgo
divitibusque procis (ne me contemne) petebar.
Forma mihi nocuit. Nam cum per litora lentis
passibus, ut soleo, summa spatiarer harena,
vidit et incaluit pelagi deus; utque precando
575 tempora cum blandis absumpsit inania verbis,
vim parat et sequitur. Fugio densumque relinquo
litus et in molli nequiquam lassor harena.
Inde deos hominesque voco; nec contigit ullum
vox mea mortalem: mota est pro virgine virgo
580 auxiliumque tulit. Tendebam bracchia caelo:
bracchia coeperunt levibus nigrescere pennis.
Reicere ex umeris vestem molibar: at illa
pluma erat inque cutem radices egerat imas.
Plangere nuda meis conabar pectora palmis:
585 sed neque iam palmas nec pectora nuda gerebam.
Currebam: nec, ut ante, pedes retinebat harena,
sed summa tollebar humo. Mox alta per auras
evehor et data sum comes inculpata Minervae.
Quid tamen hoc prodest, si diro facta volucris
590 crimine Nyctimene nostro successit honori?
An quae per totam res est notissima Lesbon,
non audita tibi est, patrium temerasse cubile
Nyctimenen? avis illa quidem, sed conscia culpae
conspectum lucemque fugit tenebrisque pudorem
595 celat et a cunctis expellitur aethere toto.”
Talia dicentitibiaitrevocaminacorvus
sint precor ista malo: nos vanum spernimus omen.”
Nec coeptum dimittit iter, dominoque iacentem
cum iuvene Haemonio vidisse Coronida narrat.
600 Laurea delapsa est audito crimine amanti,
et pariter vultusque deo plectrumque colorque
excidit. Utque animus tumida fervebat ab ira,
arma adsueta rapit flexumque a cornibus arcum
tendit et illa suo totiens cum pectore iuncta
605 indevitato traiecit pectora telo.
Icta dedit gemitum, tractoque a corpore ferro
candida puniceo perfudit membra cruore,
et dixit: “Potui poenas tibi, Phoebe, dedisse,
sed peperisse prius: duo nunc moriemur in una.”
610 Hactenus, et pariter vitam cum sanguine fudit.
Corpus inane animae frigus letale secutum est.
Paenitet heu sero poenae crudelis amantem,
seque, quod audierit, quod sic exarserit, odit;
odit avem, per quam crimen causamque dolendi
615 scire coactus erat, nec non arcumque manumque
odit, cumque manu temeraria tela sagittas
conlapsamque fovet seraque ope vincere fata
nititur et medicas exercet inaniter artes.
Quae postquam frustra temptata, rogumque parari
620 vidit et arsuros supremis ignibus artus,
tum vero gemitus (neque enim caelestia tingi
ora licet lacrimis) alto de corde petitos
edidit, haud aliter quam cum spectante iuvenca
lactentis vituli, dextra libratus ab aure
625 tempora discussit claro cava malleus ictu.
Ut tamen ingratos in pectora fudit odores
et dedit amplexus iniustaque iusta peregit,
non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem
semina, sed natum flammis uteroque parentis
630 eripuit geminique tulit Chironis in antrum;
sperantemque sibi non falsae praemia linguae
inter aves albas vetuit consistere corvum.
Semifer interea divinae stirpis alumno
laetus erat mixtoque oneri gaudebat honore.
635 Ecce venit rutilis umeros protecta capillis
filia Centauri, quam quondam nympha Chariclo
fluminis in rapidi ripis enixa vocavit
Ocyroen. Non haec artes contenta paternas
edidicisse fuit: fatorum arcana canebat.
640 Ergo ubi vaticinos concepit mente furores
incaluitque deo, quem clausum pectore habebat,
adspicit infantemtotoquesalutifer orbi
cresce puerdixit: “tibi se mortalia saepe
corpora debebunt; animas tibi reddere ademptas
645 fas erit; idque semel dis indignantibus ausus
posse dare hoc iterum flamma prohibebere avita
eque deo corpus fies exsangue, deusque,
qui modo corpus eras, et bis tua fata novabis.
Tu quoque, care pater, nunc inmortalis et aevis
650 omnibus ut maneas nascendi lege creatus,
posse mori cupies, tum cum cruciabere dirae
sanguine serpentis per saucia membra recepto;
teque ex aeterno patientem numina mortis
efficient, triplicesque deae tua fila resolvent.”
655 Restabat fatis aliquid. Suspirat ab imis
pectoribus, lacrimaeque genis labuntur obortae,
atque itapraevertuntinquitme fata, vetorque
plura loqui, vocisque meae praecluditur usus.
Non fuerant artes tanti, quae numinis iram
660 contraxere mihi; mallem nescisse futura.
Iam mihi subduci facies humana videtur,
iam cibus herba placet, iam latis currere campis
impetus est: in equam cognataque corpora vertor.
Tota tamen quare? pater est mihi nempe biformis.”
665 Talia dicenti pars est extrema querellae
intellecta parum, confusaque verba fuerunt.
Mox nec verba quidem nec equae sonus ille videtur,
sed simulantis equam, parvoque in tempore certos
edidit hinnitus et bracchia movit in herbas.
670 Tum digiti coeunt et quinos adligat ungues
perpetuo cornu levis ungula, crescit et oris
et colli spatium, longae pars maxima pallae
cauda fit, utque vagi crines per colla iacebant,
in dextras abiere iubas: pariterque novata est
675 et vox et facies nomen quoque monstra dedere.
Flebat opemque tuam frustra Philyreius heros,
Delphice, poscebat. Nam nec rescindere magni
iussa Iovis poteras, nec, si rescindere posses,
tunc aderas: Elin Messeniaque arva colebas.
680 Illud erat tempus, quo te pastoria pellis
texit onusque fuit baculum silvestre sinistrae,
alterius dispar septenis fistula cannis.
Dumque amor est curae, dum te tua fistula mulcet,
incustoditae Pylios memorantur in agros
685 processisse boves. Videt has Atlantide Maia
natus et arte sua silvis occultat abactas.
Senserat hoc furtum nemo nisi notus in illo
rure senex; Battum vicinia tota vocabant.
Divitis hic saltus herbosaque pascua Nelei
690 nobiliumque greges custos servabat equarum.
Hunc timuit blandaque manu seduxit et illi
quisquis es, hospesait, “si forte armenta requiret
haec aliquis, vidisse nega; neu gratia facto
nulla rependatur, nitidam cape praemia vaccam” —
695 et dedit. Accepta voces has reddidit hospes:
Tutus eas: lapis iste prius tua furta loquetur”,
et lapidem ostendit. Simulat Iove natus abire,
mox redit, et versa pariter cum voce figura
rustice, vidisti siquas hoc limitedixit
700 ire boves, fer opem furtoque silentia deme:
iuncta suo pariter dabitur ubi femina tauro.”
At senior, postquam est merces geminata, “sub illis
montibusinquiterunt”: et erant sub montibus illis.
Risit Atlantiades etme mihi, perfide, prodis?
705 me mihi prodis?” ait, periuraque pectora vertit
in durum silicem, qui nunc quoque dicitur index,
inque nihil merito vetus est infamia saxo.
Hinc se sustulerat paribus caducifer alis,
Munychiosque volans agros gratamque Minervae
710 despectabat humum cultique arbusta Lycei.
Illa forte die castae de more puellae
vertice supposito festas in Palladis arces
pura coronatis portabant sacra canistris.
Inde revertentes deus adspicit ales iterque
715 non agit in rectum, sed in orbem curvat eundem.
Ut volucris visis rapidissima miluus extis,
dum timet et densi circumstant sacra ministri,
flectitur in gyrum nec longius audet abire
spemque suam motis avidus circumvolat alis,
720 sic super Actaeas agilis Cyllenius arces
inclinat cursus et easdem circinat auras.
Quanto splendidior quam cetera sidera fulget
Lucifer, et quanto quam Lucifer aurea Phoebe,
tanto virginibus praestantior omnibus Herse
725 ibat, eratque decus pompae comitumque suarum.
Obstipuit forma Iove natus, et aethere pendens
non secus exarsit, quam cum Balearica plumbum
funda iacit: volat illud et incandescit eundo
et quos non habuit, sub nubibus invenit ignes.
730 Vertit iter caeloque petit terrena relicto
nec se dissimulat: tanta est fiducia formae.
Quae quamquam iusta est, cura tamen adiuvat illam
permulcetque comas chlamydemque, ut pendeat apte,
collocat, ut limbus totumque appareat aurum,
735 ut teres in dextra, qua somnos ducit et arcet,
virga sit, ut tersis niteant talaria plantis.
Pars secreta domus ebore et testudine cultos
tres habuit thalamos: quorum tu, Pandrose, dextrum,
Aglauros laevum, medium possederat Herse.
740 Quae tenuit laevum, venientem prima notavit
Mercurium nomenque dei scitarier ausa est
et causam adventus. Cui sic respondit Atlantis
Pleionesque nepos: “Ego sum, qui iussa per auras
verba patris porto: pater est mihi Iuppiter ipse.
745 Nec fingam causas; tu tantum fida sorori
esse velis prolisque meae matertera dici.
Herse causa viae. Faveas oramus amanti.”
Adspicit hunc oculis isdem, quibus abdita nuper
viderat Aglauros flavae secreta Minervae,
750 proque ministerio magni sibi ponderis aurum
postulat: interea tectis excedere cogit.
Vertit ad hanc torvi dea bellica luminis orbem
et tanto penitus traxit suspiria motu,
ut pariter pectus positamque in pectore forti
755 aegida concuteret. Subit, hanc arcana profana
detexisse manu tum cum sine matre creatam
Lemnicolae stirpem contra data foedera vidit,
et gratamque deo fore iam gratamque sorori
et ditem sumpto, quod avara poposcerat, auro.
760 Protinus Invidiae nigro squalentia tabo
tecta petit. Domus est imis in vallibus huius
abdita, sole carens, non ulli pervia vento,
tristis et ignavi plenissima frigoris, et quae
igne vacet semper, caligine semper abundet.
765 Huc ubi pervenit belli metuenda virago,
constitit ante domum (neque enim succedere tectis
fas habet) et postes extrema cuspide pulsat.
Concussae patuere fores. Videt intus edentem
vipereas carnes, vitiorum alimenta suorum,
770 Invidiam, visaque oculos avertit. At illa
surgit humo pigre semesarumque relinquit
corpora serpentum passuque incedit inerti;
utque deam vidit formaque armisque decoram,
ingemuit vultumque ima ad suspiria duxit.
775 Pallor in ore sedet, macies in corpore toto,
nusquam recta acies, livent rubigine dentes,
pectora felle virent, lingua est suffusa veneno.
Risus abest, nisi quem visi movere dolores.
Nec fruitur somno, vigilacibus excita curis,
780 sed videt ingratos intabescitque videndo
successus hominum, carpitque et carpitur una,
suppliciumque suum est. Quamvis tamen oderat illam,
talibus adfata est breviter Tritonia dictis:
Infice tabe tua natarum Cecropis unam.
785 Sic opus est. Aglauros ea est.” Haud plura locuta
fugit et impressa tellurem reppulit hasta.
Illa deam obliquo fugientem lumine cernens
murmura parva dedit, successurumque Minervae
indoluit, baculumque capit, quod spinea totum
790 vincula cingebant, adopertaque nubibus atris,
quacumque ingreditur, florentia proterit arva
exuritque herbas et summa cacumina carpit,
adflatuque suo populos urbesque domosque
polluit. Et tandem Tritonida conspicit arcem
795 ingeniis opibusque et festa pace virentem,
vixque tenet lacrimas, quia nil lacrimabile cernit.
Sed postquam thalamos intravit Cecrope natae,
iussa facit pectusque manu ferrugine tincta
tangit et hamatis praecordia sentibus implet,
800 inspiratque nocens virus, piceumque per ossa
dissipat et medio spargit pulmone venenum.
Neve mali causae spatium per latius errent,
germanam ante oculos fortunatumque sororis
coniugium pulchraque deum sub imagine ponit,
805 cunctaque magna facit. Quibus inritata dolore
Cecropis occulto mordetur et anxia nocte,
anxia luce gemit, lentaque miserrima tabe
liquitur ut glacies incerto saucia sole.
Felicisque bonis non lenius uritur Herses,
810 quam cum spinosis ignis supponitur herbis,
quae neque dant flammas lenique tepore cremantur.
Saepe mori voluit, ne quicquam tale videret,
saepe velut crimen rigido narrare parenti;
denique in adverso venientem limine sedit
815 exclusura deum. Cui blandimenta precesque
verbaque iactanti mitissimadesinedixit:
hinc ego me non sum nisi te motura repulso.”
Stemusaitpactovelox Cylleniusisto”:
caelestique fores virga patefecit. At illi
820 surgere conanti partes, quascumque sedendo
flectimus, ignava nequeunt gravitate moveri.
Illa quidem pugnat recto se attollere trunco,
sed genuum iunctura riget, frigusque per inguen
labitur, et callent amisso sanguine venae.
825 Utque malum late solet inmedicabile cancer
serpere et inlaesas vitiatis addere partes,
sic letalis hiems paulatim in pectora venit
vitalesque vias et respiramina clausit.
Nec conata loqui est, nec, si conata fuisset,
830 vocis habebat iter: saxum iam colla tenebat,
oraque duruerant, signumque exsangue sedebat.
Nec lapis albus erat: sua mens infecerat illam.
Has ubi verborum poenas mentisque profanae
cepit Atlantiades, dictas a Pallade terras
835 linquit et ingreditur iactatis aethera pennis.
Sevocat hunc genitor. Nec causam fassus amoris
fide ministeraitiussorum, nate, meorum,
pelle moram solitoque celer delabere cursu,
quaeque tuam matrem tellus a parte sinistra
840 suspicit (indigenae Sidonida nomine dicunt),
hanc pete, quodque procul montano gramine pasci
armentum regale vides, ad litora verte.”
Dixit, et expulsi iamdudum monte iuvenci
litora iussa petunt, ubi magni filia regis
845 ludere virginibus Tyriis comitata solebat.
Non bene conveniunt nec in una sede morantur
maiestas et amor: sceptri gravitate relicta
ille pater rectorque deum, cui dextra trisulcis
ignibus armata est, qui nutu concutit orbem,
850 induitur faciem tauri mixtusque iuvencis
mugit et in teneris formosus obambulat herbis.
Quippe color nivis est, quam nec vestigia duri
calcavere pedis nec solvit aquaticus auster.
Colla toris exstant, armis palearia pendent,
855 cornua parva quidem, sed quae contendere possis
facta manu, puraque magis perlucida gemma.
Nullae in fronte minae, nec formidabile lumen;
pacem vultus habet. Miratur Agenore nata,
quod tam formosus, quod proelia nulla minetur.
860 Sed quamvis mitem metuit contingere primo:
mox adit et flores ad candida porrigit ora.
Gaudet amans et, dum veniat sperata voluptas,
oscula dat manibus; vix iam, vix cetera differt.
Et nunc adludit viridique exsultat in herba,
865 nunc latus in fulvis niveum deponit harenis;
paulatimque metu dempto modo pectora praebet
virginea plaudenda manu, modo cornua sertis
impedienda novis. Ausa est quoque regia virgo
nescia quem premeret, tergo considere tauri,
870 cum deus a terra siccoque a litore sensim
falsa pedum primis vestigia ponit in undis:
inde abit ulterius mediique per aequora ponti
fert praedam. Pavet haec litusque ablata relictum
respicit, et dextra cornum tenet, altera dorso
875 imposita est; tremulae sinuantur flamine vestes.

Tap any Latin word to look it up