§1.a–3.2
§1.a
Sermo quidam Favorini philosophi cum grammatico iactantiore factus in Socraticum modum; atque ibi in sermone dictum quibus verbis penus a Q. Scaevola definita sit; quodque eadem definitio culpata reprehensaque est.
§1.1
IN vestibulo aedium Palatinarum omnium fere ordinum multitudo opperientes salutationem Caesaris constiterant; atque ibi in circulo doctorum hominum, Favorino philosopho praesente, ostentabat quispiam grammaticae rei ditior scholica quaedam nugalia, de generibus et casibus vocabulorum disserens cum arduis superciliis vocisque et vultus gravitate composita, tamquam interpres et arbiter Sibyllae oraculorum.
§1.2
Tum aspiciens ad Favorinum, quamquam ei nondum etiam satis notus esset, Penus quoque, inquit, variis generibus dictum et varie declinatum est. Nam et hoc penus et haec penus et huius peni et penoris veteres dictaverunt;
§1.3
mundum quoque muliebrem Lucilius in Satirarum xvi. non virili genere, ut ceteri, sed neutro appellavit his verbis: Legavit quidam uxori mundum omne penumque. Atqui quid mundum, quid non? quis dividet istuc?
§1.4
Atque horum omnium et testimoniis et exemplis constrepebat; cumque nimis odiose blatiret, intercessit placide Favorinus et Amabo, inquit, magister, quicquid est nomen tibi, abunde multa docuisti quae quidem ignorabamus et scire haud sane postulabamus.
§1.5
Quid enim refert mea eiusque quicum loquor, quo genere penum dicam aut in quas extremas litteras declinem, si nemo id non nimis barbare fecerimus?
§1.6
Sed hoc plane indigeo discere, quid sit penus et qua fini id vocabulum dicatur, ne rem cotidiani usus, tamquam qui in venalibus Latine loqui coeptant, alia quam oportet voce appellem.
§1.7
Quaeris, inquit, rem minime obscuram. Quis adeo ignorat, penum esse vinum et triticum et oleum et lentim et fabam atque huiuscemodi cetera?
§1.8
Etiamne, inquit Favorinus, milium et panicum et glans et hordeum penus est? sunt enim propemodum haec quoque eiusdemmodi;
§1.9
cumque ille reticens haereret, Nolo, inquit, hoc iam labores, an ista, quae dixi, penus appelletur. Sed potesne mihi non speciem aliquam de penu dicere, sed definire, genere proposito et differentiis adpositis, quid sit penus ? Quod, inquit, genus et quas differentias dicas, non hercle intellego.
§1.10
Rem, inquit Favorinus, plane dictam postulas, quod difficillimum est, dici planius; nam hoc quidem pervolgatum est, definitionem omnem ex genere et differentia consistere.
§1.11
Sed si me tibi praemandere, quod aiunt, postulas, faciam sane id quoque honoris tui habendi gratia.
§1.12
Ac deinde ita exorsus est: Si, inquit, ego te nunc rogem ut mihi dicas et quasi circumscribas verbis cuiusmodi homo sit, non, opinor, respondeas hominem esse te atque me. Hoc enim quis homo sit ostendere est, non quid homo sit dicere. Sed si, inquam, peterem ut ipsum illud quod homo est definires, tu profecto mihi diceres hominem esse animal mortale, rationis et scientiae capiens, vel quo alio modo diceres, ut eum a ceteris omnibus separares. Proinde igitur nunc te rogo ut quid sit penus dicas, non ut aliquid ex penu nomines.
§1.13
Tum ille ostentator, voce iam molli atque demissa, philosophias, inquit, ego non didici neque discere adpetivi et, si ignoro an hordeum ex penu sit aut quibus verbis penus definiatur, non ea re litteras quoque alias nescio.
§1.14
Scire, inquit ridens iam Favorinus, quid penus sit, non ex nostra magis est philosophia quam ex grammatica tua.
§1.15
Meministi enim, credo, quaeri solitum quid Vergilius dixerit, penum struere vel longam vel longo ordine; utrumque enim profecto scis legi solitum.
§1.16
Sed ut faciam te aequiore animo ut sis, ne illi quidem veteres iuris magistri, qui sapientes appellati sunt, definisse satis recte existimantur, quid sit penus.
§1.17
Nam Quintum Scaevolam ad demonstrandam penum his verbis usum audio: Penus est, inquit, quod esculentum aut posculentum est, quod ipsius patrisfamilias aut matris familias aut liberum patrisfamilias aut familiae eius, quae circum eum aut liberos eius est et opus non facit, causa paratum est. .. , ut Mucius ait, penus videri debet. Nam quae ad edendum bibendumque in dies singulos prandii aut cenae causa parantur, penus non sunt; sed ea potius, quae huíusce generis longae usionis gratia contrahuntur et reconduntur, ex eo, quod non in promptu est, sed intus et penitus habeatur, penus dicta est.
§1.18
Haec ego, inquit, cum philosophiae me dedissem, non insuper tamen habui discere; quoniam civibus Romanis Latine loquentibus rem non suo vocabulo demonstrare non minus turpe est quam hominem non suo nomine appellare.
§1.19
Sic Favorinus sermones id genus communes a rebus parvis et frigidis abducebat ad ea quae magis utile esset audire ac discere, non allata extrinsecus, non per ostentationem, sed indidem nata acceptaque.
§1.20
Praeterea de penu adscribendum hoc etiam putavi, Servium Sulpicium In Reprehensis Scaevolae Capitibus scripsisse Cato Aelio placuisse, non quae esui et potui forent, sed thus quoque et cereos in penu esse, quod esset eius ferme rei causa comparatum.
§1.21
Masurius autem Sabinus in Iuris Civilis secundo, etiam quod iumentorum causa apparatum esset quibus dominus uteretur, penori attributum dicit.
§1.22
Ligna quoque et virgas et carbones, quibus conficeretur penus, quibusdam ait videri esse in penu.
§1.23
Ex his autem quae promercalia et usuaria isdem in locis essent, esse ea sola penoris putat quae satis sint usu annuo.
§2.a
Morbus et vitium quid differat et quam vim habeant vocabula ista in edicto aedilium; et an eunuchus et steriles mulieres redhiberi possint; diversaeque super ea re sententiae.
§2.1
IN Edicto Aedilium Curulium, qua parte de mancipiis vendundis cautum est, scriptum sic fuit: Titulus servorum singulorum scriptus sit curato ita, ut intellegi recte possit quid morbi vitiive cuique sit, quis fugitivus errove sit noxave solutus non sit.
§2.2
Propterea quaesierunt iure consulti veteres, quod mancipium morbosum quodve vitiosum recte diceretur quantumque morbus a vitio differret.
§2.3
Caelius Sabinus in libro, quem De Edicto Aedilium Curulium composuit, Labeonem refert quid esset morbus hisce verbis definisse: Morbus est habitus cuiusque corporis contra naturam, qui usum eius facit deteriorem.
§2.4
Sed morbum alias in toto corpore accidere dicit, alias in parte corporis. Totius corporis morbum esse, veluti sit phthisis aut febris, partis autem, veluti sit caecitas aut pedis debilitas.
§2.5
Balbus autem, inquit, et atypus vitiosi magis quam morbosi sunt, et equus mordax aut calcitro vitiosus, non morbosus est. Sed cui morbus est, idem etiam vitiosus est. Neque id tamen contra fit; potest enim qui vitiosus est non morbosus esse. quamobremQuarmobrem, cum de homine morboso agetur, aeque, inquit, ita dicetur: quanto ob id vitium minoris erit.
§2.6
De eunucho quidem quaesitum est an contra edictum aedilium videretur venundatus, si ignorasset emptor eum eunuchum esse.
§2.7
Labeonem respondisse aiunt redhiberi posse quasi morbosum;
§2.8
sues etiam feminae si sterilae essent et venum issent, ex edicto aedilium posse agi Labeonem scripsisse.
§2.9
De sterila autem muliere, si nativa sterilitate sit, Trebatiun contra Labeonem respondisse dicunt.
§2.10
Nam cum redhiberi eamearn Labeo, quasi minus sanam, putasset, negasse aiunt Trebatium ex edicto agi posse, si ea mulier a principio genitali sterilitate esset. At si valitudo eius offendisset exque ea vitium factum esset ut concipere fetus non posset, tum sanam non videri et esse in causa redhibitionis.
§2.11
De myope quoque, qui luscitiosus Latine appellatur, dissensum est; alii enim redhiberi omnimodo debere, alii contra, nisi id vitium morbo contractum esset.
§2.12
Eum vero cui dens deesset, Servius redhiberi posse respondit, Labeo in causa esse redhibendi negavit; vit; Nam et magna, inquit, pars dente aliquo carent, neque eo inagis plerique homines morbosi sunt, et absurdumalsurdum admodum est dicere non sanos nasci homines, quoniam cum infantibus non simul dentes gignuntur.
§2.13
Non praetereundum est id quoque in libris veterum iurisperitorum scriptum esse, morbum et vitium distare, quod vitium perpetuum, morbus cum accessu decessuque sit.
§2.14
Sed hoc si ita est, neque caecus neque eunuchus morbosus est, contra Labeonis quam supra dixi sententiam.
§2.15
Verba Masuri Sabini apposui ex libro luris civilis secundo: Furiosus mutusve cuive quod membrum lacerum laesumque est aut obest quo ipse minus aptus sit, morbosi sunt. Qui natura longe minus videt tam sanus est quam qui tardius currit.
§3.a
Quod nullae fuerunt rei uxoriae actiones in urbe Roma ante Carvilianum divortium; atque inibi, quid sit proprie paelex quaeque eius vocabuli ratio sit.
§3.1
MEMORIAE traditum est quingentis fere annis post Romam conditam nullas rei uxoriae neque actiones neque cautiones in urbe Roma aut in Latio fuisse, quoniam profecto nihil desiderabantur, nullis etiamtunc matrimoniis divertentibus.
§3.2
Servius quoque Sulpicius in libro, quem composuit De Dotibus, tum primum cautiones rei uxoriae necessarias esse visas scripsit, cum Spurius Carvilius, cui Ruga cognomentum fuit, vir nobilis, divortium cum uxore fecit, quia liberi ex ea corporis vitio non gignerentur, anno urbis conditae quingentesimo vicesimo tertio M. Atilio, P. Valerio consulibus. Atque is Carvilius traditur uxorem quam dimisit egregie dilexisse carissimamque morum eius gratia habuisse, set iurisiurandi religionem animo atque amori praevertisse quod iurare a censoribus coactus erat, uxorem se liberum quaerundum gratia habiturum.
§3.3.1–9.12
§3.3.1
Paelicem autem appellatam probrosamque habitam, quae iuncta consuetaque esset cum eo in cuius manu mancipioque alia matrimonii causa foret, hac antiquissima lege ostenditur, quam Numae regis fuisse accepimus: Paelex aedem Iunonis ne tangito; si tangit, Iunoni crinibus demissis agnum feminam caedito.
§3.3.2
Paelex autem quasi πάλλαξ, id est quasi παλλακίς. Ut pleraque alia, ita hoc quoque vocabulum de Graeco flexum est.
§4.a
Quid Servius Sulpicius, in libro qui est De Dotibus, scripserit de iure atque more veterum sponsaliorum.
§4.1
SPONSALIA in ea parte ItaliaeItaliac quae Latium appellatur hoc more atque iure solita fieri scripsit Servius Sulpicius in libro quem inscripsit De Dotibus:
§4.2
Qui uxorem, inquit, ducturus erat, ab eo unde ducenda erat stipulabatur, eam in matrimonium datum iri. Qui ducturus erat, id itidem spondebat. Is contractus stipulationum sponsionumque dicebatur sponsalia. Tunc, quae promissa erat sponsa appellabatur, qui spoponderat ducturum, sponsus. Sed si post eas stipulationis uxor non dabatur aut non ducebatur, qui stipulabatur aut qui spoponderat ex sponsu agebat. Iudices cognoscebant. Iudex quamobremquamobrerm data acceptave non esset uxor quaerebat. Si nihil iustae causae videbatur, litem pecunia aestimabat, quantique interfuerat eamearn uxorem accipi aut dari, eum qui spoponderat aut qui stipulatus erat, condemnabat.
§4.3
Hoc ius sponsaliorum observatum dicit Servius ad id tempus quo civitas universe Latio lege Iulia data est.
§4.4
Haec eadem Neratius scripsit in libro quem De Nuptiis composuit.
§5.a
Historia narrata de perfidia aruspicum Etruscorum; quodque ob eamearn rem versus hic a pueris Romae urbe tota cantatus est: Malum consilium consultori pessimum est.
§5.1
STATUA Romae in comitio posita Horatii Coclitis, fortissimi viri, de caelo tacta est.
§5.2
Ob id fulgur piaculis luendum aruspices ex Etruria acciti, inimico atque hostili in populum Romanum animo, instituerant eamearn rem contrariis religionibus procurare,
§5.3
atque illam statuam suaserunt in inferiorem locum perperam transponi, quem sol oppositu circum undique altarum aedium numquam illustraret.
§5.4
Quod cum ita fieri persuasissent, delati ad populum proditique sunt et, cum de perfidia confessi essent, necati sunt, constititque, eam statuam, proinde ut verae rationes post compertae monebant, in locum editum subducendam atque ita in area Volcani sublimiore loco statuendam; ex quo res bene ac prospere populo Romano cessit.
§5.5
Tum igitur, quod in Etruscos aruspices male consulentis animadversum vindicatumque fuerat, versus hic scite factus cantatusque esse a pueris urbe tota fertur:
§5.6
Ea historia de aruspicibus ac de versu isto senario scripta est in Annalibus Maximis, libro undecimo, et in Verri Flacci libro primo Rerum Memoria Dignarum.
§5.7
Videtur autem versus hic de Graeco illo Hesiodi versu expressus:
§6.a
Verba veteris senatusconsulti posita, quo decretum est hostiis maioribus expiandum, quod in sacrario hastae Martiae movissent; atque ibi enarratum quid sint hostiae succidaneae, quid item porca praecidanea ; et quod Capito Ateius ferias praecidaneas appellavit.
§6.1
UT terram movisse nuntiari solet eaque res procuratur, ita in veteribus memoriis scriptum legimus nuntiatum esse senatui in sacrario in regia hastas Martias movisse.
§6.2
Eius rei causa senatusconsultum factum est M. Antonio A. Postumio consulibus, eiusque exemplum hoc est: Quod C. Iulius, L. filius, pontifex nuntiavit in sacrario in regia hastas Martias movisse, de ea re ita censuerunt, uti M. Antonius consul hostiis maioribus Iovi et Marti procuraret et ceteris dis, quibus videretur, lactantibus. Ibus uti procurasset satis halendum censuerunt. Si quid succidaneis opus esset, robiis succideret.
§6.3
Quod succidaneas hostias senatus appellavit, quaeri solet quid verbum id significet.
§6.4
In Plauti quoque comoedia quae Epidicus inscripta est, super eodem ipso verbo requiri audio in his versibus: Mén piaculárem oportet fíeri ob stultitiám tuam, Ut meum tergum tuaé stultitiae súbdas succidaneum?
§6.5
Succidaneae autem hostiae dicuntur, ae littera per morem compositi vocabuli in i litteram tramutata quasi succaedaneae,
§6.6
appellatae, quoniam, si primis hostiis litatum non erat, aliae post easdem ductae hostiae caedebantur; quae quia, prioribus iam caesis, luendi piaculi gratia subdebantur et succidebantur, succidaneae nominatae, littera i scilicet tractim pronuntiata; audio enim quosdam eam litteram in hac voce barbare corripere.
§6.7
Eadem autem ratione verbi praecidaneae quoque hostiae dicuntur quae ante sacrificia sollemnia pridie caeduntur.
§6.8
Porca etiam praecidanea appellata quam piaculi gratia ante fruges novas captas immolare Cereri mos fuit, si qui familiam funestam aut non purgaverant, aut aliter eam rem, quam oportuerat, procuraverant.
§6.9
Sed porcam et hostias quasdam praecidaneas, sicuti dixi, appellari, vulgo notum est, ferias praecidaneas dici, id, opinor, a volgo remotum est.
§6.10
Propterea verba Atei Capitonis, ex quinto librorum quos De Pontificio iurelure composuit, scripsi: Tib. Coruncanio pontifici maximo feriae praecidaneae in atrum diem inauguratae sunt. Collegium decrevit non habendum religioni, quin eo die feriae praecidaneae essent.
§7.a
De epistula Valerii Probi grammatici ad Marcellum scripta super accentu nominum quorundam Poenicorum.
§7.1
VALERIUS PROBUS grammaticus inter suam aetatem praestanti scientia fuit.
§7.2
Is Hannibalem et Hasdrubalem et Hamilcarem ita pronuntiabat ut paenultimam circumflecteret, et est epistula eius scripta Ad Marcellum, in qua Plautum et Ennium multosque alios veteres eo modo pronuntiasse affirmat,
§7.3
solius tamen Ennii versum unum ponit ex libro, qui Scipio inscribitur.
§7.4
Eum versum quadrato numero factum subiecimus, in quo, nisi tertia syllaba de Hannibalis nomine circumflexe promatur, numerus clausurus est.
§7.5
Versus Ennii quem dixit, ita est: Quáque propter Hánnibalis cópias considerat.
§8.a
Quid C. Fabricius de Cornelio Rufino homine avaro dixerit, quem, cum odisset inimicusque esset, designandum tamen consulem curavit.
§8.1
FABRICIUS LUSCINUS magna gloria vir magnisque rebus gestis fuit.
§8.2
P. Cornelius Rufinus manu quidem strenuus et bellator bonus militarisque disciplinae peritus admodum fuit, sed furax homo et avaritia acri erat.
§8.3
Hunc Fabricius non probabat neque amico utebatur osusque eum morum causa fuit.
§8.4
Sed cum in temporibus rei publicae difficillimis consules creandi forent et is Rufinus peteret consulatum competitoresque eius essent inbelles quidam et futtiles, summa ope adnixus est Fabricius uti Rufino consulatus deferretur.
§8.5
eamEarn rem plerisque admirantibus, quod hominem avarum cui esset inimicissimus,
§8.6
creari consulem vellet, Malo, inquit, civis me compilet, quam hostis vendat.
§8.7
Hunc Rufinum postea, bis consulatu et dictatura functum, censor Fabricius senatu movit ob luxuriae notam, quod decem pondo libras argenti facti haberet.
§8.8
Id autem quod supra scripsi, Fabricium de Cornelio Rufino ita, uti in pleraque historia scriptum est, dixisse, M. Cicero non aliis a Fabricio, sed ipsi Rufino, gratias agenti quod ope eius designatus esset, dictum esse refert in libro secundo De Oratore.
§9.a
Quid significet proprie religiosus ; et in quae diverticula significatio istius vocabuli flexa sit; et verbaverbal Nigidii Figuli ex Commentariis eius super ea re sumpta.
§9.1
NIGIDIUS FIGULUS, homo, ut ego arbitror, iuxta M. Varronem doctissimus, in undecimo Commentariorum Grammaticorum versum ex antiquo carmine refert memoria hercle dignum: Religentem esse oportet, religiosus ne fuas, cuius autem id carmen sit non scribit.
§9.2
Atque in eodem loco Nigidius: Hoc, inquit, inclinamentum semper huiuscemodi verborum, ut vinosus, mulierosus, religiosus, significat copiam quandam inmodicam rei super qua dicitur. Quocirca religiosus is appellabatur, qui nimia et superstitiosa religione sese alligaverat, eaque res vitio assignabatur.
§9.3
Sed praeter ista quae Nigidius dicit, alio quodam diverticulo significationis religiosus pro casto atque observanti cohibentique sese certis legibus finibusque dici coeptus.
§9.4
Simili autem modo illa quoque vocabula, ab eadem profecta origine, diversum significare videntur, religiosi dies et religiosa delubra.
§9.5
Religiosi enim dies dicuntur tristi omine infames inpeditique, in quibus et res divinas facere et rem quampiam novam exordiri temperandum est, quos multitudo imperitorum prave et perperam nefastos appellat.
§9.6
Itaque M. Cicero in libro Epistularum nono Ad Atticum, Maiores, inquit, nostri funestiorem diem esse voluerunt Alliensis pugnae quam urbis captae, quod hoc malum ex illo. Itaque alter religiosus etiamnunc dies, alter in volgus ignotus.
§9.7
Idem tamen M. Tullius in oratione De accusatoreAccusalore Constituendo religiosa delubra dicit non ominosa nec tristia, sed maiestatis venerationisque plena.
§9.8
Masurius autem Sabinus in Commentariis quos De Indigenis composuit, Religiosum, inquit, est quod propter sanctitatem aliquam remotum ac sepositum a nobis est, verbum a reliquendo dictum, tamquam caerimoniae a carendo.
§9.9
Secundum hanc Sabini interpretationem templa quidem ac delubra—quia horum cumulus in vituperationem non cadit, ut illorum quorum laus in modo extat —, quae non volgo ac temere, sed cum castitate caerimoniaque adeundum, et reverenda et reformidanda
§9.10
sunt magis quam involganda; sed dies religiosi dicti, quos ex contraria causa, propter ominis diritatem, relinquimus.
§9.11
Et Terentius: Tun, quód dem recte est. Nám, nihil esse Míhi, religio est dicere.
§9.12
Quod si, ut ait Nigidius, omnia istiusmodi inclinamenta nimium ac praeter modum significant et idcirco in culpas cadunteadunt, ut vinosus, mulierosus, morosus, verbosus, famosus, cur ingeniosus et formosus et officiosus et speciosus, quae pariter ab ingenio et forma et officio et specie, inclinata sunt, cur etiam disciplinosus, consiliosus, victoriosus, quae M. Cato ita affiguravit, cur item facundiosa, quod Sempronius Asellio XIII Rerum Gestarum ita scripsit: facta sua spectare oportere, non dicta, si minus facundiosa essent—cur, inquam, ista omnia numquam in culpam, sed in laudem dicuntur, quamquam haec item incrementum sui nimium demonstrent? an propterea, quia illis quidem, quae supra posui, adhibendus est modus quidam necessarius?
§9.13–16.3
§9.13
Nam et gratia, si nimia atque inmodica, et mores, si multi atque varii, et verba, si perpetua atque infinita et obtundentia, et fama, si magna et inquieta et invidiosa sit, neque laudabilia neque utilia sunt;
§9.14
ingenium autem et officium et forma et disciplina et consilium et victoria et facundia sicut ipsae virtutum amplitudines nullis finibus cohibentur, sed quanto maiora auctioraque sunt, multo etiam tanto laudatiora sunt.
§10.a
Quid observatum de ordine rogandarum in senatu sententiarum; iurgiumqueinrgiumque in senatu C. Caesaris consulis et M. Catonis, diem dicendo eximentis.
§10.1
ANTE legem quae nunc de senatu habendo observatur, ordo rogandi sententias varius fuit.
§10.2
Alias primus rogabatur qui princeps a censoribus in senatum lectus fuerat, alias qui designati consules erant;
§10.3
quidam e consulibus, studio aut necessitudine aliqua adducti, quem is visum erat honoris gratia extra ordinem sententiam primum rogabant.
§10.4
Observatum tamen est, cum extra ordinem fieret, ne quis quemquam ex alio quam ex consulari loco sententiam primum rogaret.
§10.5
C. Caesar in consulatu, quem cum M. Bibulo gessit, quattuor solos extra ordinem rogasse sententiam dicitur. Ex his quattuor principem rogabat M. Crassum; sed, postquam filiam Cn. Pompeio desponderat, primumprimuim coeperat Pompeium rogare.
§10.6
Eius rei rationem reddidisse eum senatui Tiro Tullius, M. Ciceronis libertus, refert, itaque se ex patrono suo audisse scribit.
§10.7
Id ipsum Capito Ateius in libro quem De Officio Senatorio composuit, scriptum reliquit.
§10.8
In eodem libro Capitonis id quoque scriptum est: C., inquit, Caesar consul M. Catonem sententiam rogavit. Cato rem quae consulebatur, quoniam non e republica videbatur, perfici nolebat. Eius rei ducendae gratia longa oratione utebatur eximebatque dicendo diem. Erat enim ius senatori, ut sententiam rogatus diceret ante quicquid vellet aliae rei et quoad vellet. Caesar consul viatorem vocavit eumque, cum finem non faceret, prendi loquentem et in carcerem duci iussit. Senatus consurrexit et prosequebatur Catonem in carcerem. Hac, inquit, invidia facta Caesar destitit et mitti Catonem iussit.
§11.a
Quae qualiaque sint quae Aristoxenus quasi magis comperta de Pythagora memoriae mandavit; et quae item Plutarchus in eundem modum de eodem Pythagora scripserit.
§11.1
OPINIO vetus falsa occupavit et convaluit, Pythagoram philosophum non esitavisse ex animalibus, item abstinuisse fabulo, quem Graeci κύαμον appellant.
§11.2
Ex hac opinione Callimachus poeta scripsit: Καὶ κυάμων ἄπο χεῖρας ἔχειν, ἀνιῶντος ἐδεστοῦ, Κἀγώ, Πυθαγόρας ὡς ἐκέλευε, λέγω.
§11.3
Ex eadem item opinione M. Cicero in libro De Divinatione primo haec verba posuit: Iubet igitur Plato sic ad somnum proficisci corporibus affectis, ut nihil sit quod errorem animis perturbationemque afferat. Ex quo etiam Pythagoreis interdictum putatur ne faba vescerentur, quae res habet inflationem magnam, tranquillitatem mentis quaerentibus contrariam.
§11.4
Haec quidem M. Cicero. Sed Aristoxenus musicus, vir litterarum veterum diligentissimus, Aristoteli philosophi auditor, in libro quem De Pythagora reliquit, nullo saepius legumento Pythagoram dicit usum quam fabis, quoniam is cibus et subduceret sensim alvum et levigaret.
§11.5
Verba ipsa Aristoxeni subscripsi: Πυθαγόρας δὲ τῶν ὀσπρίων μάλιστα τὸν κύαμον ἐδοκίμασεν· λειαντικόν τε γὰρ εἶναι καὶ διαχωρητικόν· διὸ καὶ μάλιστα κέχρηται αὐτῷ.
§11.6
Porculis quoque minusculis et haedis tenerioribus victitasse, idem Aristoxenus refert.
§11.7
Quam rem videtur cognovisse e Xenophilo Pythagorico familiari suo, et ex quibusdam aliis natu maioribus, qui ab aetate Pythagorae minus diu aberant.
§11.8
Ac de animalibus Alexis etiam poeta in comoedia, quae Πυθαγορίζουσα inscribitur, docet.
§11.9
Videtur autem de κυάμῳ non esitato causam erroris fuisse, quia in Empedocli carmine, qui disciplinas Pythagorae secutus est, versus hic invenitur: Δειλοί, πάνδειλοι, κυάμων ἄπο χεῖρας ἔχεσθαι.
§11.10
Opinati enim sunt plerique κυάμους legumentum dici, ut a vulgo dicitur. Sed qui diligentius scitiusque carmina Empedocli arbitrati sunt, κυάμους hoc in loco testiculos significare dicunt, eosque more Pythagorae operte atque symbolice κυάμους appellatos, quod sint αἴτιοι τοῦ κυεῖν et geniturae humanae vim praebeant; idcircoque Empedoclen versu isto non a fabulo edendo, sed a rei veneriae prolubio voluisse homines deducere.
§11.11
Plutarchus quoque, homo in disciplinis gravi auctoritate, in primo librorum quos De Homero composuit, Aristotelem philosophum scripsit eadem ipsa de Pythagoricis scripsisse, quod non abstinuerint edundis animalibus, nisi pauca carne quadam.
§11.12
Verba ipsa Plutarchi, quoniam res inopinata est, subscripsi: Ἀριστοτέλης δὲ μήτρας καὶ καρδίας καὶ ἀκαλήφης καὶ τοιούτων τινῶν ἄλλων ἀπέχεσθαί φησιν
§11.13
τοὺς Πυθαγορικούς· χρῆσθαι δὲ τοῖς ἄλλοις. Ἀκαλήφη autem est animal marinum, quod urtica appellatur. Sed et piscibus mullis abstinere Pythagoricos, Plutarchus in Symposiacis dicit.
§11.14
Pythagoram vero ipsum, sicuti celebre est Euphorbum primo fuisse dictasse, ita haec remotiora sunt his quae Clearchus et Dicaearchus memoriae tradiderunt, fuisse eum postea Pyrrum Pyranthium, deinde Aethaliden, deinde feminam pulcra facie meretricemneretricem, cui nomen fuerat Alco.
§12.a
Notae et animadversiones censoriae in veteribus monumentis repertae memoria dignae.
§12.1
Si quis agrum suum passus fuerat sordescere eumque indiligenter curabat ac neque araverat neque purgaverat, sive quis arborem suam vineamque habuerat derelictui, non id sine poena fuit, sed erat opus censorium censoresque aerarium faciebant. Item, si quis eques Romanus equum habere gracilentum aut parum nitidum visus erat, inpolitiae notabatur; id verbum significat quasi tu dicas incuriae.
§12.3
Cuius rei utriusque auctoritates sunt et M. Cato id saepenumero adtestatus est.
§13.a
Quod incentiones quaedam tibiarum certo modo factae ischiacis mederi possunt.
§13.1
Creditum hoc a plerisque esse et memoriae mandatum, ischia cum maxime doleant, tum, si modulis lenibus tibicen incinat, minui dolores, ego nuperrime in libro Theophrasti Περὶ Ἐνθουσιασμοῦ scriptum inveni.
§13.3
Viperarum morsibus tibicinium scite modulateque adhibitumadhilitum mederi, refert etiam Democriti liber, qui inscribiturinscrilitur Περὶ Λοιμῶν, in quo docet plurimis hominum morbidis medicinae fuisse incentiones tibiarum.
§13.4
Tanta prosus adfinitas est corporibus hominum mentibusque et propterea vitiis quoque aut medellis animorum et corporum.
§14.a
Narratur historia de Hostilio Mancino aedili cur. et Manilia meretrice; verbaque decreti tribunorum ad quos a Manilia provocatum est.
§14.1
CUM librum IX. Atei Capitonis Coniectaneorum legeremus, qui inscriptus est De Iudiciis Publicis, decretum tribunorum visum est gravitatis antiquae plenum.
§14.2
Propterea id meminimus, idque ob hanc causam et in hanc sententiam scriptum est: Aulus Hostilius Mancinus aedilis curulis fuit.
§14.3
Is Maniliae meretrici diem ad populum dixit, quod e tabulato eius noctu lapide ictus esset, vulnusque ex eo lapide ostendebat.
§14.4
Manilia ad tribunos plebi provocavit.
§14.5
Apud eos dixit comessatorem Mancinum ad aedes suas venisse; eum sibi recipere non fuisse e re sua, sed cum vi inrumperetinruinperet, lapidibus depulsum.
§14.6
Tribuni decreverunt aedilem ex eo loco iure deiectum quo eum venire cum corollario non decuisset; propterea, ne cum populo aedilis ageret intercesserunt
§15.a
Defensa a culpa sententia ex historia Sallustii, quam iniqui eius cum insectatione maligni reprehenderint.
§15.1
ELEGANTIA orationis Sallustii verborumque fingendi et novandi studium cum multa prorsus invidia fuit, multique non mediocri ingenio viri conati sunt reprehendere pleraque et obtrectare. In quibus plura inscite aut maligne vellicant. Nonnulla tamen videri possunt non indigna reprehensione; quale illud in Catilinae Historia repertum est, quod habeat eamearn speciem, quasi parum adtente dictum. Verba Sallustii haec sunt:
§15.2
Ac mihi quidem, tametsi hautquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen inprimis arduum videtur res gestas scribere; primum, quod facta dictis exaequanda sunt; dein, quia plerique quae delicta reprehenderis malivolentia et invidia dicta putant. Ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit; supra ea, veluti ficta, pro falsis ducit
§15.3
Proposuit, inquiunt, dicturum causas quamobrem videatur esse arduum, res gestas scribere; atque ibi cum primam causam dixerit, dein non alteram causam, sed querellas dicit.
§15.4
Non enim causa videri debet cur historiae opus arduum sit, quod hi qui legunt aut inique interpretantur quae scripta sunt aut vera esse non credunt.
§15.5
Obnoxiam quippe et obiectam falsis existimationibus eamearn rem dicendam aiunt quam arduam ; quia quod est arduum sui operis difficultate est arduum, non opinionis alienae erroribus.
§15.6
Haec illi malivoli reprehensores dicunt. Sed arduum Sallustius non pro difficili tantum, sed pro eo quoque ponit quod Graeci χαλεπὸν appellant, quod est cum difficile, tum molestum quoque et incommodum et intractabile. Quorum verborum significatio a sententia Sallustii supra scripta non abhorret.
§16.a
De vocabulis quibusdam a Varrone et Nigidio contra cotidiani sermonis consuetudinem declinatis; atque inibi id genus quaedam cum exemplis veterum relata.
§16.1
M. VARRONEM et P. Nigidium, viros Romani generis doctissimos, comperimus non aliter elocutos esse et scripsisse quam senatuis et domuis et fluctuis, qui est patrius casus ab eo quod est senatus, domus fluctus ; huic senatui, domui fluctui ceteraque is consimilia pariter dixisse.
§16.2
Terentii quoque comici versus in libris veteribus itidem scriptus est: Eius ánuis causa, opínor, quae est emórtua.
§16.3
Hanc eorum auctoritatem quidam e veteribus grammaticis ratione etiam firmare voluerunt, quod omnis dativus singularis i littera finitus, si non similis est genetivi singularis, s littera addita genetivum singularem facit, ut patri patris, duci ducis, caedi caedis.
§16.4–20.13
§16.4
Cum igitur inquiunt in casu dandi huic senatui dicamus, genetivus ex eo singularis senatuis est, non senatus.
§16.5
Set non omnes concedunt in casu dativo senatui magis dicendum quam senatu.
§16.6
Sicuti Lucilius in eodem casu victu et anu dicit, non victui nec anui, in hisce versibus: Quod sumptum atque epulas victu praeponis honesto et alio in loco: Anu noceo (inquit).
§16.7
Vergilius quoque in casu dandi aspectu dicit, non aspectui Teque aspectu ne subtrahe nostro et in Georgicis: Quod nec concubitu indulgent.
§16.8
C. etiam Caesar, gravis auctor linguae Latinae, in Anticatone, unius, inquit, arrogantiae, superbiae dominatuque. Item In Dolabellam actionis l. lib. I.: Isti, quorum in aedibus fanisque posita et honori erant et ornatu.
§16.9
In libris quoque analogicis omnia istiusmodi sine i littera dicenda censet.
§17.a
De natura quarundam particularumparticularuin quae praepositae verbis intendi atque produci barbare et inscite videntur, exemplis rationibusque plusculis disceptatum.
§17.1
LUCILII ex XI. versus sunt: Scipiadae magno improbus obiciebat Asellus, Lustrum illo censore malum infelixque fuisse. Obiciebat o littera producta multos legere audio,
§17.2
idque eo facere dicunt ut ratio numeri salva sit. Idem infra: Conicere in versus dictum praeconis volebam Grani. In hac quoque primi verbi praepositione o ob eandem causam producunt.
§17.3
Item XV.: Subicit huic humilem et suffercitus posteriorem, subicit u littera longa legunt, quia primam syllabam brevem esse in versu heroico non convenit.
§17.4
Item apud Plautum in Epidico con syllabam productam pronuntiant: Age núnciam orna te, Epidice, et palliolum in collum cónice.
§17.5
Apud Vergilium quoque subicit verbum produci a plerisque audio: etiam Parnasia laurus Parva sub ingenti matris se subicit umbra.
§17.6
Sed neque ob neque sub praepositio producendi habet naturam, neque item con, nisi cum eam litterae secuntur quae in verbis constituit et confecit secundum eam primae sunt, vel cumcurl eliditur ex ea n littera, sicut Sallustius: faenoribus, inquit, copertus.
§17.7
In his autem quae supra posui et metrum esse integrum potest et praepositiones istae possunt non barbare protendi; secunda enim littera in his verbis per duo i, non per unum scribenda est.
§17.8
Nam verbum ipsum, cui supradictae particulae praepositae sunt, non est icio, sed iacio et praeteritum non icit facit, sed iecit. Id ubi compositum est, a littera in i mutatur, sicuti fit in verbis insilio et incipio, atque i ita vim consonantis,capit, et idcirco ea syllaba productius latiusque paulo pronuntiata priorem syllabam brevem esse non patitur, sed reddit eam positu longam, proptereaque et numerus in versu et ratio in pronuntiatu manet.
§17.9
Haec quae diximus eo etiam conducunt, ut quod apud Vergilium in sexto positum invenimus: Eripe me his, invicte, malis, aut tu mihi terram Inice, sic esse iniice, ut supra dixi, et scribendum et legendum sciamus, nisi quis tam indocilis est, ut in hoc quoque verbo in praepositionem metri gratia protendat.
§17.10
Quaerimus igitur in obicibus o littera qua ratione intendatur, cum id vocabulum factum sit a verbo obiicio et nequaquam simile sit quod a verbo moveo motus o littera longa dicitur.
§17.11
Equidem memini Sulpicium Apollinarem, virum praestanti litterarum scientia, obicesotobices et obicibus o littera correpta dicere, in Vergilio quoque sic eum legere: qua vi maria alta tumescant Obicibus ruptis; sed ita ut diximus,
§17.12
i litteram, quae in hoc vocabulo quoque gemina esse debet, paulo uberius largiusque pronuntiabat.
§17.13
Congruens igitur est ut subices etiam, quod proinde ut obices compositum est, u littera brevi dici oporteat.
§17.14
Ennius in tragoedia quae Achilles inscribitur, subices pro aere alto ponit qui caelo subiectus est, in his versibus: per ego déum sublimas súbices Húmidas, unde óritur imber sónitu saevo et spíritu; plerosque omnes tamen legere audias u littera producta.
§17.15
Id ipsum autem verbum M. Cato sub alia praepositione dicit in oratione quam De Consulatu Suo habuit: Ita hos, inquit, fert ventus ad primorem Pyrenaeum, quo proicit in altum. Et Pacuvius item in Chryse: Idae promúnturium, cuius lingua in altum prócit.
§18.a
De P. Africano superiore sumpta quaedam ex annalibus memoratu dignissimadignissinla.
§18.1
SCIPIO AFRICANUS antiquior quanta virtutum gloria praestiterit et quam fuerit altus animi atque magnificus et qua sui conscientia subnixus, plurimis rebus quae dixit quaeque fecit declaratum est.
§18.2
Ex quibus sunt haec duo exempla eius fiduciae atque exuperantiae ingentis.
§18.3
Cum M. Naevius tribunus plebis accusaret eum ad populum diceretque accepisse a rege Antiocho pecuniam, ut condicionibus gratiosis et mollibus pax cum eo populi Romani nomine fieret, et quaedam item alia crimini daret indigna tali viro, tum Scipio pauca praefatus quae dignitas vitae suae atque gloria postulabat, Memoria, inquit, Quirites, repeto, diem esse hodiernum quo Hannibalem Poenum imperio vestro inimicissimum magno proelio vici in terra Africa pacemque et victoriam vobis peperi spectabilem. Non igitur simus adversum deos ingrati et, censeo, relinquamus nebulonem hunc, eamus hinc protinus Iovi optimo maximo gratulatum.
§18.4
Id cum dixisset, avertit et ire ad Capitolium coepit.
§18.5
Tum contio universa, quae ad sententiam de Scipione ferendam convenerat, relicto tribuno, Scipionem in Capitolium comitata atque inde ad aedes eius cum laetitia et gratulatione sollemni prosecuta est.
§18.6
Fertur etiam oratio quae videtur habita eo die a Scipione, et qui dicunt eamearn non veram, non eunt infitias quin haec quidem verba fuerint, quae dixi, Scipionis.
§18.7
Item aliud est factum eius praeclarum. Petilii quidam tribuni plebis a M., ut aiunt, Catone, inimico Scipionis, comparati in eum atque inmissi, desiderabant in senatu instantissime ut pecuniae Antiochinae praedaeque in eo bello captae rationem redderet;
§18.8
fuerat enim L. Scipioni Asiatico, fratri suo, imperatori in ea provincia legatus.
§18.9
Ibi Scipio exsurgitexurgit et, prolato e sinu togae libro, rationes in eo scriptas esse dixit omnis pecuniae omnisque praedae;
§18.10
illatum, ut palam recitaretur et ad aerarium deferretur.
§18.11
Sed enim id iam non faciam, inquit, nec me ipse afficiam contumelia,
§18.12
eumque librum statim coram discidit suis manibus et concerpsit, aegre passus quod cui salus imperii ac reipublicae accepta ferri deberet rationem pecuniae praedatae posceretur.
§19.a
Quid M. Varro in Logistorico scripserit de moderando victu puerorum inpubium.
§19.1
PUEROS inpubes compertum est, si plurimo cibo nimioque somno uterentur, hebetiores fieri ad veterni usque aut eluci tarditatem, corporaque eorum inprocera fieri minusque adolescere.
§19.2
Idem plerique alii medicorum philosophorumque et M. Varro in Logistorico scripsit, quae inscripta est Catus aut De Liberis Educandis.
§20.a
Notati a censoribus qui audientibus iis dixerant ioca quaedam intempestiviter; ac de eius quoque nota deliberatum qui steterat forte apud eos oscitabundus.
§20.1
INTER censorum severitates tria haec exempla in litteris sunt castigatissimae disciplinae.
§20.2
Unum est huiuscemodi:
§20.3
Censor agebat de uxoribus sollemne iusiurandum; verba erant ita concepta: Ut tu ex animi tui sententia uxorem habes? Qui iurabat cavillator quidam et canicula et nimis ridicularius fuit.
§20.4
Is locum esse sibi loci dicundi ratus, cum ita uti mos erat censor dixisset, Ut tu ex animi tui sententia uxorem habes?
§20.5
Habeo equidem, inquit, uxorem, sed non hercle ex animi mei sententia.
§20.6
Tum censor eum, quod intempestive lascivisset, in aerarios rettulit, causamque hanc ioci scurrilis apud se dicti subscripsit.
§20.7
Altera severitas eiusdem sectae disciplinaeque est.
§20.8
Deliberatum est de nota eius qui ad censores ab amico advocatus est et in iure stans dare nimis et sonore oscitavit; atque inibi ut plecteretur fuit, tamquam illud indicium esset vagi animi et alucinantis et fluxae atque apertae securitatis.
§20.9
Sed cum ille deiurasset invitissimum sese ac repugnantem oscitatione victum tenerique eo vitio quod oscedo appellatur, tum notae iam destinatae exemptus est.
§20.10
Publius Scipio Africanus, Pauli filius, utramque historiam posuit in oratione quam dixit in censura, cum ad maiorum mores populum hortaretur.
§20.11.1
Item aliud refert Sabinus Masurius in septimo Memoriali severe factum: Censores, inquit, Publius Scipio Nasica et Marcus Popilius cum equitum censum agerent, equum nimis strigosum et male habitum, sed equitem eius uberrimum et habitissimum viderunt et cur, inquiunt, ita est, ut tu sis quam equus curatior? Quoniam, inquit, ego me curo, equum Statius nihili servos. Visum est parum esse reverens responsum relatusque in aerarios, ut mos est.
§20.11.2
Statius autem servile nomen fuit.
§20.12
Plerique apud veteres servi eo nomine fuerunt.
§20.13
Caecilius quoque, ille comoediarum poeta inclutus, servus fuit et propterea nomen habuit Statius. Sed postea versum est quasi in cognomentum, appellatusque est Caecilius Statius.
Tap any Latin word to look it up