§1.a–5.3
§1.a
Verba Musoni philosophi Graeca, digna atque utilia audiri observarique; eiusdemque utilitatis sententia a M. Catone multis ante annis Numantiae ad equites dicta.
§1.1
ADULESCENTULI cum etiamtum in scholis essemus, ἐνθυμημάτιον hoc Graecum quod adposui dictum esse a Musonio philosopho audiebamus et, quoniam vere atque luculente dictum verbisque est brevibus et rotundis vinctum, perquam libenter memineramus:
§1.2
Ἄν τι πράξῃς καλὸν μετὰ πόνου, ὁ μὲν πόνος οἴχεται, τὸ δὲ καλὸν μένει· ἄν τι ποιήσῃς αἰσχρὸν μετὰ ἡδονῆς, τὸ μὲν ἡδὺ οἴχεται, τὸ δὲ αἰσχρὸν μένει.
§1.3
Postea istam ipsam sententiam in Catonis oratione, quam dixit Numantiae apud Equites, positam legimus. Quae etsi laxioribus paulo longioribusque verbis comprehensa est praequam illud Graecum quod diximus, quoniam tamen prior tempore antiquiorque est, venerabilior videri debet.
§1.4
Verba ex oratione haec sunt: Cogitate cum animis vestris, si quid vos per laborem recte feceritis, labor ille a vobis cito recedet, bene factum a vobis, dum vivitis, non abscedet; sed si qua per voluptatem nequiter feceritis, voluptas cito abibit, nequiter factum illud apud vos semperselmper manebit.
§2.a
Cuiusmodi sit lex apud dialecticos percontandi disserendique; et quae sit eius legis reprehensio.
§2.1
LEGEM esse aiunt disciplinae dialecticae, si de quapiam re quaeratur disputeturque atque ibi quid rogere ut respondeas, tum ne amplius quid dicas quam id solum quod es rogatus aut aias aut neges;
§2.2
eamque legem qui non servent, et aut plus aut aliter quam sunt rogati respondeant, existumanturexistumnantur indoctique esse disputandique morem atque rationem non tenere. Hoc quidem quod dicunt in plerisque disputationibus procul dubio fieri oportet.
§2.3
Indefinitus namque inexplicabilisque sermo fiet, nisi interrogationibus responsionibusque simplicibus fuerit determinatus.
§2.4
Sed enim esse quaedam videntur, in quibus si breviter et ad id quod rogatus fueris respondeas, capiare.
§2.5
Nam si quis his verbis interroget: Postulo uti respondeas desierisne facere adulterium an non, utrumcumque dialectica lege responderis, sive aias seu neges, haerebis in captione, tamquam si te dicas adulterum quam si neges;
§2.6
nam qui facere non desinit, non id necessario etiam fecit.
§2.7
Falsa igitur est species istius captionis et nequaquam procedere ad id potest, ut conligi concludique possit eum facere adulterium qui se negaverit facere desisse.
§2.8
Quid autem legis istius propugnatores in illa captiuncula facient, in qua haerere eos necessum est, si nihil amplius quam quod interrogati erunt responderint? Nam, si ita ego istorum aliquem rogem:
§2.9
Quicquid non perdidisti habeasne an non habeas postulo ut aias aut neges, utrumcumque breviter respondent, capietur.
§2.10
Nam si habere se negaverit quod non perdidit, colligetur oculos eum non habere, quos non perdidit; sin vero habere se dixerit, colligetur habere eum cornua, quae non perdidit.
§2.11
Rectius igitur cautiusque ita respondebitur: Quicquid habui, id habeo, si id non perdidi.
§2.12
Sed huiuscemodi responsio non fit ex ea lege quam diximus; plus enim, quam quod rogatus est, respondet.
§2.13
Propterea id quoque ad eam legem addi solet, non esse captiosis interrogationibus respondendum.
§3.a
Quanam ratione effici dixerit Erasistratus medicus, si cibus forte deerit, ut tolerari aliquantisper inedia possit et tolerari fames; verbaque ipsa Erasistrati super ea re scripta.
§3.1
Cum Favorino Romae dies plerumque totos eramus tenebatque animos nostros homo ille fandi dulcissimus atque eum, quoquo iret, quasi ex lingua prorsum eius capti prosequebamur; ita sermonibus usquequaque amoenissimis demulcebat.
§3.2
Tum ad quendam aegrum cum isset visere nosque cum eo una introissemus multaque ad medicos, qui tumturn forte istic erant, valitudinis eius gratia oratione Graeca dixisset, Ac ne hoc quidem mirum, inquit, videri debet, quod, cum antehac semper edundi fuerit adpetens, nunc post imperatam inediam tridui omnis eius adpetitio pristina elanguerit.
§3.3
Nam quod Erasistratus scriptum, inquit, reliquit propemodum verum est: esuritionem faciunt inanes patentesque intestinorum fibrae et cava intus ventris ac stomachi vacua et hiantia; quae ubi aut cibo conplentur aut inanitate diutina contrahuntur et conivent, tunc loco, in quem cibus capitur, vel stipato vel adducto, voluntas capiendi eius desiderandique restinguitur.
§3.4
Scythas quoque ait eundem Erasistratum dicere, cum sit usus ut famem longius tolerent, fasceis ventrem strictissime circumligare. Ea ventris conpressione esuritionem posse depelli creditum est.
§3.5
Haec tum Favorinus multaque istiusmodi alia adfabilissime dicebat,
§3.6
nos autem postea, cum librum forte Erasistrati legeremus Διαιρέσεων primum, id ipsum in eo libro, quod Favorinum audiebamusaudiebanus dicere, scripture offendimus.
§3.7
Verba Erasistrati ad eam rem pertinentia haec sunt: Ἐλογιζόμεθα οὖν παρὰ τὴν ἰσχυρὰν σύμπτωσιν τῆς κοιλίας εἶναι τὴν σφόδρα ἀσιτίαν· καὶ γὰρ τοῖς ἐπίπλεον ἀσιτοῦσιν κατὰ προαίρεσιν ἐν τοῖς πρώτοις χρόνοις ἡ πεῖνα παρακολουθεῖ, ὕστερον δὲ οὐκέτι. Deinde paululum infra:
§3.8
Εἰθισμένοι δέ εἰσιν καὶ οἱ Σκύθαι, ὅταν διά τινα καιρὸν ἀναγκάζωνται ἀσιτεῖν, ζώναις πλατείαις τὴν κοιλίαν διασφίγγειν, ὡς τῆς πείνης αὐτοὺς ἧττον ἐνοχλούσης· σχεδὸν δὲ καὶ ὅταν πλήρης κοιλία ᾖ, διὰ τὸ κένωμα ἐν αὐτῇ μηδὲν εἶναι, διὰ τοῦτο οὐ πεινῶσιν, ὅταν δὲ σφόδρα συμπεπτωκυῖα ᾖ, κένωμα οὐκ ἔχει.
§3.9
In eodem libro Erasistratus vim quandam famis non tolerabilem, quam Graeci βούλιμον appellant, in diebus frigidissimis multo facilius accidere ait quam cum serenum atque placidum est, atque eius rei causas, cur is morbus in eo plerumque tempore oriatur, nondum sibi esse compertas dicit.
§3.10
Verba quibus id dicit, haec sunt: Ἄπορον δὲ καὶ δεόμενον ἐπισκέψεως καὶ ἐπὶ τούτου καὶ ἐπὶ τῶν λοιπῶν βουλιμιώντων, διὰ τί ἐν τοῖς ψύχεσιν μᾶλλον τὸ σύμπτωμα τοῦτο γίνεται ἢ ἐν ταῖς εὐδίαις;
§4.a
Quo ritu quibusque verbis fetialis populi Romani bellum indicere solitus sit his quibus populus bellum fieri iusserat; et item in quae verba conceptum fuerit iusiurandum de furtis militaribus sanciendis; et uti milites scripti intra praedictum diem in loco certo frequentarentfrequentitarent, causis quibusdam exceptis, propter quas id iusiurandum remitti aecumaecui esset.
§4.1
CINCIUS in libro tertio De Re Militari, fetialem populi Romani bellum indicentem hostibus telumque in agrum eorum iacientem, hisce verbis uti scripsit: Quod populus Hermundulus hominesque populi Hermunduli adversus populum Romanum bellum fecere deliqueruntque, quodque populus Romanus cum populo Hermundulo hominibusque Hermundulis bellum iussit, ob eam rem ego populusque Romanus populo Hermundulo hominibusque Hermundulis bellum dico facioque.
§4.2
Item in libro eiusdem Cincii De Re Militari quinto ita scriptum est: Cum dilectus antiquitus fieret et milites scriberentur, iusiurandum eos tribunus militaris adigebat in verba haec (magistratus verba): C. Laelii C. fili consulis, L. Cornelii P. fili consulis in exercitu, decemque milia passuum prope, furtum non facies dolo malo solus neque cum pluribus pluris nummi argentei in dies singulos; extraque hastam, hastile, ligna, poma, pabulum, utrem, follem, faculam si quid ibi inveneris sustulerisve quod tuum non erit, quod pluris nummi argentei erit, uti tu ad C. Laelium C. filium consulem Luciumve Cornelium P. filium sive quem ad tuter eorum iusserit proferes, aut profitebere in triduotridiuo proximo quidquid inveneris sustulerisve dolo malo, aut domino suo, cuium id censebis esse, reddes, uti quod rectum factum esse voles.
§4.3
Militibus autem scriptis, dies praefinibatur quo die adessent et citanti consuli responderent; deinde concipiebatur iusiurandum,
§4.4
ut adessent, his additis exceptionibus: Nisi harunce quae causa erit: funus familiare feriaeve denicales, quae non eius rei causa in eum diem conlatae sint, quo is eo die minus ibi esset, morbus sonticus auspiciumve quod sine piaculo praeterire non liceat, sacrificiumve anniversarium quod recte fieri non possit nisi ipsus eo die ibi sit, vis hostesve, status condictusve dies cum hoste; si cui eorum harunce quae causa erit, tum se postridie quam per eas causas licebit, eo die venturum adiuturumque eum qui eum pagum, vicum, oppidumve delegerit.
§4.5
Item in eodem libro verba haec sunt: Miles cum die, qui prodictus est, aberat neque excusatus erat, infrequens notabatur.
§4.6
Item in libro sexto hoc scriptum est: Alae dictae exercitus equitum ordines, quod circum legiones dextra sinistraque tamquam alae in avium corporibus locabantur. In legione sunt centuriae sexaginta, manipuli triginta, cohortes decem.
§5.a
Vestibulum quid significet; deque eius vocabuli rationibus.
§5.1
PLERAQUE sunt vocabula quibus vulgo utimur, neque tamen liquido scimus quid ea proprie atque vere significent; sed incompertam et vulgariam traditionem rei non exploratae secuti, videmur magis dicere quod volumus, quam dicimus; sicuti est vestibulum, verbum in sermonibus celebre atque obvium, non omnibus tamen qui illo facile utuntur satis spectatum.
§5.2
Animadverti enim quosdam hautquaquam indoctos viros opinari vestibulum esse partem domus primorei, quam vulgus atrium vocat.
§5.3
C. Aelius Gallus, in libro De Significatione verborumVerhorunm Quae ad Ius Civile pertinentPertilent secundo, vestibulum esse dicit non in ipsis aedibus neque partem aedium, sed locum ante ianuamianuaim domus vacuum, per quem a via aditus accessusque ad aedis est, cum dextra sinistraque ianuam tecta saepiunt viae iuncta atque ipsa ianua procul a via est, area vacanti intersita.
§5.4–8.14
§5.4
Quae porro huic vocabulo ratio sit, quaeri multum solet; sed quae scripta legi, ea ferme omnia inconcinna atque absurda visa sunt.
§5.5
Quod Sulpicium autem Apollinarem memini dicere, virum elegant scientia ornatum, huiuscemodi est: Ve particula, sicuti quaedam alia, tum intentionem significat, tum minutionem.
§5.6
Nam vetus et vehemens, alterum ab aetatis magnitudinemnagnitudine compositumcoimlpositum elisumque est, alterum a mentis vi atque impetu dicitur. Vescum autem, quod ex ve particula et esca copulatum est, utriusque diversae significationis vim capit.
§5.7
Aliter enim Lucretius vescum salem dicit ex edendi intentione, aliter Lucilius vescum appellat cum edendi fastidio.
§5.8
Qui domos igitur amplas antiquitus faciebant, locum ante ianuam vacuum relinquebant, qui inter fores domus et viam medius esset.
§5.9
In eo loco, qui dominum eius domus salutatum venerant, priusquam admitterentur, consistebant et neque in via stabant, neque intra aedis erant.
§5.10
Ab illa ergo grandis loci consistione et quasi quadam stabulatione vestibula appellate sunt spatia, sicuti diximus, grandia ante fores aedium relicta, in quibus starent qui venissent, priusquam in domumdoinum intromitterentur.
§5.11
Meminisse autem debebimus id vocabulum non sempersenmper a veteribus scriptoribus proprie, sed per quasdam translationes esse dictum, quae tamen ita sunt factae, ut ab ista de qua diximus proprietate non longe desciverint, sicut illud in sexto Vergilii: Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci Luctus et ultrices posuere cubilia Curae:
§5.12
non enim vestibulum priorem partem domus infernae esse dicit, quod obrepere potest tamquam si ita dicatur, sed loca duo demonstrat extra Orci fores, vestibulum et fauces, ex quibus vestibulum appellate ante ipsam quasi domum et ante ipsa Orci penetralia, fauces autem vocat iter angustum, per quod ad vestibulum adiretur.
§6.a
Hostiae quae dicuntur bidentes, quid sint et quam ob causam ita appellatae sint; superque ea re P. Nigidii et Iulii Hygini sententiae.
§6.1
REDEUNTES ex Graecia, Brundisium navem advertimus. Ibi quispiam linguae Latinae litterator, Roma a Brundisinis accersitus, experiundum sese vulgo dabat.
§6.2
Imus ad eum nos quoque oblectamenti gratia, erat enim fessus atque languens animus de aestu maris.
§6.3
Legebat barbare insciteque Vergilii septimum, in quo libro hic versus est: Centum lanigeras mactabat rite bidentis,
§6.4
et iubebat rogare se si quis quid omnium rerum vellet discere.
§6.5
Tum ego, indocti hominis confidentiam demiratus: Docesne, inquam, nos, magister, cur bidentes dicantur?
§6.6
Bidentes, inquit, oves appellatae, idcircoque lanigeras dixit, ut oves planius demonstraret.
§6.7
Posthac, inquam, videbimus an oves solae, ut tu ais, bidentes dicantur et an Pomponius, Atellanarum poeta, in Gallis Transalpinis erraverit, cum hoc scripsit: Mars, tíbi factúrum voveo, si umquam rédierit, Bidénti verre,
§6.8
sed nunc ego a te rogavi ecquam scias esse huiusce vocabuli rationem.
§6.9
Atque ille nihil cunctatus, sed nimium quantum audacter: Oves, inquit, bidentes dictae, quod duos tantum dentes habeant.
§6.10
Ubi terrarum, quaeso te, inquam, duos solos per naturam dentes habere ovem vidisti? Ostentum enim est et piaculis factis procurandum.
§6.11
Tum ille permotus mili et inritatus: Quaere, inquit, ea potius quae e grammatico quaerenda sunt; nam de ovium dentibus opiliones percontantur.
§6.12.1
Facetias nebulonis hominis risi et reliqui.
§6.12.2
P. autem Nigidius, in libro quem De extisErtis composuit, bidentes appellari ait non oves solas, sed omnes bimas hostias, neque tamen dixit apertius, cur bidentes;
§6.13
sed, quod ultro existumabamus, id scriptum invenimus in commentariis quibusdamquisbusdam ad ius pontificum pertinentibus, bidennes primo dictas, d littera inmissa, quasi biennes, tum longo usu loquendi corruptam vocem esse et ex bidennibus bidentes factum,.quoniam id videbatur esse dictu facilius leniusque.
§6.14
Hyginus tamen Iulius, qui ius pontificum non videtur ignorasse, in quarto librorum quos De Vergilio fecit, bidentes appellari scripsit hostias quae per aetatem duos dentes altiores haberent.
§6.15
Verba illius ipsa posui: Quae bidens est, inquit, hostia, oportet habeat dentes octo, sed ex his duo ceteris altiores, per quos appareat ex minore aetate in maiorem transcendisse. Haec Hygini opinio an vera sit, non argui argumentis, sed oculis videri potest.
§7.a
Quod Laberius verba pleraque licentius petulantiusque finxit; et quod multis item verbis utitur de quibus an sint Latina quaeri solet.
§7.1
LABERIUS, in mimis quos scriptitavit, oppido quam verba finxit praelicenter.
§7.2
Nam et mendicimonium dicit et moechimoniummechimonium et adulterionem adulteritatemque pro adulterio et depudicavit pro stupravit et abluvium pro diluvio et, quod in mimo ponit quem Cophinum inscripsit,
§7.3
manuatus est pro furatus est et item in Fullone furem manuarium appellat: manuari (inquit) pudorem perdidisti, multaque alia huiuscemodi novat.
§7.4
Neque non obsoleta quoque et maculantia ex sordidiore vulgi usu ponit, quale est in Staminariis: Tóllet bona fide vos Orcus nudasnuidas in catómum.
§7.5
Et elutriare lintea et lavandaria dicit, quae ad lavandum sint data, et: coicior (inquit) in fullónicam, et: Quid próperas? ecquid praecurris, caldónia?
§7.6
Item in Restione talabarriunculos dicit, quos vulgus talabarriones,
§7.7
item in Compitalibus: malas malaxavi,
§7.8
item in Cacomnemone: Hic est (inquit) Íillelle gurdus, quem ego me abhinc menses duos ex África Vénientem excepísse tibi narrávi, item in mimo,
§7.9
qui inscribitur NataliciusNatalicilus, cippum dicit et obbam et camellam et pittacium et capitium:
§7.10
Praeterea in Anna Peranna gubernium pro gubernatore et planum pro sycophanta et nanum pro pumilione dicit; quamquam planum pro sycophanta M. quoque Cicero in oratione scriptum reliquit, quam Pro Cluentio dixit.
§7.11
Atque item, in mimo qui Saturnalia inscriptus est, botulum pro farcimine appellat et hominem levennam pro levi.
§7.12
Item in NecyomantiaNecyomnantia cocionem pervulgate dicit, quem veteres arillatorem dixerunt. Verba Laberi haec sunt:
§7.13
Sed enim, in mimo quem inscripsit Alexandream, eodem quidem quo vulgus, sed probe Latineque usus est Graeco vocabulo; emplastrum enim dixit οὐθετέρως, non genere feminino, ut isti novicii semidocti.
§7.14
Verba ex eo mimo adposui: Quíd est ius iurandum? emplastrum aeris álieni.
§8.a
Quid significet et quid a nostris appellatum sit quod axioma dialectici dicunt; et quaedam alia quae prima in disciplina dialectica traduntur.
§8.1
CUM in disciplinas dialecticas induci atque imbui vellemus, necessus fuit adire atque cognoscere quas vocant dialectici εἰσαγωγάς.
§8.2
Tum, quia in primo περὶ ἀξιωμάτων discendum, quae M. Varro alias profata, alias proloquia appellat, commentariumCommeniarium De Proloquiis L. Aelii, docti hominis, qui magister Varronis fuit, studiose quaesivimus eumque in Pacis bibliotheca repertun legimus.
§8.3
Sed in eo nihil edocenter neque ad instituendum explanate scriptum est, fecisseque videtur eum librum Aelius sui magis admonendi quam aliorum docendi gratia.
§8.4
Redimus igitur necessario ad Graecos libros. Ex quibus accepimus ἀξίωμα esse his verbis definitum: λεκτὸν αὐτοτελὲς ἀπόφαντον ὅσον ἐφʼ αὑτῷ. Hoc ego supersedi vertere, quia novis et inconditis vocibus utendum fuit, quas pati aures per insolentiam vix possent.
§8.6
Sed M. Varro in libro De Lingua Latina ad Ciceronem quarto vicesimo expeditissime ita finit: Proloquium est sententia in qua nihil desideratur.
§8.7
Erit autem planius quid istud sit, si exemplum eius dixerimus. Ἀξίωμα igitur, sive id proloquium dicere placet, huiusmodihuiuscemodi est: Hannibal Poenus fuit; Scipio Numantiam delevit; Milo caedis damnatus est;
§8.8
neque bonum est voluptas neque malum; et omnino quicquid ita dicitur plena atque perfecta verborum sententia, ut id necesse sit aut verum aut falsum esse, id a dialecticis ἀξίωμα appellatum est, a M. Varrone, sicuti dixi, proloquium, a M. autem Cicerone pronuntiatum, quo ille tamen vocabulo tantisper uti se adtestatus est, quoad melius, inquit, invenero.
§8.9
Sed quod Graeci συνημμένον ἀξίωμα dicunt, id alii nostrorum adiunctum, alii conexum dixerunt. Id conexum tale est: si Plato ambulat, Plato movetur; si dies est, sol super terras est.
§8.10
Item quod illi συμπεπλεγμένον, nos vel coniunctum vel copulatum dicimus, quod est huiuscemodieiusdemmodi: P. Scipio, Pauli filius, et bis consul fuit et triumphavit et censura functus est et collega in censura L. Mummi fuit.
§8.11
In omni autem coniuncto si unum est mendacium, etiamsi cetera vera sunt, totum esse mendacium dicitur. Nam si ad ea omnia quae de Scipione illo vera dixi, addidero et Hannibalem in Africa superavit, quod est falsum, universa quoque illa quae coniuncte dicta sunt, propter hoc unum quod falsum accesserit, quia simul dicentur, vera non erunt.
§8.12
Est item aliud quod Graeci διεζευγμένον ἀξίωμα, nos disiunctum dicimus. Id huiusmodihuiuscemodi est: Aut malum est voluptas aut bonum, aut neque bonum neque malum est.
§8.13
Omnia autem quae disiunguntur pugnantia esse inter sese oportet, eorumque opposita, quae ἀντικείμενα Graeci dicunt, ea quoque ipsa inter se adversa esse. Ex omnibus quae disiunguntur unum esse verum debet, falsa cetera.
§8.14
Quod si aut nihil omnium verum aut omnia plurave quam unum vera erunt, aut quae disiuncta sunt non pugnabunt, aut quae opposita eorum sunt contraria inter sese non erunt, tunc id disiunctum mendacium est et appellatur παραδιεζευγμένον, sicuti hoc est, in quo quae opposita non sunt contraria: Aut curris aut ambulas aut stas. Nam ipsa quidem inter se adversa sunt, sed opposita eorum non pugnant: non ambulare enim et non stare et non currere contraria inter sese non sunt, quoniam contraria ea dicuntur quae simul vera esse non queunt; possis enim simul eodemque tempore neque ambulare neque stare neque currere.
§8.15–13.5
§8.15
Sed hoc iam breve ex dialectica libamentum dedisse.
§8.16
nunc satis erit atque id solum addendum admonendumque est, quod huius disciplinae studium atque cognitio in principiis quidem taetra et aspernabilis insuavisque esse et inutilis videri solet, sed, ubi aliquantum processeris, tum denique et emolumentum eius in animo tuo dilucebit et sequitur quaedam discendi voluptas insatiabilis,
§8.17
cui sane nisi modum feceris, periculum non mediocre erit ne, ut plerique alii, tu quoque in illis dialecticae gyris atque maeandrismeandris, tamquam apud Sirenios scopulos, consenescas.
§9.a
Quid significet verbum in libris veterum creberrime positum susque deque.
§9.1
SUSQUE deque fero aut susque deque sum aut susque deque habeo—his enim omnibus modis dicitur—verbum est ex hominum doctorum sermonibus. In poematis quoque et in epistulis veterum scriptum est plurifariam; sed facilius reperias qui verbum ostentent quam qui intellegant.
§9.2
Ita plerique nostrum quae remotiora verba invenimus dicere ea properamus, non discere.
§9.3
Significat autem susque deque ferre animo aequo esse et quod accidit non magni pendere atque interdum neglegere et contemnere, et propemodum id valet quod dicitur Graece ἀδιαφορεῖν.
§9.4
Laberius in Compitalibus: Núnc tu lentu’s, núnc tu susque déque fers; Matér familias túa in lecto adversó sedet, Servós sextantis útitur nefáriis Verbís. M. Varro in Sisenna vel De Historia:
§9.5
Quod si non horum omnium similia essent principia ac postprincipia, susque deque esset.
§9.6
Lucilius in tertio:
§10.a
Quid sint proletarii, quid capite censi; quid item sit in XII. Tabulis adsiduus; et quae eius vocabuli ratio sit.
§10.1
OTIUM erat quodam die Romae in foro a negotiis et laeta quaedam celebritas feriarum legebaturque in consessu forte conplurium Enni liber ex Annalibus. In eo libro versus hi fuerunt: Proletarius publicitus scutisque feroque Ornatur ferro; muros urbemque forumque Excubiis curant. Tum ibi quaeri coeptum est, quid esset proletarius.
§10.3
Atque ego, aspiciens quempiam in eo circulo ius civile callentem, familiarem meum, rogabam ut id verbum nobis enarraret,
§10.4
et cum illic se iuris, non rei grammaticae peritum esse respondisset, Eo maxime, inquam, te dicere hoc oportet, quando, ut praedicas, peritus iuris es.
§10.5
Nam Q. Ennius verbum hoc ex Duodecim Tabulis vestris accepit, in quibus, si recte commemini, ita scriptum est: Adsiduo vindex adsiduus esto. Proletario iam civi quis volet vindex esto.
§10.6
Petimus igitur ne Annalem nunc Q. Ennii, sed Duodecim Tabulas legi arbitrere et quid sit in ea lege proletarius civis interpretere.
§10.7
Ego vero, inquit ille, dicere atque interpretari hoc deberem, si ius Faunorum et Aboriginum didicissem.
§10.8
Sed enim cum proletarii et adsidui et sanates et vades et subvades et viginti quinque asses et taliones. furtorumque quaestio cum lance et licio evanuerint omnisque illa Duodecim Tabularum antiquitas, nisi in legis actionibus centumviralium causarum lege Aebutia lata consopita sit, studium scientiamque ego praestare debeo iuris et legum vocumque earum quibus utimur.
§10.9
Tum forte quadam Iulium PaulumPaulurn, poetam memoriae nostrae doctissimum, praetereuntem conspeximus.
§10.10
Is a nobis salutatur, rogatusque uti de sententia deque ratione istius vocabuli nos doceret, Qui in plebe, inquit, Romanaomana tenuissimi pauperrimique erant neque amplius quam mille quingentum aeris in censum deferebant, proletarii appellati sunt, qui vero nullo aut perquam parvo aere censebantur, capite censi vocabantur, extremus autem census capite censorum aeris fuit trecentis septuaginta quinque.
§10.11
Sed quoniam res pecuniaque familiaris obsidis vicem pignerisque esse apud rempublicam videbatur amorisque in patriam fides quaedam in ea firmamentumque erat, neque proletarii neque capite censi milites, nisi in tumultu maximo, scribebantur, quia familia pecuniaque his aut tenuis aut nulla esset.
§10.12
Proletariorum tamen ordo honestior aliquanto et re et nomine quam capite censorum fuit;
§10.13
nam et asperis reipublicae temporibus, cum iuventutis inopia esset, in militiam tumultuariam legebantur armaque is sumptu publico praebebantur, et non capitis censione, sed prosperiore vocabulo a munere officioque prolis edendae appellati sunt, quod, cum re familiari parva minus possent rempublicam iuvare, subolis tamen gignendae copia civitatem frequentarent.
§10.14
Capite censos autem primus C. Marius, ut quidam ferunt bello Cimbrico, difficillimis reipublicae temporibus, vel potius, ut Sallustius ait, bello Iugurthino, milites scripsisse traditur, cum id factum ante in nulla memoria extaret.
§10.15
Adsiduus in XII. Tabulis pro locuplete et facile facienti dictus aut ab assibus, id est, aere dando, cum id tempora reipublicae postularent, aut a muneris pro familiari copia faciendi adsiduitate.
§10.16
Verba autem Sallusti in Historia Iugurthina de C. Mario consule et de capite censis haec sunt: Ipse interea milites scribere, non more maiorum nec ex classibus, sed ut libido cuiusque erat, capite censos plerosque. Id factum alii inopia bonorum, alii per ambitionem consulis memorabant, quod ab eo genere celebratus auctusque erat, et homini potentiampotential quaerenti egentissimus quisque oportunissimus.
§11.a
Historia ex Herodoti libris sumpta de Psyllorum interitu, qui in Syrtibus Africanis colebant.
§11.1
GENS in Italia Marsorum orta fertur a Circae filio.
§11.2
Propterea Marsis hominibus, quorum dumtaxat familiae cum externis cognationibus nondum etiam permixtae corruptaeque sunt, vi quadam genitali datum ut et serpentium virulentorumvirulentoruni domitoresdomnitores sint et incentionibus herbarumque sucis faciant medellarum miracula.
§11.3
Hac eadem vi praeditos esse quosdam videmus, qui Psylli vocantur. Quorum super nomine et genere cum in veteribus litteris quaesissem, in quarto denique Herodoti libro fabulam de Psyllis hanc invenimus:
§11.4
Psyllos quondam fuisse in terra Africa conterminos Nasamonibus Austrumque in finibus eorum quodam in tempore perquam validum ac diutinum flavisse;
§11.5
eo flatu aquam omnem in locis in quibus colebant exaruisse;
§11.6
Psyllos, re aquaria defectos, eam iniuriam graviter Austro suscensuisse decretumque fecisse, uti armis sumptis ad Austrum, proinde quasi ad hostem, iure belli res petitum proficiscerentur.
§11.7
Atque ita profectis ventum Austrum magno spiritus agmine venisse obviam eosque universos cum omnibus copiis armisque, cumulis montibusque harenarum supervectis, operuisse.
§11.8
Eo facto Psyllos ad unum omnis interisse, itaque eorum fines a Nasamonibus occupatos.
§12.a
De his vocabulis quae Cloatius Verus aut satis commode aut nimis absurde et inlepide ad origines linguae Graecae redigit.
§12.1
CLOATIUS VERUS in libris quos inscripsit Verborum a Graecis Tractorum, non pauca hercle dicit curiose et sagaciter conquisita, neque non tamen quaedam futtilia et frivola.
§12.2
Errare, inquit, dictum est ἀπὸ τοῦ ἔρρειν, versumque infert Homeri, in quo id verbum est: Ἕρρʼ ἐκ νήσου θᾶσσον, ἐλέγχιστε ζωόντων.
§12.3
Item alucinari factum scripsit ex eo, quod dicitur Graece ἀλύειν, unde elucum quoque esse dictum putat, a littera in e versa, tarditatem quandam animi et stuporem, qui alucinantibus plerumque usu venit.
§12.4
Item fascinum appellatum quasi bascanum et fascinare esse quasi bascinare.
§12.5
Commode haec sane omnia et conducenter. Sed in libro quarto: Faenerator, inquit, appellatus est quasi φαινεράτωρ, ἀπὸ τοῦ φαίνεσθαι ἐπὶ τὸ χρηστότερον, quoniam id genus hominum speciem ostentent humanitatishurnanitatis et commodi esse videantur inopibus nummos desiderantibus,
§12.6
idque dixisse ait Hypsicraten quempiam grammaticum, cuius libri sane nobiles sunt super his, quae a Graecis accepta sunt. Sive hoc autem ipse Cloatius sive nescio quis alius nebulo effutivit, nihil potest dici insulsius.
§12.7
Faenerator enim, sicuti M. Varro in libro tertio De sermoneSernmone Latino scripsitscrisit, a faenore est nominatus; faenus autem dictum ait a fetu et quasi a fetura quadam pecuniae parientis atque increscentis.
§12.8
Idcirco et M. Catonem et ceteros aetatis eius feneratorem sine a littera pronuntiasse tradit, sicuti fetus ipse et fecunditas appellata.
§13.a
Quid sit municipium et quid a colonia differat; et quid sint municipes quaeque sit eius vocabuli ratio ac proprietas; atque inibi, quod divus Hadrianus in senatu de iure atque vocabulo municipum verba fecit.
§13.1
MUNICIPES et municipia verba sunt dictu facilia et usu obvia, et neutiquam reperias qui haec dicit, quin scire se plane putet quid dicat. Sed profecto aliud est, atque aliter dicitur.
§13.2
Quotus enim fere nostrum est, qui, cum ex colonia populi Romani sit, non se municipem esse et popularespopulates suos municipes esse dicat, quod est a ratione et a veritate longe aversum?
§13.3
Sic adeo et municipia quid et quo iure sint quantumque a colonia differant ignoramus, existimamusque meliore condicione esse colonias quam municipia.
§13.4
De cuius opinationis tam promiscae erroribus divus Hadrianus in oratione, quam De Italicensibus, unde ipse ortus fuit, in senatu habuit, peritissime disseruit mirarique se ostendit quod et ipsi Italicenses et quaedam item alia municipia antiqua, in quibus Uticenses nominat, cum suis moribus legibusque uti possent, in ius coloniarum mutari gestiverint.
§13.5
Praenestinos autem refert maximo opere a Tiberio imperatore petisse orasseque ut ex colonia in municipii statum redigerentur, idque illis Tiberium pro ferenda gratia tribuisse, quod in eorum finibus sub ipso oppido ex capitali morbo revaluisset.
§13.6–19.23
§13.6
Municipes ergo sunt cives Romani ex municipiis, legibus suis et suo iure utentes, muneris tantum cum populo Romano honorari participes, a quo munere capessendo appellati videntur, nullis aliis necessitatibus neque ulla populi Romani lege adstricti, nisi in quam populus eorum fundus factus est.
§13.7
Primos autem municipes sine suffragii iure Caerites esse factos accepimus concessumque illis ut civitatis Romanae honorem quidem caperent, sed negotiis tamen atque oneribus vacarent, pro sacris bello Gallico receptis custoditisque. Hinc tabulae Caerites appellatae versa vice, in quas censores referri iubebant quos notae causa suffragiis privabant.
§13.8
Sed coloniarum alia necessitudo est; non enim veniunt extrinsecus in civitatem nec suis radicibus nituntur, sed ex civitate quasi propagatae sunt et iura institutaque omnia populi Romani, non sui arbitrii, habent.
§13.9
Quae tamen condicio, cum sit magis obnoxia et minus libera, potior tamen et praestabilior existimatur propter amplitudinem maiestatemque populi Romani, cuius istae coloniae quasi effigies parvae simulacraque esse quaedam videntur, et simul quia obscura oblitterataque sunt municipiorum iura, quibus uti iam per ignotitiaminnotitiam non queunt.
§14.a
Quod M. Cato differre dixit properare et festinare; et quam incommode Verrius Flaccus verbi quod est festinat ἔτυμον interpretatus est.
§14.1
FESTINARE et properare idem significare atque in eandem rem dici videntur.
§14.2
Sed M. Cato id differre existimat eaque hoc modo divisa—verba sunt ipsius ex oratione, quam De Suis Virtutibus habuit—: Aliud est properare, aliud festinare. Qui unum quid mature transigit, is properat; qui multa simul incipit neque perficit, is festinat.
§14.3
Verrius Flaccus rationem dicere volens differentiae huius: Festinat, inquit, a fando dicitur, quoniam isti ignaviores, qui nihil perficere possunt, plus verborum quam operae habent.
§14.4
Sed id nimis coactum atque absurdum videtur neque tanti esse momenti potest prima in utroque verbo littera, ut propter eam unam tam diversa verba festinare et fari eadem videri debeant.
§14.5
Commodius autem propiusque visum est, festinare esse quasi fessum esse. Nam qui multis simul rebus properandis defessus est, is iam non properat, set festinat.
§15.a
Quid Theophrastus mirum de perdicibus scriptum reliquerit et quid Theopompus de leporibus.
§15.1
THEOPHRASTUS, philosophorum peritissimus, omnes in Paphlagonia perdices bina corda habere dicit, Theopompus in Bisaltia lepores bina iecora.
§16.a
Agrippas a partus aegri et inprosperi vitio appellatos; deque his deabus quae vocantur Prorsa et Postverta.
§16.1
QUORUM in nascendo non caput, sed pedes primi extiterant, qui partus difficillimus aegerrimusqueaegerrinusque habetur, Agrippae appellati, vocabulo ab aegritudine et pedibus conficto.
§16.2
Esse autem pueros in utero Varro dicit capite infimo nixos, sursum pedibus elatis, non ut hominis natura est, sed ut arboris.
§16.3
Nam pedes cruraque arboris ramos appellat, caput stirpem atque caudicem.
§16.4
Quando igitur, inquit, contra naturam forte conversi in pedes, brachiis plerumque diductis, retineri solent, aegriusque tunc mulieres enituntur, huius periculi deprecandi gratia arae statutae sunt Romae duabus Carmentibus, quarum altera Postverta cognominatastcognonminatast, Prorsa altera, a recti perversique partus et potestate et nomine.
§17.a
Quae ratio vocabuli sit agri Vaticani.
§17.1
ET agrum Vaticanum et eiusdem agri deum praesidem appellatum acceperamus a vaticiniis quae vi atque instinctu eius dei in eo agro fieri solita essent.
§17.2
Sed praeter hanc causam M. Varro in libris divinarumDivinarurm aliam esse tradit istius nominis rationem: Nam sicut Aius, inquit, deus appellatus araque ei statuta est quae est infima nova via, quod eo in loco divinitus vox edita erat, ita Vaticanus deus nominatus penes quem essent vocis humanae initia, quoniam pueri, simul atque parti sunt, eam primam vocem edunt quae prima in Vaticano syllabast idcircoque vagire. dicitur, exprimente verbo sonum vocis recentis.
§18.a
Lepida quaedam et memoratu et cognitu de parte geometriae quae ὀπτική appellatur, et item alia quae κανονική, et tertia itidem quae dicitur μετρική.
§18.1
PARS quaedam geometriae ὀπτική appellatur quae ad oculos pertinet, pars altera, quae ad auris, κανονική vocatur, qua musici ut fundamento artis suae utuntur.
§18.2
Utraque harum spatiis et intervallis linearum et ratione numerorum constat.
§18.3
Ὀπτική facit multa demiranda id genus, ut in speculo uno imagines unius rei plures appareant; item ut speculum in loco certo positum nihil imaginet, aliorsum translatum faciat imagines; item si rectus speculum spectes, imago fiat tua eiusmodi, ut caput deorsum videatur, pedes sursum. Reddit etiam causas ea disciplina cur istae quoque visiones fallant, ut quae in aqua conspiciuntur maiora ad oculos fiant, quae procul ab oculis sunt, minora.
§18.4
Κανονική autem longitudines et altitudines vocis emetitur. Longior mensura vocis ῥυθμός dicitur, μέλος.
§18.5
Est et alia species κανονικῆς, quae appellatur μετρική, per quam syllabarum longarum et brevium et mediocrium iunctura et modus congruens cum principiis geometriae aurium mensura examinatum.
§18.6
Sed haec, inquit M. Varro, aut omnino non discimus aut prius desistimus quam intellegamus cur discenda sint. Voluptas autem, inquit, vel utilitas talium disciplinarum in postprincipiis existit, cum perfectae absolutaeque sunt; in principiis vero ipsis ineptae et insuaves videntur.
§19.a
Sumpta historia ex Herodoti libro super fidicine Arione.
§19.1
CELERI admodum et cohibili oratione vocumque filo tereti et candido fabulam scripsit Herodotus super fidicine illo Arione.
§19.2
Vetus, inquit, et nobilis Arion cantator fidibus fuit.
§19.3
Is loco et oppido Methymnaeus, terra atque insula omni Lesbius fuit.
§19.4
Eum Arionem rex Corinthi Periander amicum amatumque habuit artis gratia.
§19.5
Is inde a rege proficiscitur,
§19.6
terras inclutas Siciliam atque Italiam visere. Ubi eo venit auresque omnium mentesque in utriusque terrae urbibus demulsit, in quaestibus istic et voluptatibus amoribusque hominum fuit.
§19.7
Is tum postea grandi pecunia et re bona multa copiosus Corinthum instituit redire,
§19.8
vnavem igitur et navitas, ut notiores amicioresque sibi, Corinthios delegit.
§19.9
Sed eos Corinthios, homine accepto navique in altum provecta, praedae pecuniaeque cupidos cepisse consilium de necando Arione.
§19.10
Tum ilium ibi, pernicie intellecta, pecuniam ceteraque sua, ut haberent, dedisse, vitam modo sibi ut parcerent oravisse.
§19.11
Navitas precum eius harum commiseritum esse illactenus ut ei necem adferre per vim suis manibus temperarent, sed imperavisse ut iam statim coram desiliret praeceps in mare.
§19.12
Homo, inquit, ibi territus, spe omni vitae perdita, id unum postea oravit, ut priusquam mortem obpeteret, induere permitterent sua sibi omnia indumenta et fides capere et canere carmen casus illius sui consolabile.
§19.13
Feros et inmanes navitas prolubium tamen audiendi subit; quod oraverat impetrat.
§19.14
Atque ibi mox de more cinctus, amictus, ornatus stansque in summae puppis foro, carmen quod orthium dicitur voce sublatissima cantavit.
§19.15
Ad postrema cantus cum fidibus ornatuque omni, sicut stabat canebatque, iecit sese procul in profundum. Navitae, hautquaquam dubitantes quin perisset, cursum quem facere coeperant tenuerunt.
§19.16
Sed novum et mirum et pium facinus contigit. Delphinum repente inter undas adnavisse fluitantique sese homini subdidisse et dorso super fluctus edito vectavisse incolumique eum corpore et ornatu Taenarum in terram Laconicam devexisse.
§19.17
Tum Arionem prorsus ex eo loco Corinthum petivisse talemque Periandro regi, qualis delphino vectus fuerat, inopinanti sese optulisse eique rem, sicuti acciderat, narravisse.
§19.18
Regem istaec parum credidisse, Arionem, quasi falleret, custodiri iussisse, navitas inquisitos,
§19.19
ablegato Arione, dissimulanter interrogasse ecquid audissent in his locis unde venissent super Arione?
§19.20
Eos dixisse, hominem, cum inde irent, in terra Italia fuisse eumque illic bene agitare et studiis delectationibusque urbium florere atque in gratia pecuniaque magna opulentum fortunatumque esse.
§19.21
Tum inter haec eorum verba Arionem cum fidibus et indumentis cum quibus se in salum eiaculaverat extitisse,
§19.22
navitas stupefactos convictosque ire infitias non quisse.
§19.23
Eam fabulam dicere Lesbios et Corinthios atque esse fabulae argumentum, quod simulacra duo aenea ad Taenarum viserentur, delphinus vehens et homo insidens.
Tap any Latin word to look it up