§1
Sed cum legeris, adesto mihi adversum eos, qui, ut Iuvenalis ait, “Curios simulant et Bacchanalia vivunt,” ne fortasse mores meos spectent de carmine.
§2
“Lasciva est nobis pagina, vita proba,” ut Martialis dicit, meminerint autem, quippe eruditi, probissimo viro Plinio in poematiis lasciviam, in moribus constitisse censuram; prurire opusculum Sulpiciae, frontem caperare; esse Appuleium in vita philosophum, in epigrammatis amatorem; in praeceptis Ciceronis extare severitatem, in epistulis ad Caerelliam subesse petulantiam; Platonis Symposion composita in ephebos epyllia continere, nam quid Anniani Fescenninos, quid antiquissimi poetae Laevii Erotopaegnion libros loquar? quid Evenum, quem Menander sapientem vocavit? quid ipsum Menandrum? quid comicos omnes, quibus severa vita est et laeta materia? quid etiam Maronem Parthenien dictum causa pudoris, qui in octavo Aeneidos, cum describeret coitum Veneris atque Vulcani, atque αἰσχροσεμνίαν decenter immiscuit? quid? in tertio Georgicorum de summissis in gregem maritis nonne obscenam significationem honesta verborum translatione velavit? et si quid in nostro ioco aliquorum hominum severitas vestita condemnat, de Vergilio arcessitum sciat, igitur cui hic ludus noster non placet, ne legerit, aut cum legerit, obliviscatur, aut non oblitus ignoscat, etenim fabula de nuptiis est et, velit nolit, aliter haec sacra non constant.
Tap any Latin word to look it up