§1
Si tanta in terris moraretur fides, quanta merces eius expectatur in caelis, nulla omnino vestrum, sorores dilectissimae, ex quo deum vivum cognovisset, et de sua, id est de feminae conditione didicisset, laetiorem habitum, ne dicam gloriosiorem appetisset, ut non magis in sordibus ageret, et squalorem potius affectaret, ipsam se circumferens Evam lugentem et paenitentem, quo plenius id quod de Eva trahit (ignominiam dico primi delicti et invidiam perditionis humanae) omni satisfactionis habitu expiaret. In doloribus et anxietatibus paris, mulier, et ad virum tuum conversio tua, et ille dominatur tui. Et Evam te esse nescis? Vivit sententia dei super sexum istum in hoc saeculo; vivat et reatus necesse est. Tu es diaboli ianua, tu es arboris illius resignatrix tu es divinae legis prima desertrix, tu es quae eum suasisti quem diabolus aggredi non valuit. Tu imaginem dei, hominem, tam facile elisisti. Propter tuum meritum, id est mortem, etiam filius dei mori habuit: et adornari tibi in mente est super pelliceas tuas tunicas? Age nunc, si ab initio rerum et Milesi(??) oves tonderent, et Seres arbores nerent, et Tyrii tinguerent, et Phryges insuerent, et Babylonii intexerent, et margaritae canderent, et ceraunia coruscarent, si ipsum quoque aurum iam de terra cum cupiditate prodisset, si iam et speculo tantum mentiri liceret, et haec Eva concupiit de paradiso expulsa, iam mortua, opinor? Ergo nec nunc appetere debet aut nosse, si cupit reviviscere, quae nec habuerat nec noverat quando vivebat. Ideo omnia ista damnatae et mortuae mulieris impedimenta sunt, quasi ad pompam funeris constituta.
§2
Nam et illi qui ea constituerunt damnati in poenam mortis deputantur, illi scilicet angeli qui ad filias hominum de caelo ruerunt, ut haec quoque ignominia feminae accedat. Nam cum et materias quasdam bene occultas et artes plerasque non bene revelatas saeculo multo magis imperito prodidissent, siquidem et metallorum opera nudaverant et herbarum ingenia traduxerant et incantationum vires provulgaverant et omnem curiositatem usque ad stellarum interpretationem designaverant, proprie et quasi peculiariter feminis instrumentum istud muliebris gloriae contulerunt, lumina lapillorum quibus monilia variantur, et circulos ex auro quibus brachia artantur, et medicamenta ex fuco quibus lanae colorantur, et illum ipsum nigrum pulverem quo oculorum exordia producuntur. Haec qualia sunt, interim iam ex doctorum suorum qualitate et conditione pronuntiari potest, quod nihil ad integritatem peccatores, nihil ad castitatem adamatores, nihil ad timorem dei desertores spiritus aut monstrare potuerunt aut praestare. Si doctrinae dicendae sunt, mali magistri male docuerint necesse est; si mercedes pro libidine, nullius rei turpis merces decora est. Quid autem tanti fuit ista monstrare sicut conferre? utrumne mulieres sine materiis splendoris et sine ingeniis decoris placere non possent hominibus, quae adhuc incultae et incompositae et, ut ita dixerim, crudae ac rudes angelos moverant? anne sordidi et per gratuitum usum contumeliosi amatores viderentur, si nihil feminis in connubium allectis contulissent? Sed haec non capit aestimare. Nihil plus desiderare poterant quae angelos possidebant, magno scilicet nupserant. Enimvero qui utique interdum cogitabant unde cecidissent et post libidinum vaporata momenta caelum suspirabant, illud ipsum bonum feminarum naturalis decoris, ut causam mali, sic remuneraverunt, ne eis profuisset felicitas sua, sed ut devectae de simplicitate et sinceritate una cum ipsis in offensam dei pervenirent. Certi erant omnem et gloriam et ambitionem et affectionem per carnem placendi deo displicere. Hi sunt nempe angeli quos iudicaturi sumus, hi sunt angeli quibus in lavacro renuntiamus, haec sunt utique per quae ab homine iudicari meruerunt. Quid ergo faciunt apud iudices suos res eorum? quod est commercium damnaturis cum damnandis? opinor, quod Christo et Beliae. Qua constantia tribunal illud ascendimus decreturi adversus eos quorum munera appetimus? Nam et vobis eadem tunc substantia angelica repromissa, idem sexus qui et viris, eandem indicandi dignationem pollicetur. Nisi ergo hic iam praeiudicaverimus res eorum praedamnando quas in illis damnaturi sumus, illi potius nos iudicabunt atque damnabunt.
§3
Scio scripturam Enoch, quae hunc ordinem angelis dedit, non recipi a quibusdam, quia nec in armarium Iudaicum admittitur. Opinor, non putaverunt illam ante cataclysmum editam post eum casum orbis omnium rerum abolitorem salvam esse potuisse. Si ista ratio est, recordentur pronepotem ipsius Enoch fuisse superstitem cataclysmi Noë, qui utique domestico nomine et haereditaria traditione audierat et meminerat de proavi sui penes deum gratia et de omnibus praedicatis eius, cum Enoch filio suo Matusalae nihil aliud mandaverit, quam ut notitiam eorum posteris suis traderet. Igitur sine dubio potuit Noë in praedicationis delegatione successisse, vel quia et alias non tacuisset tam de dei conservatoris sui dispositione quam de ipsa domus suae gloria. Hoc si non tam expedite haberet, illud quoque assertionem scripturae illius tueretur. Proinde potuit abolefactam eam violentia cataclysmi in spiritu rursus reformare, quemadmodum et Hierosolymis Babylonia expugnatione deletis omne instrumentum Iudaicae litteraturae per Esdram constat restauratum. Sed cum Enoch eadem scriptura etiam de domino praedicarit, a nobis quidem nihil omnino reiciendum est quod pertineat ad nos. Et legimus omnem scripturam aedificationi habilem divinitus inspirari. A Iudaeis potest iam videri propterea reiecta, sicut et cetera fere quae Christum sonant. Nec utique mirum hoc, si scripturas aliquas non receperunt de eo locutas quem et ipsum coram loquentem non erant recepturi. Eo accedit, quod Enoch apud Iudam apostolum testimonium possidet.
§4
Nulla nunc muliebri pompae nota inusta sit praedamnationis de exitu auctorum. Nihil angelis illis imputetur praeter repudium caeli et matrimonium carnis: rerum ipsarum qualitates examinemus, ut consilia quoque concupiscentiae earum deprehendamus. Habitus feminae duplicem speciem circumfert, cultum et ornatum. Cultum dicimus quem mundum muliebrem vocant, ornatum, quem immundum muliebrem convenit dici. Ille in auro et argento et gemmis et vestibus deputatur, iste in cura capilli et cutis et earum partium corporis quae oculos trahunt. Alteri ambitionis crimen intendimus, alteri prostitutionis: ut iam hinc prospicias, dei ancilla, quid ex his disciplinae tuae conveniat, quae de diversis institutis censearis, scilicet humilitatis et castitatis.
§5
Aurum et argentum principes materiae cultus saecularis id sint necesse est unde sunt, terra scilicet, plane gloriosior, quoniam in maledictorum metallorum feralibus officinis poenali opera deplorata nomen terrae in igni reliquit, atque exinde de tormentis in ornamenta, de suppliciis in delicias, de ignominiis in honores metalli refuga mutatur. Sed et ferri et aeris et aliarum vilissimarum materiarum par conditio est, et terreni generis et metallici operis, quo nihilo generosior iudicari possit auri et argenti substantia penes naturam. Quod si de qualitate usus gloria est auro et argento, atquin magis ferro et aeri, quorum ita disposita est utensilitas, ut et proprias operas plures et necessariores exhibeant rebus humanis et nihilominus auri et argenti de suo vicem accommodent iustioribus causis. Nam et annuli ferro fiunt, quaedam esui et potui vascula ex aere adhuc servat memoria antiquitatis. Viderit, si etiam ad spurca instrumentis auri et argenti demens copia deservit. Certe nec ager auri opere paratur, nec navis argenti vigore contexitur. Nullum bidens aurum demergit in terram, nullus clavus argentum intimat tabulis. Taceo totius vitae necessitates ferro et aere innixas, cum ipsae illae divites mate riae, et de metallis refodiendae et in quocunque usu procuden dae, sine ferri et aeris operario vigore non possint. Iam igitur aestimandum est, unde obveniat tanta dignitas auro et argento, cum et consanguineis, quantum ad genus, et potioribus, quantum ad utensilitatem, materiis praeferantur.
§6
Sed et lapillos istos, qui cum auro superbiam iungunt, quid aliud interpreter, nisi lapillos et calculos et eiusdem terrae minutalia, nec tamen aut fundamentis demandandis aut parietibus moliendis aut fastigiis sustinendis aut tectis densandis necessaria? Solum hunc mulierum stuporem aedificare noverunt, quia tarde teruntur ut niteant, et subdole substruuntur ut floreant, et anxie forantur ut pendeant, et auro lenocinium mutuum praestant. Sed si quid de mari Britannico aut Indico ambitio piscatur, conchae genus est, non dico conchylio aut ostreo, sed nec peloride gratius de sapore. Ad hoc enim conchas noverim maris poma. Quod si concha illa aliquid intrinsecus pustulat, vitium magis eius debet esse quam gloria. Et licet margaritum vocetur, tamen aliud intellegendum quam conchae illius aliqua dura et rotunda verruca. Aiunt et de frontibus draconum gemmas erui, sicut et in piscium cerebris lapidositas quaedam est. Hoc quoque deerat Christianae, ut de serpente cultior fiat. Sic calcabit diaboli caput, dum de capite eius cervicibus suis aut ipsi capiti ornamenta struit?
§7
Haec omnia de raritate et peregrinitate sola gratiam possident. Denique intra terminos suos patrios non tanti habentur. Semper abundantia contumeliosa in semetipsam est. Apud barbaros quosdam, quia vernaculum est aurum et copiosum, auro vinctos in ergastulis habent, et divitiis malos onerant, tanto locupletiores, quanto nocentiores. Aliquando revera inventum est, quomodo et aurum non ametur. Gemmarum quoque nobilitatem vidimus Romae de fastidio Parthorum et Medorum ceterorumque gentilium suorum coram matronis erubescentem, nisi quod nec ad ostentationem fere habentur. Latent in cingulis smaragdi, et cylindros vaginae suae solus gladius sub sinu novit, et in peronibus uniones emergere de luto cupiunt. Nihil denique tam gemmatum habent, quam quod gemmatum esse non debet, si non comparet, aut ideo comparet, ut neglectum quoque ostendatur.
§8
Perinde et vestium de coloribus honorem servi etiam eorum terunt. Sed et parietes Tyriis et hyacinthinis et illis regiis velis, quae vos operose resoluta transfiguratis, pro pictura abutuntur. Vilior est apud illos purpura quam rubrica. Quis enim est vestium honor iustus de adulterio colorum iniustorum? Non placet deo quod non ipse produxit. Nisi si non potuit purpureas et a(??)rinas oves nasci iubere. Si potuit, ergo iam noluit; quod deus noluit, utique non licet fingi. Non ergo natura optima sunt ista quae a deo non sunt, auctore naturae. Sic a diabolo esse intelleguntur, ab interpolatore naturae. Alterius enim esse non possunt, si dei non sunt, quia aemuli sint necesse est, quae dei non sunt. Alius autem praeter diabolum et angelos eius aemulus dei non est. Ceterum si materiae ex deo sunt, non statim et huiusmodi fructus illarum in hominibus. Quaeritur et unde sint conchae, et qua dispositione decorent, et ubi speciem suam collocent. Nam et omnes istae profanae spectaculorum saecularium voluptates, sicut de illis suum volumen edidimus, ipsa etiam idololatria ex rebus dei constat. Non tamen ideo circi furoribus aut arenae atrocitatibus aut scenae turpitudinibus Christianum affici oportet, et quod et equum et pantheram et vocem homini deus dedit, sicut nec ideo idololatrian impune faciat Christianus, quia dei conditio est et tus et merum et ignis qui vescitur, et animalia quae victimae fiunt, cum et ipsa materia quae adoratur dei sit. Sic ergo et circa actum materiarum census a deo descendens propterea excusat, ut deo extraneum, ut reum scilicet gloriae saecularis?
§9
Nam ut quaedam rerum per singulas quasque terras et unamquamque regionem maris a deo distributa sunt invicem sibi peregrina, apud exteros mutuo rara, apud suos iure, si utique, vel negleguntur vel appetuntur, quia non tantus est in illis gloriae fervor, inter domesticos frigidae. Sed enim ex possessionum distributione, quam deus ut voluit ordinavit, raritas et peregrinitas apud extraneos semper gratiam inveniens de simplici causa non habendi quae deus alibi collocavit concupiscentiam concitat habendi. Ex hac vitium aliud extenditur, immoderate habendi. Quod etsi forte habendum sit, modus tamen debetur. Haec erit ambitio, unde et nomen eius interpretandum est, quod concupiscentia apud animum ambiente nascatur ad gloriae votum, grande scilicet votum, quod, ut diximus, non natura, nec veritas, sed vitiosa animi passio concupiscentia commendavit. Et alia vitia ambitionis et gloriae. Sic et pretia rebus inflammavit, ut se quoque accenderet. Nam tanto maior fit concupiscentia, quanto magno fecit quod concupivit. De brevissimis loculis patrimonium grande profertur. Uno lino decies sestertium inseritur. Saltus et insulas tenera cervix circumfert. Graciles aurium cutes kalendarium expendunt, et sinistra per singulos digitos de saccis singulis ludit. Hae sunt vires ambitionis, tantarum substantiarum usuram uno et muliebri corpusculo baiulare.
Tap any Latin word to look it up