Book 26
§1 Videte igitur, ne ille regna dispenset cuius est et orbis qui regnatur et homo ipse qui regnat, ne ille vices dominationum ipsis temporibus in saeculo ordinant qui ante omne tempus fuit et saeculum corpus temporum fecit, ne ille civitates extollat aut deprimat sub quo fuit sine civitatibus aliquando gens hominum.
§2 Quid erratis? prior est quibusdam deis suis silvestris Roma, ante regnavit quam tantum ambitum Capitolii extrueret. Regnaverant et Babylonii ante Pontifices, et Medi ante Quindecim viros, et Aegyptii ante Salios, et Assyrii ante Lupercos, et Amazones ante virgines vestales.
§3 Postremo si Romanae religiones regna praestant, nunquam retro Iudaea regnasset despectrix communium istarum divinitatum, cuius et deum victimis et templum donis et gentem foederibus aliquamdiu Romani honorastis, numquam dominaturi eius, si non deliquisset ultimo in Christum.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project

Tap any Latin word to look it up