Book 7
§1 Quaestori ulterior Hispania obuenit; ubi cum mandatu pr.praetoris iure dicundo conuentus circumiret Gadisque uenisset, animaduersa apud Herculis templum Magni Alexandri imagine ingemuit et quasi pertaesus ignauiam suam, quod nihil dum a se memorabile actum esset in aetate, qua iam Alexander orbem terrarum subegisset, missionem continuo efflagitauit ad captandas quam primum maiorum rerum occasiones in urbe.
§2 etiam confusum eum somnio proximae noctisnam uisus erat per quietem stuprum matri intulissecoiectores ad amplissimam spem incitauerunt arbitrium terrarum orbis portendi interpretantes, quando mater, quam subiectam sibi uidisset, non alia esset quam terra, quae omnium parens haberetur.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project

Tap any Latin word to look it up