Gadsden Classics
Home
Latin
Greek
Library
Vases
Education Map
Author Map
About
Statius
›
Thebaid VII-XII
Perseus Digital Library (placeholder)
EN
Lat
Orig
Statius
Thebaid VII-XII
§1.1
vir
bonus
et
sapiens
,
qualem
uix
repperit
unum
milibus
e
cunctis
hominum
consultus
Apollo
,
iudex
ipse
sui
totum
se
explorat
ad
unguem
,
quid
proceres
,
uanique
leuis
quid
opinio
uulgi
,
securus
,
mundi
instar
habens
,
teres
atque
rotundus
,
externae
ne
quid
labis
per
leuia
sidat
.
ille
diem
quam
longus
erit
sub
sidere
Cancri
,
quantaque
nox
tropico
se
porrigit
in
Capricorno
,
cogitat
et
iusto
trutinae
se
examine
pendit
,
ne
quid
hiet
,
ne
quid
protuberet
,
angulus
aequis
partibus
ut
coeat
,
nil
ut
deliret
amussis
,
sit
solidum
quodcumque
subest
nec
inania
subtus
indicet
admotus
digitis
pellentibus
ictus
,
non
prius
in
dulcem
declinans
lumina
somnum
omnia
quam
longi
reputauerit
acta
diei
.
quo
praetergressus
,
quid
gestum
in
tempore
,
quid
non
.
cur
isti
facto
decus
afuit
aut
ratio
illi
?
quid
mihi
praeteritum
,
cur
haec
sententia
sedit
quam
melius
mutare
fuit
?
miseratus
egentem
cur
aliquem
fracta
persensi
mente
dolorem
?
quid
uolui
quod
nolle
bonum
foret
?
utile
honesto
cur
malus
antetuli
?
num
dicto
aut
denique
uultu
perstrictus
quisquam
?
cur
me
natura
magis
quam
disciplina
trahit
?
sic
dicta
et
facta
per
omnia
ingrediensque
ortoque
a
uespere
cuncta
reuoluens
offensus
prauis
dat
palmam
et
praemia
rectis
.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
—
×
Tap any Latin word to look it up