Statius Thebaid (cont.)
EN Lat Orig
Thebaid (cont.)
§1.1 invideo uobis agri, formosaque prata, hoc formosa magis, mea quod formosa puella ex uobis tacite nostrum suspirat amorem. uos nunc illa uidet, uobis mea Lydia ludit, uos nunc alloquitur, uos nunc arridet ocellis, et mea summissa meditatur carmina uoce, cantat et interea mihi quae cantabat in aurem. inuideo uobis agri : discetis amare. o fortunati nimium multumque beati, in quibus illa pedis niuei uestigia ponet aut roseis digitis uiridem decerpserit uuam: dulci namque tumet nondum uitecula Baccho: aut inter uarios uenerem stipantia flores membra reclinarit temere atque illiserit herbam, et secreta meos furtim narrabit amores. gaudebunt siluae, gaudebunt mollia prata, et gelidi fontes, auiumque silentia fient. tardabunt riui lapsantes gurgite lymphae, dum mea iucundas exponat cura querelas. inuideo uobis agri: mea gaudia habetis, et uobis nunc est mea quae fuit ante uoluptas. at male tabescunt morientia membra dolore, et calor infuso decedit frigore mortis, quod mea non mecum domina est. non ulla puella doctior in terris fuit aut formosior; ac si fabula non uana est, tauro Ioue digna uel auro (Iuppiter auertas aurem) mea sola puella est. felix taure, pater magni gregis et decus, a te uaccula non umquam secreta cubilia captans frustra te patitur siluis mugire dolorem. et pater haedorum felix semperque beate siue petis montis praeruptos, saxa pererrans, siue tibi siluis noua pabula fastidire siue libet campis : tecum tua laeta capella est. et mas quodcumque est, illi sua femina iuncta interpellatos numquam plorauit amores. cur non et nobis facilis natura fuisset? cur ego crudelem patior tam saepe dolorem? sidera per uiridem redeunt cum pallida mundum, inque uicem Phoebae coiens atque aureus orbis, Luna, tuus tecum est: cur non est et mea mecum? Luna, dolor nosti quid sit : miserere dolentis. Phoebe, gerens in te laurus celebrauit amorem; et quae pompa deum, non siluis fama, locuta est? (omnia uos estis) secum sua gaudia gestat, aut insparsa uidet mundo: quae dicere longum est. aurea quin etiam cum saecula uoluebantur, condicio similisque foret mortalibus illis, haec quoque praetereo: notum Minoidos astrum, quaeque uirum uirgo, sicut captiua, secuta est. laedere, caelicolae, potuit uos nostra quid aetas, condicio nobis uitae quo durior esset? ausus ego primus castos uiolare pudores, sacratamque meae uittam temptare puellae, immatura mea cogor nece soluere fata? istius atque utinam facti mea culpa magistra prima foret: letum uita mihi dulcius esset, non mea, non ullo moreretur tempore fama, dulcia cum Veneris furatus gaudia primum dicerer, atque ex me dulcis foret orta uoluptas. nam mihi non tantum tribuerunt impia uota, auctor ut occulti noster foret error amoris. Iuppiter ante sui semper mendacia factus, cum Iunone, prius coniunx quam dictus uterque est, gaudia libauit dulcem furatus amorem. et moechum tenera gauisa est laedere in herba purpureos flores, quos insuper accumbebat, clam dea formoso supponens gaudia collo. tum credo fuerat Mauors distentus in armis: nam certe Vulcanus opus faciebat, et illi tristi turpabat malam fuligine barba. non Aurora nouos etiam plorauit amores, atque rubens oculos roseo celauit amictu? talia caelicolae. numquid minus aurea promo? ergo quod deus atque heros, cur non minor aetas? infelix ego, non illo qui tempore natus quo facilis natura fuit. sors o mea laeua nascendi, miserumque genus, quoi sera libido est! tantam, uita, meae cortis fecere rapinam, ut maneam quod uix oculis cognoscere possis.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project

Tap any Latin word to look it up