§1.1
etsi me uario iactatum laudis amore irritaque expertum fallacis praemia uulgi Cecropius suauis exspirans hortulus auras florentis uiridi sophiae complectitur umbra, tum ea quaeret eo dignum sibi quaerere carmen, longe aliud studium atque alios accincta labores altius ad magni suspendit sidera mundi et placitum paucis ausa est ascendere collem; non tamen absistam coeptum detexere munus, in quo iure meas utinam requiescere Musas et leuiter blandum liceat deponere amorem. quod si mirificum sophiae genus omne secutum (mirificum sed enim, modo sit tibi uelle libido), si me iam summa sapientia pangeret arce, quattuor antiquis heredibus edita consors, unde hominum errores longe lateque per orbem despicere atque humilis possem contemnere curas; non ego te talem uenerarer munere tali, non equidem, quamuis interdum ludere nobis et gracilem molli liceat pede claudere uersum; sed magno intexens, si fas est dicere, peplo, qualis Erectheis olim portatur Athenis, debita cum castae soluuntur uota Mineruae tardaque confecto redeunt quinquennia lustro, cum leuis alterno Zephyrus concrebruit Euro et prono grauidum prouexit pondere currum. felix illa dies, felix et dicitur annus, felices qui talem annum uidere diemque. ergo Palladiae texuntur in ordine pugnae, magna Giganteis ornantur pepla tropaeis, horrida sanguineo pinguntur proelia cocco. additur aurata deiectus cuspide Typhon, qui prius Ossaeis consternens aethera saxis Emathio celsum duplicarat uertice Olympum. tale deae uelum sollemni tempore portant, tali te uellem, iuuenum doctissime, ritu purpureos inter solis et candida lunae sidera, caeruleis orbem pulsantia bigis, naturae rerum magnis intexere chartis, aeternum ut sophiae coniunctum carmine nomen nostra tuum senibus loqueretur pagina saeclis. sed quoniam ad tantas nunc primum nascimur artis, nunc primum teneros firmamus robore neruos: haec tamen interea quae possumus, in quibus aeui prima rudimenta et iuuenes exegimus annos, accipe dona meo multum uigilata labore promissa atque diu iam tandem exordia . . impia prodigiis ut quondam exterrita mollis Scylla nouos auium sublimis in aere coetus uiderit et tenui conscendens aethera penna caeruleis sua tecta super uolitauerit alis, hanc pro purpureo poenam scelerata capillo pro patris soluens excisa et funditus urbe. complures illam magni, Messalla, poetae (nam uerum fateamur, amat Polyhymnia uerum) longe alia perhibent mutatam membra figura Scyllaeum monstro saxum infestante uocari. illam esse aerumnis quam saepe legamus Vlixi candida succinctam latrantibus inguina monstris Dulichias uexasse rates et gurgite in alto deprensos nautas canibus lacerasse marinis. sed neque Maeoniae patiuntur credere chartae nec malus istorum dubiis erroribus auctor. namque alias alii uulgo finxere puellas quae Colophoniaco Scyllae dicuntur Homero. ipse Crataein ait matrem; sed siue Hecateis, siue illam monstro genuit grauena biformi, siue est neutra parens, atque hoc in carmine toto inguinis est uitium et Veneris descripta libido; siue etiam iactis speciem mutata uenenis infelix uirgo (quid enim commiserat illa? ipse pater nudam saeua complexus harena coniugium castae uiolauerat Amphitrites: at tamen exegit longo post tempore poenas, ut cum cura suae ueheretur coniugis alto ipsa trucem multo misceret sanguine pontum: seu uero, ut perhibent, forma cum uinceret omnis et cupidos quaestu passim popularet amantis, piscibus haec canibusque malis uallata repente horribilis circum uidit se sistere formas. heu quotiens mirata nouos expalluit artus, ipsa suos quotiens heu pertimuit latratus! ausa quod est mulier numen fraudare deorum et dictam Veneri uoto interuertere poenam, quam mala multiplici iuuenum quod saepta caterua dixerat atque animo meretrix iactata ferarum, infamem tali merito rumore fuisse docta Palaepaphiae testatur uoce Pachynus. quidquid et ut quisque est tali de clade locutus, somnia sunt: potius liceat notescere Cirin, atque unam ex multis Scyllam non esse puellis. quare, quae cantus meditanti mittere certos magna mihi cupido tribuistis praemia, diuae Pierides, quarum castos aluaria postis munere saepe meo inficiunt, foribusque hyacinthi deponunt flores aut suaue rubens narcissus aut crocus alterna coniungens lilia calta, sparsaque liminibus floret rosa, nunc age, diuae, praecipue nostro nunc aspirate labori atque nouum aeterno praetexite honore uolumen. Sunt Pandioniis uicinae sedibus urbes Actaeos inter collis et candida Thesei purpureis late ridentia litora conchis, quarum non ulli fama concedere digna stat Megara Actaei quondam munita labore Alcathoi Phoebique; deus namque adfuit illi; unde etiam citharae uoces imitatus acutas saepe lapis recrepat Cyllenia murmura pulsus et ueterem sonitu Phoebi testatur amorem. hanc urbem ante alios qui tunc florebat in armis fecerat infestam populator remige Minos, hospitio quod se Nisi Polyidos auito Carpathium fugiens et flumina Caeratea texerat. hunc bello repetens Gortynius heros Attica Cretaea sternebat rura sagitta. sed neque tunc ciuis neque tunc rex ipse ueretur infesto ad muros uolitantis agmine turmas icere et indomitas uirtute retundere mentes, responsum quoniam satis est meminisse deorum. nam capite ab summo regis, mirabile dictu, candida caesarie frondebant tempora lauro, et roseus medio surgebat uertice crinis. cuius quam seruata diu natura fuisset, tam patriam incolumem Nisi regnumque futurum, concordes stabili firmarunt numine Parcae. ergo omnis caro residebat cura capillo, aurea sollemni comptum quem fibula ritu morsilis et tereti nectebant dente cicadae. Nec uero haec uobis custodia uana fuisset, nec fuerat, ni Scylla nouo correpta furore, Scylla, patris miseri patriaeque inuenta sepulcrum, o nimium cupidis Minoa inhiasset ocellis. sed malus ille puer, quem nec sua flectere mater iratum potuit, quem nec pater atque auus idem Iuppiter (ille etiam Poenos domitare leones, et ualidas docuit uiris mansuescere tigris, ille etiam diuos, hominessed dicere magnum est), idem tum tristis acuebat paruulus iras Iunonis magnae, cuius (periuria diuae olim, sed meminere diu) periura puella non ulli licitam uiolauerat inscia sedem, dum sacris operata deae lasciuit et extra procedit longe matrum comitumque cateruam, suspensam gaudens in corpore ludere uestem et tumidos agitante sinus aquilone relaxans. necdum etiam castos gustauerat ignis honores, necdum sollemni lympha perfusa sacerdos pallentis foliis caput exornarat oliuae, cum lapsa e manibus fugit pila, quoque relapsa est, procurrit uirgo. quod uti ne prodita ludo auratam gracili soluisses corpore pallam! omnia quae retinere gradum cursusque morari possent, o tecum uellem tua semper haberes! non umquam uiolata manu sacraria diuae iurando infelix nequiquam iure piasses. etsi quis nocuisse tibi periuria credat? causa pia est: timuit fratri te ostendere Iuno. at leuis ille deus, cui semper ad ulciscendum quaeritur ex omni uerborum iniuria dicto, aurea fulgenti depromens tela pharetra (heu nimium terret, nimium tirintia uisu) uirginis in tenera defixerat omnia mente. Quae simul ac uenis hausit sitientibus ignem et ualidum penitus concepit in ossa furorem, saeua uelut gelidis Edonum Bistonis oris ictaue barbarico Cybeles antistita buxo, infelix uirgo tota bacchatur in urbe, non storace Idaeo fraglantis picta capillos, coccina non teneris pedibus Sicyonia seruans, non niueo retinens bacata monilia collo. multum illi incerto trepidant uestigia cursu. saepe redit patrios ascendere perdita muros aeriasque facit causam se uisere turris; saepe etiam tristis uoluens in nocte querelas sedibus ex altis caeli speculatur amorem, castraque prospectat crebris lucentia flammis. nulla colum nouit, carum non respicit aurum, non arguta sonant tenui psalteria chorda, non Libyco molles plauduntur pectine telae. nullus in ore rubor : ubi enim rubor, obstat amori. atque ubi nulla malis reperit solacia tantis, tabidulamque uidet labi per uiscera mortem, quo uocat ire dolor, subigunt quo tendere fata, fertur et horribili praeceps impellitur oestro, ut patris a demens crinem de uertice caesum furtimque arguto detonsum mitteret hosti. namque haec condicio miserae proponitur una, siue illa ignoransquis non bonus omnia malit credere, quam tanto sceleris damnare puellam? heu tamen infelix: quid enim imprudentia prodest? Nise pater, cui direpta crudeliter urbe uix erit una super sedes in turribus altis, fessus ubi exstructo possis considere nido, tu quoque auis moriere : dabit tibi filia poenas. gaudete o celeres, subnisae nubibus altis, quae mare, quae uiridis siluas lucosque sonantis incolitis, gaudete, uagi laris ante uolucres, uosque adeo humanos mutatae corporis artus, uos o crudeli fatorum lege, puellae Dauliades, gaudete: uenit carissima uobis cognatos augens reges numerumque suorum Ciris et ipse pater, uos o pulcherrima quondam corpora, caeruleas praeuertite in aethera nubes, qua nouus ad superum sedes haliaetos et qua candida concessos ascendat Ciris honores. Iamque adeo dulci deuinctus lumina somno Nisus erat, uigilumque procul custodia primis excubias foribus studio iactabat inani, cum furtim tacito descendens Scylla cubili auribus arrectis nocturna silentia temptat et pressis tenuem singultibus aera captat. tum suspensa leuans digitis uestigia primis progreditur ferroque manus armata bidenti euolat: at demptae subita in formidine uires: caeruleas sua furta prius testatur ad umbras. nam qua se ad patrium tendebat semita limen, uestibulo in thalami paulum remoratur et alte suspicit ad gelidi nutantia sidera mundi, non accepta piis promittens munera diuis. Quam simul OgygiiPhoenicis filia Carme surgere sensit anus, sonitum nam fecerat illi marmoreo aeratus stridens in limine cardo, corripit extemplo fessam languore puellam, et simul 'o nobis sacrum caput' inquit 'alumna, non tibi nequiquam uiridis per uiscera pallor aegrotas tenui suffundit sanguine uenas, nec leuis hoc faceres, neque enim pote, cura subegit, aut fallor: quod ut o potius, Ramnusia, fallar! nam qua te causa nec dulcis pocula Bacchi nec grauidos Cereris dicam contingere fetus? qua causa ad patrium solam uigilare cubile, tempore quo fessas mortalia pectora curas, quo rapidos etiam requiescunt flumina cursus? dic age nunc miserae saltem, quod saepe petenti iurabas nihil esse mihi, cum maesta parentis formosos circum uirgo morerere capillos. ei mihi, ne furor ille tuos inuaserit artus, ille Arabae Myrrhae quondam qui cepit ocellos, ut scelere infando (quod nec sinat Adrastea) laedere utrumque uno studeas errore parentem! quod si alio quouis animi iactaris amore, (nam te iactari, non est Amathusia nostri tam rudis ut nullo possim cognoscere signo,) si concessus amor noto te macerat igne: per tibi Dictynae praesentia numina iuro, prima deum dulcem mihi te quae donat alumnam, omnia me potius digna atque indigna laborum milia uisuram, quam te tam tristibus istis sordibus et scora patior tabescere tali.' Haec loquitur, mollique ut se uelarat amictu, frigidulam iniecta circumdat ueste puellam, quae prius in tenui fuerat succincta crocota. dulcia deinde genis rorantibus oscula figens persequitur miserae causas exquirere tabis, nec tamen ante ullas patitur sibi reddere uoces, marmoreum tremebunda pedem quam rettulit intra. illa autem 'quid enim me' inquit 'nutricula torques? quid tantum properas nostros nouisse furores? non ego consueto mortalibus uror amore, nec mihi notorum deflectunt lumina uultus, nec genitor cordi est: ultro namque odimus omnis. nil amat hic animus, nutrix, quod oportet amari, in quo falsa tamen lateat pietatis imago, sed media ex acie mediisque ex hostibus. heu heu quid dicam, quoue aegra malum hoc exordiar ore? dicam equidem, quoniam tu me quid dicere, nutrix, non sinis? extremum hoc munus morientis habeto. ille, uides, nostris qui moenibus assidet hostis, quem pater ipse deum sceptri donauit honore, cui Parcae tribuere nec ullo uulnere laedi, (dicendum est, frustra circum uehor omnia uerbis) ille mea, ille idem oppugnat praecordia Minos. quod per te diuum crebros testamur amores, perque tuum memori ductum mihi pectus alumnae, ut me si seruare potes, nec perdere malis. sin autem optatae spes est incisa salutis, ne mihi quam merui inuideas, nutricula, mortem. nam nisi te nobis malus o malus, optima Carme, ante hunc conspectum casusue deusue tulisset, aut ferro hoc' (aperit ferrum quod ueste latebat) 'purpureum patris dempsissem uertice crinem, aut mihi praesenti peperissem uulnere letum.' Vix haec ediderat cum clade exterrita tristi intonsos multo deturpat puluere crinis et grauiter questu Carme complorat anili. 'o mihi nunc iterum crudelis reddite Minos, o iterum nostrae Minos inimice senectae, semper ut aut olim natae te propter eundem, aut Amor insanae luctum portauit alumnae! ten ego tam longe capta atque auecta nequiui, tam graue seruitium, tam duros passa labores, effugere, o bis iam exitium crudele meorum? iam iam nec nobis aequo senioribus ullum uiuere uti cupiam uiuit genus. ut quid ego amens te erepta, o Britomarti, meae spes una salutis, te, Britomarti, diem potui producere uitae? atque utinam celeri ne tantum grata Dianae uenatus esses uirgo sectata uirorum, Gnosia neu Partho contendens spicula cornu Dictaeas ageres ad gramina nota capellas! numquam tam obnixe fugiens Minois amores praeceps aerii specula de montis ibi isses unde alii fugisse ferunt, et numen Aphaeae uirginis assignant, alii, quo notior esses, Dictynam dixere tuo de nomine Lunam. sint haec uera uelim: mihi certe, nata, peristi: numquam ego te summo uolitantem uertice montis Hyrcanos inter comites agmenque ferarum conspiciam nec te redeuntem amplexa tenebo. uerum haec tum nobis grauia atque indigna fuere tum, mea alumna, tui cum spes integra maneret, et uox ista meas nondum uiolauerat auris. ten etiam fortuna mihi crudelis ademit, ten, quae sola meae uiuendi causa senectae? saepe tuo dulci nequiquam capta sopore, cum premeret natura, mori me uelle negaui, ut tibi Corycio glomerarem flammea luto. quo nunc me, infelix, aut quae me fata reseruant? an nescis, qua lege patris de uertice summo edita candentis praetexat purpura canos. quae tenuis patrio praes sit suspensa capillo? si nescis, aliquam possum sperare salutem, inscia quandoquidem scelus es commenta nefandum. sin est quod metuo, per te, mea alumna, tuumque expertum multis miserae mihi rebus amorem, perdere saeua precor per flumina te Ilythyiae, ne tantum in facinus tam nulla mente sequaris. non ego te incepto, fieri quod non pote, conor flectere amore, neque est cum dis contendere nostrum; sed patris incolumi potius denubere regno atque aliquos tamen esse uelis tibi, alumna, penatis hoc unum exitio docta atque experta monebo. quod si non alia poteris ratione parentem flectere (sed poteris: quid enim non unica possis?) tu potius tamen ista, pio cum iure licebit, cum facti causam tempusque doloris habebis, tunc potius conata tua atque incepta referto, meque deosque tibi comites, mea alumna, futuros polliceor: nihil est, quod texitur ordine, longum.' His ubi sollicitos animi releuauerat aestus uocibus et blanda pectus spe luserat aegrum, paulatim tremebunda genis obducere uestem uirginis et placidam tenebris captare quietem, inuerso bibulum restinguens lumen oliuo, incipit, ad crebrosque insani pectoris ictus ferre manum, assiduis mulcens praecordia palmis. noctem illam sic maesta super morientis alumnae frigidulos cubito subnisa pependit ocellos. Postera lux ubi laeta diem mortalibus almum, et gelida (uenientis enim) quatiebat ab Oeta quem pauidae alternis fugitant optantque puellae, Hesperium uitant, optant ardescere Eoum, praeceptis paret uirgo nutricis et omnis undique conquirit nubendi sedula causas. temptantur patriae summissis uocibus aures, laudanturque nouae pacis bona: multus inepto uirginis insolitae sermo nouus errat in ore. nunc tremere instantis belli certamina dicit, communemque timere deum; nunc regis amicis, iamque ipsi uerita est: orbum flet maesta parentem, cum Ioue communis qui non dat habere nepotes. nunc etiam conficta dolo mendacia turpi inuenit et diuum terret formidine ciuis. nunc alia ex aliis (nec desunt) omina quaerit. quin etiam castos ausa est corrumpere uates, ut, cum caesa pio cecidisset uictima ferro, esset qui generum Minoa auctoribus extis iungere et ancipitis suaderet tollere pugnas. At nutrix patula componens sulpura testa narcissum casiamque herbas contundit olentis, terque nouena ligans triplici diuersa colore fila, 'ter in gremium mecum' inquit 'despue, uirgo, despue ter uirgo: numero deus impare gaudet.' inde Ioui magno geminans furialia sacra, sacra nec Idaeis anubus nec cognita Grais, pergit, Amyclaeo spargens altaria thallo, regis Iolciacis animum defigere uotis. uerum ubi nulla mouet stabilem fallacia Nisum, nec possunt homines nec possunt flectere diui, (tanta est in paruo fiducia crine cauendi) rursus ad inceptum sociam se iungit alumnae, purpureumque parat rursus tondere capillum, tam longo quod iam captat succurrere amori. non minus illa tamen Rhauci quod moenia crescant, gaudeat, et cineri patria est iucunda sepulto. Ergo metu capiti Scylla est inimica paterno: tum coma Sidonio florens deciditur ostro, tum capitur Megara et diuum responsa probantur, tum suspensa nouo ritu de nauibus altis per mare caeruleum trahitur Niseia uirgo. complures illam nymphae mirantur in undis, miratur pater Oceanus et candida Tethys et cupidas secum rapiens Galatea sorores. illa etiam iunctis magnum quae piscibus aequor et glauco bipedum curru metitur equorum, Leucothea, paruusque dea cum matre Palaemon, illi etiam alternas sortiti uiuere luces, cara Iouis suboles, magnum Iouis incrementum, Tyndaridae niueos mirantur uirginis artus. has adeo uoces atque haec lamenta per auras fluctibus in mediis questu uoluebat inani, ad caelum infelix ardentia lumina tendens, lumina, nam teneras arcebant uincula plantas: 'supprimite o paulum turbati flamina uenti, dum queror et diuos, quamquam nil testibus illis profeci, extrema moriens tamen alloquor hora. uos ego, uos adeo, uenti, testabor, et aurae, uos, o numantina si qui de gente uenitis, cernitis? illa ego sum cognato sanguine uobis, Scylla (quod o salua liceat te dicere, Procne) illa ego sum, Nisi pollentis filia quondam, certatim ex omni petiit quam Graecia regno, qua curuus terras amplectitur Hellespontus. illa ego sum, Minos, sacrato foedere coniunx dicta tibi: tamen haec etsi non accipis, audis. uinctane tam magni tranabo gurgitis undas? uincta tot assiduas pendebo ex ordine luces? non equidem me alio possum contendere dignam supplicio, quod sic patriam carosque penatis hostibus immitique addixi ignara tyranno. uerum istaec, Minos, illos scelerata putaui, si nostra ante aliquis nudasset foedera casus, facturos, quorum direptis moenibus urbis o ego crudelis flamma delubra petiui. te uero uictore prius uel sidera cursus mutatura suos quam te mihi talia captae facturum metui. iam iam scelus omnia uincit. ten ego plus patrio dilexi perdita regno? ten ego? nec mirum; uultu decepta puella ut uidi, ut perii, ut me malus abstulit error. non equidem ex isto speraui corpore posse tale malum nasci, formae quae sidere fallor. me non deliciis commouit regia diues, curalio diues fragili et lacrimoso electro, me non florentes aequali corpore nymphae, non metus incendens potuit retinere deorum. omnia uicit amor: quid enim non uinceret ille? non mihi iam pingui sudabunt tempora myrrha, pronuba nec castos accendet pinus honores, nec Libys Assyrio sternetur lectulus ostro. magna queror: ne tu illa quidem communis alumna omnibus iniecta, tellus, tumulabis harena. men inter matres ancillarisque maritas, men alias inter famularum munere fungi, coniugis atque tuae, quaecumque erit illa, beatae non licuit grauidos penso deuoluere fusos? at belli saltem captiuam lege necasses! iam fessae tandem fugiunt de corpore uires, et caput inflexa lentum ceruice recumbit, marmorea adductis liuescunt bracchia nodis. aequorei pristes, immania corpora ponti, undique conueniunt, et glauco in gurgite circum uerbere caudarum atque oris minitantur hiatu. iam tandem casus hominum, iam respice, Minos! sit satis hoc, tantum Scyllam uidisse malorum. uel fato fuerit nobis haec debita pestis, uel casu incerto, merita uel denique culpa: omnia nam potius quam te fecisse putabo.' Labitur interea resoluta ab litore classis, magna repentino sinuantur lintea coro. flectitur in uiridi remus sale, languida fessae uirginis in cursu moritur querimonia longo. deserit angustis inclusum faucibus Isthmon, Cypselidae magni florentia regna Corinthi; praeterit abruptas Scironis protinus arces, infestumque suis dirae testudinis exit spelaeum, multoque cruentas hospite cautes. iamque adeo tutum longe Piraeea cernit, et notas secum heu frustra respectat Athenas. iam procul e fluctu Salaminia respicit arua florentisque uidet iam Cycladas : hinc uenus illi sinius, hinc statio contra patet Hermionea. linquitur ante alias longe gratissima Delos Nereidum matri et Neptuno Aegaeo. prospicit incinctam spumanti litore Cythnum, marmoreamque Paron, uiridemque adlapsa Donysam, Aeginamque simul salutiferamque Seriphum. fertur et incertis iactatur ad omnia uentis, cumba uelut, magnas sequitur cum paruula classis, Afer et hiberno bacchatur in aequore turbo. donec tale decus formae uexarier undis non tulit ac miseros mutauit uirginis artus caeruleo pollens coniunx Neptunia regno. sed tamen aeternum squamis uestire puellam infidosque inter teneram committere pisces non statuit (nimium est auidum pecus Amphitrites): acriis potius sublimem sustulit alis, esset ut in terris facti de nomine Ciris, Ciris Amyclaeo formosior ansere Ledae. hic uelut in niueo tenera est cum primitus ouo effigies animantis et internodia membris imperfecta nouo fluitant concreta calore, sic liquido Scyllae circumfusum aequore corpus semiferi incertis etiam nunc partibus artus undique mutabant atque undique mutabantur. oris honos primum et multis optata labella et patulae frontis species concrescere in unum coepere et gracili mentum producere rostro. tum qua se medium capitis discrimen agebat, ecce repente uelut patrios imitatus honores puniceam concussit apex in uertice cristam, at mollis uarios intexens pluma colores marmoreum uolucri uestiuit tegmine corpus, lentaque perpetuas fuderunt bracchia pennas. inde alias partes minioque infecta rubenti crura nouam maciesque obduxit squalida pellem, et pedibus teneris unguis adfixit acutos. et tamen hoc demum miserae succurrere pacto uix fuerat placida Neptuni coniuge dignum. numquam illam post haec oculi uidere suorum purpureas flauo retinentem uertice uittas, non thalamus Syrio fraglans accepit amomo, nullae illam sedes: quid enim cum sedibus illi? quae simul ut sese cano de gurgite uelox cum sonitu ad caelum stridentibus extulit alis et multum late dispersit in aequora rorem, infelix uirgo nequiquam a morte recepta incultum solis in rupibus exigit aeuum, rupibus et scopulis et litoribus desertis. nec tamen hoc ipsum poena sine: namque deum rex omnia qui imperio terrarum milia uersat, commotus talem ad superos uolitare puellam, cum pater exstinctus caeca sub nocte lateret, illi pro pietate sua (nam saepe uigentum sanguine taurorum supplex resperserat aras, saepe deum largo decorarat munere sedes) reddidit optatam mutato corpore uitam, fecitque in terris haliaetos ales ut esset: quippe aquilis semper gaudet deus ille coruscis. huic uero miserae, quoniam damnata deorum iudicio natique et coniugis ante fuisset, infesti apposuit odium crudele parentis. namque ut in aetherio signorum munere praestans, unum quem duplici stellarum sidere uidi, Scorpios alternis clarum fugat Oriona; sic inter sese tristis haliaetos iras et ciris memori seruant ad saecula fato. quacumque illa leuem fugiens secat aethera pennis, ecce inimicus atrox magno stridore per auras insequitur Nisus; qua se fert Nisus ad auras, illa leuem fugiens raptim secat aethera pennis.
Tap any Latin word to look it up