Statius Silvae II
EN Lat Orig
Silvae II
§1.1 defleram iuuenis tristi modo carmine fata. sunt etiam merito carmina danda seni: ut iuuenis deflendus enim tam candidus, et tam longius annoso uiuere dignus auo. inreligata ratis, numquam defessa carina, it, redit in uastos semper onusta lacus. illa rapit iuuenes prima florente iuuenta, non oblita tamen sed repetitque senes. nec mihi, Maecenas, tecum fuit usus amici. Lollius hoc ergo conciliauit opus. fidus erat uobis nam propter Caesaris arma Caesaris et similem propter in arma fidem. regis eras, Etrusce, genus : tu Caesaris alti dextera, Romanae tu uigil urbis eras. omnia cum posses tanto tam carus amico, te sensit nemo posse nocere tamen. Pallade cum docta Phoebus donauerat artis, tu decus et laudes huius et huius eras. uincit uulgaris, uincit Berytus harenas, litore in extremo quas simul unda mouet. quod discinctus eras, animo quoque, carpitur unum : diluis hoc nimia simplicitate tua. sic illi uixere, quibus fuit aurea Virgo, quae bene praecinctos postmodo pulsa fugit. liuide, quid tandem tunicae nocuere solutae? aut tibi uentosi quid nocuere sinus? num minus Vrbis erat custos et Caesaris obses? num tibi non tutas fecit in Vrbe uias? nocte sub obscura quis te spoliauit amantem? quis tetigit ferro durior ipse latus? maius erat potuisse tamen nec uelle triumphos, maior res magnis abstinuisse fuit. maluit umbrosam quercum nymphasque cadentis paucaque pomosi iugera certa soli. Pieridas Phoebumque colens in mollibus hortis sederat argutas garrulus inter auis. marmora Maeonii uincent monumenta libelli, uiuitur ingenio, cetera mortis erunt. quid faceret? defunctus erat comes impiger idem miles et Augusti fortiter usque pius. illum piscosi uiderunt saxa Pelori ignibus hostilis reddere ligna ratis. puluere in Emathio fortem uidere Philippi. tam non ille tener, tam grauis hostis erat! cum freta Niliacae texerunt lata carinae, fortis erat circa, fortis et ante ducem; militis Eoi fugientia terga secutus, territus ad Nili dum fugit ille caput. pax erat: haec illos laxarant otia cultus. omnia uictores Marte sedente decent. Actius ipse lyram plectro percussit eburno, postquam uictrices conticuere tubae. hic modo miles erat, ne posset femina Romam dotalem stupri turpis habere sui. hic tela in profugos (tantum curuauerat arcum) misit ad extremos exorientis equos. Bacche, coloratos postquam deuicimus Indos, potasti galea dulce iuuante merum, et tibi securo tunicae fluxere solutae; te puto purpureas tunc habuisse duas. sum memor, et certe memini, sic ducere thyrsos bache purpurea candidiora niue. et tibi thyrsus erat gemmis ornatus et auro, serpentes hederae uix habuere locum. argentata tuos etiam talaria talos uinxerunt certe, nec puto, Bacche, negas. mollius es solito mecum tum multa locutus, et tibi consulto uerba fuere noua. impiger Alcide, multo defuncte labore, sic memorant curas te posuisse tuas, sic te cum tenera multum lusisse puella, oblitum Nemeae iamque, Erymanthe, tui. ultra numquid erat? torsisti pollice fusos. lenisti morsu leuia fila parum: percussit crebros te propter Lydia nodos, te propter dura stamina rupta manu; Lydia te tunicas iussit lasciua fluentis inter lanificas ducere saepe suas. claua torosa tua pariter cum pelle iacebat, quam pede suspenso percutiebat Amor. quis fore credebat, premeret cum iam impiger infans hydros ingentis uix capiente manu, cumue renascentem meteret uelociter hydram, frangeret immanis uel Diomedis equos, uel tribus aduersis communem fratribus aluum et sex aduersas solus in arma manus? fudit Aloidas postquam dominator Olympi, dicitur in nitidum procubuisse diem, atque aquilam misisse suam, quae quaereret, ecqui posset amaturo signa referre Ioui. ualle sub Idaea tum te, formose sacerdos, inuenit et presso molliter ungue rapit. sic est. uictor amet, uictor potiatur in umbra, uictor odorata dormiat inque rosa. uictus aret uictusque metat, metus imperet illi, membra nec in strata sternere discat humo. tempora dispensant usus et tempora cultus; haec homines, pecudes, haec moderantur auis. lux est, taurus arat; nox est, requiescit; arator liberat emerito feruida colla boui. conglaciantur aquae, scopulis se condit hirundo; uerberat egelidos garrula uere lacus. Caesar amicus erat; poterat uixisse solute, cum iam Caesar idem, quod cupiebat, erat. indulsit merito. non est temerarius ille. uicimus. Augusto iudice dignus erat. Argo saxa pauens postquam Scylleia legit Cyaneosque metus, iam religanda ratis, uiscera dissecti mutauerat arietis agno Aeetis, sucis omniperita suis. his te, Maecenas, iuuenescere posse decebat; haec utinam nobis Colchidos herba foret! redditur arboribus florens reuirentibus aetas: ergo non homini, quod fuit ante, redit? uiuacisque magis ceruos decet esse pauentis, si quorum in torua cornua fronte rigent? uiuere cornices multos dicuntur in annos: cur nos angusta condicione sumus? pascitur Aurorae Tithonus nectare coniunx, atque ita iam tremulo nulla senecta nocet. ut tibi uita foret semper medicamine sacro, te uellem Aurorae complacuisse uirum! illius aptus eras croceo recubare cubili, et, modo puniceum rore lauante torum, illius aptus eras roseas adiungere bigas, tu dare purpurea lora regenda manu, tu mulcere iubam, cum iam torsisset habenas procedente die respicientis equi. quaesiuere chori iuuenum sic Hesperon illum, quem nexum medio soluit in igne Venus, quem nunc in fuscis placida sub nocte nitentem Luciferum contra currere cernis equis. hic tibi Corycium, casias hic donat olentis, hic e palmiferis balsama missa iugis. nunc pretium candoris habes, nunc redditus umbris: te sumus obliti decubuisse senem. ter Pylium fleuere sui, ter Nestora canum, dicebantque tamen non satis esse senem. Nestoris annosi uicisses saecula, si me dispensata tibi stamina nente forent. nunc ego quid possum? tellus leuis ossa teneto, pendula librato pondus et ipsa tuum. semper serta tibi dabimus, tibi semper odores, non umquam sitiens, florida semper eris. sic est Maecenas fato ueniente locutus, frigidus et iamiam cum moriturus erat. Men, inquit, iuuenis primaeui, Iuppiter, ante angustam Drusi non cecidisse diem! pectore maturo fuerat puer, integer aeuo, et magnum magni Caesaris illud opus. discidio uellemque priusnon omnia dixit: inciditque pudor, quae prope dixit amor. sed manifestus erat: moriens quaerebat amatae coniugis amplexus, oscula, uerba, manus. si tamen hoc satis est, uixi, te, Caesar, amico, et morior, dixit, dum moriorque sat est! mollibus ex oculis aliquis tibi procidet umor, cum dicar subita uoce fuisse tibi. hoc mihi contingat, iaceam tellure sub aequa. nec tamen hoc ultra te potuisse uelim, sed meminisse uelim. uiuam sermonibus illic, semper ero, semper si meminisse uoles. et decet et certe uiuam tibi semper amore, nec tibi qui moritur desinit esse tuus. ipse ego, quidquid ero, cineres interque fauillas, tum quoque non potero non memor esse tui. exemplum uixi te propter molle beate unus Maecenas teque ego propter eram. arbiter ipse fui: uolui quod contigit esse, pectus eram uere pectoris ipse tui. uiue diu, mi care senex, pete sidera sero: est opus hoc terris, te quoque uelle decet. et tibi succrescant iuuenes bis Caesare digni, et tradant porro Caesaris usque genus. sed tibi sit curae quam primum Liuia coniunx. expleat amissi munera rupta gener. cur deus in terris? diuis insignis auitis, te Venus in patrio collocet ipsa sinu.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project

Tap any Latin word to look it up