Gadsden Classics
Home
Latin
Greek
Library
Vases
Education Map
Author Map
About
Statius
›
Achilleid (alt.)
Perseus Digital Library (placeholder)
EN
Lat
Orig
Statius
Achilleid (alt.)
§1.1
Est
et
Non
cuncti
monosyllaba
nota
frequentant
.
his
demptis
nihil
est
hominum
quod
sermo
uolutet
.
omnia
in
his
et
ab
his
sunt
omnia
,
siue
negoti
siue
oti
quicquam
est
,
seu
turbida
siue
quieta
.
alterutro
pariter
nonnumquam
,
saepe
seorsis
obsistunt
studiis
,
ut
mores
ingeniumque
et
facilis
uel
difficilis
contentio
nata
est
.
si
consentitur
,
mora
nulla
,
interuenit
'
Est
,
est
'.
sin
controuersum
,
dissensio
subiciet
'
Non
'.
hinc
fora
dissultant
clamoribus
,
hinc
furiosi
iurgia
sunt
circi
,
cuneati
hinc
tanta
theatri
seditio
et
talis
agitat
quoque
curia
lites
.
coniugia
et
nati
cum
patribus
ista
quietis
uerba
serunt
studiis
,
salua
pietate
loquentes
.
hinc
etiam
placidis
schola
consona
disciplinis
dogmaticas
agitat
lento
certamine
lites
.
hinc
omnis
certat
dialectica
turba
sophorum
.
lux
est
.
estne
dies
ergo
?
non
conuenit
istuc
.
nam
facibus
multis
aut
fulguribus
quotiens
lux
est
nocturna
homini
,
non
est
lux
ista
diei
. '
Est
'
et
'
Non
'
igitur
quotiens
lucem
esse
fatendum
est
,
sed
non
esse
diem
.
mille
hinc
certamina
surgunt
.
hinc
rauci
multi
,
qui
talia
commeditantes
murmure
concluso
rabiosa
silentia
rodunt
.
qualis
uita
hominum
,
duo
quam
monosyllaba
uersant
!
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
—
×
Tap any Latin word to look it up