§9.1–9.161
Turbato monstris Latio cladisque futurae
signa per Ausoniam prodentibus inrita diuis,
haud secus ac si fausta forent et prospera pugnae
omina uenturae, consul traducere noctem
5 exsomnis telumque manu uibrare per umbras
ac modo segnitie Paulum increpitare, modo acris
exercere tubas nocturnaque classica uelle.
nec minor in Poeno properi certaminis ardor.
erumpunt uallo fortuna urgente sinistra
10 consertaeque manus. nam sparsi ad pabula campis
uicinis raptanda Macae fudere uolucrem
telorum nubem. ante omnis inuadere bella
Mancinus gaudens hostilique unguere primus
tela cruore cadit, cadit et numerosa iuuentus.
15 nec pecudum fibras Varro et contraria Paulo
auspicia incusante deum compesceret arma,
ni sors alterni iuris, quo castra reguntur,
arbitrium pugnae properanti in fata negasset.
quae tamen haud ualuit perituris milibus una
20 plus donasse die. rediere in castra, gemente
haud dubie Paulo, qui crastina iura uideret
amenti cessura uiro, frustraque suorum
seruatas a caede animas. nam turbidus ira
infensusque morae dilata ob proelia ductor
25 Sicine, sic inquitgrates pretiumque rependis,
Paule, tui capitis? meruerunt talia, qui te
legibus atque urnae dira eripuere minanti?
tradant immo hosti reuocatos ilicet enses,
tradant arma iube, aut pugnantum deripe dextris.
30 sed uos, quorum oculos atque ora umentia uidi,
uertere cum consul terga et remeare iuberet,
ne morem et pugnae signum expectate petendae.
dux sibi quisque uiam rapito, cum spargere primis
incipiet radiis Gargana cacumina Phoebus.
35 pandam egomet propere portas. ruite ocius atque hunc
ereptum reuocata diem.’ sic turbidus aegra
pestifero pugnae castra incendebat amore.
At Paulus, iam non idem nec mente nec ore,
sed qualis stratis deleto milite campis
40 post pugnam stetit, ante oculos atque ora futuro
obuersante malo, ceu iam spe lucis adempta
cum stupet exanimata parens natique tepentis
nequiquam fouet extremis amplexibus artus,
Per totiens inquitconcussae moenia Romae,
45 perque has, nox Stygia quas iam circumuolat umbra,
insontis animas, cladi parce obuius ire.
dum transit diuum furor et consumitur ira
Fortunae, nouus Hannibalis, sat, nomina ferre
si discit miles nec frigidus aspicit hostem.
50 nonne uides, cum uicinis auditur in aruis,
quam subitus linquat pallentia corpora sanguis,
quamque fluant arma ante tubas? cunctator et aeger,
ut rere, in pugnas Fabius quotcumque sub illis
culpatis duxit signis, nunc arma capessunt.
55 at quos Flaminiussed dira auertite diui.
sin nostris animus monitis precibusque repugnat,
aures pande deo. cecinit Cymaea per orbem
haec olim uates et te praesaga tuosque
uulgauit terris proauorum aetate furores.
60 iamque alter tibi, nec perplexo carmine, coram
fata cano uates: sistis ni crastina signa,
firmabis nostro Phoebeae dicta Sibyllae
sanguine. nec Graio posthac Diomede ferentur,
sed te, si perstas, insignes consule campi.’
65 haec Paulus, lacrimaeque oculis ardentibus ortae.
Necnon et noctem sceleratus polluit error.
Xanthippo captus Libycis tolerarat in oris
seruitium Satricus, mox inter praemia regi
Autololum dono datus ob uirtutis honorem.
70 huic domus et gemini fuerant Sulmone relicti
matris in uberibus nati, Mancinus et una
nomine Rhoeteo Solimus. nam Dardana origo
et Phrygio genus a proauo, qui sceptra secutus
Aeneae claram muris fundauerat urbem
75 ex sese dictam Solimon. celebrata colonis
mox Italis paulatim attrito nomine Sulmo.
at tum barbaricis Satricus cum rege cateruis
aduectus, quo non spretum, si posceret usus,
noscere Gaetulis Latias interprete uoces,
80 postquam posse datum Paeligna reuisere tecta
et patrium sperare Larem, ad conamina noctem
aduocat ac furtim castris euadit iniquis.
sed fuga nuda uiri. sumpto nam prodere coepta
uitabat clipeo et dextra remeabat inermi.
85 exuuias igitur prostrataque corpora campo
lustrat et exutis Mancini cingitur armis.
iamque metus leuior. uerum, cui dempta ferebat
exangui spolia et cuius nudauerat artus,
natus erat, paulo ante Maca prostratus ab hoste.
90 Ecce sub aduentum noctis primumque soporem
alter natorum, Solimus, uestigia uallo
Ausonio uigil extulerat, dum sorte uicissim
alternat portae excubias, fratrisque petebat
Mancini stratum sparsa inter funera corpus,
95 furtiua cupiens miserum componere terra.
nec longum celerarat iter, cum tendere in armis
aggere Sidonio uenientem conspicit hostem,
quodque dabat fors in subitis necopina, sepulcro
Aetoli condit membra occultata Thoantis.
100 inde, ubi nulla sequi propius pone arma uirumque
incomitata uidet uestigia ferre per umbras,
prosiliens tumulo contorquet nuda parentis
in terga haud frustra iaculum, Tyriamque sequentum
Satricus esse manum et Sidonia uulnera credens,
105 auctorem caeci trepidus circumspicit ictus.
Verum ubi uictorem iuuenili robore cursus
attulit et notis fulsit lux tristis ab armis
fraternusque procul luna prodente retexit
ante oculos sese et radiauit comminus umbo,
110 exclamat iuuenis subita flammatus ab ira:
Non sim equidem Sulmone satus tua, Satrice, proles
nec frater, Mancine, tuus fatearque nepotem
Pergameo indignum Solimo, si euadere detur
huic nostras impune manus. tu nobile gestes
115 germani spolium ante oculos referasque superba
me spirante domus Paelignae perfidus arma?
haec tibi, cara parens Acca, ad solacia luctus
dona feram, nati ut figas aeterna sepulcro.’
Talia uociferans stricto mucrone ruebat.
120 ast illi iam tela manu iamque arma fluebant
audita patria natisque et coniuge et armis,
ac membra et sensus gelidus stupefecerat horror.
tum uox semanimi miseranda effunditur ore:
Parce, precor, dextrae, non ut mihi uita supersit
125 (quippe nefas hac uelle frui), sed sanguine nostro
ne damnes, o nate, manus. Carthaginis ille
captiuus, patrias nunc primum aduectus in oras,
ille ego sum Satricus, Solimi genus. haud tua, nate,
fraus ulla est. iaceres in me cum feruidus hastam,
130 Poenus eram. uerum castris elapsus acerbis
ad uos et carae properabam coniugis ora:
hunc rapui exanimi clipeum. sed iam unice nobis
haec fratris tumulis arma excusata reporta.
curarum tibi prima tamen sit, nate, referre
135 ductori monitus Paulo, producere bellum
nitatur Poenoque neget certamina Martis.
augurio exultat diuum immensamque propinqua
stragem acie sperat. quaeso, cohibete furentem
Varronem: namque hunc fama est impellere signa.
140 sat magnum hoc miserae fuerit mihi cardine uitae
solamen cauisse meis. nunc ultima, nate,
inuento simul atque amisso redde parenti
oscula.’ sic fatus galeam exuit atque rigentis
inuadit nati tremebundis colla lacertis:
145 attonito mentis uerbis sanare pudorem
uulneris impressi et telum excusare laborat:
Quis testis nostris, quis conscius adfuit actis?
non nox errorem nigranti condidit umbra?
cur trepidas? da, nate, magis, da iungere pectus.
150 absoluo pater ipse manum, atque in fine laborum
hac condas oculos dextra, precor.’ at miser imo
pectore suspirans iuuenis non uerba uicesque
adloquio uocemue refert, sed sanguinis atri
sistere festinat cursum laceroque ligare
155 ocius inlacrimans altum uelamine uulnus.
tandem inter gemitus miserae erupere querelae:
Sicine te nobis, genitor, Fortuna reducit
in patriam? sic te nato natumque parenti
impia restituit? felix o terque quaterque
160 frater, cui fatis genitorem agnoscere ademptum.
ast ego, Sidoniis imperditus, ecce, parentem
§9.162–9.327
uulnere cognosco. saltem hoc, Fortuna, fuisset
solamen culpae, dubia ut mihi signa dedisses
infausti generis. uerum linquetur iniquis
165 non ultra superis nostros scelerare labores.’
Haec dum amens queritur, iam deficiente cruore
in uacuas senior uitam disperserat auras.
tum iuuenis maestum attollens ad sidera uultum
Pollutae dextrae et facti Titania testis
170 infandi, quae nocturno mea lumine tela
derigis in patrium corpus, non ampliusinquit
his oculis et damnato uiolabere uisu.
haec memorat, simul ense fodit praecordia et atrum
sustentans uulnus mananti sanguine signat
175 in clipeo mandata patris: fvge proelia varro,
ac summi tegimen suspendit cuspide teli
defletumque super prosternit membra parentem.
Talia uenturae mittebant omina pugnae
Ausoniis superi, sensimque abeuntibus umbris
180 conscia nox sceleris roseo cedebat Eoo.
ductor in arma suos Libys et Romanus in arma
excibant de more suos, Poenisque redibat
qualis nulla dies omni surrexerit aeuo.
Non uerborum inquit stimulantum Poenusegetis,
185 Herculeis iter a metis ad Iapygis agros
uincendo emensi. nusquam est animosa Saguntos,
concessere Alpes, pater ipse superbus aquarum
Ausonidum Eridanus captiuo defluit alueo.
strage uirum mersus Trebia est, atque ora sepulcro
190 Lydia Flaminio premitur, lateque refulgent
ossibus ac nullo sulcantur uomere campi.
clarior his titulus plusque adlatura cruoris
lux oritur. mihi magna satis, sat uero superque
bellandi merces sit gloria: cetera uobis
195 uincantur. quicquid diti deuexit Hibero,
quicquid in Aetnaeis iactauit Roma triumphis,
quin etiam Libyco si quid de litore raptum
condidit, in uestros ueniet sine sortibus enses.
ferte domos quod dextra dabit. nil ductor honoris
200 ex opibus posco. raptor per saecula longa
Dardanus edomitum uobis spoliauerit orbem.
qui Tyria ducis Sarranum ab origine nomen,
seu Laurens tibi, Sigeo sulcata colono,
adridet tellus, seu sunt Byzacia cordi
205 rura magis centum Cereri fruticantia culmis,
electos optare dabo inter praemia campos.
addam etiam, flaua Thybris quas inrigat unda,
captiuis late gregibus depascere ripas.
qui uero externo socius mihi sanguine Byrsae
210 signa moues, dextram Ausonia si caede cruentam
attolles, hinc iam ciuis Carthaginis esto.
neu uos Garganus Daunique fefellerit ora,
ad muros statis Romae. licet auia longe
urbs agat et nostro procul a certamine distet,
215 hic hodie ruet, atque ultra te ad proelia miles
nulla uoco: ex acie tende in Capitolia cursum.’
Haec memorat. tum propulso munimine ualli
fossarum rapuere moras, aciemque locorum
consilio curuis accommodat ordine ripis.
220 barbaricus laeuo stetit ad certamina cornu
bellator Nasamon unaque immanior artus
Marmarides, tum Maurus atrox Garamasque Macesque
et Massylae acies et ferro uiuere laetum
uulgus Adyrmachidae pariter, gens accola Nili,
225 corpora ab immodico seruans nigrantia Phoebo.
quis positum agminibus caput imperiumque Nealces.
at parte in dextra, sinuat qua flexibus undam
Aufidus et curuo circum errat gurgite ripas,
Mago regit. subiere leues, quos horrida misit
230 Pyrene, populi et uario cinxere tumultu
flumineum latus: effulget caetrata iuuentus,
Cantaber ante alios nec tectus tempora Vasco
ac torto miscens Baliaris proelia plumbo
Baetigenaeque uiri. celsus media ipse coercet
235 agmina, quae patrio firmauit milite quaeque
Celtarum Eridano perfusis saepe cateruis.
sed qua se fluuius retro labentibus undis
eripit et nullo cuneos munimine uallat,
turritas moles ac propugnacula dorso
240 belua nigranti gestans, ceu mobilis agger,
nutat et erectos attollit ad aethera muros.
cetera iam Numidis circumuolitare uagosque
ferre datur cursus et toto feruere campo.
Dum Libys incenso dispensat milite uires
245 hortandoque iterum atque iterum insatiabilis urget
factis quemque suis et se cognoscere iactat
qua dextra ueniant stridentis sibila teli,
promittitque uiris nulli se defore testem,
iam Varro exacta uallo legione mouebat
250 cladum principia, ac pallenti laetus in unda
laxabat sedem uenturis portitor umbris.
stant primi, quos sanguineae pendente uetabant
ire notae clipeo, defixique omine torpent.
iuxta terribilis facies: miseranda iacebant
255 corpora in amplexu, natusque in pectore patris
imposita uulnus dextra letale tegebat.
effusae lacrimae, Mancinique inde reuersus
fraterna sub morte dolor, tum triste mouebat
augurium et similes defuncto in corpore uultus.
260 ocius erroris culpam deflendaque facta
ductori pandunt atque arma uetantia pugnam.
ille ardens animi Ferte haec aitomnia Paulo.
namque illum, cui femineo stant corde timores,
mouerit ista manus, quae caede imbuta nefanda,
265 cum Furiae expeterent poenas, fortasse paterno
signauit moriens sceleratum sanguine carmen.’
Tum minitans propere discribit munera pugnae,
quaque feras saeuus gentes aciemque Nealces
temperat, hac sese Marso cum milite cumque
270 Samnitum opponit signis et Iapyge alumno.
at campi medio (namque hac in parte uidebat
stare ducem Libyae) Seruilius obuia adire
arma et Picentis Vmbrosque inferre iubetur.
cetera Paulus habet dextro certamina cornu.
275 his super insidias contra Nomadumque uolucrem
Scipiadae datur ire manum, quaeque arte dolisque
scindent se turmae, praedicit spargere bellum.
Iamque propinquabant acies, agilique uirorum
discursu mixtoque simul calefacta per ora
280 cornipedum hinnitu et multum strepitantibus armis
errabat caecum turbata per agmina murmur.
sic, ubi prima mouent pelago certamina uenti,
inclusam rabiem ac sparsuras astra procellas
parturit unda freti fundoque emota minacis
285 expirat per saxa sonos atque acta cauernis
torquet anhelantem spumanti uertice pontum.
Nec uero fati tam saeuo in turbine solum
terrarum fuit ille labor. discordia demens
intrauit caelo superosque ad bella coegit.
290 hinc Mauors, hinc Gradiuum comitatus Apollo
et domitor tumidi pugnat maris, hinc Venus amens,
hinc Vesta et captae stimulatus caede Sagunti
Amphitryoniades, pariter ueneranda Cybebe
Indigetesque dei Faunusque satorque Quirinus
295 alternusque animae mutato Castore Pollux.
contra cincta latus ferro Saturnia Iuno
et Pallas, Libycis Tritonidos edita lymphis,
ac patrius flexis per tempora cornibus Hammon,
multaque praeterea diuorum turba minorum.
300 quorum ubi mole simul uenientum et gressibus alma
intremuit tellus, pars impleuere propinquos
diuisi montes, pars sedem nube sub alta
ceperunt: uacuo descensum ad proelia caelo.
Tollitur immensus deserta ad sidera clamor,
305 Phlegraeis quantas effudit ad aethera uoces
terrigena in campis exercitus, aut sator aeui
quanta Cyclopas noua fulmina uoce poposcit
Iuppiter, extructis uidit cum montibus ire
magnanimos raptum caelestia regna Gigantas.
310 nec uero prima in tantis concursibus hasta
ulla fuit: stridens nimbus certante furore
telorum simul effusus, cupidaeque cruoris
hinc atque hinc animae gemina cecidere procella.
ac prius insanus dextra quam ducitur ensis
315 bellantum pars magna iacet. super ipsa suorum
corpora consistunt auidi calcantque gementis.
nec magis aut Libyco protrudi Dardana nisu
auertiue potest pubes, aut ordine pelli
fixa suo Sarrana manus, quam uellere sede
320 si coeptet Calpen impacto gurgite pontus.
amisere ictus spatium, nec morte peracta
artatis cecidisse licet. galea horrida flictu
aduersae ardescit galeae, clipeusque fatiscit
impulsu clipei, atque ensis contunditur ense.
325 pes pede, uirque uiro teritur, tellusque uideri
sanguine operta nequit, caelumque et sidera pendens
abstulit ingestis nox densa sub aethere telis.
§9.328–9.495
quis astare loco dederat Fortuna secundo,
contorum longo et procerae cuspidis ictu,
330 ceu primas agitent acies, certamina miscent.
at, quos deinde tenet retrorsum inglorius ordo,
missilibus certant pugnas aequare priorum.
ultra clamor agit bellum, milesque cupiti
Martis inops saeuis impellit uocibus hostem.
335 non ullum defit teli genus. hi sude pugnas,
hi pinu flagrante cient, hi pondere pili,
at saxis fundaque alius iaculoque uolucri.
interdum stridens per nubila fertur harundo,
interdumque ipsis metuenda phalarica muris.
340 Speramusne, deae, quarum mihi sacra coluntur,
mortali totum hunc aperire in saecula uoce
posse diem? tantumne datis confidere linguae,
ut Cannas uno ore sonem? si gloria uobis
nostra placet neque uos magnis auertitis ausis,
345 huc omnis cantus Phoebumque uocate parentem.
uerum utinam posthac animo, Romane, secunda,
quanto nunc aduersa, feras, sintque hactenus, oro,
nec libeat temptare deis an Troia proles
par bellum tolerare queat. tuque anxia fati
350 pone, precor, lacrimas et adora uulnera laudes
perpetuas paritura tibi. nam tempore, Roma,
nullo maior eris. mox sic labere secundis
ut sola cladum tuearis nomina fama.
Iamque inter uarias Fortuna utrimque uirorum
355 alternata uices incerto eluserat iras
euentu, mediaque diu pendente per ambas
spe gentis, paribus Mauors flagrabat in armis:
mitia ceu uiridis agitant cum flamina culmos,
necdum maturas impellit uentus aristas,
360 huc atque huc it summa seges nutansque uicissim
alterno lente motu incuruata nitescit.
tandem barbaricis perfractam uiribus acri
dissipat incurrens aciem clamore Nealces.
laxati cunei, perque interualla citatus
365 inrupit trepidis hostis. tum turbine nigro
sanguinis exundat torrens, nullumque sub una
cuspide procumbit corpus. dum uulnera tergo
bellator timet Ausonius, per pectora saeuas
exceptat mortes et leto dedecus arcet.
370 Stabat cum primis mediae certamine pugnae
aspera semper amans et par cuicumque periclo
Scaeuola, nec tanta uitam iam strage uolebat,
sed dignum proauo letum et sub nomine mortem.
is postquam frangi res atque augescere uidit
375 exitium, ‘Breuis hoc uitae, quodcumque relictum,
extendamus;’ aitnam uirtus futtile nomen,
ni decori sat sint pariendo tempora leti.’
dixit et in medios, qua dextera concita Poeni
limitem agit, uasto conixus turbine fertur.
380 hic exultantem Caralim atque erepta uolentem
induere excelso caesi gestamina trunco
ense subit, capuloque tenus ferrum impulit ira.
uoluitur ille ruens atque arua hostilia morsu
adpetit et mortis premit in tellure dolores.
385 nec Gabaris Sicchaeque uirum tenuere furentes
concordi uirtute manus; sed perdidit acer,
dum stat, decisam Gabar inter proelia dextram;
at Siccha auxilium, magno turbante dolore,
dum temere accelerat, calcato improuidus ense
390 succidit ac nudae sero uestigia plantae
damnauit dextraque iacet morientis amici.
tandem conuertit fatalia tela Nealcae
fulminei gliscens iuuenis furor. exilit ardens
nomine tam claro stimulante ad praemia caedis.
395 tum silicem scopulo auulsum, quem montibus altis
detulerat torrens, raptum contorquet in ora
turbidus. incusso crepuerunt pondere malae,
ablatusque uiro uultus: concreta cruento
per nares cerebro sanies fluit, atraque manant
400 orbibus elisis et trunca lumina fronte.
sternitur unanimo Marius succurrere Capro
conatus metuensque uiro superesse cadenti.
lucis idem auspicium ac patrium et commune duobus
paupertas: sacro iuuenes Praeneste creati
405 miscuerant studia et iuncta tellure serebant.
uelle ac nolle ambobus idem sociataque toto
mens aeuo ac paruis diues concordia rebus.
occubuere simul, uotisque ex omnibus unum
id Fortuna dedit, iunctam inter proelia mortem.
410 arma fuere decus uictori bina Symaetho.
Sed longum tanto laetari munere casus
haud licitum Poenis. aderat terrore minaci
Scipio conuersae miseratus terga cohortis
et cuncti fons Varro mali flauusque comarum
415 Curio et a primo descendens consule Brutus.
atque his fulta uiris acies repararet ademptum
mole noua campum, subito ni turbine Poenus
agmina frenasset iam procurrentia ductor.
isque ut Varronem procul inter proelia uidit
420 et iuxta sagulo circumuolitare rubenti
lictorem, ‘Nosco pompam atque insignia nosco.
Flaminius modo talisait. tum feruidus acrem
ingentis clipei tonitru praenuntiat iram.
heu miser! aequari potuisti funere Paulo,
425 si tibi non ira superum tunc esset ademptum
Hannibalis cecidisse manu. quam saepe querere,
Varro, deis, quod Sidonium defugeris ensem!
nam, rapido subitam portans in morte salutem
procursuincepta in sese discrimina uertit
430 Scipio. nec Poenum, quamquam est ereptus opimae
caedis honor, mutasse piget maiore sub hoste
proelia et erepti Ticina ad flumina patris
exigere oblato tandem certamine poenas.
stabant educti diuersis orbis in oris,
435 quantos non alias uidit concurrere tellus,
Marte uiri dextraque pares, sed cetera ductor
anteibat Latius, melior pietate fideque.
Desiluere caua turbati ad proelia nube,
Mauors Scipiadae metuens, Tritonia Poeno,
440 aduentuque deum intrepidis ductoribus ambae
contremuere acies. ater, qua pectora flectit
Pallas, Gorgoneo late micat ignis ab ore
sibilaque horrificis torquet serpentibus aegis.
fulgent sanguinei, geminum uibrare cometem
445 ut credas, oculi, summaque in casside largus
undantis uoluit flammas ad sidera uertex.
at Mauors, moto proturbans aera telo
et clipeo campum inuoluens, Aetnaea Cyclopum
munere fundentem loricam incendia gestat
450 ac pulsat fulua consurgens aethera crista.
Ductores pugnae intenti, quantumque uicissim
auderent, propius mensi, tamen arma ferentis
sensere aduenisse deos et laetus uterque
spectari superis addebant mentibus iras.
455 iamque ictu ualido libratam a pectore Poeni
Pallas in oblicum dextra detorserat hastam,
et Gradiuus, opem diuae portare ferocis
exemplo doctus, porgebat protinus ensem
Aetnaeum in pugnas iuueni ac maiora iubebat.
460 tum Virgo ignescens penitus uiolenta repente
suffudit flammis ora atque obliqua retorquens
lumina turbato superauit Gorgona uultu.
erexere omnes immania membra chelydri
aegide commota, primique furoris ad ictus
465 rettulit ipse pedem sensim a certamine Mauors.
hic dea conuulsam rapido conamine partem
uicini montis scopulisque horrentia saxa
in Martem furibunda iacit, longeque relatos
expauit sonitus tremefacto litore Sason.
470 At non haec superum fallebant proelia regem.
demittit propere succinctam nubibus Irim
quae nimios frenet motus, ac talia fatur:
I, dea, et Oenotris uelox adlabere terris
germanoque truces, dic, Pallas mitiget iras
475 nec speret fixas Parcarum uertere leges.
dic etiam: ‘Ni desistis (nam uirus et aestus
flammiferae noui mentis) nec colligis iram,
aegide praecellant quantum horrida fulmina nosces.’’
Quae postquam accepit dubitans Tritonia uirgo
480 nec sat certa diu, patriis an cederet armis,
Absistemus aitcampo. sed Pallade pulsa
num fata auertet? caeloque arcebit ab alto
cernere Gargani feruentia caedibus arua?’
haec effata caua Poenum in certamina nube
485 sublatum diuersa tulit terrasque reliquit.
At Gradiuus atrox remeantis in aethera diuae
abscessu reuocat mentes fusosque per aequor
ipse manu magna nebulam circumdatus acri
restituit pugnae. conuertunt signa nouamque
490 instaurant Itali uersa formidine caedem.
cum uentis positus custos, cui flamina carcer
imperio compressa tenet caelumque ruentes
Eurique et Boreae parent Corique Notique,
Iunonis precibus promissa haud parua ferentis
495 regnantem Aetolis Vulturnum in proelia campis
§9.496–9.657
effrenat. placet hic irae exitiabilis ultor.
qui, se postquam Aetnae mersit candente barathro
concepitque ignes et flammea protulit ora,
euolat horrendo stridore ac Daunia regna
500 perflat agens caecam glomerato puluere nubem.
eripuere oculos aurae uocemque manusque.
uertice harenoso candentis, flebile dictu,
torquet in ora globos Italum et bellare maniplis
iussa laetatur rabie. tum mole ruinae
505 sternuntur tellure et miles et arma tubaeque,
atque omnis retro flatu occursante refertur
lancea et in tergum Rutulis cadit inritus ictus.
atque idem flatus Poenorum tela secundant,
et uelut ammento contorta hastilia turbo
510 adiuuat ac Tyrias impellit stridulus hastas.
tum denso fauces praeclusus puluere miles
ignauam mortem compresso maeret hiatu.
ipse caput flauum caligine conditus atra
Vulturnus multaque comam perfusus harena
515 nunc uersos agit a tergo stridentibus alis,
nunc mediam in frontem ueniens clamante procella
obuius arma quatit patuloque insibilat ore.
interdum intentos pugnae et iam iamque ferentis
hostili iugulo ferrum conamine et ictu
520 auertit dextramque ipso de uulnere uellit.
nec satis Ausonias passim foedare cohortes:
in Martem uomit immixtas mugitibus auras
bisque dei summas uibrauit turbine cristas.
Quae dum Romuleis exercet proelia turmis
525 Aeolius furor et Martem succendit in iras,
adfatur Virgo, socia Iunone, parentem:
Quantos Gradiuus fluctus in Punica castra,
respice, agit quantisque furens se caedibus implet!
nunc, quaeso, terris descendere non placet Irim?
530 quamquam ego non Teucros (nostro cum pignore regnet
Roma, et Palladio sedes hac urbe locarim)
non Teucros delere aderam, sed lumen alumnae
Hannibalem Libyae pelli florentibus annis
uita atque extingui primordia tanta negabam.’
535 Excipit hic Iuno longique laboris ab ira
Immo, aitut noscant gentes, immania quantum
regna Iouis ualeant cunctisque potentia quantum
antistet, coniunx, superis tua, disice telo
flagranti (nil oramus) Carthaginis arces
540 Sidoniamque aciem uasto telluris hiatu
Tartareis immerge uadis aut obrue ponto.’
Contra quae miti respondet Iuppiter ore:
Certatis fatis et spes extenditis aegras.
ille, o nata, libens cui tela inimica ferebas,
545 contundet Tyrios iuuenis ac nomina gentis
induet et Libycam feret in Capitolia laurum.
at, cui tu, coniunx, cui das animosque decusque,
(fata cano) auertet populis Laurentibus arma.
nec longe cladis metae. uenit hora diesque,
550 qua nullas umquam transisse optauerit Alpes.’
sic ait atque Irim propere demittit Olympo
quae reuocet Martem iubeatque abscedere pugna.
nec uetitis luctatus abit Gradiuus in altas
cum fremitu nubes, quamquam lituique tubaeque
555 uulneraque et sanguis et clamor et arma iuuarent.
Vt patuit liber superum certamine tandem
laxatusque deo campus, ruit aequore ab imo
Poenus quo sensim caelestia fugerat arma,
magna uoce trahens equitemque uirosque feraeque
560 turrigerae molem tormentorumque labores.
atque ubi turbantem leuioris ense cateruas
agnouit iuuenem, scintillauitque cruentis
ira genis, ‘Quaenam Furiae quisue egit in hostem,
en, Minuci, deus, ut rursus te credere nobis
565 auderes?’ inquitgenitor tibi natus ab armis
ille meis ubi nunc Fabius? semel, improbe, nostras
sit satis euasisse manus.’ atque inde superbis
hasta comes dictis murali turbine pectus
transforat et uoces uenturas occupat ictu.
570 Nec ferro saeuire sat est. appellitur atra
mole fera, et monstris componitur Itala pubes.
nam praeuectus equo moderantem cuspide Lucas
Maurum in bella boues stimulis maioribus ire
ac raptare iubet Libycarum armenta ferarum.
575 immane stridens agitur crebroque coacta
uulnere bellatrix properos fert belua gressus.
liuenti dorso turris flammaque uirisque
et iaculis armata sedet. procul aspera grando
saxorum super arma ruit, passimque uolanti
580 celsus telorum fundit Libys aggere nimbum.
stat niueis longum stipata per agmina uallum
dentibus, atque ebori praefixa comminus hasta
fulget ab incuruo derecta cacumine cuspis.
hic, inter trepidos rerum, per membra, per arma
585 exigit Vfentis sceleratum belua dentem
clamantemque ferens calcata per agmina portat.
nec leuius Tadio letum: qua tegmine thorax
multiplicis lini claudit latus, improba sensim
corpore non laeso penetrarunt spicula dentis
590 et sublime uirum clipeo resonante tulerunt.
haud excussa noui uirtus terrore pericli:
utitur ad laudem casu geminumque citato
uicinus fronti lumen transuerberat ense.
extimulata graui sese fera tollit ad auras
595 uulnere et erectis excussam cruribus alte
pone iacit uoluens reflexo pondere turrim.
arma uirique simul spoliataque belua uisu
sternuntur subita, miserandum, mixta ruina.
Spargi flagrantis contra bellantia monstra
600 Dardanius taedas ductor iubet et facis atrae,
quos fera circumfert, compleri sulphure muros.
nec iusso mora. collectis fumantia lucent
terga elephantorum flammis, raptusque sonoro
ignis edax uento per propugnacula fertur.
605 non aliter, Pindo Rhodopeue incendia pastor
cum iacit, et siluis spatiatur feruida pestis,
frondosi ignescunt scopuli, subitoque per alta
conlucet iuga dissultans Vulcanius ardor.
it fera candenti torrente bitumine corpus
610 amens et laxo diducit limite turmas.
nec cuiquam uirtus propiora capessere bella:
longinquis audent iaculis et harundinis ictu.
uritur impatiens et magni corporis aestu
huc atque huc iactas accendit belua flammas,
615 donec uicini tandem se fluminis undis
praecipitem dedit et tenui decepta liquore
stagnantis per plana uadi tulit incita longis
extantem ripis flammam. tum denique sese
gurgitis immersit molem capiente profundo.
620 At qua pugna datur, necdum Maurusia pestis
igne calet, circumfusi Rhoeteia pubes
nunc iaculis, nunc et saxis, nunc alite plumbo
eminus incessunt, ut qui castella per altos
oppugnat munita locos atque adsidet arces.
625 ausus digna uiro, fortuna digna secunda,
extulerat dextram atque aduersum comminus ensem
Mincius infelix ausi, sed stridula anhelum
feruorem effundens monstri manus abstulit acri
implicitum nexu diroque ligamine torsit
630 et superas alte miserum iaculata per auras
telluri elisis adflixit, flebile, membris.
Has inter clades uiso Varrone sub armis
increpitans Paulus Quin imus comminus inquit
ductori Tyrio, quem uinctum colla catenis
635 staturum ante tuos currus promisimus urbi?
heu patria, heu plebes scelerata et praua fauoris!
haud umquam expedies tam dura sorte malorum,
quem tibi non nasci fuerit per uota petendum,
Varronem Hannibalemne, magis.’ dum talia Paulus,
640 urget praecipitis Libys atque in terga ruentum
ante oculos cunctas ductoris concitat hastas.
pulsatur galea et quatiuntur consulis arma.
acrius hoc Paulus medios ruit asper in hostis.
Tum uero excussus mentem, in certamina Paulo
645 auia diducto, conuertit Varro manuque
cornipedem inflectens Das, inquitpatria, poenas,
quae Fabio incolumi Varronem ad bella uocasti.
quaenam autem mentis uel quae discordia fati
Parcarumque latens fraus est? abrumpere cuncta
650 iamdudum cum luce libet. sed comprimit ensem
nescio qui deus. at quae me ad grauiora reseruat!
uiuamne? et fractos sparsosque cruore meorum
hos referam populo fasces atque ora per urbes
iratas spectanda dabo et, quo saeuius ipse
655 Hannibal haud poscat, fugiam et te, Roma, uidebo?’
plura indignantem telis propioribus hostes
egere, et sonipes rapuit laxatus habenas.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project

Tap any Latin word to look it up