Annaei Senecae oratorum et rhetorum
sententiae divisiones colores
controversiarum. liber X.
§pr.1–1.7
§pr.1
interrogate si qua uultis et sinite me ab istis iuuenalibus studiis ad senectutem meam reuerti. Fatebor uobis, iam res taedio est. primo libenter adsilui uelut optimam uitae meae partem mihi reducturus: deinde iam me pudet, tamquam diu non seriam rem agam. hoc habent scholasticorum studia: leuiter tacta delectant, contrectata et propius admota fastidio sunt. Sinite ergo me semel exhaurire memoriam meam et dimittite uel adactum iureiurando, quo adfirmem dixisse me quae sciui quaeque audiui quaeque ad hanc rem pertinere iudicaui.
§pr.2
Pertinere autem ad rem non puto quomodo L. Magius gener T. Liui declamauerit, quamuis aliquo tempore suum populum habuerit, cum illum homines non in ipsius honorem laudarent, sed in soceri ferrent; quomodo L. Asprenas aut Quintilianus senex declamauerit: transeo istos quorum fama cum ipsis extincta est. De SCAVRO si me interrogatis, cum illum mecum audieritis, iniqui estis. Non noui quemquam cuius ingenio populus Romanus pertinacius ignouerit. Dicebat neglegenter: saepe causam in ipsis subselliis, saepe dum amicitur discebat; deinde litiganti similior quam agenti cupiebat euocare aliquam uocem aduersariorum et in altercationem peruenire: uires suas nouerat. Nihil erat illo uenustius, nihil paratius: genus dicendi antiquum, uerborum quoque non uulgarium grauitas, ipse uultus habitusque corporis mire ad auctoritatem oratoriam aptatus.
§pr.3
Sed ex his omnibus sciri potest, non quantum oratorem praestaret ignauus Scaurus sed quantum desereret. Pleraeque actiones malae, in omnibus tamen aliquod magni neclectique ingeni uestigium extabat. raro aliqua actio bona, sed quam fortunae imputares. Eo illum longa immo perpetua desidia perduxerat ut nihil curare uellet, nihil posset. Orationes septem edidit quae deinde ex senatusconsulto combustae sunt. Bene cum illo ignis egerat, sed extant libelli qui cum fama eius pugnant, multo quidem solutiores ipsis actionibus; illas enim cum destitueret cura, calor adiuubat; hi caloris minus habent, neglegentiae non minus. Declamantem audiuimus et nouissime quidem M.' Lepido ita ut, quod difficillimum erat, sibi displiceret.
§pr.4
De T. Labieno interrogatis ? declamauit non quidem populo, sed egregie. non admittebat populum et quia nondum haec consuetudo erat inducta et quia putabat turpe ac friuolae iactationis. adfectauit enim censorium supercilium, cum alius animo esset: magnus orator, qui multa impedimenta eluctatus ad famam ingeni confitentibus magis hominibus peruenerat quam uolentibus. summa egestas erat, summa infamia, summum odium. Magna autem debet esse eloquentia quae inuitis placeat et cum ingenia fauor hominum ostendat, fauor alat, quantam uim esse oportet quae inter obstantia erumpat? Nemo erat qui non cum homini omnia obiceret, ingenio multum tribueret.
§pr.5
Color orationis antiquae, uigor nouae, cultus inter nostrum ac prius saeculum medius, ut illum posset utraque pars sibi uindicare. libertas tanta, ut libertatis nomen excederet et, quia passim ordines hominesque laniabat, Rabies uocaretur. animus inter uitia ingens et ad similitudinem ingeni sui uiolentus, qui Pompeianos spiritus nondum in tanta pace posuisset. In hoc primum excogitata est noua poena: effectum est enim per inimicos ut omnes eius libri comburerentur: res noua et inusitata supplicium de studiis sumi.
§pr.6
Bono hercules publico ista in poenas ingeniorum uersa crudelitas post Ciceronem inuenta est: quid enim futurum fuit, si triumuiris libuisset et ingenium Ciceronis proscribere? Sunt di immortales lenti quidem sed certi uindices generis humani et magna exempla in caput inuenientium regerunt, ac iustissima patiendi uice quod quisque alieno excogitauit supplicio saepe expiat suo. Quae uos, dementissimi homines, tanta uecordia agitat? parum uidelicet in poenas notae crudelitatis it: conquiritis in uosmet ipsos noua quesbus pereatis et si quid ab omni patientia rerum natura subduxit, sicut ingenium memoriamque nominis, inuenitis quemadmodum reducatis ad eadem rem
§pr.7
corporis mala. Facem studiis subdere et in monumenta disciplinarum animaduertere quanta et quam non contenta cetera materia saeuitia est! Di melius, quod eo saeculo ista ingeniorum supplicia coeperunt quo ingenia desierant! Eius qui hanc in scripta Labieni sententiam dixerat postea uiuentis adhuc scripta conbusta sunt; iam non malo exemplo quia suo. Non tulit hanc Labienus contumeliam nec superstes esse ingenio suo uoluit, sed in monimenta se maiorum suorum ferri iussit atque ita includi, ueritus scilicet ne ignis qui nomini suo subiectus erat corpori negaretur: non finiuit tantum se ipse, sed etiam sepeliuit.
§pr.8
Memini aliquando cum recitaret historiam, magnam partem illum libri conuoluisse et dixisse: haec quae transeo post mortem meam legentur. Quanta in illis libertas fuit quam etiam Labienus extimuit? CASSI SEVERI, hominis Labieno inuisissimi, belle dicta res ferebatur illo tempore quo libri Labieni ex senatus consulto comburebantur: nunc me, inquit, uiuum uri oportet qui illos edidici. Monstrabo bellum uobis libellum quem a Gallione uestro petatis. recitauit rescriptum Labieno pro Bathyllo Maecenatis, in quo suspicietis adulescentis animum illos dentes ad mordendum prouocantis.
§pr.9
Nuncautem,puto,iam nihil solebatis audire, licet Mela meus contrahat frontem, multum habuit ingeni, nihil cordis: omnia usque ad ultimum tumorem perducta, ut non extra sanitatem sed extra naturam essent. Quis enim ferat hominem de siphonibus dicentem “caelo repluunt” et de sparsionibus “odoratos imbres” et in † cultum uiridium “caelatas siluas” et in picturam “nemora surgentia?” aut illud quod de subitis mortibus memini eum dicentem, cum uos me illo perduxissetis: “quidquid auium uolitat, quidquid piscium natat, quidquid ferarum discurrit nostris sepelitur uentribus. quaere nunc cur subito moriamur: mortibus uiuimus.”
§pr.10
Non ergo, etiamsi iam manumissus erat, debuit de corio eius nobis satisfieri? nec sum ex iudicibus seuerissimis qui omnia ad exactam regulam derigam: multa donanda ingeniis puto; sed donanda uitia, non portenta sunt. Si qua tamen tolerabiliter dicta sunt non subtraham, licet non plura uideantur: uos subiciatis. OSCVS non incommode dixit, sed sibi ipse nocuit; nam dum nihil non schemate dicere cupit oratio eius non figurata erat sed praua. Itaque non inurbane PACATVS rhetor, cum illi Massiliae mane occurrisset, schemate illum salutauit: “poteram,” inquit, “dicere, aue Osce.” Ipse ab eloquentia multum aberat, natus ad contumelias omnium ingeniis inurendas. nulli non inpressit aliquid quod effugere non posset.
§pr.11
Ille Passieno prima eius syllaba in Graecum mutata obscenum nomen inposuit, declamatori subtili sed arido; ille Sparso dixit scolam communem cum rhetore quodam habenti: tu potes controuersiam intellegere qui non intellegis te laterem lauare ? SPARSVS autem dicebat uiolenter, sed dure. Ad imitationem se Latronis derexerat nec tamen, umquam similis illi erat, nisi cum eadem diceret.
§pr.12
utebatur suis uerbis, Latronis sententiis. Cum BASSO certamen illi fuit quem uos quoque audistis, homine diserto, cui demptam uelles quam consectabatur amaritudinem et simulationem actionis oratoriae. nihil est indecentius quam ubi scolasticus forum quod non nouit imitatur. Amabam itaque CAPITONEM cuius declamatio est de Popillio, quae misero Latroni subicitur: bona fide scholasticus erat, in his declamationibus quae bene illi cesserunt nulli non post primum tetradeum praeferendus.
§pr.13
primum tetradeum quod faciam quaeritis? Latronis, Fusci, Cesti Albuci, Gallionis. hi quotiens conflixissent, penes Latronem gloria fuisset, penes Gallionem palma; reliquos ut uobis uidebitur conponite: ego uobis omnium feci potestatem. hos minus nobiles sinite in partem abire, PATERNVM et MODERATVM, FABIVM et si quis est nec clari nominis nec ignoti. Cum uobis ad satietatem uestram me praestiterim, permittite me mihi et aliquos quos non nostis ex sinu proferre, quibus quo minus ad famam peruenirent non ingenium defuit, sed locus.
§pr.14
Bene declamauit GAVIVS SILO cui Caesar Augustus, cum frequenter causas agentem in Tarraconensi colonia audisset, plenum testimonium reddidit; dixit enim: “numquam audiui patrem familiae disertiorem.” at cum patrem familiae praeferret, oratorem subducebat: partem esse eloquentiae putabat eloquentiam abscondere. Solebat declamare studiose et TVRRINVS CLODIVS cuius filius fraterno uobis amore coniunctus est, adulescens summae eloquentiae futurus, nisi mallet exercere quantum habet quam consequi quantum potest.
§pr.15
sed Turrinus pater multum uiribus dempserat, dum Apollodoreos sequitur ac summam legem dicendi sectam putat; tantum tamen superfuit illi uirium quantum ualeret, etiamsi ars abesset. sententias dicebat excitatas, insidiosas, aliquid petentis. Numquam non de colore Latroni controuersiam fecit. Latro numquam solebat disputare in conuiuio aut alio quam quo declamare poterat tempore. Dicebat quosdam esse colores prima facie duros, asperos: eos non posse nisi actione probari. negabat itaque ulli se placere posse nisi totum; nosse se et suas uires et illarum fiducia aliis metuenda et praerupta audere; multa se non persuadere iudici, sed auferre.
§pr.16
TURINUS contra nihil probare nisi tutum; non quia inbecillus erat, sed quia circumspectus. causas nemo diligentius proposuit, nemo respondit paratius; et pecuniam itaque et dignitatem, quam primam in prouincia Hispania habuit, eloquentiae debuit. Natus quidem erat patre splendidissimo, auo diui Iulii hospite, sed ciuili bello adtenuatas domus nobilis uires excitauit et ita ad summam perduxit dignitatem, ut si quid illi defuit scias locum fuisse. Inde filius quoque eius, id est meus — numquam enim illum a uobis distinxi — habet in dicendo controuersiam paternam diligentiam, qua uires ingenii sui ex industria retundit. Hoc et in ipso genere uitae sequitur ad summa euasurus iuuenis nisi modicis contentus esset, et ideo dignus est cuius tam modestis cupiditatibus fortuna praestet fidem. Horum nomina non me a nimio fauore sed a certo posuisse iudicio scietis, cum sententias eorum retulero aut pares notissimorum auctorum sententiis aut praeferendas.
§1.1
VIBI GALLI. Gratias ago diuiti, quod quos odit iam reos facere contentus est. Interdiu nobis publico interdicitur; quaerite quid nocte fiat. “Non ambulabis,” inquit, “eadem uia qua ego, non calcabis uestigia mea, non offeres delicatis oculis sordidam uestem, non flebis inuito me, non tacebis:” perieramus, si magistratus esset. ALBVCI SILI. Quod sordidatus fui, luctus est; quod fleui, pietatis est; quod non accusaui, timoris est; quod repulsus est, uestrum est. Non taceam, qui adhuc uiuo quod tacui? Nostis populi loquacis suspiciones. quare iste honores illo uiuo numquam petiit? Ego uero omnes quaeso homines, ut me in inquisitione paternae mortis adiuuent; et ad tua genua, dides, uenissem, nisi timerem ne inuidiam tibi fieri diceres; et iam pridem hoc animo sequor: occasionem loquendo capto nec mehercules possum dicere inhumanitate tua fieri quod non audeo, sed uitium me meum sequitur: taceo. utinam hoc uitium habuisset et pater! dum libere loquitur multos offendit: neque enim, puto, te solum in ciuitate habuit inimicum.
§1.2
Vt iste ait, causam meam populo probaui. IVLI BASSI. Quando autem istis diuitibus non sordidati sumus ? “Accusa,” inquit. pauper diuitem, lugens candidatum ego accusem? Ambulare mihi meo arbitrio non licet. In ius uocauit: “reum, inquit, me perage, perora.” quis haec loquentem auderet accusare ? “Cur me, inquit, sequeris?” quasi aliud iter pauperes, aliud diuites habeant. CESTI PII. Non essem reus, si accusare possem. barba demissa, sordidatus cum criminibus meis ad uos ueni. Omnia licet fiant, non desinam inquirere percussorem et fortasse iam inueni. Cum subito pater meus in media ciuitate —
§1.3
quid me intueris ? quid obseruas quid dicam ? — subductus est. ARELLI FVSCI. Incedere magno comitatu, splendido cultu, non est fortunae meae; ista diuites possunt; satis est si uiuimus. Cum inspoliatum cadauer patris mei inuentum sit, quis fuerit percussor nescio: quisquis fuit quasi diues spolia contempsit. “Quare, inquit, me sequeris per publicum?” facinus indignum commissum est: diues et pauper eadem uia incessimus. OSCI. “Accusa,” inquit. ubi est qui primo coeperat? Vellem pater meus quoque a te non discessisset: uiueret. “Quare, inquit, me reum non facis?” quia accusatorem me non times mortuo patre meo — timeo enim, ne quis sibi iniuriam fieri putet, et si dixero occiso. Occisus est pater meus —
§1.4
a quo? si permittitis nescio. IVNI GALLIONIS. “Sordidatus es, inquit; fles.” Quid aliud facere possum occisi pauperis filius? Pater meus in media ciuitate saluis legibus occisus est. quis hoc sine lacrimis narrare possit? non deponam has sordes, nisi inuenero cui induam. Quis occidit patrem meum? nescio. nihil amplius testari potes quam hanc uocem meam: adhuc nescio. Delibero interim et illam induam uestem quam patri meo reliquit percussor. “Cur me sequeris?” magistratus pos terga sua non summouent.
§1.5
FVLVI SPARSI. Quid iste accusanti fecisset, qui persequitur tacentem? “Cur non agis?” quia adeo non metuis ut cogas tecum agi. Numquid nunc tibi iniuriam facio sordidatus? quod reo licet, lugenti non licet? Quid potui patri meo minus praestare? in honorem eius uestem mutaui. ARGENTARI. Non uis patrem meum fleam? lacessere nos ultro non solebas. Clodi TVRRINI patris. “Quare, inquit, sordes sumpsisti?” quid ergo ? ne lugebo quidem quem uindicare non possum? nulli iniuriam facio nisi patri quem adhuc tacitus fleo. PORCI Latronis.
§1.6
Cuius inter necessarium ita crudeliter interempti patris dolorem nihil fortius est quam quod gemit? “Accusa, inquit, me.” unde tam securus es? inuenisse uideris quis alius occiderit. Non erat in illo praeda quam grassator sequeretur, sed erat summa uirtus, sed erat firmissimum inopiae munimentum, contumax aduersus fastidium diuitiarum innocentia: haec ab inimico spolia petita sunt. Nescio quomodo miserum esse inter miserias iuuat et plerumque omnis dolor per lacrimas effluit. Nimium funere nostro exultat: non solebat uiuo illo prouocare nos ut reus fieret. Si quis omnium mortalium miserrimi inter necessarias super occisum patrem lacrimas ita creditam adhuc inertiam miratus est, in hac indignitate praesentis periculi omnem suam ponat admirationem. Si pauper accusandi diuitis animos non sumpsit miramini? quia tacet, reus est.
§1.7
Per has lacrimas, per hunc squalorem, per haec necessaria omnibus periclitantibus instrumenta non inuidiosum uestrae misericordiae praemium petimus, ut absoluto sic esse tanquam reo liceat. Potens iste et gratiosus et, quod ne ipse quidem negat, diues fuit et qui nihil umquam putaret sibi timendum, etiam reo. crescere deinde in dies odium alterius inpotentia, alterius libertate. diues nihil aliud quam nos pauperes existimare, nos nihil aliud quam innocentes, inter cotidianas acies semper inuicti. Quis de nostra interim morte cogitauerit, nescio: quod dissimulari non potest scio, quis optauerit. Venit iste cum turba clientium ac parasitorum et aduersus paupertatem totam regiam suam effundit. “Cur me non accusas, non postulas?” uix temperabat quin diceret: “quid ego in te accusatorem non audeam, qui occidendum curaui eum qui tantum mecum litigauerat?”
§1.8–2.16
§1.8
Ciuitates plerumque finitimae inter repentinam discordiam bello tument: inter ciuilia certamina tantum in ultionem satis est quantum quisque ad maledicendum occupauit. Macerio qua uiolentia in absentiam Metelli strepit! M. Cato Pulchro obiciente furtorum crimina audiuit. quae maior indignitas illius saeculi esse potuit quam aut Pulcher accusator aut reus Cato? In Cn. Pompeium terra marique uictorem fuit qui carmen conponeret, uno, ut ait, digito caput scalpentem. fuit aliquis qui licentia carminis tres auratos currus contemneret. M. Bruti sacratissimi uaniloquentia laceret, cum quidem eius ciuili sanguine non inquinatas solum manus sed infectas ait; atque ille tamen, cum tres consulatus ac tres triumphos scinderet, adeo non timuit ne esset reus, ut etiam disertus esse curauerit. Solus hic est in nostra ciuitate innocentior Catone, nobilior Metello, Pompeio fortior, Bruto.
§1.9
Latro sic diuisit: an in re iniuria sit. Nulla, inquit, iniuria est. sordidatus sum; quam multi faciunt! Omnia iniuriae genera lege conprehensa sunt: pulsare non licet, conuitium facere contra bonos mores non licet. Hoc loco SCAVRVS dixit: noua formula iniuriarum componitur: “quod ille illi contra bonos mores conuitium fecit.” Etiamsi in re iniuria est, an si non malo animo facit, tutus sit; an malo animo faciat. Hoc Latro in duas quaestiones diuisit: an si credidit ab hoc patrem suum occisum et propter hoc secutus est, ignoscendum illi sit; deinde: an crediderit. GALLIO illam fecit primam quaestionem: an quod licet cuique facere si facit, iniuriarum non teneatur. Licet, inquit, flere, licet ambulare qua uelis, licet uestem quam uelis sumere. sed nihil, inquit, licet in alienam inuidiam facere. sordidatus es, non queror; sed si sordes tuae inuidiam mihi concitant, queror.
§1.10
De colore quaesitum est: quidam aperte inuecti sunt in diuitem, quidam ex toto nihil dixerunt, quidam secuti sunt mediam uiam. Cum praeter haec nihil sit, Latro uolebat uideri inuenisse quartum genus, ut hoc modo in diuitem diceret: tu quidem non fecisti, sed tamen ego habui causas propter quas possem decipi et de te aliquid frustra suspicari: quia inimicus eras, quia inspoliatus pater inuentus est, et cetera. Hoc est autem medium illud genus nec dimittendi diuitem nec accusandi: nam et dimittere non debet quem distulit et accusare propter hoc ipsum non debet quia distulit.
§1.11
ALBVCIVS nihil dixit in diuitem; hoc colore declamauit: committit, inquit, iniuriam si quem non postulauit accusat. “quare, inquit, sequeris me?” ut aliquando mei miserearis, ut desinas adflictam domum persequi, ut scias me in hoc habitu accusare non posse, ut concupiscas gloriam uindicatae mortis. Tu solus potes, si uoles, inuenire quis occiderit, tu accusare. “At me quidam propter hoc suspectum habent.” Potes discutere istam suspicionem: quaere quis fecerit. “Vt scias,” inquit, “te inuidiam mihi facere, cum dixissem: accusa me, non negasti te accusaturum, sed respondisti: accusabo cum potero.” Ignosce mihi, non magis quemquam adhuc accusare possum quam absoluere: quaero quis fecerit. Haec leuia argumenta sunt, uana sunt quae alios tangunt; quod inimicus es, quod ille inspoliatus inuentus est: non est quare accusem, est quare suspicer.
§1.12
RVFVS VIBIVS hoc pro colore posuit: sordidatus sum, lugeo; sequor te ut tutior sim; timeo nescio quem illum qui patrem meum occidit; scio me quamdiu tecum fuero perire non posse. Dum hunc colorem sequitur MVRREDIVS, ineptissime dixit: quare. te sequor? pater meus, quia solus inambulabat, occisus est. OSCI color non placebat Gallioni: sequor, inquit, ut inueniam quis fecerit; hoc mecum cogito: quisquis est ille qui fecit, uolet hoc inimico imputare, ad diuitem ueniet. Multo, inquit, hoc iniuriosius est, si inquirendi causa facit, si non tantum in conuitium set periculum diuitis sequitur. GALLIO subtiliter agendum putauit et ad positionem controuersiae colorem actionis derigendum, ut diceret: suspicor a te patrem meum occisum. quis enim illum alius magis oderat? quis tam potens alius est? uestem sine dubio alius nescio quis percussor concupierat. Dicet aliquis: quid ergo? si inimicus est, protinus interfector est? non; ideo non accuso.
§1.13
HISPO RROMANIVS palam accusauit et dixit non causam sibi deesse, sed uires; et hanc sententiam in prohoemio magno cum adsensu hominum dixit: eum accusatorem habeo qui se reum non esse miratur. BASSVS IVLIVS in hac controuersia dixit: “quare me sequeris per publicum?” facinus indignum, iudices, factum est: pauper et diues eandem terram calcauimus. Consectari autem solebat res sordidas et inueniebat qui illas unice suspicerent. Memini illum declamantem declarasse controuersiam de lenone qui decem iuuenibus denuntiauit in lupanar accederent et foueam igne repletam terra superiecta obruit, in quam adulescentibus lapsis et consumptis accusatur reipublicae laesae. Audiuit illum declamantem ALBVCIVS, fastidiosus auditor eorum quibus inuidere poterat; admirabatur hanc BASSI sententiam: non mehercules te ferrem, si canem ad ostium alligasses.
§1.14
Idem Latronis illas sententias aiebat tumidas magis esse quam fortes quae summa hominum admiratione circumferebantur: legunt argumenta patres et ossa liberorum coniectura diuidunt; et illam: † productam sacerdotes tuam: et illam: supra cineres liberorum nostrorum lupanar solo adaequandum est. Ipse autem laudabat haec utique quae docuerat. nam in hac ipsa controuersia ne Bassus uideatur aliquid dixisse sordidius, dixit ipse: itane sic peribunt decem iuuenes propter dipondios tuos?
§1.15
EVCTEMON a fili parte, cum patrem suum narrasset solum sine comite oppressum et occisum, dixit: dia\ tou=to a)sfale/stato/n e)sti meta\ plousi/wn peripatei=n. et idem: dia\ ti/ sigw=; o( path/r mou le/gwn a)pe/qanen. HERMAGORAS dixit: kti/swmen i)di/a|, w)= pe/nhtes, po/lin: oi( ga\r plou/sioi th\n e(autw=n Illud in narratione: u(po\ ti/nos a)nh|re/qh, ou)k oi)=da. ei)=xen e)xqrou\s fu/sei *T*L*S*I*L*R*HC*LCTHC kathgorei=n duname/nous. ARTEMON dixit: o(/tan eu(/rw to\n fone/a, to/t' au)= gra/yomai: kai\ to/te dh\ a)\n eu(/rw pe/nhta.
§2.1
IVNI GALLIONIS. Dubito quid de euentu huiusce iudici optem, cum crimen meum sit uicisse. Videtis quemadmodum in hoc quoque iudicio opera sua iactat: et miratur quisquam si hoc patre natus gloriae cupidior est? Faciles habetis partes: uiros fortes iungite. dissidemus quia nimium similes sumus. Cum exiremus in aciem, aiebat: si adulescens essem, nemo pugnaret fortius. maiorum quoque suorum uirtutes referebat, sed omnibus se praeferebat. Cum ad aetatem tuam peruenero, non contendam cum ullo, quamuis si exemplum tuum sequi uoluero, etiam cum filio contendam.
§2.2
Quia patriae iudicium habeo, patris perdidi. Dicam abdicanti “non luxuriabor, non amabo?” hanc emendationem criminum meorum non possum promittere: ego uero pugnabo et fortiter et fortissime. Vidi patrem iam senem loricam induentem: multum est pugnare cum exemplo. Iudicium uocat quo pater et filius spolia contulimus? Ecce commilito ego iuueni possum cedere, seni non possum. Quod contendi, legis, quod uici, iudicum, quod pugnaui, patris est. uolui cedere: concurrerunt iuuenes, aetatis causa agebatur: uici non filius patrem, sed iuuenis senem. Ego uici, sed omnes patri gratulati sunt.
§2.3
Parui adulescens magnis exemplis. deceptus sum, dum cogito mecum Horatium Etruscas acies corpore suo summouentem et Mucium in hostili ara manum urentem et dum te, Deci, cogito qui et ipse noluisti patri cedere. Transibo in subsellia tua, complectar inuitum: licet repugnes, fortior sum. FVLVI Sparsi.
§2.4
Necesse fuit mihi fortiter militare: pugnandum habebam non imperatori tantum, sed patri. Si tu uicisses, diceretur: patri cessit; abdicationem enim timuit. Solebas semper optare, ut contingeret tibi filium habere meliorem. Iudicium uocas duplicem domus nostrae triumphum?
§2.5
CLODI TVRRINI. Tu Mucio diceres: “non est quod ostendas istam manum?” tu Scipioni post deletam Carthaginem: “tace?” loquax est uirtus nec ostendit se tantum, sed ingerit. Aiunt ecce nunc quidam: cessit pater filio et in hoc abdicat, ut uideatur uerum fuisse certamen. Opta, pater, ut et a nepote uincaris. “Postea, inquit, pugnare fortiter poteris.” unde scio? uulneribus me senem feci. Quis te felicior? tu omnes uicisti, te filius. Quanto honestius modo pater et filius inter se contenderunt, honestiorem facturus uictum uter uicisset. Dubito quid faciam. taceam ?
§2.6
sed silentium uidetur confessio. narrem uirtutes meas? sed illud quoque mihi nouum accidit, quod uni mihi abdicato eas narrare non prodest. Processi in aciem coram patre: fortiter, inquit, pugna; turpe est adulescenti uinci a sene. Auidus sum gloriae: hoc si uitium est, paternum est. fortis sum: numquid improbas, pater? at iam abdicabis, si dixero: fortissimus sum. dicam tamen audacter:
§2.7
fortissimus sum, nec timeo in ea ciuitate hoc crimen, in qua fortes etiam senes nouimus. IVLI BASSI. Ad te quoque ignominiae meae pars redundat: pudeat te, pater, si a filio abdicando uictus es. ARELLI FVSCI Patris. Ignosce, iuuenis erraui: ambitiosus non ero, cum senex fuero. GAVI SILONIS. Vtrum putas uicisse ? ego praemium tantum habeo, tu et praemium et uirum fortem.
§2.8
Divisio. Latro sic diuisit: an filius abdicari possit propter hoc quod permittente lege fecit. nemo inquit in eadem re et habet legem et timet. Contra ait: si quid fecerit quod non licet, lex uindicabit; si quid quod licet sed non oportet, pater. non quaeritur de scelere filii, sed de officio. Deinde: utatur sua quisque lege; tibi illud licuit et mihi hoc licet. abdicare liberos liceat. est aliqua lex quae filio patrem praeferat? Si potest abdicari etiam propter id quod lege permittente fecit, an abdicari etiam propter hoc non possit, quod praemium accepit. Non potest, inquit, in ea re priuatim puniri, in qua publice honoratur. eidem rei non potest et praemium dari et nota denuntiari. cetera iura puta paterno imperio subiecta esse: hoc ius maius est ceteris, quo de uictoria, de summa uirtute quaeritur. Non potes propter hanc legem filium abdicare, propter quam a filio uictus es.
§2.9
Si potest abdicari, an debeat. hoc sic diuisit: an etiamsi non debuit cum patre contendere, ignoscendum tamen sit, si adulescens gloriae cupiditate lapsus est; deinde: an contendere debuerit. Tibi, inquit, et honestum erat certamen et tutum: quid est enim gloriosius quam aut uirum fortem uincere aut a filio uinci? Si non debuisset contendere, non uicisset. et potuit fieri ut, si hic tibi cessisset, alius aliquis ad certamen procederet qui nunc non processit, quia sciebat nihil sibi profuturum si te uicisset, cum deberet a filio tuo uinci. nulla laus tua fuisset: apparuisset enim illam uictoriam non uiri fortis fuisse, set patris. silentio uirtutes uestrae transissent:
§2.10
nunc inlustratae sunt dum conferuntur. TVRRINVS hoc loco belle dixit: plures tibi inuidere coeperunt, postquam uictus es. itaque noui generis res accidit: filius uicerat; omnes aiebant: o felicem patrem! Nouissimam quaestionem fecit: an etiamsi quid iudicio peccauit, praemio emendauerit. Hoc loco dixit GALLIO illam sententiam quae ualde excepta est: cum diu deprecatus esset, ait: si nihil proiecero, quid me facturum putas? ad templa iturum ut ad deos supplicem? ad statuas tuas confugiam.
§2.11
SILO POMPEIVS temptauit et in hac controuersia illam quaestionem, quam in omnibus uirorum fortium abdicationibus putabat esse temptandam: an uir fortis abdicari possit; aiebat in nulla magis controuersia illam posse tractari. Non potes, inquit, eum abdicare qui te potest uincere. miraris si patri hac lege subducitur qui ei et comparatur et praefertur?
§2.12
Colorem pro adulescente GALLIO illum induxit: circumsteterunt me, inquit, iuuenes: aetatis causa agi uidebatur. cum dubitarem exaudiui nescio quem dicentem: nihil agis; ego tibi cedo, illi non cedo. CESTIVS hoc colore usus est: putasse sese ipsi patri honestius hoc esse, certe domui, laudes utriusque in foro inspici. MONTANVS VOTIENVS ait: cogitaui non quid imperares, sed quid praecepisses: dixeras semper, cum me hortareris ad gloriam, ut nulli cederem. Inuidiosa omnibus in illo iudicio fortuna tua uidebatur, cum quaereretur utrum pugnasses felicius an genuisses. Non est quod me putes uisum illis fortiorem: decepti sunt, pater; iudicauerunt non quod erat, sed quod te malle crediderunt.
§2.13
ARGENTARIVS ait: occasionem benefici quaesiui, non concupiui accipere praemium. Honor ad utrumque peruenit: alter praemium habet, alter accepit. FVSCVS ARELLIVS pater ait: si nauigare imperasses, per hibernos fluctus egissem ratem; si peregrinari, nihil fuisset iubente te durum. hanc rem imperabas difficilem forti uiro, uinci. BLANDVS hoc colore narrauit: pater mihi obicit, quod illi in una re non cesserim; ego multiplicabo crimina mea: numquam illi quotiens recte faciendum fuit cessi, semper uolui uideri frugalior, uideri uolui laboriosior; nam cum ad uires uentum erat, etiam ipse cedebat:
§2.14
non ego illum uincebam, sed aetas. TVRRINVS hoc colore usus est: uolui, inquit, cedere, sed erant qui dicerent non licere; hoc enim nobis modo legem saluberrimam tolli. disputaturi contra praemium patris uidebantur et dicturi: non licet inter se cedere fortibus; non ipsorum tantum causa agitur, sed publica; omnium interest scire quis sit fortissimus. his uocibus hominum missus sum ad id certamen, in quo ad istum utraque pertineret uictoria. Quid putatis me dicturum? fortiorem me uisum? falsum est, cum hoc quoque, quod ego fortis eram, istius esset. quid ergo? quare uicerim quaeritis? uisum est ad ruborem totius iuuentutis pertinere, neminem pugnasse fortius quam senem. Et cum dixisset se praemia in patrem contulisse, dixit:
§2.15
uici te, pater, sed nempe uici tibi. AALBVCIVS hoc colore narrauit: nolui, inquit, uideri per collusionem patri titulum fortissimi uiri contigisse: non cessi ante iudicium, ut in iudicio cederem et feci nihil aliud quam laudaui patrem, uirtutes eius retuli;
§2.16
uisus sum propter hoc ipsum praemio dignus. SILO GAVIVS ait: solebas mihi, pater, insignium uirorum exempla narrare, quaedam etiam domestica; aiebas: auom fortem uirum habuisti; uide ut sis fortior. processi tecum in aciem nec illic ubi rediimus omnis gloria in una domo erat. uolebat respublica fortes uiros recognoscere. o quantam ego cupiditatem gloriae in patre meo uidi, quam iuuenilem! contendere me uetabat imperio, iubebat exemplo. Ventum est in iudicium: omnium quas ego noui res inuidiosissima quaerebatur de patre meo: utrum fortior esset an felicior.
§2.17–4.8
§2.17
OSCVS hoc colore narrauit: erant qui accederent et dicerent: roga patrem tuum, cedat tibi: non est utile reipublicae excitari hostium animos; excitabuntur, si scierint neminem in hac ciuitate esse fortiorem quam senem. illi me coegerunt, quasi tum quoque aliquid praestaturus essem reipublicae, uenire in iudicium: in quo quid habeo? ego iudicatus sum iuuenior. MENTO dixit: timeo ne ob hoc ipsum patri uilior fiam ego; scimus quam gloriosus sit.
§2.18
TRIARIVS hoc colore usus est: in iudicio uolui tibi cedere, ut non imperasse uidereris sed uicisse, et cessi: defunctorie causam meam egi: set † notum sit illum cedere quia parum est illi non putabat. NICETES in hac controuersia dixit: ei) o( pa/ppos u(po\ th=s fu/sews a)podoqei\s h(mi=n pare/sth tw=| to/te dikasthri/w|, ou)k a)\n ei)=pen: ti/s nu/ moi h(me/rh h(/de, qeoi\ fi/loi; h)= ma/la xi/rw Hom. Od. 24.514. ui(o/s q' ui(wno/s t' a)reth=s pe/ri dh=rin e)/xousin. et: pollo\n d' o(/ge patro\s a)mei/nwn. Hom. Il. 6.479. SCAVRVS hunc sensum aliter dixit:
§2.19
o si auos meus interesset iudicio, quam libenter spectaret et discordiam nostram! clamasset mihi: non est quod cedas; ipse mihi numquam cessit. LABIENVS partem patris declamauit et dixit: quod etiam deterioribus licet, nolo habitare cum aduersario meo: non capit idem contubernium fortem uirum et uictum. “Statuam, inquit, tibi posui:” immo ne possem umquam uictum me obliuisci, ignominiam meam in aes incidisti.
§3.1
PORCI LATRONIS. Sic sibi satisfieri ne uictor quidem uoluit: excusauit uictos, quin restituit. Quoniam reposcis uitam quam dedisti accipe. Nullum fuit in proscriptione mulierculae caput. OSCI. Inquinasti filiae sanguine penates. quamquam quid ego dico penates, tamquam in domo perierit? Adlatum ad se Caesar Pompei caput fleuit: hoc illi propter filiam praestitit. ARELLI FVSCI. “Quemadmodum tibi uis satisfaciam?” hoc ipso satisfecisse debuerat. Filiam habuit piam et in maritum et in patrem: alterum usque in mortem secuta est, alteri etiam per mortem satisfecit. quam periculose illum offendo, qui simul irasci coepit nescit ignoscere?
§3.2
CLODI TVRRINI patris. “Morere.” quid aliud meruerat, si satisfacere nollet? Nisi occupasses, soror, fortasse pater sibi satisfecisset. Hoc, certum habeo, unusquisque uestrum suadebat puellae: “ad iratum patrem uenis; in quas potes te compone blanditias; roga, deprecare; si nihil proficies, habes quemadmodum cogas: morituram te denuntia.” Hoc quod ignouisti, uictor, ad uiros pertinet: illi tibi gratias agunt; nam feminas ne si irascereris quidem proscripsisses. “Quare secuta est uirum?” adeo tibi uetera exempla exciderunt bonarum coniugum, in quae filiam tuam solebas sanus hortari? aliqua spiritum uiri redemit suo, aliqua se super ardentis rogum misit. inpendisset se puella uiro, nisi seruasset patri.
§3.3
FVLVI SPARSI. Filia ante limen paternum in cruore suo uolutatur. quid exhorruistis ? paterna satisfactio est. nostis domus nostrae legem: aut uincendum mihi aut moriendum est. Qualis est ista satisfactio qua filia exoratum sibi patrem non sentit? AALBVCI SILI. Vtrae meliores partes essent, soli uidebantur iudicare di posse. “Si uis satisfacere mihi, morere.” Quod ad me adtinet, irascare malo. Si parricidium esset fuisse in diuersis partibus, numquam defendisset aput Caesarem Ligarium Cicero. M. Tulli, quam leue iudicasti crimen de quo confessus es! Dona filiam, si misericors es, deprecanti, si hostis, edicto, si pater, naturae, si iudex, causae, si iratus es, fratri.
§3.4
BUTEONIS. Ante ipsum limen domus decessit, ne dubitari posset utrum marito perisset an patri. ubi istud uidisti? ubi audisti? nego te istuc in bello didicisse. MARVLLI. “Meruerat, inquit mori.” etiamnunc accusas ? certe iam tibi satisfactum est. O nouum monstrum! irato uictore uiuendum est, exorato patre moriendum est. PASSIENI. Vtinam interuenissem, non satisfecisses sola patri. Furiosum te dicerem, si pro genero non rogasses. Secutus est gener diuersas partes, uxor suas.
§3.5
Labieni. Hoc obsequio consequatur denique, ut intra domum moriatur. M. Cato, quo uiro nihil speciosius ciuilis tempestas abstulit, potuit beneficio Caesaris uiuere, si ullius uoluisset. Optima ciuilis belli defensio obliuio est. MVSAE. Allato ad se capite Cn. Pompei Caesar auertisse oculos dicitur, quod tu ne in morte filiae quidem fecisti. CORNELI HISPANI. Peruagata est illa crudelis belli fortuna omnem ordinem, usque in infimae plebis supplicia descendit: nihil in ciuitate nostra immune a uictoris ira praeter feminas fuit: hanc laudem miserae urbi seruare licuit. Aut pater noster aut uictor insanit.
§3.6
MENTONIS. Semel repulsa iterum redit, iterum repulsa tertio rogat, non fatigatur, scit exorari etiam hostes. O te crudelem, nisi iam tibi etiam pro genero satisfactum est! Non ignoro in quanto periculo sim: nescit placari iratus et uoce etiam filiae excanduit. TRIARII. An non exoraretur uictor cum pro filia rogaret pater? “Morere.” illi quoque quibus animaduertere in damnatos necesse est, non dicunt “occide,” non “morere,” sed “age lege:” crudelitatem imperi uerbo mitiore subducunt.
§3.7
Divisio. Lateo usus est in hac controuersia illa calcata quaestione: an possit dementiae agi cum patre ob ullam aliam rem quam ob dementiam. Inpotens sum, crudelis sum, inmitis, non tamen demens. mores tuos patri debes adprobare, non patris regere. dic: desipis, nihil intellegis; ego sanitatis meae, si potuero, argumenta colligam; dicam: in senatu non stulte sententiam dixi. quid tibi uideor fecisse dementer? partes male egi? multa debes dementiae signa colligere; damnare non potes patrem propter uerba, immo propter uerbum.
§3.8
Si damnari dementiae aliquis pater, etiam non demens, ob aliquod inprobandum factum potest, an hic possit. hoc in duo diuisit: an etiamsi hoc animo dixit, ut filiam mori uellet, damnandus tamen non sit. hic accusatio filiae contrarias partes patri sequentis, cum illam ipsa natura publicis excepisset malis. Animaduertit Manlius in filium et uictorem, animaduertit Brutus in liberos non factos hostes, sed futuros: uide an sub his exemplis patri fortius tantum loqui liceat.
§3.9
Deinde: an non eo animo dixerit, ut illam mori uellet. Dixi, inquit, iratus, cum uellem castigare, non occidere. TVRRINVS CLODIVS belle dixit: nolite mirari si durioribus uerbis utor; non sum processurus ultra uerba, minabor, deinde ignoscam: fecit et uictor.
§3.10
GALLIO et illam quaestionem fecit: an non ob hoc puella perierit, quod pater illi tam dure responderit. Periit, inquit, propter desiderium uiri; alioqui unius uerbi amaritudinem morte pensasset? immo mulier praeceps, temeraria, insano flagrans amore et attonita, quem uirum patre relicto secuta fuerat, patre uiso consecuta est.
§3.11
SILO POMPEIVS huic quaestioni praeponebat illam ex qua in hanc transitus iit: an etiam si propter hoc uerbum patris periit, damnari tamen pater non debeat: nec enim euentus imputari debet cuiusque rei, sed consilium. si post hoc uerbum puella uixisset, numquid patrem dementiae damnare posses? atque post hoc uerbum si quid factum est, non a patre sed a puella factum est. non oportet autem illius temeritatem dementiam uideri patris. Post hanc quaestionem faciebat illam:
§3.12
an ob hoc perierit. Color a parte accusatoris simplex est: ait patrem durum fuisse, crudelem, bono publico hunc non fuisse partium ducem. Dixit, inquit, eo uultu, ea adfirmatione, ut uideretur non iubere tantum, sed occidere. Hoc loco dixit TVRRINVS CLODIVS : hoc post bellum, immo post edictum? et adiecit: nunc intellegit respublica, imperator, quantum tibi debeat cui sine sanguine satisfactum est. Omnes uirum dixerunt patre nolente illam duxisse.
§3.13
GALLIO dixit: nondum mihi uidebatur scire quid meruisset. scire quid meruisset. uolui illam intellegere crimen suum. CESTIVS hoc colore: contumaciter, inquit, rogauit, sic quomodo periit, non uultu demisso, non summissioribus uerbis, nondum tamquam uicta: nihil agnoui filiae, nihil uictae. Primum quare ad me non fratrem suum mittit? an etiamnunc fratri irascitur?
§3.14
ARGENTARIVS ait: nos ducem exorauimus, quorum liberi in diuersis partibus fuerant; diximus: ignosce; noli seuerus esse, si licuerit esse securis. Quid peccaui quod filiam ex hostium castris uenientem non primo uerbo recepi? TVRRINVS CLODIVS ait: uolui fratrem sorori dare beneficium: “eo durius loquar, ut ille me pro sorore sua deprecetur.” Primum quare me solum rogat, cum debeat duobus satisfacere? SILO GAVIVS dixit: uolui illam mora torqueri: sine, inquam, et iterum et tertio roget: ne mitissimus quidem uictor statim ignouit.
§3.15
LABIENVS ait: non sum statim exoratus et si uixisset non essem fractus proximis precibus eius, ne tertio quidem rogatus aut quarto. “At uictor cito exoratus est.” Noli mirari: facilius est ignoscere bello quam parricidio. HISPANVS de morte eius hoc dixit: iterum illam nobis uir abduxit. ALBVCIVS ait: tuto me, ait, putaui loqui fortius; non dubitaui enim, quin frater illi dicturus esset: non est quod timeas, exorabitur; si difficilior erit, ego illum rogabo; et si rogasses, adulescens, fecissem. non magis tibi nego quidquam quam soror tua marito?
§3.16
MONTANVS VOTIENVS dixit: non est quod putes illam cecidisse irae patris: cui uixerat periit, illi se cui addixit inpendit. et eundem sensum in argumentis, cum dixit etiam morte patri inuidiam quaesisse sed non propter patrem illam perisse: quid ergo, inquis, propter quem? scis illam unum habuisse pro quo mori posset.
§4.1
PORCI LATRONIS. Aestimate quale sit scelus istius, in quo laesi patres ne liberos suos aut agnoscant aut recipiant etiam confessas iniurias tacent. Vectigalis isti crudelitas fuit eo magis quod omnes praeter istum misericordes sumus. mendicares nisi tot mendicos fecisses. Effecit scelestus iste, ut nouo more nihil esset miserius expositis quam tolli, parentibus quam agnoscere. Cassi Severi.
§4.2
Hinc caeci innitentes baculis uagantur, hinc trunca brachia circumferunt, huic conuulsi pedum articuli i? sunt et torti tali, huic elisa crura, illius inuiolatis pedibus cruribusque femina contudit: aliter in quemque saeuiens ossifragus iste alterius brachia amputat, alterius eneruat, alium distorquet, alium delumbat, alterius diminutas scapulas in deforme extundit tuber et risum in crudelitate captat. Produc, agedum, familiam semiuiuam, tremulam, debilem, caecam, mancam, famelicam; ostende nobis captiuos tuos. Volo mehercules nosse illum specum tuum, illam humanarum calamitatium officinam, illud infantium spoliarium. Sua quoique calamitas tanquam ars adsignatur: huic recta membra sunt, et si nemo moratur naturae proceritas emicabit: ita frangatur ut humo se adleuare non possit, sed pedum crurumque resolutis uertebris reptet; huic extirpentur radicitus. huic non speciosa facies est: potest formonsus mendicus esse; reliqua membra inutilia sint, ut fortunae iniquitas in beneficia sua saeuientis magis hominum animos percellat. sic sine satellitibus tyrannus calamitates humanas dispensat.
§4.3
VIBI GALLI. Intuemini debilia infelicium membra nescio qua tabe consumpta, illi praecisas manus, illi erutos oculos, illi fractos pedes. quid exhorrescitis? sic iste miseretur. Tot membra franguntur, ut unum uentrem impleant, et — o nouom monstrum — integer alitur, debiles alunt. ALBVCI SILI. “Perissent,” inquit. ita non infelicius supersunt quam perituri fuerant? “Perissent,” inquit. interroga patres utrum maluerint. Eruantur, inquit, oculi illius, illius praecidantur manus. Quid si aliquis ex istis futurus est uir fortis? futurus est tyrannicida? quid si sacerdos? nec, puto, incredibilia in hac fortuna loquor; certe ex hac turba origo Romanae gentis apparuit. Egregius educator plus acceptum crudelitati quam expensum misericordiae refert. TRIARI. “Perissent,” inquit.
§4.4
Puto, expertus es nos non esse crudeles; tamen nemo non nostrum, cum istis stipem porrigeret, mortem precatus est. Surge tu debilis: conatur et corruit. surge tu mute: sed quid excitaris? rogare non potes. surge tu caece: sed ad quorum eas genua nescis. o te inter omnis debiles ante hoc iudicium felicissimum quod istum dominum non uidebas, in hoc iudicio infelicissimum quod istum reum non uides! Expositos aluerunt etiam ferae, satis futurae mites si praeterissent.
§4.5
CORNELI HISPANI. Ergo si illis temporibus iste carnifex apparuisset, conditorem suum Roma non haberet? Timeo ne hoc prosit reo, quod nemo ex istis quemquam uideri uolt suum. IVLI BASSI. Intuemini utramque partem et ei succurrite quae miserabilior est. liceat uidere mercedarios tuos: hic caecus est, hic debilis, hic mutus. his tu mori non permittis? uis in te iudices more tuo misericordes sint, tuo exemplo? ARGENTARI. Quorum cum ubique audiantur preces, in sua tantum causa cessant. “Adiciamus aliquid ad quaestum:
§4.6
deme huic oculos, illi manus.” ARELLI FVSCI patris. “Praecidatur, inquit, lingua: genus est rogandi rogare non posse.” Miseremini horum omnium, iudices, quorum misereri etiam singulorum soletis. CESTI PII. Vt hanc causam susciperem ne ab eis quidem rogatus sum pro quibus ago. quid enim miseri rogare sciunt nisi stipem? Quid infelix iste peccauit aliud quam quod natus est? CLODI TVRRINI patris. Age, si quis agnouerit suum, petes alimenta tamquam alueris? non est quod timeas, nemo agnoscet. 0 miserum, si quis alimenta suo dat! o miserum, si negat! Ita nos istis uindictam negaturos putas, quibus ne id quidem negamus quod tibi daturi sunt? Et quod indignissimum est, cum tam crudelis sit, misericordia publica uiuit.
§4.7
Venite miseri et hodie primum uobis rogate. MENTONIS. Errant miseri circa parentum suorum domos, et fortasse aliquis a patre alimenta non impetrat. Nulli plus reddunt integra mancipia. “Cur tu tam exiguum refers? † uitus est equas poterat ut non rogares, ut non acciperes ? spiritum tibi non relinquerem, nisi crudelior futurus essem relinquendo. tibi cotidiana captura non respondet. apparet te nondum hominibus satis miserum uideri.” GAVI SILONIS. “Tu,” inquit, “in illa uicinia mendicabis, tu ad illud limen accedes;” et crudelis miseris parentum domos monstrat. “Hic non facile stipem impetrat: etiamnum aliquid illi detrahatur.”
§4.8
IVNI GALLIONIS. “Serua oculos ut uideat quem roget; serua manus ut habeat quibus stipem accipiat.” Occurrunt nuptiis dira omina, sacris publicis tristia auspicia; feriatis maxime ac solemnibus et in hilaritates dicatis diebus semianimes isti greges oberrant. a patre fortasse aliquis acceptam stipem portat ad deos. FVLVI SPARSI. Scio, iudices, uariis quemque causis ad accusandum solere compelli: quosdam ambitio gloriae quam ex damnato petierunt prouocauit, alios odia et simultates protraxerunt; non dubito fuisse quosdam qui praemium peterent; ego omnibus ceteros inpellentibus causis uaco: quae enim gloria est in tam sordido reo ? quae simultates, ut non eas quoque contraxisse pudeat? aut quod praemium, cum istum alant qui se alere non possunt?
§4.9–5.8
§4.9
Non is est qui rogare nesciat; etiam docere solet. Quos adfectus uestros optare debeam nescio: si misericordiae propiores fueritis, crimina rei uobis ostendam; si seueritati, reum. Hunc nos publice pascimus. Exigi a te talio non potest: non habes totidem membra quot debes. Lupa expositis infantibus oblita feritatis, placida uelut fetibus suis ubera praebuisse fertur. sic lupa uenit ad infantes; expectemus hominem. Gratulor tibi, Roma, quod in conditores tuos homo non incidit.
§4.10
Ergo tu, cum de publica misericordia cogitares, tam crudelis esse potuisti? “Proxima,” inquit, “die hic plurimum retulit: faciendus est huic similis alter; hic satis retulit: fiat et alius miser ad hoc exemplum. ite nunc, inquit, et alimenta mihi quaerite. tu, inquit, qui oculos non habes, per oculos rogato; tu, inquit, qui manus perdidisti, per manus rogato; tu per illa membra quae trahis debilia; per ea quisque quae non habet ambiat.” O miseros qui sic rogant, miseriores qui sic rogantur! ecce nescio quis: meus, inquit, filius si uiueret, huic fortassis similis esset. numquid ego meum transeo? alius: potuit, inquit, meus in eundem incidere dominum. quid si incidit? omnes omnibus congerunt, dum unusquisque timet ne suo neget. Pars altera. ARELLI FVSCI. “Debilitasti,” inquit. plus illis patres nocuerant. LATRO sic diuisit: an laesa sit respublica.
§4.11
primum, inquit, crimen constare oportet, deinde hunc reum quaeri. An laesa sit respublica non solet argumentis probari; manifesta statim reipublicae damna sunt, si muri diruti sunt, si classis incensa est, si exercitus amissus., si uectigalia deminuta: hoc damnum quod tu obicis, quis uidebat? Dic mihi: quando rempublicam laesit? cum unum expositum debilitauit? atqui etiam qui occidit unum non tamen reipublicae laesae tenetur, sed caedis; etiam qui duos, etiam qui plures: dic mihi quis numerus efficiat ut laesa uideatur respublica. duo debilitantur, nondum respublica laesa est. iuuenes. Potuerunt, inquit, duces fieri. potuerunt et sacrilegi esse et homicidae, potuerunt et perire. Attamen crudelem rem facit, qui sua de re infantes perdidit et infelices mendicare coegit. Facit et lanista qui iuuenes cogit ad gladium nec damnatur reipublicae laesae, et leno qui cogit inuitas pati stuprum nec laedit rempublicam. Ego non laudari reum desidero, sed absolui; noceat hoc illi cum honores petet. potest aliquis et non esse homo honestus et esse innocens reus.
§4.12
Deinde: an si laesa sit respublica, ab hoc laesa sit. non a me, inquit, sed a parentibus qui proiecerunt. hic crudelis, ut multum illis abstulerit, uitam reddidit. Contra ait: illi singulos exponunt, tu omnes debilitas: illi spem, tu instrumenta uiuendi detrahis. Deinde: an teneatur reipublicae laesae, si fecit quod ei facere licet. non potest, inquit, ulla res lege damnari, quae lege permittitur. si domum meam dirui, numquid dicis me rempublicam laedere? et poteras describere quam inhumanum sit illos parietes maiorum in nostram usque perductos memoriam in hostilem modum deici.
§4.13
si in agris meis arbusta succidere uelim Deinde: an hoc non licuerit illi facere. licuit, inquit, expositi in nullo numero sunt; serui sunt; educatori uisum est. Denique si non licet, habent legem: talionis agere singuli possunt, iniuriarum possunt: reipublicae quidem laesae non potest agi eorum nomine qui extra rempublicam sunt. non potest pro omnibus agi pro quibus singulis non potest.
§4.14
Scio quosdam putare quaestionem esse: an possit a priuato homine laedi respublica; SPARSVM certe ita declamare memini. quod si quisquam recipit et illam recipiet: an a muliere possit, an a sene, an a paupere possit; quorum nihil umquam quaeritur, sed dici tamen solet; quomodo, cum illa quaestio tractatur: an respublica laesa sit, totiens reus inter argumenta non laesae reipublicae dicit: ne potuit quidem laedi a priuato, a paupere, ab aegro, ab absenti. GALLIO fecit et illam quaestionem: an in expositis laedi possit respublica. non potest, inquit, respublica laedi possit nisi in aliqua sui parte; haec nulla reipublicae pars est; non in censu illos inuenies, non in testamentis. Sed haec quoque in illam incurrit: an respublica laesa sit; dicitur enim: ne laedi quidem potuit in eis quos non habebat.
§4.15
Pro illo qui debilitabat expositos pauci admodum dixerunt. Dixit GALLIO et hoc colore usus est: egentem hominem et qui ne se quidem alere nedum alios posset, sustulisse eos qui iam relicti sine spe uix spiritum traherent, quibus non iniuria fieret si aliquid detraheretur, sed beneficium daretur si uita seruaretur. faciant inuidiam alicui oculos desse, alicui manus, dicant illos per hunc tam misere uiuere, dum fateantur per hunc uiuere. GALLIO illud quoque in argumentis temptauit: adeo, inquit, haec res non nocuit reipublicae, ut possit uideri etiam profuisse:
§4.16
pauciores erunt qui exponant filios. TVRRINVS CLODIVS hoc colore usus est: multos patres exponere solitos inutiles partus. nascuntur, inquit, quidam statim aliqua corporis parte mulcati, infirmi et in nullam spem idonei, quos parentes sui proiciunt magis quam exponunt; aliqui etiam uernulas aut omine infausto editos aut corpore inualidos abiciunt. ex his aliquos hic sustulit et eas partes quae cui possent miserabiliores esse, manu sua abstulit: stipem rogant et unius misericordia, uiuunt, omnium aluntur. At res foeda est mendicos habere, a mendicis ali, inter debiles uersari. Age, non pudet uos ex hoc producere contubernio reum a quo dicatis laesam rempublicam ? et sic descendit ad argumenta, ut diceret:
§4.17
quomodo hic potuit laedere? SILO POMPEIVS illo colore usus est: misericordem hunc fuisse, uoluisse uitam dare, sed non potuisse alere; itaque eo conpulsum, ut unusquisque aliquam partem corporis pro toto dependeret. LABIENVS tam diserte declamauit partem eius qui debilitabat expositos, quam nemo alteram partem, cum illam omnes disertissimi uiri uelut ad experimentum suarum uirium dixerint. Illum autem locum uehementissime dixit: mirum est uacare homines huic cogitationi, ut curent quid homo mendicus inter mendicos faciat. principes, inquit, uiri contra naturam diuitias suas exercent: excisorum greges habent, exoletos suos ut ad longiorem patientiam inpudicitiae idonei sint, amputant et quia ipsos pudet uiros esse, id agunt ut quam paucissimi sint.
§4.18
his nemo succurrit delicatis et formosis debilibus. Curare uobis in mentem uenit quis ex solitudine infantes auferat perituros nisi auferantur; non curatis quod solitudines suas isti beati ingenuorum ergastulis excolunt, non curatis quod iuuenum miserorum simplicitatem circumeunt et speciosissimum quemque ac maxime idoneum castris in ludum coiciunt. in mentem uobis uenit misereri horum quod membra non habeant; quidni illorum quod habent? et hoc genere insectatus saeculi uitia egregia figura inquinatum et infamem reum maiorum criminum inpunitate defendit. Celebris haec apud Graecos controuersia est; multa ab illis pulchre dicta sunt a quibus non abstinuerunt nostri manus, multa corrupte quibus non cesserunt nec ipsi.
§4.19
Dixit *G*L*U*K*W*N: kai\ tou/tous trofa\s ai)tei=s ou(\s mh\ tre/fein a)sebe/s e)stin. Hunc dixit sensum P. ASPRENAS eodem modo, uno uerbo magis proprio usus: hos aliqui alimenta poscit quibus crudelis est qui negat. Circa hunc sensum est et ille a QVINTILIANO dictus: nescio utrumne uos miseriores dicam quod alimenta accipitis an hoc quod datis; accipitis enim quia debiles estis, datis ei per quem debiles estis. ADAEVS rhetor: klai/ousai mhte/res h)ra/nizon: “ei) me\n e)mo\s,” le/gousai, “to\n e)mo\n, ei) de\ a)llo/trios, i(/na kai\ to\n e)mo\n a)/lloi.”
§4.20
Hunc sensum quidam Latini dixerunt, sed sic ut putem illos non mutuatos esse aperte hanc sententiam, sed imitatos. BLANDVS dixit: porrigit aliqua mendico rogata stipem. utique si peperit, exposuit. o quam misera cogitatio porrigentis est! “hic fortasse meus est.” OSCVS dixit: aliqua quia iam proiecit pluribus stipem, suo negat. ARELLIVS FVSCVS dixit: alit rogata filium mater, misera si scit suum esse, misera si nescit. ARTEMON dixit: ta\ me\n tw=n a)/llwn eu)/rwsta plei=, gewrgei=: ta\ d' h(me/tera a)na/phra tre/fei a)/ra to\n o(lo/klhron.
§4.21
Hanc sententiam Latro fortius et uirilius dixit qui non potest furti suspectus esse; Graecos enim et contemnebat et ignorabat. cum descripsisset debiles artus omnium et alios incuruatos, alios repentes, adiecit: pro di boni! ab his aliquis alitur integer? *D*A*M*A*S*S*K*O*M*B*R*O*S dixit: pa/lai me\n e)kqe/tois ki/ndunos h)=n to\ r(ifh=nai, nu=n de\ to\ trafh=nai. Hunc sensum CESTIVS transtulit: effecisti, inquit, ut maius esset periculum educari quam exponi. FVSCVS ARELLIVS aliter dixit: illa adhuc in miserae sortis infantia timebantur: ferae serpentesque et inimicus teneris artibus rigor et inopia; inter expositorum pericula non numerabamus educatorem.
§4.22
*G*L*U*K*W*N corruptam dixit sententiam: krousa/tw tis th\n qu/ran tw=n e)xo/ntwn i(/na prosaga/gh| TIS. et illam: a)/ge, su\ de\ klai=e, su\ de\ qrh/nei. w)= kakw=n sumfwniw=n! Sed nostri quoque bene insanierunt. MVRREDIVS dixit: producitur miserorum longus ordo, maior pars se sine se trahit. et LICINIVS NEPOS: ut soluendo sis in poenas quotiens tibi renascendum est?
§4.23
Illud SPARSVS dixit quod non corruptum tantum sed contrarium dicebat esse Montanus: “solus plura habes membra quam tot hominibus reliquisti.” ita enim hic potest uideri laesisse rempublicam, si multi sunt debilitati; apparet autem non esse multos, si plura habet membra quam debilitatis reliquit. et illud aeque aiebat ab illo corrupte dictum: prodierunt plures mendici quam membra. Graecas sententias in hoc refero, ut possitis aestimare, primum quam facilis e Graeca eloquentia in Latinam transitus sit et quam omne quod bene dici potest commune omnibus gentibus sit, deinde ut ingenia ingeniis conferatis et cogitetis Latinam linguam facultatis non minus habere, licentiae minus.
§4.24
Labieni sententiam separaui, quia locuti de illa homines erant: sed ad cotidianum diurnum et mendicantium quaestus recognoscit: “tu hodie minus adtulisti; cedo lora; gaudeo me non omnes emancasse. quid fles? quid rogas? plus retulisses si sic rogasses.” Dixit et illam sententiam: date miseris quod unum percipere gaudium possunt: aliquis ex illis damnatum istum uideat, aliquis audiat. ARTEMON GLYCON dixit, toi=s talaipw/rois xara\ katale/leiptai.
§4.25
P. VINICIVS summus amator Ouidi hunc aiebat sensum disertissime apud Nasonem Ouidium esse positum, quem ad fingendas similes sententias aiebat memoria tenendum. occiso Achille hoc epiphonema poni: quod Priamus gaudere senex post Hectora posset, hoc fuit. CASSIVS SEVERVS dixerat: ostende nobis captiuos tuos. IVLIVS BASSVS dixerat: ostende mercedarios tuos. LABIENVS commodius uidebatur dixisse: ostende nobis alumnos tuos. P. Asprenas dixit cum induxisset stipem porrigentem mendico: “o infelicem patrem!” et hoc qui dicit ipse fortassis pater est.
§5.1
GAVI SILONIS. Infelix senex uidit iacentis diuulsae patriae ruinas, abstractus a coniuge abstractus a liberis super exustae Olynthi cinerem stetit; iam ad figurandum Promethea satis tristis est. Pro Iuppiter! — quem enim melius inuocem aduersus Parrhasium quam quem imitatus est? — Olynthium tantum picturae tuae excipio? Nemo, ut naufragum pingeret, mersit hominem. Caeditur: “parum est;” uritur: “etiamnunc parum est;” laniatur: “hoc, inquit, in irato Philippo satis est, sed nondum in irato Ioue.” IVLI BASSI. Producitur puer, superuacuum est, inquit; “nondum quantum satis sit Prometheo potest gemere.” Vltima Olynthii deprecatio est: “Atheniensis, redde me Philippo.” Non est istud donum, sacrilegium est. “Seruus, inquit, meus fuit.” putes Philippum loqui. Aedem Mineruae tamquam castra Macedonum fugiunt. Clodi TVRRINI. “Parum, inquit, tristis est.”
§5.2
Aliquis Olynthius parum tristis est, nisi qui Atheniensem dominum sortitus est? Vis, Parrhasi, tristem uidere? indicabo tibi, Parrhasi maiora tormenta: duc illum ad iacentem Olynthum, duc illo ubi liberos, ubi domum perdidit; scis certe quam tristem illum emeris. Olynthiis urbem aperuimus, templa praeclusimus ? Certe nemo Olynthius tortus esset, si omnes illos Macedones emissent. “Torquetor:” hoc nec sub Philippo factum est. “moritor:” hoc nec sub Ioue.
§5.3
ARGENTARI. Hoc hospitio Olynthius Athenis exceptus est? quid porro? tantum Olynthium torsit Parrhasius? quid, non et oculos nostros torquet? ibi ponit tabulam ubi fortasse nos tabulam foederis posuimus. Hoc Promethea facere est, non pingere. Aiebat tortoribus: “sic intendite, sic caedite, sic istum quem fecit cummaxime uultum seruate, ne sitis ipsi exemplar.”
§5.4
CESTI PII. “Emi,” inquit. immo si Atheniensis es, redemisti. si nescis, Parrhasi, in isto templo pro Olynthiis uota suscepimus: sic soluentur? Crudelis ille Graeciae carnifex istum tamen nihil amplius quam uendidit. Producitur nobilis senex, longa miseriarum tabe confectus, reductis introrsus oculis, tam tristis quam si iam tortus esset. ut admoueri sibi catenas uidit: superuacuae sunt, inquit; si ad alium dominum peruenissem, Athenas fugerem. Istud tibi in nullo Olynthio permitto, nisi si Lasthenen emeris.
§5.5
TRIARII. Corrupisti duo maxima Promethei munera, ignem et hominem. Quemcunque praeco flentem uiderat sciebat emptorem, miserebantur omnes; et fortasse ipse Philippus reduci iussisset, etiamsi Atheniensem uidisset emptorem quod ego fabulosum esse non dubito. Sed utrum uult Parrhasius eligat: parum pie aut infamauit Iouem aut imitatus est. Clamabat iste: nondum satis tristis es, nondum satis, inquam, adiecisti ad priorem uultum. Talis in auctione Philippus.
§5.6
MVSAE. Narraturus sum Olynthii senis ignes, uerbera, tormenta: aliquis nunc me queri de Philippo putat. Dii deaeque te perdant! misericordem Philippum fecisti. Si isti creditis, iratum Iouem imitatus est, si nobis, iratum uicit Philippum. Pinge Philippum crure debili, oculo effosso, iugulo fracto, per dot damna a dis immortalibus tortum. CORNELI HISPANI. Vltima membrorum tabe tormentis inmoritur. Parrhasi, quid agis? non sernas propositum; hoc supra Promethea est. tantum patiendum est pingente Parrhasio quantum irato Ioue.
§5.7
ARELLI FVSCI patris. Pinge Promethea, sed homines facientem, sed ignis diuidentem; pinge, sed inter munera potius quam inter tormenta. Inter altaria Olynthii senis crucem posuit. Miserrime senex, aliquis fortassis ex seruis tuis felicius seruit; utique felicior est quisquis Macedoni seruit.
§5.8
FVLVI Sparsi. Si ad succurrendum profectus es, queror quod unum emisti, si ad torquendum, queror quod ullum. Vtinam, Philippe, auctionem cum exceptione fecisses: ne quis Atheniensis emeret. Non uidit Phidias Iouem, fecit tamen uelut tonantem; nec stetit ante oculos eius Minerua, dignus tamen illa arte animus et concepit deos et exhibuit. Quid facturi sumus si bellum uolueris pingere? diuersas uirorum statuemus acies et in mutua uulnera armabimus manus? uictos sequentur uictores? reuertentur cruenti ? ne Parrhasii manus temere ludat coloribus, internecione humana emendum est?
§5.9–6.2
§5.9
Si necessest aliquem torqueri, eme nocentem seruum, ut eodem tempore et exemplum sumas et supplicium. Statuitur ex altera parte Parrhasius cum coloribus, ex altera tortor cum ignibus, flagellis, eculeis. ista aut uidentem aut exspectantem, Parrhasi, parum tristem putas? Dicebat miser: “non prodidi patriam. Athenienses, si nihil merui, succurrite, si merui, reddite Philippo.” inter ista Parrhasius dubium est studiosius pingat, an ille saeuiat.
§5.10
Torquet, uerberat: sic iste carnifex colores temperat. Quid ais? parum tristis uidetur quem Philippus uendidit, emit Parrhasius? “Etiamnunc torque, etiamnunc; bene habet, sic tene: hic uultus esse debuit lacerati, hic morientis.” Porci Latronis. Si uidetur tibi, istis muneribus aram misericordiae orna. Nemo ergo ex Olynthiis miserius seruit quam qui Atheniensem dominum sortitus est? Miser ubicunque Philippum non uiderat, pacem putabat. “Alliga,” inquit.
§5.11
aiebat: “solutus apud Philippum fui.” ALBVCI SILI. Exspecta dum Euthycrates aut Lasthenes capiantur. Phidias omnia, Parrhasi, sine tortore fecit. Philippus quoque uendidisse contentus est. Producitur senex nobilis, flens, respiciens patriam: placuit isti uultus; habuit aliquid Promethei simile etiam ante tormenta. Diligenter causam agit, ut Philippus: “ Olynthio non est, ego pecuniam perdidi.” redi ad auctorem. Propter homines Prometheus distortus, propter Promethea homines ne torseris. Philippus sic rogabatur: liceat Olynthios uiuere. Parrhasius aliter rogandus: Olynthiis mori liceat. “Tristem uolo facere.” nemo faciet, si Philippus non fecit.
§5.12
Hanc controuersiam magna pars declamatorum sic dixit, ut non controuersiam diuiderent sed accusationem, quomodo solent ordinare actionem suam in foro qui primo loco accusant; in scholastica, quia non duobus dicitur locis, semper non dicendum tantum, sed respondendum est. Obiciunt quod hominem torserit, quod Olynthium, quod deorum supplicia imitatus sit, quod tabulam in templo Mineruae posuerit. Si Parrhasius responsurus non est, satis bene diuidunt. Nihil est autem turpius quam aut eam controuersiam declamare in qua nihil ab altera parte responderi possit, aut non refellere si responderi potest.
§5.13
GALLIO fere similem diuisionem in Parrhasio habuit ei quam habuerat in illa controuersia, cuius mentio est in hoc ipso libro, de illo qui debilitabat expositos, detractis quibusdam. Diuisit autem sic: an laesa sit respublica. Quid perdidit? inquit: nihil. nondum de iure controuersiam facio. perdidit unum senem Olynthus. fac Atheniensem: non ages mecum reipublicae laesae si Atheniensem senatorem occidero, sed caedis. “Ita; uerum opinio Athenarum corrumpitur; misericordia semper censi sumus.” Nunquam unius male facto publica fama corrumpitur; solidior est opinio Atheniensium quam ut labefactari illo modo possit.
§5.14
“Laesa est,” inquit, “respublica.” Laesa non est, ut existimo. Aliquis Olynthio depositum negauerit, uidebitur non rempublicam, sed hominem laesisse. Olynthiis hoc tribuistis, ut eodem loco essent quo Atheuienses. “Laesisti, inquit, rempublicam, quod hanc picturam in templo posuisti.” Laedunt rempublicam qui aliquid illi auferunt, non qui adiciunt, qui diruunt templa, non qui ornant. peccauerunt ergo et sacerdotes qui tabulam receperunt. quare tamen non reciperent? deorum adulteria picta sunt, positae sunt picturae Herculis liberos occidentis.
§5.15
Deinde: an ob id accusari possit laesae reipublicae quod illi facere licuit. Ea lege persequere quae non licuit. dicis mihi: “hoc facere non oportet.” huic rei aestimatio inmensa est. itaque nulla uindicta est; et id tantum punitur quod non licet. satis abundeque est si opifex rerum imperitus ad legem innocens est. An hoc ei facere licuerit. hoc in illa diuiditur: an Olynthius apud Atheniensem etiam antequam fieret decretum seruus esse non potuerit. Seruus, inquit, est meus quem ego belli iure possideo. rata autem esse quae parta sunt belli iure. uobis, Athenienses, expedit: alioqui imperium uestrum in antiquos fines redigitur; quidquid est bello partum et est.
§5.16
Contra ait: ille seruos alii emptori potest esse, Atheniensi non. Quid enim si Atheniensem a Philippo emisses ? atqui sciebas Olynthios coniunctos nobis esse foedere. Vt scias, inquit, seruos fuisse, decretum postea factum est Atheniensium, quo iuberentur et liberi et ciues esse. quare hoc illis ius, si iam habebant, dabatur? Deinde: an decreto hoc non contineatur ut liberi fiant, sed ut esse liberi iudicentur. Hoc censuimus, Olynthios ciues nostros esse: ita et ille ciuis noster fuit. Non, inquit; nam decretum in futurum factum est. num in praeteritum uis hoc fieri ius ? num quisquis Olynthium seruum habuit, accusabitur, quod ciuem in sua seruitute tenuerit? si quis tunc inter necessaria seruilium officiorum ministeria percussit aut cecidit, iniuriarum accusabitur? atqui quantum ad ius attinet, nihil interest occiderit an ceciderit; nam aut nec caedere licuit aut occidere.
§5.17
A parte Parrhasii fecit hunc colorem: emptum esse a Parrhasio senem inutilem, exspiraturum: si uerum, inquit, uultis, non occidit illum, sed deficientis et alioqui exspiraturi morte usus est. Torsit, inquit, tamen: si lucri causa, obice; nempe huius crudelitatis pretium Athenae habent. In argumentis dixit quantum semper artibus licuisset: medicos, ut uim ignotam morbi cognoscerent, uiscera rescidisse; hodie cadauerum artus rescindi, ut neruorum articulorumque positio cognosci possit. ALBVCIVS hoc colore: calamitosum fuisse, orbum, palam mortem optantem: nec aliter illum Philippus uendidisset nisi putasset illi poenam esse uiuere.
§5.18
SILO POMPEIVS putabat commodius esse, si hoc animo isset ad auctionem Parrhasius, ut aliquem in hunc usum emeret. poterit enim uideri elegisse uilissimum et maxime inutilem. FVSCO ARELLIO placebat, emptum quidem illum in alios usus, sed cum deficeret et mori uellet, in id quod unum ex cadauere artifex poterat inpensum. GALLIO ad neutrum se alligauit nec dixit quo animo emisset, set GALLIONIS color intolerabilis est: dixit enim, senem ex noxiis Olynthiis se emisse; quod si illi licet fingere, non uideo quare non eadem opera dicat et conscium proditionis Lastheni fuisse et se poenae causa torsisse.
§5.19
HISPO ROMANIVS ignorantia illum excusauit: pictor, inquit, intra officinam suam clausus, qui haec tantum uulgaria iura nouerat, in seruum nihil non domino licere, pictori nihil non pingere, mancipium suum operi suo impendit. “Non omnia, inquit, narras: Olynthius fuit ille qui periit.” Quid autem ad rem pertinet, cuius nationis seruos fuerit? Audes, inquit, seruum dicere Olynthium, etiam post bellum et ante decretum? alioqui quod uos illis beneficium dedistis nisi quod iam illos nec torquere licet nec occidere? Graeci nefas putauerunt pro Parrhasio dicere: omnes illum accusauerunt; in eosdem sensus incurrerunt.
§5.20
*G*L*U*K*W*N dixit: pu=r kai\ a)/nqrwpos, *promhqeu=, ta\ sa/ SE dw=ra basani/zei. TRIARIVS hoc ex aliqua parte cum subriperet, inflexit. Hos aiebat SEVERVS CASSIVS, qui hoc facerent, similes sibi uideri furibus alienis poculis ansas mutantibus. multi sunt qui detracto uerbo aut mutato aut adiecto putent se alienas sententias lucri fecisse. TRIARIVS autem sic uertit: corrupisti duo maxima Promethei munera, ignem et hominem. sed et Graeci illam subrupuerunt; EVCTEMON qui dixit:
§5.21
*promhqeu=, e)pi\ se/ tis pu=r kai\ a)/nqrwpon; sanius quam Glycon; *A*D*A*I*O*S: *promhqeu=, se/ TIS gra/fwn a)/nqrwpon a)fani/zei, DAMAS corruptissime: dikai/ws, *promhqeu=: dia\ ti/ ga\r pu=r e)/kleptes a)nqrw/pw|; *K*R*A*T*W*N furiosissime qui dixit: *promhqeu=, nu=n e)/dei SE pu=r kle/yai. hic est CRATON uenustissimus homo et professus Asianus qui bellum cum omnibus Atticis gerebat. cum donaret illi Caesar talentum in quo uiginti quattuor sestertia sunt Atheniensium more: h)\ pro/sqes, fhsi\n, h)\ a)/fele, i(/na mh\ *)attiko\n h)=|. hic et Caesari, quod illum numquam nisi mense Decembri audiret, dixit: mh\ bau/nw| moi xrh=|; et cum commendaretur a Caesare Passieno nec curaret, interroganti quare non conplecteretur tanti uiri gratiam: h(li/ou kai/ontos lu/xnon ou)x a(/ptw.
§5.22
Saepe solebat apud Caesarem cum TIMAGENE confligere, homine acidae linguae et qui nimis liber erat: puto quia diu non fuerat. ex captiuo cocus, ex coco lecticarius, ex lecticario usque in intimam amicitiam Caesaris felix, usque eo utramque fortunam contempsit, et in qua erat et in qua fuerat, ut cum illi multis de causis iratus Caesar interdixisset domo, combureret historias rerum ab illo gestarum, quasi et ipse illi ingenio suo interdiceret: disertus homo et dicax a quo multa inprobe sed uenuste dicta. ne modum excedam excurrendo ad Parrhasium reuertor.
§5.23
NICETES dixit: e)n puri\, sidh/rw| zwgrafou=nta h/mi=n h)/ turannou=nta; HISPO ROMANTVS dixit: ignis, ferrum, tormenta: pictoris ista an Philippi officina est? Sparsi sententia in descriptione picturae habet aliquid corrupti: “et ubicumque santuine opus est, humano utitur;” dixit enim quod eri non potest. Illum locum omnes temptauerunt: quid si uolueris bellum pingere? quid si incendium? quid si parricidium?
§5.24
E Graecis DORION furiose dixit: ti/s *oi)di/pous e)/stai, ti/s *)atreu/s; ou) gra/feis ga\r a)\n mh\ mu/qous i)/dh|s zw=ntas. Sed nihil est quod minus ferri possit quam quod a METRODORO dictum est: mh/ moi *trwa/das, mhde\ *nio/bhn. *)epi/qes to\ pu=r: ou)/pw MOI to\n *promhqe/a a)pe/dwken. TRIARIVS dixit: nondum dignum irato Ioue gemuisti. HATERIVS dixit sanius: nondum uultus ad fabulam conuenit. et illud: Parrhasi, ut omnia fiant ad exemplum, uiuat qui tortus est. Sed si uultis audite supra quod non possit procedere insania: LICINIVS Nepos ait: si uultis digne punire Parrhasium, ipse se pingat.
§5.25
Non minus stulte AEMILIANVS quidam Graecus rhetor, quod genus stultorum amabilissimum est, ex arido fatuus dixit: a)poktei/nate *parra/sion, mh\ qelh/sas gra/fein e)c u(mw=n a)rxe/tupon eu(/rh|. *P*A*U*S*A*N*I*A*S dixit: dia\ se/, *parra/sie, dei= tou\s e)kporeuome/nous tou= naou= a)fagni/sasqai. OTHO pater cum pro Parrhasio diceret, in hoc colore derisus est: quia conciderat, inquit, per proditores Olynthos, uolui pingere iratum proditori suo Iouem. GARGONIVS multo stultius, quare Promethei Parrhasius supplicium pinxisset: ego, inquit, ardente Olyntho non odissem ignium auctorem? Latronis illa
§5.26
celebris sententia est, quam SPARSVS quoque subtractis quibusdam uerbis dixit in descriptione tormentorum: “Parrhasi, morior;” “sic tene.” hanc sententiam aiunt et DIOCLEN CARYSTIVM dixisse non eodem modo: a)/pistos h( u(peroyi/a: pro\s to\ a)re/skon ei)=dos e)bo/a: me/ne.
§5.27
SPYRIDION honeste dixisse Romanos fecit: multo enim uehementius insaniit quam nostri phrenetici. uoluit uideri uolturios ad tabulam Parrhasi aduolare, fabula eleganti ad turpem sententiam perductus. traditur enim Zeuxin, ut puto, pinxisse puerum uuam tenentem et cum tanta esset similitudo uuae ut etiam aues aduolare faceret operi, quendam ex spectatoribus dixisse, aues male existimare de tabula; non fuisse enim aduolaturas si ille similis esset. Zeuxin aiunt obleuisse uuam et seruasse id quod melius erat in tabula, non quod similius.
§5.28
SPYRIDION aeque familiariter in templum uolturios subire putauit quam passeres aut columbas; dixerat enim: sarkofa/ga sou= g' h( grafh\ *N*L*G*L zw=a. Sed nolo Romanos in ulla re uinci; restituet aciem MVRREDIVS qui dixit: pinge Triptolemum qui iunctis draconibus sulcauit auras. Inter illos qui de Prometheo corrupte aliquid dixerunt et APATVRIVS locum sibi uindicat; dixit enim: w)/fele to\ pu=r ei)s qeou\s pa/lin klaph=nai.
§6.1
Porci Latronis. Id solum sustuli quod fur reliquisset. nihil tam ualde fur timui quam ne dominus res suas non agnosceret. Fac mihi inuidiam, prode furtum meum, age magistratui tamen isti gratias quod, cum ad illum furtum meum detulissem, furem summoueri non iussit. Ruentem ciuitatis statum unius parietis ruina reposui. OSCI. Sollicitus erat ne quod perdiderat quaereretur. Indicium profiteor: multos furti conscios habeo. Ad illum † tuti illius tendi. hoc furtum non solus habeo. Furtum est quod timet dominus agnoscere? Potui non esse pauper, habui quod magno uenderem: teneo ecce epistolas in quibus manifesta proditionis argumenta sunt, in quibus hostium consilia. Te interrogo: si furtum est, repono. MVSAE. Furtum uocas quod qui perdiderat negabat suum? furtum feci, set hostibus. CLODI TVRRINI. Furtum uocas quod qui perdiderat, supplicium tulit, qui subripuerat, praemium? Vtri permisisses loqui, si eodem tempore et fur uenisset et dominus? potui rempublicam magno uendere uel proditori. ARELLI FVSCI patris.
§6.2
Mille nauium duces furto Troiam cepistis. si bene furto euertuntur urbes, quanto melius seruantur? Si non indicauero cuius sit, nemo cognoscet. VIBI RVFI. Cuius ego, si potuissem, non parietem tantum, pectus ipsum perfodissem. Nondum totum consummaui officium: non est tam angusta respublica, ut ab uno opprimi possit. CESTI PII. Nolite a me omnia exigere quae scio; multa sunt, quaedam et in contione dicenda. Hoc furtum liberos uestros docete. Rogo uos, iudices, per furtum meum: quotiens furtum meum protuli, tacet dominus. ego fur? ecce altera iniuria. Non tu, inquit, perfodisti domum? Tace, ego non ista melius. narrare soleo, non negarem presio
Tap any Latin word to look it up