Phaedrus Fabulae
EN Lat Orig
Book 2
hunc, Macrine, diem numera meliore lapillo,
qui tibi labentis apponit candidus annos,
funde merum Genio, non tu prece poscis emaci
quae nisi seductis nequeas committere divis.
5 at bona pars procerum tacita libabit acerra;
haut cuivis promptum est murmurque humilesque susurros
tollere de templis et aperto vivere voto.
mens bona, fama, fides haec clare et ut audiat hospes;
illa sibi introrsum et sub lingua murmurat: o si
10 ebulliat patruus, praeclarum funus! et o si
sub rastro crepet argenti mihi seria dextro
Hercule! pupillumve utinam, quem proximus heres
inpello, expungam! namque est scabiosus et acri
bile tumet. Nerio iam tertia conditur uxor!
15 haec sancte ut poscas, Tiberino in gurgite mergis
mane caput bis terque et noctem flumine purgas?
Heus age, responde (minimum est quod scire laboro):
de Iove quid sentis? estne ut praeponere cures
hunccuinam? cuinam? vis Staio? an scilicet haeres?
20 quis potior iudex puerisve quis aptior orbis?
hoc igitur, quo tu Iovis aurem impellere temptas,
dic agedum Staio: pro Iuppiter! o bone, clamet,
Iuppiter! at sese non clamet Iuppiter ipse?
ignovisse putas, quia, cum tonat, ocius ilex
25 sulpure discutitur sacro quam tuque domusque?
an quia non fibris ovium Ergennaque iubente
triste iaces lucis evitandumque bidental,
idcirco stolidam praebet tibi vellere barbam
Iuppiter? aut quidnam est qua tu mercede deorum
30 emeris auriculas? pulmone et lactibus unctis?
Ecce avia aut metuens divum matertera cunis
exemit puerum, frontemque atque uda labella
infami digito et lustralibus ante salivis
expiat, urentis oculos inhibere petita;
35 tunc manibus quatit et spem macram supplice voto
nunc Licini in campos, nunc Crassi mittit in aedis:
hunc optent generum rex et regina; puellae
hunc rapiant; quidquid calcaverit hic, rosa fiat.
ast ego nutrici non mando vota; negato,
40 Iuppiter, haec illi, quamvis te albata rogarit!
Poscis opem nervis corpusque fidele senectae,
esto, age; sed grandes patinae tuccetaque crassa
adnuere his superos vetuere Iovemque morantur.
Rem struere exoptas caeso bove Mercuriumque
45 accersis fibra: da fortunare penatis,
da pecus et gregibus fetum! quo pessime, pacto,
tot tibi cum in flammis iunicum omenta liquescant?
et tamen hic extis et opimo vincere ferto
intendit: iam crescit ager, iam crescit ovile,
50 iam dabitur, iam iamdonec deceptus et exspes
nequiquam fundo suspiret nummus in imo.
Si tibi crateras argenti incusaque pingui
auro dona feram, sudes et pectore laevo
excutiat guttas laetari praetrepidum cor.
55 hinc illud subiit, auro sacras quod ovato
perducis facies; nam fratres inter aenos
somnia pituita qui purgatissima mittunt
praecipui sunto sitque illis aurea barba,
aurum vasa Numae Saturniaque impulit aera
60 Vestalesque urnas et Tuscum fictile mutat.
O curvae in terris animae et caelestium inanis!
quid iuvat hoc, templis nostros immittere mores
et bona dis ex hac scelerata ducere pulpa?
haec sibi corrupto casiam dissolvit olivo,
65 et Calabrum coxit vitiato murice vellus;
haec bacam conchae rasisse et stringere venas
ferventis massae crudo de pulvere iussit.
peccat et haec, peccat, vitio tamen utitur, at vos
dicite, pontifices: in sancto quid facit aurum?
70 nempe hoc quod Veneri donatae a virgine pupae.
quin damus id superis, de magna quod dare lance
non possit magni Messalae lippa propago:
compositum ius fasque animo sanctosque recessus
mentis et incoctum generoso pectus honesto.
75 haec cedo ut admoveam templis, et farre litabo.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Mueller 1876
Teubner
Mueller, Teubner, 1876 · 1876
The Editor

Karl Otfried Müller (1797–1840) or Lucian Müller (1836–1898) — German classical scholars who produced Teubner editions of various Latin and Greek authors. The Müller name appears on numerous 19th-century critical editions across the Teubner series, reflecting the extraordinary productivity of German classical philology in this period.

About This Edition

The Müller Teubner editions represent careful 19th-century textual criticism. These editions provide critical texts with apparatus criticus following standard Teubner format. While some have been superseded by more recent editions with access to newly discovered manuscripts or improved methods, many remain the most recent critical edition available for their respective texts.

Tap any Latin word to look it up