Book 1
§1.pr.1–4.10.7
§1.pr.1 Populus Romanus a rege Romulo in Caesarem Augustum septingentos per annos tantum operum pace belloque gessit, ut, si quis magnitudinem imperii cum annis conferat, aetatem ultra putet.
§1.pr.2 Ita late per orbem terrarum arma circumtulit, ut qui res illius legunt non unius populi, sed generis humani facta condiscant. Tot in laboribus periculisque iactatus est, ut ad constituendum eius imperium contendisse Virtus et Fortuna videantur.
§1.pr.3 Qua re cum, si quid aliud, hoc quoque operae pretium sit cognoscere, tamen quia ipsa sibi obstat magnitudo rerumque diversitas aciem intentionis abrumpit, faciam quod solent, qui terrarum situs pingunt: in brevi quasi tabella totam eius imaginem amplectar, non nihil, ut spero, ad admirationem principis populi conlaturus, si pariter atque insemel universam magnitudinem eius ostendere Si quis ergo populum Romanum quasi unum hominem consideret totamque eius aetatem percenseat,
§1.pr.4 ut coeperit utque adoleverit, ut quasi ad quandam iuventae frugem pervenerit, ut postea velut consenuerit, quattuor gradus processusque eius inveniet.
§1.pr.5 Prima aetas sub regibus fuit prope per annos quadringentos, quibus circum urbem ipsam cum finitimis luctatus est. Haec erit eius infantia.
§1.pr.6 Sequens a Bruto Collatinoque consulibus in Appium Claudium Quintum Fulvium consules centum quinquaginta annis patet, quibus Italiam subegit. Hoc fuit tempus viris armis incitatissimum, ideoque quis adulescentiam dixerit.
§1.pr.7 Deinceps ad Caesarem Augustum centum et quinquaginta anni, quibus totum orbem pacavit. Hic iam ipsa iuventus imperii et quasi robusta maturitas.
§1.pr.8 A Caesare Augusto in saeculum nostrum haud multo minus anni ducenti, quibus inertia Caesarum quasi consenuit atque decoxit, nisi quod sub Traiano principe movit lacertos et praeter spem omnium senectus imperii quasi reddita iuventute reviruit.
§1.1.1 Primus ille et urbis et imperii conditor Romulus fuit, Marte genitus et Rhea Silvia.
§1.1.2 Hoc de se sacerdos gravida confessa est, nec mox fama dubitavit, cum Amulli regis imperio iactatus in profluentem cum Remo fratre non potuit extingui.
§1.1.3 Si quidem et Tiberinus amnem repressit, et relictis catulis lupa secuta vagitum uber admovit infantibus matremque egit. Sic repertos apud arborem Faustulus regii gregis pastor tulit in casam atque educavit.
§1.1.4 Alba tum erat Latio caput, Iuli opus; nam Lavinium patris Aeneae contempserat. Ab his Amullius iam septima subole regnabat, fratre pulso Numitore, cuius ex filia Romulus.
§1.1.5 Igitur statim prima iuventutis face patruum ab arce deturbat, avum reponit. Ipse fluminis amator et montium, apud quos erat educatus, moenia novae urbis agitabat.
§1.1.6 Gemini erant; uter auspicaretur et regeret, adhibere placuit deos. Remus montem Aventinum, hic Palatinum occupat. Prius ille sex vulturios,
§1.1.7 hic postea, sed duodecim videt. Sic victor augurio urbem excitat, plenus spei bellatricem fore; id adsuetae sanguine et praeda aves pollicebantur.
§1.1.8 Ad tutelam novae urbis sufficere vallum videbatur, cuius dum angustias Remus increpat saltu, dubium an iussu fratris, occisus est: prima certe victima fuit munitionemque urbis novae sanguine suo consecravit. Imaginem urbis magis quam urbem fecerat; incolae deerant.
§1.1.9 Erat in proximo lucus; hunc asylum facit, et statim mira vis hominum; Latini Tuscique pastores, quidam etiam transmarini, Phryges qui sub Aenea, Arcades qui sub Evandro duce influxerant. ita ex variis quasi elementis congregavit corpus unum, populumque Romanum ipse fecit rex.
§1.1.10 Erat unius aetatis populus virorum. Itaque matrimonia a finitimis petita, quia non inpetrabantur, manu capta sunt. Simulatis quippe ludis equestribus virgines, quae ad spectaculum venerant, praedae fuere: et haec statim causa bellorum. Pulsi fugatique Veientes.
§1.1.11 Caeninensium captum ac direptum est oppidum. Spolia insuper opima de rege Agrone Feretrio Iovi manibus suis rex reportavit.
§1.1.12 Sabinis proditae portae per virginem Tarpeiam. Haec dolose pretium rei quae gerebant in sinistris petiverat, dubium clipeos an armillas; illi, ut et fidem solverent et ulciscerentur, clipeis obruere.
§1.1.13 Ita admissis intra moenia hostibus, atrox in ipso foro pugna, adeo ut Romulus Iovem oraret, foedam suorum fugam sisteret; hinc templum et Stator Iuppiter.
§1.1.14 Tandem furentibus intervenere raptae laceris comis. Sic pax facta cum Tatio foedusque percussum, secutaque res mira dictu, ut relictis sedibus suis novam in urbem hostes demigrarent et cum generis suis avitas opes pro dote sociarent.
§1.1.15 Auctis brevi viribus, hunc rex sapientissimus statum rei publicae inposuit: iuventus divisa per tribus in equis et armis ad subita belli excubaret, consilium rei publicae penes senes esset, qui ex auctoritate patres, ob aetatem senatus vocabantur.
§1.1.16 His ita ordinatis repente, cum contionem haberet ante urbem aput Caprae paludem, e conspectu ablatus est.
§1.1.17 Discerptum aliqui a senatu putant ob asperius ingenium; sed oborta tempestas solisque defectio consecrationis speciem praebuere.
§1.1.18 Cui mox Iulius Proculus fidem fecit, visum a se Romulum adfirmans augustiore forma quam fuisset; mandare praeterea ut se pro numine acciperent; Quirinum in caelo vocari; placitum dis ut gentium Roma poteretur.
§1.2.1 Succedit Romulo Numa Pompilius, quem Curibus Sabinis agentem ultro petiverunt ob inclitam viri religionem.
§1.2.2 Ille sacra et caerimonias omnemque cultum deorum inmortalium docuit, ille pontifices, augures, Salios ceteraque sacerdotia, annumque in duodecim menses, fastos dies nefastosque discripsit,ille ancilia atque Palladium, secreta quaedam imperii pignora, Ianumque geminum, fidem pacis ac belli, in primis focum Vestae virginibus colendum dedit, ut ad simulacrum caelestium siderum custos imperii flamma vigilaret:
§1.2.3 haec omnia quasi monitu deae Egeriae, quo magis barbari acciperent.
§1.2.4 Eo denique ferocem populum redegit, ut, quod vi et iniuria occuparat imperium, religione atque iustitia gubernaret.
§1.3.1 Excipit Pompilium Numam Tullus Hostilius, cui in honorem virtutis regnum ultro datum. Hic omnem militarem disciplinam artemque bellandi condidit.
§1.3.2 Itaque mirum in modum exercitata iuventute provocare ausus Albanos, gravem et diu principem populum.
§1.3.3 Sed cum pari robore frequentibus proeliis utrique comminuerentur, misso in conpendium bello, Horatiis Curiatiisque, trigeminis hinc atque inde fratribus, utriusque populi fata permissa sunt.
§1.3.4 Anceps et pulchra contentio exituque ipso mirabilis. Tribus quippe illinc volneratis, hinc duobus occisis, qui supererat Horatius addito ad virtutem dolo, ut distraheret hostem, simulat fugam singulosque, prout sequi poterant, adortus exuperat.
§1.3.5 Sicrarum alias decusunius manu parta victoria est, quam ille mox parricidio foedavit. Flentem spolia circa se sponsi quidem, sed hostis, sororem viderat. Hunc tam inmaturum amorem virginis ultus est ferro.
§1.3.6 Citavere leges nefas, sed abstulit virtus parricidium,et facinus infra gloriam fuit. Nec diu in fide Albanus. Nam Fidenate bello missi in auxilium ex foedere medii inter duos expectavere fortunam.
§1.3.7 Sed rex callidus ubi inclinare socios ad hostem videt, tollit animos, quasi mandasset: spes inde nostris, metus hostibus. Sic fraus proditorum irrita fuit.
§1.3.8 Itaque hoste victo ruptorem foederis Mettum Fufetium religatum inter duos currus pernicibus equis distrahit, Albamque ipsam quamvis parentem, aemulam tamen diruit, cum prius omnes opes urbis ipsumque populum Romam transtulisset;
§1.3.9 prorsus ut consanguinea civitas non perisse, sed in suum corpus redisse rursus videretur.
§1.4.1 Ancus deinde Marcius, nepos Pompilii ex filia,
§1.4.2 pari avo ingenio. Igitur et muro moenia amplexus est, et interfluentem urbi Tiberinum ponte commisit, Ostiamque in ipso maris fluminisque confinio coloniam posuit; iam tum videlicet praesagiens animo futurum ut totius mundi opes et commeatus illo velut maritimo urbis hospitio reciperentur.
§1.5.1 Tarquinius postea Priscus, quamvis transmarinae originis, regnum ultro petens accepit ob industriam atque elegantiam; quippe qui oriundus Corintho Graecum ingenium Italicis artibus miscuisset.
§1.5.2 Hic et senatus maiestatem numero ampliavit, et centuriis tribus auxit equites quatenus Attius Naevius numerum augeri prohibebat, vir summus augurio.
§1.5.3 Quem rex in experimentum rogavit, fierine posset,
§1.5.4 quod ipse mente conceperat. Ille rem expertus augurio, posse respondit. Atqui hoc inquit agitaram, an cotem illam secare novacula possem;
§1.5.5 et augur "potes ergo," inquit, et secuit. Inde Romanis sacer auguratus. Neque pace Tarquinius quam bello promptior; duodecim namque Tusciae populos frequentibus armis subegit.
§1.5.6 Inde fasces, trabeae, curules, anuli, phalerae, paludamenta, praetextae, inde quod aureo curru, quattuor equis triumphatur, togae pictae tunicaeque palmatae, omnia denique decora et insignia, quibus imperii dignitas eminet, sumpta sunt.
§1.6.1 Servius Tullius deinceps gubernacula urbis invadit, nec obscuritas inhibuit quamvis matre serva creatum. Nam eximiam indolem uxor Tarquinii Tanaquil liberaliter educaverat, et clarum fore visa circa caput flamma promiserat.
§1.6.2 Ergo inter Tarquinii mortem adnitente regina substitutus in locum regis quasi in tempus, regnum dolo partum sic egit industrie, ut iure adeptus videretur.
§1.6.3 Ab hoc populus Romanus relatus in censum, digestus in classes, decuriis atque collegiis distributus, summaque regis sollertia ita est ordinata res publica, ut omnia patrimonii, dignitatis,aetatis, artium officiorumque discrimina in tabulas referrentur, ac sic maxima civitas minimae domus diligentia contineretur.
§1.7.1 Postremus fuit omnium regum Tarquinius, cui cognomen Superbo ex moribus datum.
§1.7.2 Hic regnum avitum, quod a Servio tenebatur, rapere maluit quam expectare, missisque in eum percussoribus scelere partam potestatem non melius egit quam adquisiverat.
§1.7.3 Nec abhorrebat moribus uxor Tullia, quae, ut virum regem salutaret, supra cruentum patrem vecta carpento consternatos equos exegit.
§1.7.4 Sed ipse in senatum caedibus, in plebem verberibus, in omnis superbia, quae crudelitate gravior est bonis, grassatus, cum saevitiam domi fatigasset, tandem in hostes conversus est.
§1.7.5 Sic valida Latio oppida capta sunt, Ardea, Ocricolum, Gabii, Suessa Pometia.
§1.7.6 Tum quoque cruentus in suos. Neque enim filium verberare dubitavit, ut simulanti trans-
§1.7.7 fugam apud hostis hinc fides esset. Cui Gabiis, ut voluerat, recepto et per nuntios consulenti, quid fieri vellet, eminentia forte papaverum capita vir-gula excutiens, cum per hoc interficiendos esse principes vellet intellegi, quasi superbia sileret, respondit tamen. De manubiis captarum urbium templum erexit.
§1.7.8 Quod cum inauguraretur, cedentibus ceteris dis mira res dicitur extitisse: restitere Iuventas et Terminus.
§1.7.9 Placuit vatibus contumacia numinum, si quidem firma omnia et aeterna pollicebantur. Sed illud horrentius, quod molientibus aedem in fundamentis humanum repertum est caput, nec dubitavere cuncti monstrum pulcherrimum imperii sedem caputque terrarum promit-
§1.7.10 tere. Tam diu superbiam regis populus Romanus perpessus est, donec aberat libido; hanc ex liberis eius inportunitatem tolerare non potuit.
§1.7.11 Quorum cum alter ornatissimae feminae Lucretiae stuprum intulisset, matrona dedecus ferro expiavit, imperium regibus abrogatum.
§2.8.1 Haec est prima aetas populi Romani et quasi infantia, quam habuit sub regibus septem, quadam fatorum industria tam variis ingenio, ut rei publicae ratio et utilitas postulabat.
§2.8.2 Nam quid Romulo ardentius? tali opus fuit, ut invaderet regnum.
§2.8.3 Quid Numa religiosius? Ita res poposcit, ut ferox populus deorum metu mitigaretur.
§2.8.4 Quid? ille militiae artifex Tullus bellatoribus viris quam necessarius, ut acueret ratione virtutem. Quid? aedificator Ancus, ut urbem colonia extenderet, ponte iungeret, muro tueretur.
§2.8.5 Iam vero ornamenta Tarquinii et insignia quantam principi populo addiderunt ex ipso habitu dignitatem.
§2.8.6 Actus a Servio census quid effecit, nisi ut ipsa se nosset Romana res publica? Postremo Superbi illius inportuna dominatio non nihil, immo vel plurimum profuit.
§2.8.7 Sic enim effectum est, ut agitatus iniuriis populus cupiditate libertatis incenderetur.
§3.9.1 Igitur Bruto Collatinoque ducibus et auctoribus, quibus ultionem sui moriens matrona mandaverat, populus Romanus ad vindicandum libertatis ac pudicitiae decus quodam quasi instinctu deorum concitatus regem repente destituit, bona diripit, agrum Marti suo consecrat, imperium in eosdem libertatis suae vindices transfert, mutato tamen et iure et nomine.
§3.9.2 Quippe ex perpetuo annuum placuit, ex singulari duplex, ne potestas solitudine vel mora corrumperetur, consulesque appellavit pro regibus, ut consulere civibus suis se debere meminissent.
§3.9.3 Tantumque libertatis novae gaudium incesserat, ut vix mutati status fidem caperent alterumque ex consulibus, Lucretiae maritum, tantum ob nomen et genus regium fascibus abrogatis urbe dimitteret.
§3.9.4 Itaque substitutus Horatius Publicola summo studio adnisus est ad augendam liberi populi maiestatem. Nam et fasces ei pro contione summisit, et ius provocationis adversus ipsos dedit, et ne specie arcis offenderet eminentis aedis suas in plana summisit.
§3.9.5 Brutus vero favori civium etiam domus suae clade et parricidio velificatus est. Quippe cum studere revocandis in urbem regibus liberos suos comperisset, protraxit in forum et contione media virgis cecidit, securi percussit, ut plane publicus parens in locum liberorum adoptasse sibi populum videretur.
§3.9.6 Liber iam hinc populus Romanus prima adversus exteros arma pro libertate corripuit, mox pro finibus, deinde pro sociis, tum gloria et imperio, lacessentibus adsidue usquequaque finitimis;
§3.9.7 quippe cum patrii soli glaeba nulla, sed statim hostile pomerium, mediusque inter Latium atque Etruscos quasi in quodam bivio conlocatus omnibus portis in hostem
§3.9.8 incurreret; donec quasi contagio quodam per singulos itum est et proximis quibusque correptis totam Italiam sub se redegerunt.
§4.10.1 Pulsis urbe regibus prima pro libertate arma corripuit. Nam Porsenna rex Etruscorum ingentibus copiis aderat et Tarquinios manu reducebat.
§4.10.2 Hunc tamen, quamvis et armis et fame urgueret occupatoque Ianiculo in ipsis urbis faucibus incubaret, sustinuit, reppulit, novissime etiam tanta admiratione perculit, ut superior ultro cum paene victis amicitiae foedera feriret.
§4.10.3 Tunc illa tria Romani nominis prodigia atque miracula. Horatius, Mucius, Cloelia, qui nisi in annalibus forent, hodie fabulae viderentur.
§4.10.4 Quippe Horatius Cocles postquam hostes undique instantes solus summovere non poterat, ponte rescisso transnatat Tiberim nec arma dimittit.
§4.10.5 Mucius Scaevola regem per insidias in castris ipsius adgreditur, sed ubi frustrato circa purpuratum eius ictu tenetur, ardentibus focis inicit manum terroremque geminat dolo.
§4.10.6 En, ut scias, inquit, quem virum effugeris; idem trecenti iuravimus; cum interiminmane dictuhic interritus,
§4.10.7 ille trepidaret, tamquam manus regis arderet. Sic quidem viri; sed ne qui sexus a laude cessaret, ecce et virginum virtus. Una ex opsidibus regi datis elapsa custodiam, Cloelia, per patrium flumen equitabat.
§4.10.8–13.18.8
§4.10.8 Et rex quidem tot tantisque virtutum territus monstris valere liberosque esse iussit. Tarquinii tamen tam diu dimicaverunt, donec Arruntem filium regis manu sua Brutus occidit superque ipsum mutuo volnere expiravit, plane quasi adulterum ad inferos usque sequeretur.
§5.11.1 Latini quoque Tarquinios adserebant aemulatione et invidia, ut populus qui foris dominabatur saltim domi serviret. Igitur omne Latium Mamilio Tusculano duce quasi in regis ultionem tollit animos.
§5.11.2 Apud Regilli lacum dimicavit diu Marte vario, donec Postumius ipse dictator signum in hostis iaculatus estnovum et insigne commentum—, ut inde re-
§5.11.3 peteretur.Cossus equitum magister exuere frenos imperavitet hoc novumquo acrius incurrerent.
§5.11.4 Ea denique atrocitas proelii fuit, ut interfuisse spectaculo deos fama tradiderit. Duo in candidis equis iuvenes more siderum praetervolaverunt; Castorem atque Pollucem nemo dubitavit. Itaque et imperator ipse veneratus est pactusque victoriam templa promisit et reddidit, plane quasi stipendium commilitonibus dis.
§5.11.5 Hactenus pro libertate, mox de finibus cum isdem Latinis adsidue et sine intermissione pugnatum est.
§5.11.6 Cora 1—quis credat?—et Alsium terrori fuerunt, Satricum atque Corniculum provinciae. De Verulis et Bovillis pudet, sed triumphavimus.
§5.11.7 Tibur, nunc suburbanum, et aestivae Praeneste deliciae nuncupatis in Capitolio votis petebantur.
§5.11.8 Idem tunc Faesulae quod Carrhae nuper, idem nemus Aricinum quod Hercynius saltus, Fregellae quod Gesoriacum, Tiberis quod Euphrates.
§5.11.9 Coriolos quoquepro pudorvictos adeo gloriae fuisse, ut captum oppidum Gnaeus Marcius Coriolanus quasi Numantiam aut Africam nomini indueret.
§5.11.10 Extant et parta de Antio spolia, quae Maenius in suggestu fori capta hostium classe suffixitsi tamen illa classis, nam sex fuere rostratae. Sed hic numerus illis initiis navale bellum fuit.
§5.11.11 Pervicacissimi tamen Latinorum Aequi et Volsci fuere et cotidiani, ut sic dixerim, hostes.
§5.11.12 Sed hos praecipue Titus Quinctius domuit, ille dictator ab aratro, qui obsessa et paene iam capta Manili consulis castra egregia victoria recuperavit.
§5.11.13 Medium erat tempus forte sementis, cum patricium virum innixum aratro suo lictor in ipso opere deprehendit. Inde in aciem profectus, victos, ne quid a rustici operis imitatione cessaret, more pecudum sub iugum misit.
§5.11.14 sic expeditione finita rediit ad boves rursus triumphalis agricolafidem numinumqua velocitate.
§5.11.15 Intra quindecim dies coeptum peractumque bellum, prorsus ut festinasse dictator ad relictum opus videretur.
§6.12.1 ADSIDUI vero et anniversarii hostes ab Etruria fuere Veientes, adeo ut extraordinariam manum adversus eos promiserit privatumque gesserit bellum gens una Fabiorum. Satis superque nota clades.
§6.12.2 Caesi apud Cremeram trecenti, patricius exercitus; itaque scelerato signata nomine quae proficiscentes in proelium porta dimisit.
§6.12.3 Sed ea clades ingentibus expiata victoriis, postquam per alios atque alios robustissima capta sunt oppida, vario quidem eventu.
§6.12.4 Falisci sponte se dediderunt, crematae suo igne Fidenae, direpti funditus deletique Veientes.
§6.12.5 Falisci cum obsiderentur, mira est visa fides imperatoris, nec inmerito, quod ludi magistrum, urbis proditorem, cum his quos adduxerat pueris vinctum sibi ultro remi-
§6.12.6 sisset. Eam namque vir sanctus et sapiens veram sciebat esse victoriam, quae salva fide et integra dignitate pareretur.
§6.12.7 Fidenae quia pares non erant ferro, ad terrorem movendum facibus armatae et discoloribus serpentium in modum vittis furiali more processerant; sed habitus ille feralis eversionis omen fuit.
§6.12.8 Veî quanta res fuerit, indicat decennis obsidio. Tum primum hiematum sub pellibus, taxata stipendio hiberna, adactus miles sua sponte iure iurando ne nisi capta urbe remearet.
§6.12.9 Spolia de Larte Tolumnio rege ad Feretrium triumpho reportata.Denique non scalis nec inruptione, sed cuniculo et subterraneis dolis peractum urbis excidium.
§6.12.10 Ea denique visa est praedae magnitudo, cuius decima Apollini Pythio mitteretur, universusque populus Romanus ad direptionem urbis vocaretur.
§6.12.11 Hoc tunc Veî fuere. Nunc fuisse quis meminit? Quae reliquiae? Quod vestigium? Laborat annalium fides, ut Veios fuisse credamus.
§7.13.1 Hic sive invidia deum sive fato rapidissimus procurrentis imperii cursus parumper Gallorum Senonum incursione supprimitur.
§7.13.2 Quod tempus populo Romano nescio utrum clade funestius fuerit,
§7.13.3 an virtutis experimentis speciosius. Ea certe fuit vis calamitatis, ut in experimentum inlatam putem divinitus, scire volentibus inmortalibus dis, an Romana virtus imperium orbis mereretur.
§7.13.4 Galli Senones, gens natura ferox, moribus incondita, ad hoc ipsa corporum mole, perinde armis ingentibus, adeo omni genere terribilis fuit, ut plane nata ad hominum interitum, urbium stragem videretur.
§7.13.5 Hi quondam ab ultimis terrarum oris et cingente omnia Oceano ingenti agmine profecti, cum iam media vastassent, positis inter Alpes et Padum sedibus, ne his quidem contenti per Italiam
§7.13.6 vagabantur; tum Clusium urbem obsidebant. Pro sociis ac foederatis Romanus intervenit; missi ex more legati. Sed quod ius apud barbaros? Ferocius agunt, et inde certamen.
§7.13.7 Conversis igitur a Clusio Romamque venientibus ad Aliam flumen cum exercitu Fabius consul occurrit. Non temere foedior clades; itaque hunc diem fastis Roma damnavit.
§7.13.8 Fuso exercitu iam moenibus urbis propinquabant. Erant nulla praesidia. Tum igitur sic, ut numquam alias, apparuit vera illa Romana virtus.
§7.13.9 Iam primum maiores natu, amplissimis usi honoribus, in forum coeunt, ibi devovente pontifice dis se manibus consecrant,
§7.13.10 statimque in suas quisque aedes regressi, sic ut in trabeis erant et amplissimo cultu, in curulibus sellis sese reposuerunt, ut, cum venisset hostis,
§7.13.11 in sua quisque dignitate moreretur. Pontifices et flamines quidquid religiosissimi in templis erat partim in doleis defossa terra recondunt, partim inposita plaustris secum Veios auferunt.
§7.13.12 Virgines simul ex sacerdotio Vestae nudo pede fugientia sacra comitantur. Tamen excepisse fugientis unus ex plebe fertur Albinius, qui depositis uxore et liberis virgines in plaustrum recepit. Adeo tunc quoque in ultimis religio publica privatis adfectibus antecellebat. Iuventus vero, quam satis constat vix mille hominum fuisse, duce Manlio arcem Capitolini montis insedit, obtestata ipsum quasi praesentem Iovem, ut quem ad modum ipsi ad defendendum templum concurrissent, ita ille virtutem eorum numine suo tueretur.
§7.13.14 Aderant interim Galli apertamque urbem primo trepidi, ne quis subesset dolus, mox, ubi solitudinem vident, pari clamore et impetu invadunt. Patentis passim domos adeunt. Ibi sedentes in curulibus suis praetextatos senes velut deos geniosque venerati, mox eosdem, postquam esse homines liquebat, alioquin nihil respondere dignantes pari vaecordia mactant, facesque tectis iniciunt, et totam urbem igni ferro manibus exaequant.
§7.13.15 Sex mensibus barbariquis crederet?—circa montem unum pependerunt, nec diebus modo, sed noctibus quoque omnia experti; cum tamen Manlius nocte subeuntis clangore anseris excitatus a summa rupe deiecit, et ut spem hostibus demeret, quamquam in summa fame, tamen ad speciem fiduciae panes ab arce iaculatus est.
§7.13.16 Et stato quodam die per medias hostium custodias Fabium pontificem ab arce dimisit, qui sollemne sacrum in Quirinali monte conficeret. Atque ille per media hostium tela incolumis religionis auxilio redivit propitiosque deos renuntiavit.
§7.13.17 Novissime cum iam obsidio sua barbaros fatigasset, mille pondo auri recessum suum venditantes, idque ipsum per insolentiam, cum ad iniqua pondera addito adhuc gladio superbe vae victisincreparent, subito adgressus a tergo Camillus adeo cecidit, ut omnia incendiorum vestigia Gallici sanguinis inundatione deleret.
§7.13.18 Agere gratias dis in. mortalibus ipso tantae cladis nomine libet. Pastorum casas ignis ille, et flamma paupertatem Romuli abscondit. Incendium illud quid egit aliud, nisi ut destinata hominum ac deorum domicilio civitas non deleta nec obruta, sed expiata potius et lustrata videatur? Igitur post adsertam a Manlio, restitutam a Camillo urbem acrius etiam vehementiusque in finitimos resurrexit.
§8.13.19 Ac primum omnium illam ipsam Gallicam gentem non contentus moenibus expulisse, cum per Italiam naufragia sua latius traherent, sic persecutus est duce Camillo, ut hodie nulla Senonum vestigia supersint.
§8.13.20 Semel apud Anienem trucidati, cum singulari certamine Manlius aureum torquem barbaro inter spolia detraxit, unde Torquati. Iterum Pomptino agro, cum in simili pugna Valerius, insidente galeae sacra alite adiutus, tulit spolia; et inde Corvini.
§8.13.21 Nec non tamen post aliquot annos omnis reliquias eorum in Etruria ad lacum Vadimonis Dolabella delevit, ne quis extaret ex ea gente, qui incensam a se Romanam urbem gloriaretur.
§9.14.1 Conversus a Gallis in Latinos Manlio Torquato Decio Mure consulibus, semper quidem aemulatione imperii infestos, tum vero contemptu urbis incensae, cum ius civitatis partem imperii et magistratuum poscerent, apud Capuam proeliis congredi audentes.
§9.14.2 Quo tempore quis cessisse hostem mirabitur? Cum alter consulum filium suum, quia contra imperium pugnaverat, quamvis victorem occiderit ostenderitque plus esse in imperio quam in victoria;
§9.14.3 alter quasi monitu deorum capite velato primam ante aciem dis manibus se devoverit, ut in confertissima se hostium tela iaculatus novum ad victoriam iter sanguinis sui limite aperiret.
§10.15.1 A Latinis adgressus est gentem Sabinorum, qui immemores factae sub Tito Tatio adfinitatis quodam contagio bellis se Latinis adiunxerant.
§10.15.2 Sed Curio Dentato consule omnem eum tractum, qua Nar, Anio, fontes Velini, Hadriano tenus mari igni ferroque vastavit.
§10.15.3 Qua victoria tantum hominum, tantum agrorum redactum est in potestatem, ut in utro plus esset nec ipse posset aestimare qui vicerat.
§11.16.1 Precibus deinde Campaniae motus non pro se,
§11.16.2 sed eo speciosius pro sociis Samnitas invadit. Erat foedus cum utrisque percussum, sed hoc Campani sanctius et prius omnium suorum deditione fecerunt; sic ergo Romanus bellum Samniticum tamquam sibi gessit.
§11.16.3 Omnium non modo Italiae, sed toto orbe terrarum pulcherrima Campaniae plaga est. Nihil mollius caelo: denique bis floribus vernat. Nihil uberius solo:
§11.16.4 ideo Liberi Cererisque certamen dicitur. Nihil hospitalius mari: hic illi nobiles portus Caieta, Misenus, tepentes fontibus Baiae,
§11.16.5 Lucrinus et Avernus, quaedam maris otia. Hic amicti vitibus montes Gaurus, Falernus, Massicus et pulcherrimus omnium Vesuvius, Aetnaei ignis imitator.
§11.16.6 Urbes ad mare Formiae, Cumae, Puteoli, Neapolis, Herculaneum, Pompei, et ipsa caput urbium Capua, quondam inter tres maximas
§11.16.7 numerata. Pro hac urbe, his regionibus populus Romanus Samnitas invadit, gentem, si opulentiam quaeras, aureis et argenteis armis et discolori veste usque ad ambitum ornatam 3; si fallaciam, saltibus fere et montium fraude grassantem; si rabiem ac furorem, sacratis legibus humanisque hostiis in exitium urbis agitatam; si pertinaciam, sexies rupto foedere cladibusque ipsis animosiorem.
§11.16.8 Hos tamen quinquaginta annis per Fabios ac Papirios patres eorumque liberos ita subegit ac domuit, ita ruinas ipsas urbium diruit, ut hodie Samnium in ipso Samnio requiratur nec facile appareat materia quattuor et viginti triumphorum.
§11.16.9 Maxime tamen nota et inlustris apud Caudinas furculas ex hac gente clades Veturio Postumioque consulibus accepta est.
§11.16.10 Cluso per insidias intra eum saltum exercitu, unde non posset evadere, stupens tanta occasione dux hostium Pontius Herennium patrem consuluit. Et ille, mitteret omnes vel occideret,
§11.16.11 sapienter ut senior suaserat: hic armis exutos mittere sub iugum maluit, ut nec amici forent beneficio et post flagitium hostes magis. Itaque et consules statim magnifice voluntaria deditione turpitudinem foederis dirimunt, et ultionem flagitans miles Papirio ducehorribile dictustrictis ensibus per ipsam viam ante pugnam furit; et in congressu arsisse omnium oculos hostis auctor fuit. Nec prius finis caedibus datus, quam iugum et hostibus et duci capto reposuerunt.
§12.17.1 HACTENUS populus Romanus cum singulis gentibus, mox acervatim; sic tamen quoque par omnibus fuit. Etruscorum duodecim populi, Vmbri in id tempus intacti, antiquissimus Italiae populus, Samnitium reliqui in excidium Romani nominis repente coniurant.
§12.17.2 Erat terror ingens tot simul tantorumque populorum. Late per Etruriam infesta
§12.17.3 quattuor agminum signa volitabant. Ciminius interim saltus in medio, ante invius plane quasi Caledonius vel Hercynius, adeo tum terrori erat, ut senatus consuli denuntiaret ne tantum periculi ingredi auderet.
§12.17.4 Sed nihil horum terruit ducem, quin fratre praemisso exploraret accessus. Ille per noctem pastorali habitu speculatus omnia refert tutum iter.
§12.17.5 Sic Fabius Maximus periculosissimum bellum sine periculo explicuit. Nam subito inconditos atque palantis adgressus est captisque superioribus iugis in subiectos suo iure detonuit.
§12.17.6 Ea namque species fuit illius belli, quasi in terrigenas e caelo ac nubibus tela iacerentur.
§12.17.7 Nec incruenta tamen illa victoria. Nam oppressus in sinu vallis alter consulum Decius more patrio devotum dis manibus optulit caput, sollemnemque familiae suae consecrationem in victoriae pretium peregit.
§13.18.1 Sequitur bellum Tarentinum, unum quidem titulo et nomine, set victoria multiplex. Hoc enim Campanos, Apulos atque Lucanos et caput belli Tarentinos, id est totam Italiam, et cum iis omnibus Pyrrhum, clarissimum Graeciae regem, una veluti ruina pariter involvit, ut eodem tempore et Italiam consummaret et transmarinos triumphos auspicaretur.
§13.18.2 Tarentus, Lacedaemoniorum opus, Calabriae quondam et Apuliae totiusque Lucaniae caput, cum magnitudine et muris portuque nobilis,
§13.18.3 tum mirabilis situ. Quippe in ipsis Hadriani maris faucibus posita in omnis terras, Histriam, Illyricum, Epiron, Achaiam, Africam, Siciliam vela dimittit. Inminet portui ad prospectum maris positum theatrum, quod quidem causa miserae civitati fuit omnium calamitatium.
§13.18.4 Ludos forte celebrabat, cum adremigantes litori Romanas classes vident, atque hostem rati emicant, sine discrimine insultant.
§13.18.5 Qui enim aut unde Romani? Nec satis. Aderat sine mora querellam ferens legatio. Hanc quoque foede per obscenam turpemque dictu contumeliam violant;
§13.18.6 et hinc bellum. Sed apparatus horribilis, cum tot simul populi pro Tarentinis consurgerent omnibusque vehementior Pyrrhus, qui semigraecam ex Lacedaemoniis conditoribus civitatem vindicaturus cum totis viribus Epiri, Thessaliae, Macedoniae incognitisque in id tempus elephantis mari terra, viris equis armis, addito insuper ferarum terrore veniebat.
§13.18.7 Apud Heracleam Campaniae fluviumque Lirim Laevino consule prima pugna, quae tam atrox fuit ut Ferentaneae turmae praefectus Obsidius, invectus in regem, turbaverit coegeritque proiectis insignibus proelio excedere.
§13.18.8 Actum erat, nisi elephanti, converso in spectaculum bello, procucurrissent, quorum cum magnitudine tum deformitate et novo odore simul ac stridore consternati equi, cum incognitas sibi beluas amplius quam erant suspicarentur, fugam stragemque late dederunt.
§13.18.9–18.2.31
§13.18.9 In Apulia deinde apud Asculum melius dimicatum est Curio Fabricioque consulibus. Iam quippe terror beluarum exoleverat, et Gaius Numicius quartae legionis hastatus unius proboscide abscisa mori posse beluas ostenderat.
§13.18.10 Itaque in ipsas pila congesta sunt, et in turres vibratae faces tota hostium agmina ardentibus ruinis operuerunt, nec alias cladi finis fuit quam nox dirimeret, postremusque fugientium rex ipse a satellitibus umero saucius in armis suis referretur.
§13.18.11 Lucaniae suprema pugna fuit Arusinis quos vocant campis, ducibus isdem quibus superius; sed tum tota victoria. Exitum, quem datura virtus fuit, casus dedit.
§13.18.12 Nam provectis in primam aciem rursus elephantis, unum ex eis pullum adacti in caput teli gravis ictus avertit; qui cum per stragem suorum recurrens stridore quereretur, mater agnovit et quasi vindicaret exiluit, tum omnia circa quasi hostilia gravi mole permiscuit.
§13.18.13 Ac sic eaedem ferae, quae primam victoriam abstulerunt, secundam parem fecerunt, tertiam sine controversia tradiderunt.
§13.18.14 Nec vero tantum armis et in campo, sed consiliis quoque et domi cum rege Pyrrho dimicatum est. Quippe post primam victoriam intellecta vir callidus virtute Romana statim desperavit armis seque ad dolos contulit.
§13.18.15 Nam interemptos cremavit, captivosque indulgenter habuit et sine pretio restituit, missisque legatis in urbem omni modo adnisus est ut facto foedere in amicitiam reciperetur.
§13.18.16 Sed et bello et pace et foris et domi omnem in partem Romana virtus tum se adprobavit, nec alia magis quam Tarentina victoria ostendit populi Romani fortitudinem, senatus sapientiam,
§13.18.17 ducum magnanimitatem. Quinam illi fuerunt viri quos ab elephantis primo proelio obtritos accepimus? Omnium vulnera in pectore, quidam hostibus suis morte sua conmortui, omnium in manibus ensis, et relictae in voltibus minae, et in ipsa morte ira vivebat.
§13.18.18 Quod adeo Pyrrhus miratus est ut diceret o quam facile erat orbis imperium occupare, aut mihi Romanis militibus datis, aut me rege Romanis! Quae autem eorum in reparando
§13.18.19 exercitu festinatio? Cum Pyrrhus video me inquit plane procreatum Herculis semine, cui quasi ab angue Lernaeo tot caesa hostium capita quasi de sanguine suo renascuntur. Qui autem ille senatus fuit,
§13.18.20 cum perorante Appio Caeco pulsi cum muneribus suis ab urbe legati interrogant! regi suo, quid de hostium sede sentirent, urbem templum sibi visam, senatum regum esse concessum confiterentur?
§13.18.21 Qui porro ipsi duces? Vel in castris, cum medicum venale regis caput offerentem Curius remisit, Fabricius oblatam sibi a rege imperii partem repudiavit;
§13.18.22 vel in pace, cum Curius fictilia sua Samnitico praeferret auro, Fabricius decem pondo argenti circa Rufinum consularem virum quasi luxuriam censoria gravitate damnaret.
§13.18.23 Quis ergo miretur his moribus ea virtute militum victorem populum Romanum fuisse, unoque bello Tarentino intra quadriennium maximam partem Italiae, fortissimas gentes, opulentissimas urbes uberrimasque regiones subegisse? Aut quid adeo fidem superet,
§13.18.24 quam si principia belli cum exitu conferantur? Victor primo proelio Pyrrhus, tota tremente Campania Lirim Fregellasque populatus, prope captam urbem a Praenestina arce prospexit et a vicensimo lapide oculos trepidae civitatis fumo ac pulvere inplevit.
§13.18.25 Eodem postea bis exuto castris, bis saucio et in Graeciam suam trans mare ac terras fugato, pax et quies et tanta de opulentissimis tot gentibus spolia, ut victoriam suam Roma non caperet.
§13.18.26 Nec enim temere ullus pulchrior in urbem aut speciosior triumphus intravit.
§13.18.27 Ante hunc diem nihil praeter pecora Vulscorum, greges Sabinorum, carpenta Gallorum, fracta Samnitium arma vidisses: tum si captivos aspiceres, Molossi, Thessali, Macedones, Brittius, Apulus atque Lucanus; si pompam, aurum, purpura, signa, tabulae Tarentinaeque deliciae.
§13.18.28 Sed nihil libentius populus Romanus aspexit quam illas, quas ita timuerat, cum turribus suis beluas, quae non sine sensu captivitatis summissis cervicibus victores equos sequebantur.
§14.19.1 OMNIS mox Italia pacem habuitquid enim post Tarentum auderent?—nisi quod ultro persequi socios hostium placuit.
§14.19.2 domiti ergo Picentes et caput gentis Asculum Sempronio duce, qui tremente inter proelium campo Tellurem deam promissa aede placavit.
§15.20.1 SALLENTINI Picentibus additi caputque regionis Brundisium inclito portu M. Atilio duce. In hoc certamine victoriae pretium templum sibi pastoria Pales ultro poposcit.
§16.21.1 Postremi Italicorum in fidem venere Volsinn, opulentissimi Etruscorum, inplorantes opem adversus servos quondam suos, qui libertatem a dominis datam in ipsos erexerant translataque in se re publica dominabantur. Sed hi quoque duce Fabio Gurgite poenas dederunt.
§17.22.1 Haec est secunda aetas populi Romani et quasi adulescentia, qua maxime viruit et quodam flore virtutis exarsit ac ferbuit. Itaque inerat quaedam adhuc ex pastoribus feritas, quiddam adhuc spirabat indomitum.
§17.22.2 Inde est, quod exercitus Postumium imperatorem, infitiantem quas promiserat praedas, facta in castris seditione lapidavit; quod sub Appio Claudio noluit vincere hostem, cum posset; quod duce Volerone detrectantibus plerisque militiam,
§17.22.3 fracti consulis fasces. Inde clarissimos principes, quod adversaretur voluntati suae, exulatione multavit, ut Coriolanum colere agros iubentemnec minus ille ferociter iniuriam armis vindicasset, nisi quod iam inferentem signa filium mater Veturia lacrimis suis exarmavit;—ut ipsum Camillum, quod inique inter plebem et exercitum divisisse Veientem praedam videretur.
§17.22.4 Sed hic melior Veis in capta urbe consenuit et mox supplices de hoste Gallo vindicavit.
§17.22.5 Cum senatu quoque vehementius aequo bonoque certatum est, adeo ut relictis sedibus solitudinem et interitum patriae suae minaretur.
§17.23.1 Prima discordia ob inpotentiam feneratorum. Quibus in terga quoque serviliter saevientibus, in sacrum montem plebs armata secessit aegreque, nec nisi tribunos impetrasset, Meneni Agrippae, facundi et sapientis viri, auctoritate revocata est.
§17.23.2 Extat orationis antiquae satis efficax ad concordiam fabula, qua dissedisse quondam humanos dixit artus, quod omnibus opere fungentibus solus venter inmunis ageret; deinde moribundos ea seiunctione redisse in gratiam, quando sensissent quod eius opera redactis in sanguinem cibis inrigarentur.
§17.24.1 Secundam in urbe media decemviratus libido conflavit. Allatas a Graecia leges decem principes lecti iubente populo conscripserant, ordinataque erat in duodecim tabulis tota iustitia, cum tamen traditos fasces regio quodam furore retinebant.
§17.24.2 Ante ceteros Appius eo insolentiae elatus est, ut ingenuam virginem stupro destinaret, oblitus et Lucretiae et regum et iuris quod ipse conposuerat.
§17.24.3 Itaque cum oppressam iudicio filiam trahi in servitutem videret Virginius pater, nihil cunctatus in medio foro manu sua interfecit, admotisque signis commilitonum totam eam dominationem obsessam armis in carcerem et catenas ab Aventino monte detraxit.
§17.25.1 Tertiam seditionem excitavit matrimoniorum dignitas, ut plebei cum patriciis iungerentur; qui tumultus in monte Ianiculo duce Canuleio tribuno plebis exarsit. 26. Quartam honorum cupido, ut plebei quoque magistratus crearentur.
§17.25.2 Fabius Ambustus duarum pater alteram Sulpicio patricii
§17.25.3 sanguinis dederat, alteram plebeius Stolo sibi iunxit. Qua quodam tempore, quod lictoriae virgae sonum ignotum penatibus suis expaverat, a sorore satis insolenter inrisa, iniuriam non tulit.
§17.25.4 Itaque nanctus tribunatum honorum et magistratuum consortium quamvis invito senatui extorsit.
§17.25.5 Verum in ipsis seditionibus principem populum non inmerito suspexeris. Si quidem nunc libertatem, nunc pudicitiam, tum natalium dignitatem, tum honorum decora et insignia vindicavit, interque haec omnia nullius acrior custos quam libertatis fuit,
§17.25.6 nullaque in pretium eius potuit largitione corrumpi, cum ut in magno et in dies maiore populo interim perniciosi cives existerent.
§17.25.7 Spurium largitione, Cassium agraria lege suspectum regiae dominationis praesenti morte multavit. Ac de Spurio quidem supplicium pater ipsius sumpsit, hunc Quinctii dictatoris imperio in medio foro magister equitum Servilius Ahala confodit.
§17.25.8 Manlium vero Capitolii vindicem, quia plerosque debitorum liberaverat altius et incivilius se efferentem, ab illa ipsa quam defenderat arce deiecit.
§17.25.9 Talis domi ac foris, talis pace belloque populus Romanus fretum illud adulescentiae, id est secundam imperii aetatem habuit, in qua totam inter Alpes fretumque Italiam armis subegit.
§18.1.1 Domita subactaque Italia populus Romanus prope quingentensimum annum agens, cum bona fide adolevisset, si quod est robur, si qua iuventas, tum ille vere robustus et iuvenis par orbi terrarum esse coepit.
§18.1.2 Itamirum et incredibile dictuqui prope quingentis annis domi luctatus estadeo difficile fuerat dare Italiae caputhis ducentis annis qui secuntur Africam, Europam, Asiam, totum denique orbem terrarum bellis victoresque peragravit.
§18.2.1 Igitur victor Italiae populus Romanus cum ad fretum usque venisset, more ignis, qui obvias populatus incendio silvas interveniente flumine ab-
§18.2.2 rumpitur, paulisper substitit. Mox cum videret opulentissimam in proximo praedam quodam modo Italiae suae abscissam et quasi revolsam, adeo cupiditate eius exarsit, ut, quatenus nec mole iungi nec pontibus posset, armis belloque iungenda et ad continentem suam revocanda bello videretur.
§18.2.3 Sed ecce, ultro ipsis viam pandentibus fatis, nec occasio defuit, cum de Poenorum inpotentia foederata Siciliae civitas Messana quereretur. Adfectabat autem ut Romanus ita Poenus Siciliam, et eodem tempore paribus uterque votis ac viribus imperium orbis agitabat.
§18.2.4 Igitur specie quidem socios iuvandi, re autem sollicitante praeda, quamquam territaret novitas rei, tamentanta in virtute fiducia estille rudis, ille pastorius populus vereque terrester ostendit nihil interesse virtutis, equis an navibus, terra an mari dimicaretur.
§18.2.5 Appio Claudio consule primum fretum ingressus est fabulosis infame monstris aestuque violentum; sed adeo non est exterritus, ut illam ipsam ruentis aestus violentiam pro munere amplecteretur, statimque ac sine mora Hieronem Syracusanum tanta celeritate devicit, ut ille ipse prius se victum quam hostem videret fateretur.
§18.2.7 Duillio Cornelioque consulibus etiam mari congredi ausus est. Tum quidem ipsa velocitas classis conparatae victoriae auspicium fuit. Intra enim sexagesimum diem quam caesa silva fuerat centum sexaginta navium classis in anchoris stetit, ut non arte factae, sed quodam munere deorum conversae in naves atque mutatae arbores viderentur.
§18.2.8 Proelii vero forma mirabilis, cum illas celeris volucrisque hostium navis hae graves tardaeque conprehenderent. Longe illis nauticae artes, detorquere remos et ludificari fuga rostra.
§18.2.9 Iniectae enim ferreae manus machinaeque validae, ante certamen multum ab hoste derisae, coactique hostes quasi in solido decernere. Victor ergo apud Liparas mersa aut fugata hostium classe primum illum maritimum egit triumphum.
§18.2.10 Cuius quod gaudium fuit, cum Duillius imperator, non contentus unius diei triumpho, per vitam omnem, ubi a cena rediret, praelucere funalia et praecinere sibi tibias iussit, quasi cotidie triumpharet.
§18.2.11 Prae tanta huius victoria leve damnum fuit alter consulum interceptus Asina Cornelius, qui simulato colloquio evocatus atque ita oppressus, fuit perfidiae Punicae documentum.
§18.2.12 Calatino dictatore fere omnia praesidia Poenorum Agrigento, Drepanis, Panhormo, Eryce Lilybaeoque detraxit.
§18.2.13 Trepidatum est semel circa Camerinensium saltum, sed eximia virtute Calpurni Flammae tribuni militum evasimus. Qui lecta trecentorum manu insessum ab hostibus tumulum occupavit atque moratus hostes est, dum exercitus omnis evaderet.
§18.2.14 Ac sic pulcherrimo exitu Thermopylarum et Leonidae famam adaequavit, hoc inlustrior noster, quod expeditioni tantae superfuit,licet nihil inscripserit sanguine.
§18.2.15 Lucio Cornelio Scipione consule,cum iam Sicilia suburbana esset populi Romani provincia, serpente latius bello Sardiniam adnexamque Corsicam transiit.
§18.2.16 Olbiae hic, ibi Aleriae urbis excidio incolas terruit, adeoque omni terra et mari Poenos purgavit, ut iam victoriae nihil nisi Africa ipsa restaret.
§18.2.17 Marco Atilio Regulo duce iam in Africam navigabat bellum. Nec defuerant qui ipso Punici maris nomine ac terrore deficerent, insuper augente Nautio tribuno metum, in quem, nisi paruisset, securi destricta imperator metu mortis navigandi fecit audaciam.
§18.2.18 Mox deinde ventis remisque properatum est, tantusque terror hostici adventus Poenis fuit, ut apertis paene portis Carthago caperetur.
§18.2.19 Prooemium belli fuit civitas Clipea; prima enim a Punico litore quasi arx et specula procurrit. Et haec et trecenta amplius castella vastata sunt.
§18.2.20 Nec cum hominibus, sed cum monstris quoque dimicatum est, cum quasi in vindictam Africae nata mirae magnitudinis serpens posita apud Bagradam castra vexaverit.
§18.2.21 Sed omnium victor Regulus cum terrorem nominis sui late circumtulisset cumque magnam vim iuventutis ducesque ipsos aut cecidisset aut haberet in vinculis, classemque ingenti praeda onustam et triumpho gravem in urbem praemisisset, iam ipsam, caput belli, Carthaginem urguebat obsidio ipsisque portis inhaerebat.
§18.2.22 Hic paululum circumacta fortuna est, tantum ut plura essent Romanae virtutis insignia, cuius fere magnitudo calamitatibus adprobatur.
§18.2.23 Nam conversis ad externa auxilia hostibus, cum Xanthippum illis ducem Lacedaemon misisset, a viro militiae peritissimo vincimurfoeda clades Romanisque usu incognitavivus in manus hostium venit fortissimus imperator. Sed ille quidem par tantae calamitati fuit; nam nec Punico carcere infractus est nec legatione suscepta.
§18.2.24 Quippe diversa quam hostis mandaverat censuit, ne pax fieret, ne commutatio captivorum reciperetur.
§18.2.25 Sed nec illo voluntario ad hostis suos reditu nec ultimo sive carceris seu crucis supplicio deformata maiestas; immo his omnibus admirabilior quid aliud quam victor de victoribus atque etiam, quia Carthago non cesserat, de fortuna triumphavit? Populus autem Romanus multo acrior intentiorque pro ultione Reguli quam pro victoria fuit.
§18.2.27 Metello igitur consule spirantibus altius Poenis et reverso in Siciliam bello, apud Panhormum sic hostes cecidit, ut nec amplius eam insulam adgredi cogitarent.
§18.2.28 Argumentum ingentis victoriae centum circiter elephantorum captivitas, sic quoque magna praeda, si gregem illum non bello, sed venatione cepisset.
§18.2.29 Appio Claudio consule non ab hostibus, sed a dis ipsis superatus est, quorum auspicia contempserat, ibi statim classe demersa, ubi ille praecipitari pullos iusserat, quod pugnare ab iis vetaretur.
§18.2.30 Marco Fabio Buteone consule hostium classem iam in Africo mari apud Aegimurum in Italiam ultro navigantem cecidit.
§18.2.31 Quantus, o, tum triumphus tempestate intercidit, cum opulenta praeda classis adversis acta ventis naufragio suo Africam et Syrtis et omnium interiacentium insularum litora implevit! Magna clades, sed non sine aliqua principis populi dignitate, interceptam tempestate victoriam et triumphum perisse naufragio.
§18.2.32–22.6.56
§18.2.32 Et tamen cum Punicae praedae omnibus promontoriis insulisque fluitarent, populus Romanus et sic triumphavit.
§18.2.33 Lutatio Catulo consule tandem bello finis inpositus apud insulas, quibus nomen Aegatae, nec maior alias in mari pugna.
§18.2.34 Aderat quippe commeatibus, exercitu, propugnaculis, armis gravis classis et in ea quasi tota Carthago; quod ipsum exitio fuit.
§18.2.35 Romana classis prompta, levis, expedita et quodam genere castrensis ad similitudinem pugnae equestris sic remis quasi habenis agebatur, et in hos vel illos ictus mobilia rostra speciem viventium praeferebant.
§18.2.36 Itaque momento temporis laceratae hostium rates totum inter Siciliam Sardiniamque pelagus naufragio suo operuerunt.
§18.2.37 Tanta denique fuit illa victoria, ut de excindendis hostium moenibus non quaereretur. Supervacuum visum est in arcem murosque saevire, cum iam in mari esset deleta Carthago.
§19.3.1 Peracto Punico bello secuta est brevis sane quasi ad recuperandum spiritum requies, argumentumque pacis et bona fide cessandum armorum tum primum post Numam clausa porta Iani fuit; deinceps statim ac sine mora patuit.
§19.3.2 Quippe iam Ligures, iam Insubres Galli, nec non et Illyrici lacessebant, sitae sub Alpibus, id est sub ipsis Italiae faucibus gentes, deo quodam incitante adsidue, ne rubiginem ac situm scilicet arma sentirent.
§19.3.3 Denique utrique cotidiani et quasi domestici hostes tirocinia militum inbuebant, nec aliter utraque gente quam quasi cote quadam populus Romanus ferrum suae virtutis acuebat.
§19.3.4 Liguras, imis Alpium iugis adhaerentis inter Varum et Magram flumen inplicitosque dumis silvestribus, maior aliquanto labor erat invenire quam vincere. Tuti locis et fuga, durum atque velox genus, ex occasione latrocinia magis quam bella faciebant.
§19.3.5 Itaque cum diu multumque eluderent Saluvii, Deciates, Oxubii, Euburiates, Ingauni, tandem Fulvius latebras eorum igni saepsit, Baebius in plana deduxit, Postumius ita exarmavit, ut vix reliquerit ferrum quo terra coleretur.
§20.4.1 GALLIS Insubribus, et his accolis Alpium, animi ferarum, corpora plus quam humana erant, sedexperimento deprehensum est, quippe sicut primus impetus eis maior quam virorum est, ita sequens minor quam feminarumAlpina corpora umente caelo educata habent quiddam simile nivibus suis:
§20.4.2 quum mox caluere pugna, statim in sudorem eunt et levi motu quasi sole laxantur.
§20.4.3 Hi saepe et alias et Brittomaro duce non prius posituros se baltea quam Capitolium ascendissent iuraverant. Factum est; victos enim Aemilius in Capitolio discinxit.
§20.4.4 Mox Ariovisto duce vovere de nostrorum militum praeda Marti suo torquem. Intercepit Iuppiter votum; nam de torquibus eorum aureum tropaeum Iovi Flaminius erexit.
§20.4.5 Viridomaro rege Romana arma Volcano promiserant. Aliorsum vota ceciderunt; occiso enim rege Marcellus tertia post Romulum patrem Feretrio Iovi opima suspendit.
§21.5.1 ILLYRII seu Liburni sub extremis Alpium radicibus agunt inter Arsiam Titiumque flumen, longissime per totum Hadriani maris litus effusi.
§21.5.2 Hi regnante Teutana muliere populationibus non contenti licentiae scelus addiderunt.
§21.5.3 Legatos quippe nostros, ob ea quae deliquerant iure agentes, ne gladio quidem, sed ut victimas securi percutiunt, praefectos navium igne comburunt; idque, quo indignius foret, mulier imperavit.
§21.5.4 Itaque Gnaeo Fulvio Centimalo duce late domantur. Strictae secures in principum colla legatorum manibus litavere.
§22.6.1 Post primum Punicum bellum vix quadriennii requies: ecce alterum bellum, minus quidem spationec enim amplius decem et octo annos habet—, sed adeo cladium atrocitate terribilius, ut si quis conferat damna utriusque populi, similior victo sit
§22.6.2 populus ille qui vicit. Urebat nobilem populum mare ablatum, raptae insulae, dare tributa, quae iubere consueverat. Hinc ultionem puer Annibal ad aram patri iuraverat, nec morabatur.
§22.6.3 Igitur in causam belli Saguntos electa est, vetus Hispaniae civitas et opulenta fideique erga Romanos magnum quidem sed triste monimentum, quam in libertatem communi foedere exceptam Annibal, causas novorum motuum quaerens, et suis et ipsorum manibus evertit, ut Italiam sibi rupto foedere aperiret.
§22.6.5 Summa foederum Romanis religio est; itaque ad auditum sociae civitatis obsidium, memores icti cum Poenis quoque foederis, non statim ad arma pro-currunt, dum prius more legitimo queri malunt.
§22.6.6 Saguntini interim iam novem mensibus fessi fame machinis ferro, versa denique in rabiem fide inmanem in foro excitant rogum, tum desuper se suosque cum omnibus opibus suis ferro et igne corrumpunt.
§22.6.7 Huius tantae cladis auctor Annibal poscitur. Tergiversantibus Poenis dux legationis quae inquit mora est? Fabius in hoc ego sinu bellum pacemque porto; utrum digitis? Succlamantibus bellum, bellum igitur inquit accipite. Et excusso in media curia togae gremio non sine horrore, quasi plane sinu bellum ferret, effudit.
§22.6.8 Similis exitus belli initiis fuit. Nam quasi has inferias sibi Saguntinorum ultimae dirae in illo publico parricidio incendioque mandassent, ita manibus eorum vastatione Italiae, captivitate Africae, ducum et regum qui id gessere bellum exitio parentatum est.
§22.6.9 Igitur ubi semel se in Hispania movit illa gravis et luctuosa Punici belli vis atque tempestas destinatumque Romanis iam diu fulmen Saguntino igne conflavit, statim quodam impetu rapta medias perfregit Alpes et in Italiam ab illis fabulosae altitudinis nivibus velut caelo missa descendit.
§22.6.10 Ac primi quidem impetus turbo inter Padum atque Ticinum valido statim fragore detonuit. Tum Scipione duce fusus exercitus; saucius etiam ipse venisset in hostium manus imperator, nisi protectum patrem praetextatus admodum filius ab ipsa morte rapuisset.
§22.6.11 Hic erit Scipio, qui in exitium Africae crescit, nomen ex malis eius habiturus.
§22.6.12 Ticino Trebia succedit. Hic secunda Punici belli procella desaevit Sempronio consule. Tum callidissimi hostes, frigidum et nivalem nancti diem, cum se ignibus prius oleoque fovissenthorribile dictuhomines a meridie et sole venientes, nostra nos hieme vicerunt.
§22.6.13 Thrasymennus lacus, tertium fulmen Annibalis, imperatore Flaminio.Ars nova Punicae fraudis; quippe nebula lacus palustribusque virgultis tectus equitatus terga subito pugnantium invasit.
§22.6.14 Nec de dis possumus queri. Inminentem temerario duci cladem praedixerant insidentia signis examina et aquilae prodire nolentes et commissam aciem secutus ingens terrae tremor; nisi illum horrorem soli equitum virorumque discursus et mota vehementius arma fecerunt.
§22.6.15 Quartum id et paene ultimum volnus imperii Cannae, ignobilis Apuliae victis; sed magnitudine cladis emersit et sexaginta milium caede parta nobilitas. Ibi in excidium infelicis exercitus dux, terra, caelum, dies, tota rerum natura consensit.
§22.6.16 Si quidem non contentus simulatis transfugis Annibal, qui mox terga pugnantium ceciderunt,insuper callidus imperator in patentibus campis observato loci ingenio, quod et sol ibi acerrimus et plurimus pulvis et curus ab oriente semper quasi ex constituto, ita instruxit aciem, ut, Romanis adversus haec omnia obversis, secundum caelum tenens vento pulvere et sole pugnaret.
§22.6.17 Itaque duo maximi exercitus caesi ad hostium satietatem, donec Annibal diceret militi suo parce ferro. Ducum fugit alter, alter occisus est; dubium, uter maiore animo: Paulum puduit, Varro non desperavit.
§22.6.18 Documenta cladis cruentus aliquandiu Aufidus, pons de cadaveribus iussu ducis factus in torrente Vergello, modii duo anulorum Carthaginem missi dignitasque equestris taxata mensura.
§22.6.19 Dubium deinde non erit quin ultimum illum diem habitura fuerit Roma quintumque intra diem epulari Annibal in Capitolio potuerit, si, quod Poenum illum dixisse Maharbalem Bomilcaris ferunt, Annibal quem ad modum sciret vincere, sic uti victoria scisset.
§22.6.20 Sed tum quidem illum, ut dici volgo solet, aut fatum urbis imperaturae aut ipsius mens mala et aversi a Carthagine di in diversum abstulerunt.
§22.6.21 Cum victoria posset uti, frui maluit, relictaque Roma Campaniam Tarentumque perrexit; ubi mox et ipsius et exercitus ardor elanguit, adeo ut vere dictum sit Capuam Annibali Cannas fuisse.
§22.6.22 Si quidem invictum Alpibus indomitumque armis Campaniquis crederet?—soles et tepentes fontibus Baiae subegerunt.
§22.6.23 Permissum est interim respirare Romanis et quasi ab inferis emergere. Arma non erant: detracta sunt templis. Deerat iuventus: in sacramentum liberata servitia.
§22.6.24 Egebat aerarium: opes suas senatus in medium libens protulit, nec praeter quod in bullis singulisque anulis erat quicquam sibi auri reliquerunt. Eques secutus exemplum imitataeque equitem tribus.
§22.6.25 Denique vix suffecere tabulae, vix scribarum manus Laevino Marcelloque consulibus,
§22.6.26 cum privatorum opes in publicum referrentur. Quid autem? In eligendis magistratibus quae centuriarum sapientia, cum iuniores a senioribus consilium de creandis consulibus petiverant. Quippe adversus hostem totiens victorem, tam callidum, non virtute tantum, sed suis etiam pugnare consiliis . oportebat.
§22.6.27 Prima redeuntis et, ut ita dixerim, revivescentis imperii spes Fabius fuit, qui novam de Annibale victoriam commentus est, non pugnare. Hinc illi cognomen novum et rei publicae salutare Cunctator; hinc illud ex populo, ut imperii scutum vocaretur.
§22.6.28 Itaque per Samnium totum, per Falernos Gauranosque saltus sic maceravit Annibalem, ut, quia frangi virtute non poterat, mora comminueretur.
§22.6.29 Inde Claudio Marcello duce etiam congredi ausus est: comminus venit et perculit in Campania sua et ab obsidione Nolae urbis exclusit.
§22.6.30 Ausus et Sempronio Graccho duce per Lucaniam sequi et premere terga cedentis, quamvis tumo pudor!2—servili pugnaret exercitu; nam hucusque tot mala conpulerant. Sed libertate donati fecerunt de servis se virtute Romanos.
§22.6.31 O horribilem in tot adversis fiduciam! O singularem animum ac spiritum populi Romani! Tam artis adflictisque rebus, ut de Italia sua dubitare debuisset, ausus tamen est in diversa respicere,
§22.6.32 cumque hostis in iugulo per Campaniam Apuliam-que volitaret mediaque de Italia Africam faceret, eodem tempore et hunc sustinebat et in Siciliam, Sardiniam, Hispaniam divisa per terrarum orbem arma mittebat.
§22.6.33 Sicilia mandata Marcello. Nec diu restitit; tota enim insula in una urbe superata est. Grande illud et ante id tempus invictum caput, Syracusae, quamvis Archimedis ingenio defenderentur, aliquando cesserunt.
§22.6.34 Longe illi triplex murus totidemque arces, portus ille marmoreus et fons celebratus Arethusae; nisi quod hactenus profuere, ut pulchritudini victae urbis parceretur.
§22.6.35 Sardiniam Gracchus arripuit. Sed nihil illi gentium feritas Insanorumquenam sic vocanturinmanitas montium profuere. Saevitum in urbes urbemque urbium Caralim, ut gens contumax vilisque mortis saltem desiderio patrii soli doma-retur.
§22.6.36 In Hispaniam missi Gnaeus et Publius Scipiones paene totam Poenis eripuerant, sed insidiis Punicae fraudis oppressi rursum amiserant, magnis quidem illi proeliis cum Punicas opes cecidissent. Sed Punicae insidiae alterum ferro castra metantem, alterum, cum vix evasisset in turrem, cinctum facibus oppresserant.
§22.6.37 Igitur in ultionem patris ac patrui missus cum exercitu Scipio, cui iam grande de Africa nomen fata decreverant,
§22.6.38 bellatricem illam, viris armisque nobilem Hispaniam, illam seminarium hostilis exercitus, pusilli illam iam Annibalis eruditricemincredibile dictutotam a Pyrenaeis montibus in Herculis columnas et Oceanum recuperavit,
§22.6.39 nescias citius an felicius. Quam velociter, quattuor anni fatentur; quam facile, vel una civitas probat. Eodem quippe quo obsessa est die capta est, omenque Africanae victoriae fuit, quod tam facile victa est Hispaniae Carthago.
§22.6.40 Certum est tamen ad profligandam provinciam maxime profecisse singularem ducis sanctitatem, quippe qui captivos pueros puellasque praecipuae pulchritudinis barbaris restitueret, ne in conspectum suum quidem passus adduci, ne quid de virginitatis integritate delibasse saltem oculis videretur.
§22.6.41 Haec in diversa terrarum populus Romanus, nec ideo tamen visceribus Italiae inhaerentem summovere poterat Annibalem. Pleraque ad hostem defecerant, et dux acerrimus contra Romanos Italicis quoque viribus utebatur.
§22.6.42 Iam tamen eum plerisque oppidis et regionibus excusseramus, iam Tarentum ad nos redierat, iam et Capua, sedes domus et patria altera Annibalis, tenebatur, cuius amissio tantum Poeno duci dolorem dedit, ut inde totis viribus Romam converteretur.
§22.6.43 O populum dignum orbis imperio dignumque omnium favore et admiratione hominum ac deorum! Conpulsus ad ultimos metus ab incepto non destitit, et de sua urbe sollicitus Capuam tamen non omisit; sed parte exercitus sub Appio consule relicta, parte Flaccum in urbem secuta, absens simul praesensque pugnabat.
§22.6.44 Quid ergo miramur moventi castra a tertio lapide Annibali iterum ipsos deosdeos inquam, nec fateri pudebitrestitisse? Tanta enim ad singulos illius motus vis imbrium effusa est,
§22.6.45 tanta ventorum violentia coorta est, ut divinitus hostem summoveri non a caelo, sed ab urbis ipsius moenibus et Capi-
§22.6.46 tolio videretur. Fugit et cessit et in ultimum se Italiae recepit sinum, cum urbem tantum non adoratam reliquisset.
§22.6.47 Parva res dictu sed ad magnanimitatem populi Romani probandam satis efficax, quod illis ipsis quibus obsidebatur diebus ager, quem Annibal castris insederat, venalis Romae fuit hastaeque subiectus invenit emptorem.
§22.6.48 Voluit Annibal contra imitari fiduciam subiecitque argentarias urbis tabernas; nec sector inventus est, ut scias etiam praesagia fatis adfuisse.
§22.6.49 Nihil actum erat tanta virtute, tanto favore etiam deorum, si quidem ab Hispania Hasdrubal frater Annibalis cum exercitu novo, novis viribus, nova belli mole veniebat.
§22.6.50 Actum erat procul dubio, si vir ille se cum fratre iunxisset. Sed hunc quoque iam tum quom ab Alpe descenderat, apud Me-taurum castra metantem Claudius Nero cum Livio Salinatore debellat.
§22.6.51 Nero in ultimum Italiae angulum summoverat Annibalem, Livius in diversissimam partem, id est in ipsas nascentis Italiae fauces signa converterat.
§22.6.52 Tanto, id est omni, qua longissima est Italia, solo interiacente, quo consilio, qua celeritate consules castra coniunxerint, inopina-tumque hostem conlatis signis oppresserint, neque id fieri Annibal senserit, difficile dictu est.
§22.6.53 Certe Annibal re cognita cum proiectum fratris caput ad sua castra vidisset, agnosco inquit infelicitatem Carthaginis. Haec fuit illius viri non sine praesagio quodam fati inminentis prima confessio.
§22.6.54 Iam certum erat Annibalem etiam ipsius confessione posse vinci; sed tot rerum prosperarum fiducia plenus populus Romanus magni aestimabat asperrimum hostem in sua Africa debellare.
§22.6.55 Duce igitur Scipione in ipsam Africam tota mole conversus imitari coepit Annibalem et Italiae suae clades in Africa vindicare.
§22.6.56 Quas ille, dii boni, Hasdrubalis copias fudit, quos Syphacis Numidici regis equitatus! Quae quantaque utriusque castra facibus inlatis una nocte delevit! Denique iam non a tertio lapide, sed ipsas Carthaginis portas obsidione quatiebat.
§22.6.57–31.15.13
§22.6.57 Sic factum ut inhaerentem atque incubantem Italiae extorqueret Annibalem.
§22.6.58 Non fuit maior sub imperio Romano dies quam ille, cum duo omnium et antea et postea ducum maximi duces, ille Italiae, hic Hispaniae victor, conlatis comminus signis direxere aciem. Sed et conloquium fuit inter ipsos de legibus pacis, et steterunt diu mutua admiratione defixi.
§22.6.59 Ubi de pace non convenit, signa cecinere.
§22.6.60 Constat utriusque confessione nec melius instrui aciem nec acrius potuisse pugnari; hoc Scipio de Annibalis, Annibal de Scipionis exercitu praedicaverunt.
§22.6.61 Sed tamen Annibal cessit, praemiumque victoriae Africa fuit et secutus Africam statim terrarum orbis.
§23.7.1 Post Carthaginem vinci neminem puduit. Statim Africam secutae sunt gentes, Macedonia, Graecia, Syria ceteraque omnia quodam quasi aestu et torrente fortunae, sed primi omnium Macedones, adfectator quondam imperii populus.
§23.7.2 Itaque quamvis tum Philippus regno praesideret, Romani tamen dimicare sibi cum rege Alexandro videbantur.
§23.7.3 Macedonicum bellum nomine amplius quam spectatione gentis fuit.
§23.7.4 Causa coepit a foedere Philippi, quo rex iam pridem dominantem in Italia Annibalem sibi socium iunxerat; postea crevit inplorantibus Athenis auxilium contra regis iniurias, cum ille ultra ius victoriae in templa et aras et sepulcra ipsa saeviret.
§23.7.5 Placuit senatui opem tantis ferre supplicibus. Quippe iam gentium reges, duces, populi, nationes, praesidia sibi ab hac urbe repetebant.
§23.7.6 Primum igitur Laevino consule populus Romanus Ionium mare ingressus, tota Graeciae litora velut triumphanti classe peragravit.
§23.7.7 Spolia quippe Siciliae, Sardiniae, Hispaniae, Africae praeferebat, et manifestam victoriam nata in praetoria puppi laurus pollicebatur.
§23.7.8 Aderat sponte in auxilium Attalus rex Pergamenorum, aderant Rhodii, nauticus populus, qui navibus a mari,consul a terris omnia equis virisque quatiebat.
§23.7.9 Bis victus, bis fugatus rex, bis exutus castris, cum tamen nihil terribilius Macedonibus fuit ipso volnerum aspectu, quae non spiculis nec sagittis nec ullo Graeculo ferro, sed ingentibus pilis nec minoribus adacta gladiis ultra mortem patebant.
§23.7.10 Enimvero Flaminino duce invios antea Chaonum montes Aoumque amnem per abrupta vadentem et ipsa
§23.7.11 Macedoniae claustra penetravimus. Introisse victoria fuit. Nam postea numquam ausus congredi rex ad tumulos, quos Cynocephalas vocant, uno ac ne hoc quidem iusto proelio opprimitur.
§23.7.12 Et illi quidem consul pacem dedit regnumque concessit, mox, ne quid esset hostile, Thebas et Euboeam et grassantem sub Nabide tyranno suo Lacedaemona conpescuit.
§23.7.13 Graeciae vero veterem statum reddidit, ut legibus viveret suis et avita libertate frueretur.
§23.7.14 Quae gaudia, quae vociferationes fuerunt, cum hoc forte Nemeae in theatro quinquennalibus ludis a praecone caneretur! Quo certavere plausu! Quid
§23.7.15 Horum in consulem profuderunt! Et iterum iterumque praeconem repetere vocem illam iubebant, qua libertas Achaiae pronuntiabatur, nec aliter illa consulari sententia quam modulatissimo aliquo tibiarum aut fidium cantu fruebantur.
§24.8.1 MACEDONIAM Asia statim et regem Philippum Antiochus excepit quodam casu, quasi de industria sic adgubernante fortuna, ut quem ad modum ab Africa in Europam, sic ab Europa in Asiam ultro se suggerentibus causis imperium procederet, et cum terrarum orbis situ ipse ordo victoriarum navigaret.
§24.8.2 Non aliud formidolosius fama bellum fuit; quippe cum Persas et orientem, Xerxen atque Darium cogitarent, quando perfossi invii montes,
§24.8.3 quando velis opertum mare nuntiaretur. Ad hoc caelestes minae territabant, cum umore continuo Cumanus Apollo sudaret; sed hic faventis Asiae suae numinis timor erat.
§24.8.4 Nec sane viris opibus armisque quicquam copiosius Syria; sed in manus tam ignavi regis inciderat, ut nihil fuerit in Antiocho speciosius quam quod a Romanis victus est.
§24.8.5 Inpulere regem in id bellum illinc Thoas, Aetoliae princeps, inhonoratam apud Romanos querens adversus Macedonas militiae suae societatem, hinc Annibal, qui in Africa victus, profugus et pacis inpatiens hostem populo Romano toto orbe quaerebat.
§24.8.6 Et quod illud fuisset periculum, si se consiliis eius rex tradidisset, id est si Asiae viribus usus fuisset miser Annibal? Sed rex suis opibus et nomine regio fretus satis habuit bellum movere.
§24.8.7 Europa iam dubio procul iure belli ad Romanos pertinebat. Hic Lysimachiam, urbem in litore Thracio positam a maioribus suis, Antiochus ut hereditario iure repetebat.
§24.8.8 Hoc velut sidere Asiatici belli mota tempestas. Sed maximus regum, contentus fortiter indixisse bellum, cum ingenti strepitu ac tumultu movisset ex Asia, occupatis statim insulis Graeciaeque litoribus otia et luxus quasi victor agitabat.
§24.8.9 Euboan insulam continenti adhaerentem tenui freto reciprocantibus aquis Euripus abscindit. Hic ille positis aureis sericisque tentoriis sub ipso freti murmure, cum praefluentes aquae tibiis fidibusque concinerent, conlatis undique quamvis per hiemem rosis, ne non aliquo genere ducem agere videretur, virginum puerorumque dilectus habebat.
§24.8.10 Talem ergo regem iam luxuria sua debellatum Acilio Glabrione consule populus Romanus in insula adgressus ipso statim adventus
§24.8.11 sui nuntio coëgit ab insula fugere. Tum praecipitem apud Thermopylas adsecutus, locum trecentorum Laconum speciosa clade memorandum, ne ibi quidem fiducia loci resistentem, mari ac terra cedere coëgit.
§24.8.12 Statim et e vestigio itur in Syriam. Classis regia Polyxenidae Annibalique commissanam rex proelium nec spectare poterat,—duce Aemilio Regillo, adremigantibus Rhodiis tota laceratur.
§24.8.13 Ne sibi placeant Athenae; in Antiocho vicimus Xerxen, in Aemilio Alcibiaden aequavimus,
§24.8.14 Epheso Salamina pensavimus. Tum consule Scipione, cui frater, ille modo victor Carthaginis Africanus, aderat voluntaria legatione, debellari regem placet. Et iam toto cesserat mari, sed nos imus ulterius.
§24.8.15 Maeandrum ad amnem montemque Sipylum castra ponuntur. Hic rex, incredibile dictu quibus auxiliis, quibus copiis consederat.
§24.8.16 Trecenta milia peditum, equitum falcatorumque curruum non minor numerus. Elephantis ad hoc inmensae magnitudinis, auro purpura argento et suo ebore fulgentibus, aciem utrimque vallaverat.
§24.8.17 Sed haec omnia praepedita magnitudine sua, ad hoc imbre, qui subito superfusus mira felicitate Persicos arcus corruperat. Primum trepidatio, mox fuga, deinde triumphus fuerunt.
§24.8.18 Victo et supplici pacem partemque regni dari placuit eo libentius, quod tam facile cessisset.
§25.9.1 Syriaco bello successit, et debebat, Aetolum. Victo quippe Romanus Antiocho faces Asiatici belli persequebatur. Ergo Fulvio Nobiliori mandata ultio est.
§25.9.2 Hic protinus caput gentis Ambraciam, regiam Pyrrhi, machinis quatit. Secuta deditio est.
§25.9.3 Aderant Aetolorum precibus Attici, Rhodii, et memineramus auxilii:
§25.9.4 sic placuit ignoscere. Serpsit tamen latius in proximos bellum, omnisque late Cephallenia, Zacynthos et quidquid insularum in eo mari inter Ceraunios montes iugumque Maleum Aetoli belli accessio fuerunt.
§26.10.1 Histri secuntur Aetolos; quippe bellantes eos nuper adiuverant.
§26.10.2 Et initia pugnae hosti prospera fuerunt, eademque exitii causa. Nam cum Gnaei Manlii castra cepissent opimaeque praedae incubarent, epulantes ac ludibundos plerosque, qui aut ubi essent prae poculis nescientes, Appius Pulcher
§26.10.3 invadit. Sic cum sanguine et spiritu male partam revomuere victoriam. Ipse rex Aepulo equo inpositus, cum subinde crapula et capitis errore lapsaret, captum sese vix et aegre, postquam expergefactus est, didicit.
§27.11.1 GALLOGRAECIAM quoque Syriaci belli ruina convolvit.
§27.11.2 Fuerint inter auxilia regis Antiochi, an fuisse cupidus triumphi Manlius Vulso simulaverit, du-
§27.11.3 bium; at certe negatus est victori triumphus, quia causam belli non adprobavit. Ceterum gens Gallo-graecorum, sicut ipsum nomen indicio est, mixta et adulterata est: reliquiae Gallorum, qui Brenno duce vastaverant Graeciam, orientem secuti, in media Asiae parte sederunt;
§27.11.4 itaque, uti frugum semina mutato solo degenerant, sic illa genuina feritas eorum Asiatica amoenitate mollita est.
§27.11.5 obus itaque proeliis fusi fugatique sunt, quamvis sub adventu hostis relictis sedibus in altissimos se montes recepissent. Tolostobogi Olympum, Tecto-sagi Magabam insederant. Utrimque fundis sagittisque detracti in perpetuam se pacem dediderunt.
§27.11.6 Sed alligat! miraculo quidam fuere, cum catenas morsibus et ore temptassent, cum offocandas invicem fauces praebuissent. Nam Orgiacontis regis uxor a centurione stuprum passa memorabili exemplo custodiam evasit, revolsumque adulteri hostis caput ad maritum reportavit.
§28.12.1 Dum aliae aliaeque gentes Syriaci belli secuntur ruinam, Macedonia rursus se erexit.
§28.12.2 Fortissimum populum memoria et recordatio suae nobilitatis agitabat, et successerat Philippo filius Perses, qui semel in perpetuum victam esse Macedoniam non putabat ex gentis dignitate.
§28.12.3 Multo vehementius sub hoc Macedones quam sub patre exurgunt. Quippe Thracas in res suas traxerant, atque ita industriam Macedonum viribus Thracum, ferociam Thracum disciplina Macedonica temperavere.
§28.12.4 Accessit his consilium ducis, qui situm regionum suarum a summo speculatus Haemo, positis per abrupta castris, ita Macedoniam suam armis ferroque vallaverat, ut non reliquisse aditum nisi a caelo Venturis hostibus videretur.
§28.12.5 Tamen Marcio Philippo consule eam provinciam ingressus populus Romanus, exploratis diligenter accessibus per Ascurida paludem Perrhaebosque tumulos illa volucribus quoque, ut videbantur, invia accessit, regemque securum et nihil tale metuentem subita belli inruptione deprehendi Cuius tanta trepidatio fuit,
§28.12.6 ut pecuniam omnem in mare iusserit mergi ne periret, et classem cremari ne incenderetur.
§28.12.7 Paulo consule, cum maiora et crebriora essent inposita praesidia, per alias vias Macedonia deprensa est, summa quidem arte et industria ducis, cum alia minatus alia inrupisset.
§28.12.8 Cuius adventus ipse adeo terribilis regi fuit, ut interesse non auderet, sed gerenda ducibus bella mandaverit.
§28.12.9 Absens ergo victus fugit in maria insulamque Samothracen, fretus celebri religione, quasi templa et arae possent defendere, quem nec montes sui nec arma potuissent.
§28.12.10 Nemo regum diutius amissae fortunae conscientiam retinuit. Supplex cum scriberet ad imperatorem ab illo quo confugerat templo nomenque epistolae notaret suum, regem addidit. Sed nec reverentior captae maiestatis alius Paulo fuit.
§28.12.11 Cum in conspectum venisset hostis, in tribunali recepit et conviviis adhibuit liberosque admonuit suos ut fortunam, cui tantum liceret, revererentur.
§28.12.12 Inter pulcherrimos hunc quoque populus Romanus de Macedonia duxit ac vidit triumphum, quippe cuius spectaculo triduum impleverit.
§28.12.13 Primus dies signa tabulasque, sequens arma pecuniam transvexit, tertius captivos ipsumque regem adtonitum adhuc tamquam subito malo et stupentem.
§28.12.14 Sed multo prius gaudium victoriae populus Romanus quam epistulis victoris praeceperat. Quippe eodem die, quo victus est Perses in Macedonia, Romae cognitum est, cum duo iuvenes candidis equis apud Iuturnae lacum pulverem et cruorem abluebant.
§28.12.15 Hi nuntiavere. Castorem et Pollucem fuisse creditum volgo, quod gemini fuissent; interfuisse bello, quod sanguine maderent; a Macedonia venire, quod adhuc anhelarent.
§29.13.1 Macedonici belli contagio traxit Illyrios; si quidem, ut Romanum a tergo distringerent, a Perse rege conducti pecunia militaverunt.
§29.13.2 Sine mora ab Anicio praetore subiguntur. Scodram, caput gentis, delesse suffecit; statim secuta deditio est. Denique hoc bellum ante finitum est quam geri Romae nuntiaretur.
§30.14.1 Quodam fato, quasi ita convenisset inter Poenos et Macedonas ut tertio quoque vincerentur, eodem
§30.14.2 tempore utrique arma moverunt. Sed prior iugum excutit Macedo, aliquanto quam ante gravior, dum contemnitur.
§30.14.3 Causa belli prope erubescenda. Quippe regnum pariter et bellum vir ultimae sortis Andriscus invaserat, dubium liber an servus, mercennarius certe; sed quia vulgo Philippus ex similitudine Philippi Persae filii vocabatur,regiam formam, regium nomen, animum quoque regis implevit.
§30.14.4 Igitur dum haec ipsa contemnit populus Romanus, Iuventio praetore contentus, virum non Macedonicis modo sed Thraciae quoque auxiliis ingentibus validum temere temptavit, in victusque a veris regibus, ab illo imaginario et scaenico rege superatus est.
§30.14.5 Sed consul Metellus amissum cum legione praetorem plenissime ultus est. Nam et Macedoniam servitute multavit et ducem belli, deditum ab eo ad quem confugerat Thraciae regulo, in urbem in catenis reduxit, hoc quoque illi in malis suis indulgente fortuna, ut de eo populus Romanus quasi de rege vero triumpharet.
§31.15.1 Tertium Punicum bellum et tempore exiguum (nam quadriennio patratum est) et in comparatio-nem priorum minimum labore (non enim tam cum viris quam cum ipsa urbe pugnatum est) sed plane maximum eventu: quippe tandem Carthago finita est.
§31.15.2 Atquin si quis trium temporum momenta consideret, primo commissum est Punicum bellum,
§31.15.3 profligatum secundo, tertio vero confectum est. Sed huius causa belli, quod contra foederis legem adversus Numidas quidem, sed parassent classem et exercitum.
§31.15.4 Frequens autem Massinissa finis territabat; sed huic ut bono socioque regi favebatur. Cum de bello sederet, de belli fine tractatum est. Cato inexpiabili odio delendam esse Carthaginem,
§31.15.5 et cum de alio consuleretur, pronuntiabat, Scipio Nasica servandam, ne metu ablato aemulae urbis luxuriari felicitas inciperet; medium senatus elegit, ut urbs tantum loco moveretur.
§31.15.6 Nihil enim speciosius videbatur quam esse Carthaginem, quae non timeretur.
§31.15.7 Igitur Manilio Censorinoque consulibus populus Romanus adgressus Carthaginem spe pacis iniecta traditam a volentibus classem sub ipso ore urbis incendit.
§31.15.8 Tum evocatis principibus, si salvi esse vellent, ut migrarent finibus imperavit. Quod pro rei atrocitate adeo movit iras, ut extrema mallent. Comploratum igitur publice statim et pari voce clamatum est "ad arma," seditque sententia quoquo modo rebellandum;
§31.15.9 non quia iam spes ulla superesset, sed quia patriam suam mallent hostium quam suis manibus everti.
§31.15.10 Qui rebellandum fuerit furor, vel hinc intellegi potest, quod in usum novae classis tecta domuum resciderunt; in armorum officinis aurum et argentum pro aere ferroque conflatum est, in tormentorum vincula crinis suos matronae contulerunt. Mancino deinde consule terra marique fervebat obsidio.
§31.15.11 Operti portus, nudatus est primus et sequens, iam et tertius murus, cum tamen Byrsa, quod nomen arci fuit, quasi altera civitas resistebat.
§31.15.12 Quamvis profligato urbis excidio tamen fatale Africae nomen Scipionum videbatur. Igitur in alium Scipionem conversa res publica finem belli reposcebat. Hunc Paulo Macedonico procreatum Africam illius magni filius in decus gentis adsumpserat, hoc scilicet fato, ut, quam urbem concusserat avus, nepos eius everteret.
§31.15.13 Sed quem ad modum maxime mortiferi morsus solent esse morientium bestiarum, sic plus negotii fuit cum semiruta Carthagine quam cum integra. Conpulsis
§31.15.14–36.1.17
§31.15.14 in unam arcem hostibus portum quoque mari Romanus obstruxerat. Illi alterum sibi portum ab alia urbis parte foderunt, nec ut fugerent; sed qua nemo illos nec evadere posse credebat, inde quasi nata
§31.15.15 subito classis erupit, cum interim iam diebus, iam noctibus nova aliqua moles, nova machina, nova perditorum hominum manus quasi ex obruto incendio subita de cineribus flamma prodibat.
§31.15.16 Deploratis novissime rebus triginta sex milia virorum se dediderunt, quo minus credas, duce Hasdrubale.
§31.15.17 Quanto fortius femina et uxor ducis! Quae conprehensis duobus liberis a culmine se domus in medium misit incendium, imitata reginam quae Carthaginem con-
§31.15.18 didit. Quanta urbs deleta sit, ut de ceteris taceam, de ignis mora probari potest. Quippe per continuos decem et septem dies vix potuit incendium extingui quod domibus ac templis suis sponte hostes inmiserant; ut, quatenus urbs eripi Romanis non poterat, triumphus arderet.
§32.16.1 Quasi saeculum illud eversionibus urbium curreret, Carthaginis ruinam statim Corinthus excepit, Achaiae caput, Graeciae decus, inter duo maria, Ionium et Aegaeum, quasi spectaculo exposita. Haecfacinus indignumante oppressa est quam in numero certorum hostium referretur.
§32.16.2 Critolaus causa belli, qui libertate a Romanis data adversus ipsos usus est legatosque Romanos, dubium an et manu, certe oratione violavit.
§32.16.3 Igitur Metello ordinant! tum maxime Macedoniam mandata est ultio; et hinc Achaicum bellum. Ac primum Critolai manum Metellus consul per patentis Elidos campos toto cecidit Alphio.
§32.16.4 Et uno proelio peractum erat bellum; iam enim urbem ipsam terrebat obsidio; sedfata rerumcum Metellus dimicasset, ad victoriam Mummius intervenit.Hic alterius ducis Diaei late exercitum sub ipsis Isthmi faucibus fudit geminosque portus sanguine infecit.
§32.16.5 Tum ab incolis deserta civitas direpta primum, deinde tuba
§32.16.6 praecinente deleta est. Quid signorum, quid vestium quidve tabularum raptum incensumque atque proiectum est! Quantas opes et abstulerit et cremaverit, hinc scias, quod quidquid Corinthii aeris toto orbe laudatur incendio superfuisse comperimus.
§32.16.7 Nam et aeris notam pretiosiorem ipsa opulentissimae urbis fecit iniuria, quia incendio permixtis plurimis statuis atque simulacris aeris auri argentique venae in commune fluxerunt.
§33.17.1 VT Carthaginem Corinthus, ita Corinthum Numantia secuta est; nec deinde orbe toto quicquam intactum armis fuit.
§33.17.2 Post illa duo clarissimarum urbium incendia late atque passim, nec per vices, sed simul pariter quasi unum undique bellum fuit; prorsus ut illae quasi agitantibus ventis diffudisse quaedam belli incendia orbe toto viderentur.
§33.17.3 Hispaniae numquam animus fuit adversum nos universae consurgere, numquam conferre vires suas libuit, neque aut imperium experiri aut libertatem tueri suam publice. Alioquin ita undique mari Pyrenaeoque vallata est, ut ingenio situs ne adiri quidem potuerit.
§33.17.4 Sed ante a Romanis obsessa est quam se ipsa cognosceret, et sola omnium provinciarum vires suas postquam victa est intellexit.
§33.17.5 In hac prope ducentos per annos dimicatum est a primis Scipionibus in primum Caesarem Augustum, non continuo nec cohaerenter, sed prout causae lacessierant, nec cum Hispanis initio, sed cum Poenis in Hispania; inde contagium serpens causaeque bellorum.
§33.17.6 Prima per Pyrenaeum iugum signa Romana Publius et Gnaeus Scipiones intulerunt proeliisque ingentibus Annonem et Hasdrubalem fratres Annibalis ceciderunt; raptaque erat impetu Hispania, nisi fortissimi viri in ipsa victoria sua oppressi Punica fraude cecidissent, terra marique victores.
§33.17.7 Igitur quasi novam integramque provinciam ultor patris et patrui Scipio ille mox Africanus invasit, isque statim capta Carthagine et aliis urbibus, non contentus Poenos expulisse, stipendiariam nobis provinciam fecit, omnes citra ultraque Hiberum subiecit imperio, primusque Romanorum ducum victor ad Gades et Oceani ora pervenit. Plus est provinciam retinere quam facere.
§33.17.8 Itaque per partes iam huc, iam illuc missi duces, qui ferocissimas et in id tempus liberas gentes ideoque inpatientes iugi multo labore nec incruentis certaminibus servire docuerunt.
§33.17.9 Cato ille censorius Celtiberos, id est robur Hispaniae, aliquot proeliis fregit. Gracchus, pater ille Gracchorum, eosdem centum et quinquaginta urbium eversione multavit.
§33.17.10 Metellus ille, qui ex Macedonia cognomen meruerat, et Celtibericus fieri meruit, cum et Contrebiam memorabili cepisset exemplo et Nertobrigae maiore gloria pepercisset.
§33.17.11 Lucullus Turdulos atque Vaccaeos, de quibus ille Scipio posterior singulari certamine,
§33.17.12 cum rex fuisset provocator, opima rettulerat. Decimus Brutus aliquanto latius Celticos Lusitanosque et omnis Callaeciae populos formidatumque militibus flumen Oblivionis, peragratoque victor Oceani litore non prius signa convertit quam cadentem in maria solem obrutumque aquis ignem non sine quodam sacrilegii metu et horrore deprendit.
§33.17.13 Sed tota certaminum moles cum Lusitanis fuit et Numantinis. Nec inmerito. Quippe solis gentium Hispaniae duces contigerunt. Fuisset et cum omnibus Celtiberis, nisi dux illius motus initio belli vi oppressus esset, summi vir astus et audaciae, si processisset, Olyndicus, qui hastam argenteam quatiens quasi caelo missam vaticinanti similis omnium in se mentes converterat.
§33.17.14 Sed cum pari temeritate sub nocte castra consulis adisset, iuxta tentorium ipsum pilo vigilis exceptus est.
§33.17.15 Ceterum Lusitanos Viriatus erexit, vir calliditatis acerrimae. Qui ex venatore latro, ex latrone subito dux atque imperator et, si fortuna cessisset, Hispaniae Romulus, non contentus libertatem suorum defendere, per quattuordecim annos omnia citra ultraque Hiberum et Tagum igni ferroque populatus,
§33.17.16 castra etiam praetorum et praesidia adgressus, Claudium Vnimanum paene ad internicionem exercitus cecidit et insignia trabeis et fascibus nostris quae ceperat in montibus
§33.17.17 suis tropaea fixit. Tandem et eum Fabius Maximus consul oppresserat; sed a successore Popilio violata victoria est. Quippe qui conficiendae rei cupidus, fractum ducem et extrema deditionis agitantem per fraudem et insidias et domesticos percussores adgressus, hanc hosti gloriam dedit, ut videretur aliter vinci non posse.
§34.18.1 Numantia quantum Carthaginis, Capuae, Corinthi opibus inferior, ita virtutis nomine et honore par omnibus, summumque, si vero aestimes, Hispaniae decus.
§34.18.2 Quippe quae sine muro, sine turribus, modice edito in tumulo apud flumen sita, quattuor milibus Celtiberorum quadraginta exercitum per annos undecim sola sustinuit, nec sustinuit modo, sed saevius aliquando perculit pudendisque foederibus adfecit. Novissime, cum invictam esse constaret, opus fuit eo qui Carthaginem everterat.
§34.18.3 Non temere, si fateri licet, ullius causa belli iniustior. Segidenses, socios et consanguineos suos,
§34.18.4 Romanorum manibus elapsos, exceperant. Habita pro his deprecatio nihil valuit. Cum se ab omni bellorum contagione removerent, in legitimi foederis pretium iussi arma deponere. Hoc sic a barbaris acceptum, quasi manus absciderentur. Itaque statim Megaravico fortissimo duce ad arma conversi. Pompeium proelio adgressi, foedus tamen maluerunt, cum debellare potuissent; Hostilium deinde Manci-
§34.18.5 num: hunc quoque adsiduis caedibus ita subegerunt, ut ne oculos quidem aut vocem Numantini viri quisquam sustineret.
§34.18.6 Tamen cum hoc quoque foedus maluere, contenti armorum manubiis, cum ad internicionem saevire potuissent.
§34.18.7 Sed non minus Numantini quam Caudini illius foederis flagrans ignominia aut pudore populus Romanus dedecus quidem praesentis flagitii deditione Mancini expiavit,
§34.18.8 ceterum duce Scipione, Carthaginis incendiis ad excidium urbium inbuto, tandem etiam in ultionem excanduit. Sed tum acrius in castris quam in campo,
§34.18.9 nostro cum milite quam cum Numantino proeliandum fuit.
§34.18.10 Quippe adsiduis et iniustis et servilibus maxime operibus adtriti ferre plenius vallum, qui arma nescirent, luto inquinari, quia sanguine nollent, iubebantur. Ad hoc scorta, calones, sarcinae nisi ad usum necessariae amputantur.
§34.18.11 Tanti esse exercitum quanti imperatorem vere proditum est. Sic redacto in disciplinam milite commissa acies, quodque nemo visurum se umquam speraverat factum, ut fugientes Numantinos quisquam videret.
§34.18.12 Dedere etiam se volebant, si toleranda viris imperarentur. Sed cum Scipio veram vellet et sine exceptione victoriam, eo necessitatum conpulsi primum ut destinata morte in proelium ruerent, cum se prius epulis quasi inferiis implevissent carnis semicrudae et caeliae; sic vocant indigenam ex frumento potionem.
§34.18.13 Intellectum ab imperatore consilium, itaque non est permissa pugna morituris. Cum fossa atque lorica quattuorque castris circumdatos fames premeret, a duce orantes proelium, ut tamquam viros occideret, ubi non impetrabant, placuit eruptio.
§34.18.14 Sic conserta manu plurimi occisi, et cum urgueret fames, aliquantisper inde vixerunt. Novissime consilium fugae sedit; sed hoc quoque ruptis equorum cingulis uxores ademere, summo scelere per amorem.
§34.18.15 Itaque deplorato exitu in ultimam rabiem furoremque conversi, postremo Rhoecogene duce se, suos, patriam ferro veneno, subiecto igne undique pere-
§34.18.16 gerunt. Macte fortissimam et meo iudicio beatissimam in ipsis malis civitatem. Adseruit cum fide socios, populum orbis terrarum viribus fultum tam parva manu aetate tam longa sustinuit. Novissime maximo duce oppressa civitas nullum de se gaudium hosti reliquit.
§34.18.17 Unus enim vir Numantinus non fuit qui in catenis duceretur; praeda, ut de pauper-rimis, nulla: arma ipsi cremaverunt. Triumphus fuit tantum de nomine,
§34.19.1 Hactenus populus Romanus pulcher, egregius, pius, sanctus atque magnificus; reliqua saeculi, ut grandia aeque, ita vel magis turbida et foeda, crescentibus cum ipsa magnitudine imperii vitiis;
§34.19.2 adeo ut, si quis hanc tertiam eius aetatem transmarinam, quam ducentorum annorum fecimus, dividat, centum hos priores, quibus Africam, Macedoniam, Siciliam, Hispaniam domuit, aureos,
§34.19.3 sicut poetae canunt, iure meritoque fateatur, centum sequentes ferreos plane et cruentos et si quid immanius; quippe qui Iugurthinis, Cimbricis, Mithridaticis, Parthicis, piraticis bellis, Gallicis atque Germanicis, quibus caelum ipsum gloria ascendit, Gracchanas Drusianasque caedes, ad hoc servilia bella miscuerint et, ne quid turpitudini desit,
§34.19.4 gladiatoria. Denique in se ipse conversus Marianis atque Sullanis,novissime Pompei et Caesaris manibus, quasi per rabiem et furoremnefas!—semet ipse laceravit.
§34.19.5 Quae etsi iuncta inter se sunt omnia atque confusa, tamen quo melius appareant, simul et ne scelera virtutibus obstrepant, separatim referentur, priusque, ut coepimus, iusta illa et pia cum exteris gentibus bella memorabimus, ut magnitudo crescentis in dies imperii appareat; tum ad illa civium scelera turpesque et inpias pugnas revertemur.
§35.20.1 Victa ad occasum Hispania populus Romanus ad orientem pacem agebat, nec pacem modo, sed inusitata et incognita quadam felicitate relictae regiis hereditatibus opes et tota insemel regna veniebant.
§35.20.2 Attalus rex Pergamenorum, regis Eumenis filius, socii quondam commilitonisque nostri, testamentum reliquit: Populus Romanus bonorum meorum heres esto. In bonis regiis haec fuerunt. Adita igitur hereditate provinciam populus Romanus non quidem bello nec armis,
§35.20.3 sed,
§35.20.4 quod aequius, testamenti iure retinebat. Sed hanc difficile dictu est utrum facilius amiserit populus Romanus an recuperaverit. Aristonicus, regii sanguinis ferox iuvenis, urbis regibus parere consuetas partim facile sollicitat, paucas resistentis, Myndon, Samon, Colophona vi recepit; Crassi quoque praetoris cecidit exercitum ipsumque cepit.
§35.20.5 Sed ille memor et familiae et Romani nominis custodem barbarum virgula excaecat et in exitium sui, quod volebat, ita concitat.
§35.20.6 Mox a Perperna domitus et captus et per deditionem in vinculis habitus.
§35.20.7 Aquilius Asiatici belli reliquias confecit, mixtisnefasveneno fontibus ad deditionem quarundam urbium, Quae res ut maturam, ita infamem fecit victoriam, quippe cum contra fas deum moresque maiorum medicaminibus inpuris in id tempus sacrosancta Romana arma violasset.
§36.1.1 HAEC ad orientem; sed non ad meridianam plagam eadem quies. Quis speraret post Carthaginem aliquod in Africa bellum? Atquin non leviter se Numidia concussit, et fuit in Iugurtha quod post Annibalem timeretur.
§36.1.2 Quippe rex callidissimus populum Romanum armis invictum opibus adgressus est; citra spem omnium fortuna cessit,
§36.1.3 ut rex fraude praecipuus fraude caperetur. Hic, Massinissa avo, Micipsa patre per adoptionem, cum interficere fratres statuisset agitatus regni cupiditate, nec illos magis quam senatum populumque Romanum, quorum in fide et in clientela regnum erat, metueret, primum scelus mandat insidiis.
§36.1.4 Potitus Hiempsalis capite cum se in Adherbalem convenisset isque Romam profugisset, missa per legatos pecunia traxit in sententiam suam senatum.
§36.1.5 Et haec eius fuit de nobis prima victoria. Missos deinde, qui regnum inter illum Adherbalemque dividerent, similiter adgressus, cum in Scauro ipsos Romani imperii mores expugnasset, inchoatum nefas perfecit audacia.
§36.1.6 Sed non diu latent scelera. Corruptae nefas legationis erupit, placuitque persequi bello parricidam.
§36.1.7 Primus in Numidiam Calpurnius Bestia consul inmittitur; sed rex, peritus fortius adversus Romanos aurum esse quam ferrum, pacem emit.
§36.1.8 Cuius flagitii reus cum interveniente publica fide a senatu arcesseretur, pari audacia et venit et conpetitorem imperii Massivam inmisso percussore confecit.
§36.1.9 Haec altera contra regem causa belli fuit. Igitur sequens ultio mandatur Albino. Sed huius quoquepro dedecusfrater ita corrupit exercitum, ut voluntaria nostrorum fuga vinceret Numida castrisque poteretur, addito etiam turpi foedere in pretium salutis, quo quos emerat dimisit exercitus.
§36.1.10 Tandem in ultionem non tam imperii Romani quam pudoris Metellus adsurgit, qui callidissime hostem nunc precibus nunc minis, iam simulata iam vera fuga eludentem artibus suis adgressus est.
§36.1.11 Agrorum atque vicorum populatione non contentus in ipsa Numidiae capita impetum fecit; et Zamam quidem frustra adsiluit, ceterum Thalam, gravem armis thensaurisque regiis, diripuit.
§36.1.12 Tunc urbibus exutum regem et iam finium suorum regnique fugitivum per Mauros atque Gaetuliam sequebatur.
§36.1.13 Postremo Marius auctis admodum copiis, cum pro obscuritate generis sui capite censos sacramento adegisset, iam fusum et saucium regem adortus, non facilius tamen vicit quam si integrum ac recentem.
§36.1.14 Hic et urbem ab Hercule conditam Capsam, in media Africa siti anguibus harenisque vallatam, mira quadam felicitate superavit, et saxeo inditam monti Molucham urbem per Ligurem aditu arduo inaccessoque penetravit.
§36.1.15 Mox non ipsum modo, sed Bocchum quoque Mauretaniae regem, iure sanguinis Numidas vindicantem, apud oppidum Cirtam graviter cecidit,
§36.1.16 Qui ubi diffisus rebus suis alienae cladis accessio fieri timet, pretium foederis atque amicitiae regem facit.
§36.1.17 Sic fraudulentissimus regum fraude gener soceri sui in insidias deductus Sullae in manum traditur, tandemque opertum catenis Iugurtham in triumpho populus Romanus aspexit.
§36.1.18–41.6.7
§36.1.18 Sed ille quoque, quamvis victus ac vinctus, vidit urbem, quam venalem et quandoque perituram, si habuisset emptorem, frustra cecinerat. Iam, ut venalis fuisset, habuit emptorem; cum illum evaserat, certum erat non esse perituram.
§37.2.1 Sic ad meridiem populus Romanus. Multo atrocius et multipliciter magis a septentrione venientem * * *.
§37.2.2 Nihil hac plaga infestius. Atrox caelum, perinde ingenia. Omni igitur tractu violentus hostis, a dextris atque laevis et a medio septentrionis erupit.
§37.2.3 Prima trans Alpes arma nostra sensere Saluvii, cum de eis fidissima atque amicissima civitas Massilia quereretur;
§37.2.4 Allobroges deinde et Arveni, cum adversus eos similes Haeduorum querellae opem et auxilium nostrum flagitarent: utriusque victoriae testes Isara et Vindelicus amnes et inpiger fluminum Rhodanus.
§37.2.5 Maximus barbaris terror elephanti fuere, inmanitati gentium pares. Nihil tam conspicuum in triumpho quam rex ipse Bituitus discoloribus in armis argenteoque carpento, qualis pugnaverat.
§37.2.6 Utriusque victoriae quod quantumque gaudium fuerit, vel hinc aestimari potest, quod et Domitius Ahenobarbus et Fabius Maximus ipsis quibus dimicaverant locis saxeas erexere turres, et desuper exornata armis hostilibus tropaea fixerunt, cum hic mos inusitatus fuerit nostris. Numquam enim populus Romanus hostibus domitis victoriam exprobravit.
§38.3.1 Cimbri, Teutoni atque Tigurini ab extremis Galliae profugi, cum terras eorum inundasset Oceanus,
§38.3.2 novas sedes toto orbe quaerebant, exclusique et Gallia et Hispania cum in Italiam demigrarent, misere legatos in castra Silani, inde ad senatum, petentes ut Martius populus aliquid sibi terrae daret quasi stipendium, ceterum ut vellet manibus atque armis suis uteretur.
§38.3.3 Sed quas daret terras populus Romanus agrariis legibus inter se dimicaturus? Repulsi igitur, quod nequiverant precibus,
§38.3.4 armis petere coeperunt.Sed nec primum impetum barbarorum Silanus, nec secundum Manilius, nec tertium Caepio sustinere potuerunt; omnes fugati,
§38.3.5 exuti castris. Actum erat, nisi Marius illi saeculo contigisset. Ille quoque non ausus congredi statim militem tenuit in castris, donec invicta illa rabies et impetus, quem pro virtute barbari habent, consenesceret.
§38.3.6 Recessere igitur increpantes ettanta erat capiendae urbis fiduciaconsulentes, si quid ad uxores suas mandarent. Nec segnius quam minati fuerant tripertito agmine in Alpes, id est claustra Italiae, ferebantur.
§38.3.7 Marius mira statim velocitate occupatis compendiis praevenit hostem, prioresque Teutonas sub ipsis Alpium radicibus adsecutus in loco quem Aquas Sextias vocant quofidem numinumproelio oppressit! Vallem fluviumque medium hostes tenebant, nostris aquarum nulla copia.
§38.3.8 Consultone id egerit imperator, an errorem in consilium verterit, dubium; certe necessitate acta virtus victoriae causa fuit.
§38.3.9 Nam flagitante aquam exercitu, Si viri estis, inquit en, illic habetis. Itaque tanto ardore pugnatum est, ea caedes hostium fuit, ut victor Romanus cruento flumine non plus aquae biberit quam sanguinis barbarorum.
§38.3.10 Certe rex ipse Teutobodus, quaternos senosque equos transilire solitus, vix unum, cum fugeret, ascendit, proximoque in saltu conprehensus insigne spectaculum triumphi fuit, Quippe vir proceritatis eximiae super tropaea sua eminebat.
§38.3.11 Sublatis funditus Teutonis in Cimbros convertitur. Hi iamquis crederet?—per hiemem, quae altius Alpes levat, Tridentinis iugis in Italiam provoluti veluti ruina descenderant.
§38.3.12 Atesim flumen non ponte nec navibus, sed quadam stoliditate barbarica primum corporibus adgressi, postquam retinere amnem manibus et clipeis frustra temptaverant,
§38.3.13 ingesta silva obrutum transiluere. Si statim infesto agmine urbem petissent, grande discrimen; sed in Venetia, quo fere tractu Italia mollissima est, ipsa soli caelique clementia robur elanguit. Ad hoc panis usu carnisque coctae et dulcedine vini mitigatos Marius in tempore adgressus est.
§38.3.14 Venere ipsinam metus in barbaris nulla vestigiaet diem pugnae a nostro imperatore petierunt; et sic proximum dedit. In patentissimo, quem Raudium vocant, campo concurrere. Inde milia sexaginta quinque cecidere, hinc trecentis minus; per omnem diem conciditur barbarus.
§38.3.15 Istic quoque imperator addiderat virtuti dolum, secutus Annibalem artemque Cannarum; primum nebulosum nanctus diem, ut hosti inopinatus occurreret, tum ventosum quoque, ut pulvis in oculos et ora ferretur, tum acie conversa in orientem, ut, quod ex captivis mox cognitum est, ex splendore galearum aere repercusso quasi ardere caelum videretur.
§38.3.16 Nec minor cum uxoribus eorum pugna quam cum ipsis fuit; cum obiectis undique plaustris atque carpentis altae desuper securibus contisque pugnarent.
§38.3.17 Perinde speciosa mors earum fuit quam pugna. Nam cum missa ad Marium legatione libertatem ac sacerdotium non inpetrassent (nec fas erat), suffocatis elisisque passim infantibus suis aut mutuis concidere vulneribus aut vinculo e crinibus suis facto ab arboribus iugisque plaustrorum pependerunt.
§38.3.18 Boiorix rex in prima acie dimicans inpigre nec inultus occiditur. Tertia Tigurinorum manus, quae quasi in subsidio Noricos insederat Alpium tumulos, in diversa elapsa fuga ignobili et latrociniis evanuit.
§38.3.19 Hunc tam laetum tamque felicem liberatae Italiae adsertique imperii nuntium non per homines, ut solebat, populus Romanus accepit, sed per ipsos, si credere fas est, deos.
§38.3.20 Quippe eodem die quo gesta res est visi pro aede Pollucis et Castoris iuvenes laureatas praetori litteras dare, frequensque in spectaculo rumor victoriae Cimbricae.
§38.3.21 feliciter! dixit. Quo quid admirabilius, quid insignius fieri potest? Quippe velut elata montibus suis Roma spectaculo belli interesset, quod in gladiatorio munere fieri solet, uno eodemque momento, cum in acie Cimbri succumberent, populus in urbe plaudebat.
§39.4.1 Post Macedonas, si dis placet, Thraces rebellant, illi quondam tributarii Macedonum; nec in proximas modo provincias contenti incurrere, Thessaliam atque Dalmatiam, in Adriaticum mare usque venerunt; eoque fine retenti, quasi interveniente natura.
§39.4.2 contorta in ipsas aquas tela miserunt. Nihil interim per id omne tempus residuum crudelitatis fuit in captivos saevientibus: litare dis sanguine humano, bibere in ossibus capitum, cuiusque modi ludibriis foedare mortem tam igni quam fumo, partus quoque gravidarum mulierum extorquere tormentis.
§39.4.3 Saevissimi omnium Thracum Scordisci fuere, sed calliditas quoque ad robur accesserat:
§39.4.4 silvarum et montium situs cum ingenio consentiebant. Itaque non fusus modo ab his aut fugatus, sedsimile prodigioomnino totus interceptus exercitus quem duxerat Cato.
§39.4.5 Didius vagos et libera populatione diffusos intra suam reppulit Thraciam. Drusus ulterius egit et vetuit transire Danuvium. Minucius toto vastavit Hebro, multis quidem amissis, dum per
§39.4.6 perfidum glacie flumen equitatur. Volso Rhodopen Caucasumque penetravit. Curio Dacia tenus venit, sed tenebras saltuum expavit. Appius in Sarmatas usque pervenit, Lucullus ad terminum gentium Tanain lacumque Maeotim.
§39.4.7 Nec aliter cruentissimi hostium quam suis moribus domiti. Quippe in captivos igni ferroque saevitum est; sed nihil barbaris atrocius visum est quam quod abscisis manibus relicti vivere superstites poenae suae iubebantur.
§40.5.1 Ponticae gentes a septentrione in sinistrum iacent, a Pontico cognominatae mari. Harum gentium atque regionum rex antiquissimus Aeetas, post Artabazes, a septem Persis oriundus, inde Mithridates,
§40.5.2 omnium longe maximus. Quippe cum quattuor Pyrrho, tredecim anni Annibali suffecerint, ille per quadraginta annos restitit, donec tribus ingentibus bellis subactus felicitate Sullae, virtute Luculli, magnitudine Pompei consumeretur.
§40.5.3 Causam quidem illius belli praetenderat apud Cassium legatum, adtrectari terminos suos a Nicomede Bithyno; ceterum elatus animis ingentibus Asiae totius et,
§40.5.4 si posset, Europae cupiditate flagrabat. Spem ac fiduciam dabant nostra vitia. Quippe cum civilibus bellis distringeremur, invitabat occasio, nudumque latus imperii ostendebant procul Marius, Sulla,
§40.5.5 Sertorius. Inter haec rei publicae vulnera et hos tumultus repente quasi captato tempore in lassos simul atque districtos subitus turbo Pontici belli ab ultima veluti specula septentrionis erupit.
§40.5.6 Primus statim impetus belli Bithyniam rapuit, Asia inde pari terrore correpta est, nec cunctanter ad regem ab urbibus nostris populisque descitum est.
§40.5.7 Aderat, instabat, saevitia quasi virtute utebatur. Nam quid atrocius uno eius edicto, cum omnes qui in Asia forent Romanae civitatis homines interfici iussit? tum quidem domus, templa et arae,
§40.5.8 humana omnia atque divina iura violata sunt. Sed hic terror Asiae Europam quoque regi aperiebat. Itaque missis Archelao Neoptolemoque praefectis, excepta Rhodo, quae pro nobis firmius stetit, ceterae Cyclades, Delos, Euboea et ipsum Graeciae decus Athenae tenebantur.
§40.5.9 Italiam iam ipsamque urbem Romam regius terror adflabat. Itaque L. Sulla festinat, vir armis optimus, parique violentia ruentem ulterius hostem quadam quasi manu reppulit.
§40.5.10 Primumque Athenas urbem,—quis crederet?—frugum parentem, obsidione ac fame ad humanos cibos conpulit; mox subrutus Piraei portus sex aut amplius muris cinctus. Postquam domuerat ingratissimos hominum, tamen, ut ipse dixit, in honorem mortuorum sacris suis famaeque donavit.
§40.5.11 Mox cum Euboea atque Boeotia praesidia regis depulisset, omnis copias uno apud Chaeroniam, apud Orchomenon altero bello dissipavit, statimque in Asiam transgressus ipsum opprimit. Et debellatum foret, nisi de Mithridate triumphare cito quam vere maluisset.
§40.5.12 Ac tum quidem hunc Asiae statum Sulla dederat. Ictum cum Ponticis foedus, recepit Bithyniam a rege Nicomedes, Ariobarzanes Cappadociam, Asia rursus nostra, ut coeperat, Mithridates tantum repulsus. Itaque non fregit ea res Ponticos,
§40.5.13 sed incendit. Quippe rex Asia et Europa quodam modo inescatus non iam quasi alienas, sed, quia amiserat, quasi raptas belli iure repetebat.
§40.5.14 Igitur ut extincta parum fideliter incendia maiore flamma revivescunt, ita ille de integro, auctis maiorem in modum copiis, tota denique regni sui mole in Asiam rursus mari terra fluminibusque veniebat.
§40.5.15 Cyzicus, nobilis civitas, arce, moenibus, portu turribusque marmoreis Asiaticae plagae litora inlustrat. Hanc ille quasi alteram Romam toto invaserat
§40.5.16 bello. Sed fiduciam oppidanis resistendi nuntius fecit, docens adventare Lucullum, quihorribile dictuper medias hostium naves utre suspensus et pedibus iter gubernans, videntibus procul quasi marina pristis evaserat.
§40.5.17 Mox clade conversa, cum ex mora obsidii regem fames et ex fame pestilentia urgueret, recedentem Lucullus adsequitur adeoque cecidit, ut Granicus et Aesepus amnes cruenti redderentur.
§40.5.18 Rex callidus Romanaeque avaritiae peritus spargi aurum a fugientibus et pecuniam iussit, qua sequentes moraretur. Nec felicior in mari quam terra fuga. Quippe centum amplius navium classem apparatu belli gravem Pontico mari adgressa tempestas tam foeda strage laceravit,
§40.5.19 ut navalis belli instar efficeret, planeque ut Lucullus quodam cum fluctibus procellisque commercio debellandum tradidisse regem ventis videretur.
§40.5.20 Ad-tritae iam omnes validissimi regni vires erant, sed animus malis augebatur.
§40.5.21 Itaque conversus ad proximas gentes totum paene orientem ac septentrionem ruina sua involvit. Hiberi, Caspii, Albani et utraeque sollicitantur Armeniae, per quae omnia decus et nomen et titulos gloriae Pompeio suo Fortuna quaerebat.
§40.5.22 Qui ubi novis motibus ardere Asiam videt aliosque ex aliis prodire reges, nihil cunctandum ratus, priusquam inter se gentium robora coirent, statim ponte navibus facto omnium ante se primus transiit Euphratem regemque fugientem media nanctus Armeniaquanta felicitas viriuno proelio confecit.
§40.5.23 Nocturna ea dimicatio fuit et Luna in partibus. Quippe quasi commilitans cum dea a tergo se hostibus, a facie Romanis praebuisset, Pontici per errorem longius cadentis umbras suas quasi hostium corpora petebant.
§40.5.24 Et Mithridates quidem nocte illa debellatus est. Nihil enim postea valuit, quamquam omnia expertus more anguium, qui optrito capite postremum cauda minantur.
§40.5.25 Quippe cum effugisset hostem Colchis tenus, iungere Bosporon, inde per Thracen Macedoniamque et Graeciam transilire, sic Italiam nec opinatus invaderetantum cogitavit.
§40.5.26 Sed defectione civium Pharnacisque filii scelere praeventus male temptatum veneno spiritum ferro expulit.
§40.5.27 Gnaeus interim Magnus rebellis Asiae reliquias sequens per diversa gentium terrarumque volitabat. Nam sub orientem secutus Armenios, captis, ipso capite gentis, Artaxatis, supplicem iussit regnare Tigranen.
§40.5.28 At in septentrione Scythicum iter tamquam in mari stellis secutus Colchos cecidit, ignovit Hiberiae, pepercit Albanis. Regem horum Oroden positis sub ipso Caucaso castris iussit in plana descendere, at Arthocen, qui Hiberis imperabat, obsides liberos dare; Oroden etiam muneravit, ultro ab Albania sua lectum aureum et alia dona mittentem.
§40.5.29 Nec non in meridiem verso agmine Libanum Syriae Damascumque transgressus per nemora illa odorata, per turis et balsami silvas Romana signa circumtulit.
§40.5.30 Arabes, si quid imperaret, praesto fuere. Hierosolyma defendere temptavere Iudaei; verum haec quoque et intravit et vidit illud grande inpiae gentis arcanum patens, sub aurea vite caelum. Dissidentibusque de regno fratribus arbiter factus regnare iussit Hyrcanum; Aristobolum, quia renovabat imperium, in catenas dedit.
§40.5.31 Sic Pompeio duce populus Romanus totam,qua latissima est, Asiam pervagatus, quam extremam imperii habebat provinciam mediam fecit. Exceptis quippe Parthis, qui foedus maluerunt, et Indis, qui adhuc nos nec noverant, omnis Asia inter Rubrum et Caspium et Oceanum Pompeianis domita vel oppressa signis tenebatur.
§41.6.1 Interim cum populus Romanus per diversa terrarum districtus est, Cilices invaserant maria sublatisque commerciis, rupto foedere generis humani, sic maria bello quasi tempestate praecluserant.
§41.6.2 Audaciam perditis furiosisque latronibus dabat inquieta Mithridaticis proeliis Asia, dum sub alieni belli tumultu exterique regis invidia inpune grassantur.
§41.6.3 Ac primum duce Isidoro contenti proximo mari Cretam inter atque Cyrenas et Achaiam sinumque Maleum, quod ab spoliis aureum ipsi vocavere,
§41.6.4 latrocinabantur. Missusque in eos Publius Servilius, quamvis leves et fugaces myoparonas gravi et Martia classe turbaret, non incruenta victoria superat.
§41.6.5 Sed nec mari summovisse contentus, validissimas urbes eorum et diutina praeda abundantes, Phaselim et Olympum evertit Isaurosque ipsam arcem Ciliciae, unde conscius sibi magni laboris Isaurici cognomen adamavit.
§41.6.6 Non ideo tamen tot cladibus domiti terra se continere potuerunt; sed ut quaedam animalia, quibus aquam terramque incolendi gemina natura est, sub ipso hostis recessu inpatientes soli in aquas suas resiluerunt, et aliquanto latius quam prius Siciliae quoque litora et Campaniam nostram subito adventu terrere voluerunt.
§41.6.7 Sic Cilix dignus victoria Pompei visus est et Mithridaticae provinciae factus accessio. Ille dispersam toto mari pestem semel et in perpetuum volens extinguere divino quodam apparatu adgressus est.
§41.6.8–47.12.14
§41.6.8 Quippe cum classibus et suis et socialibus Rhodiorum abundaret, pluribus legatis atque praefectis utraque Ponti et Oceani ora conplexus est.
§41.6.9 Gellius Tusco mari inpositus, Plotius Siculo; Atilius Ligusticum sinum, Pomponius Gallicum obsedit, Torquatus Balearicum, Tiberius Nero Gaditanum fretum, qua primum maris nostri limen aperitur; Lentulus Marcellinus Libycum, Aegyptium, Pompei iuvenes Hadriaticum, Varro Terentius Aegaeum et Ionicum, Pamphylium Metellus, Asiaticum Caepio;
§41.6.10 ipsas Propontidos fauces Porcius Cato sic obditis navibus quasi porta obseravit.
§41.6.11 Sic per omnis aequoris portus, sinus, latebras, recessus, promontoria, freta, paeninsulas quidquid piratarum fuit quadam indagine inclusum est.
§41.6.12 Ipse Pompeius in originem fontemque belli Ciliciam; nec hostes detractavere certamen.
§41.6.13 Non ex fiducia, sed quia oppressi erant, ausi videbantur; sed nihil tamen amplius, quam ut ad primum ictum concurrerent. Mox ubi circumfusa undique rostra viderunt,abiectis statim telis remis-que plausu undique pari, quod supplicantium signum fuit, vitam petiverunt.
§41.6.14 Non alia tam incruenta victoria usi umquam sumus, sed nec fidelior in posterum reperta gens ulla est; idque prospectum singulari consilio ducis, qui maritimum genus a conspectu longe removit maris et mediterraneis agris quasi obligavit, eodemque tempore et usum maris navibus recuperavit et terrae homines suos reddidit.
§41.6.15 Quid prius in hac mirere victoria? velocitatem? quadragesimo die parta est. An felicitatem? ne una quidem navis amissa est. An vero perpetuitatem? amplius piratae non fuerunt.
§42.7.1 Creticum bellum, si vera volumus, nos fecimus sola vincendi nobilem insulam cupiditas fecit. Favisse Mithridati videbatur; hoc placuit armis vindicare.
§42.7.2 Primus invasit insulam Marcus Antonius cum ingenti quidem victoriae spe atque fiducia, adeo ut pluris catenas in navibus quam arma portaret.
§42.7.3 Dedit itaque poenas vaecordiae. Nam plerasque naves intercepit hostis, captivaque corpora religantes velis ac funibus suspendere, ac sic velificantes triumphantem in modum Cretes portibus suis adremigaverunt.
§42.7.4 Metellus deinde totam insulam igni ferroque populatus intra castella et urbes redegit, Cnoson Eleuthernan et, ut Graeci dicere solent, urbium matrem Cydoneam;
§42.7.5 adeoque saeve in captivos consulebatur,ut veneno se plerique conficerent, alii deditionem suam ad Pompeium absentem mitterent.
§42.7.6 Et cum ille res in Asia gerens eo quoque praefectum misisset Antonium in alienam provinciam, inritus fuit, eoque infestior Metellus in hostes ius victoris exercuit, victisque Lasthene et Panare, Cydoneae ducibus, victor rediit. Nec quicquam tamen amplius de tam famosa victoria quam cognomen Creticum reportavit.
§43.8.1 Quatenus Metelli Macedonici domus bellicis agno-minibus adsueverat, altero ex liberis eius Cretico facto mora non fuit quin alter quoque Balearicus vocaretur.
§43.8.2 Baleares per id tempus insulae piratica rabie maria corruperant. Homines feros atque silvestres mireris ausos a scopulis suis saltem maria prospicere.
§43.8.3 Ascendere etiam inconditas rates et praeternavigantes subinde inopinato impetu terruere.
§43.8.4 Sed cum venientem ab alto Romanam classem prospexissent, praedam putantes, ausi etiam occurrere, et primo impetu ingenti lapidum saxorumque nimbo classem operuerunt.
§43.8.5 Tribus quisque fundis proeliantur. Certos esse quis miretur ictus, cum haec sola genti arma sint, id unum ab infantia studium? cibum puer a matre non accipit, nisi quem ipsa monstrante percusserit. Sed non diu lapidatione Romanos terruere.
§43.8.6 Nam postquam comminus ventum est expertique rostra et pila venientia, pecudum in morem clamore sublato petiverunt fuga litora, dilapsique in proximos tumulos quaerendi fuerunt ut vincerentur.
§44.9.1 Aderat fatum insularum. Igitur et Cypros recepta sine bello. Insulam veteribus divitiis abundantem et ob hoc Veneri sacram Ptolemaeus regebat.
§44.9.3 Sed divitiarum tanta erat fama, nec falso, ut victor gentium populus et donare regna consuetus, P. Clodio tribuno plebis duce, socii vivique regis confiscationem mandaverit.
§44.9.4 Et ille quidem ad rei famam veneno fata praecepit.
§44.9.5 Ceterum Porcius Cato Cyprias opes Liburnis per Tiberinum ostium invexit. Quae res latius aerarium populi Romani quam ullus triumphus implevit.
§45.10.1 Asia Pompei manibus subacta reliqua, quae restabant in Europa, Fortuna in Caesarem transtulit.
§45.10.2 Restabant autem inmanissimi gentium Galli atque Germani et quamvis toto orbe divisi, tamen quia vincere libuit, Britanni. Primus Galliae motus ab Helvetiis coepit, qui Rhodanum inter et Rhenum siti, non sufficientibus terris venere sedem petitum, incensis moenibus suis;
§45.10.3 hoc sacramentum fuit, ne redirent. Sed petito tempore ad deliberandum, cum inter moras Caesar Rhodani ponte rescisso fugam abstulisset, statim bellicosissimam gentem sic in sedes suas, quasi greges in stabulum pastor, reduxit.
§45.10.4 Sequens longe longeque cruentior pugna Belgarum, quippe pro libertate pugnantium. Hic cum multa Romanorum militum insignia, tum illud egregium ipsius ducis, quod, nutante in fugam exercitu, rapto fugientis e manu scuto in primam volitans aciem manu proelium restituit.
§45.10.5 Inde cum Venetis etiam navale bellum, sed maior cum Oceano quam cum ipsis navibus rixa. Quippe illae rudes et informes et statim naufragae, cum rostra sensissent; sed haerebat in vadis pugna, cum aestibus solitis in ipso certamine subductus Oceanus intercedere bello videretur.
§45.10.6 Illae quoque accessere diversitates pro gentium locorumque natura. Aquitani, callidum genus, in speluncas se recipiebant: iussit includi; Morini dilabebantur in silvas:iussit incendi. Nemo tantum feroces dixerit Gallos:
§45.10.7 fraudibus agunt. Indutiomarus Treveros, Ambiorix concitavit Eburones. Utrique, absente Caesare coniuratione facta, invasere legatos.
§45.10.8 Sed ille fortiter a Dolabella summotus est, relatum-que regis caput; hic insidiis in valle dispositis dolo perculit. Itaque et castra direpta sunt et Aurunculeium Cottam cum Titurio Sabino legatos amisimus. Nec ulla de rege mox ultio; quippe perpetua trans Rhenum fuga latuit.
§45.10.9 Nec Rhenus ergo inmunis; nec enim fas erat ut liber esset receptator hostium atque defensor.
§45.10.10 Et prima contra Germanos illius pugna iustissimis quidem ex causis. Haedui de incursionibus eorum querebantur.
§45.10.11 Quae Ariovisti regis superbia! cui cum legati dicerent veni ad Caesarem, et quis est Caesar? et si vult, veniat inquit, et quid ad illum, quid agat nostra Germania? num ego me interpono Romanis?
§45.10.12 Itaque tantus gentis novae terror in castris, ut testamenta passim etiam in principiis scriberentur. Sed illa inmania corpora quo maiora erant, eo magis gladiis ferroque patuerunt.
§45.10.13 Qui calor in proeliando militum fuerit, nullo magis exprimi potest quam quod, elatis super caput scutis cum se testudine barbarus tegeret, super ipsa Romani scuta salierunt, et inde in iugulos gladiis descendebant.
§45.10.14 Iterum de Germano Tencteri querebantur. Hic vero iam Caesar ultro Mosellam navali ponte transgreditur ipsumque Rhenum et Hercyniis hostem quaerit in silvis; sed in saltus ac paludes gens omnis diffugerat. Tantum pavoris incussit intra ripam subito Romanus visus.
§45.10.15 Nec semel Rhenus, sed iterum quoque, et quidem ponte facto penetratus est. Maior aliquanto trepidatio. Quippe cum Rhenum suum sic ponte quasi iugo captum viderent, fuga rursus in silvas et paludes, et, quod acerbissimum Caesari fuit, non fuere qui vincerentur.
§45.10.16 Omnibus terra marique peragratis respexit Oceanum et, quasi hic Romanis orbis non sufficeret, alterum cogitavit. Classe igitur conparata Britanniam transit mira celeritate; quippe qui tertia vigilia cum Morinorum solvisset a portu, minus quam medio die insulam ingressus est.
§45.10.17 Plena erant tumultu hostico litora, et trepidantia ad conspectum rei novae carpenta volitabant. Itaque trepidatio pro victoria fuit. Arma et obsides accepit a trepidis, et ulterius isset, nisi inprobam classem naufragio castigasset Oceanus.
§45.10.18 Reversus igitur in Galliam, classe maiore auctisque copiis in eundem rursus Oceanum eosdemque rursus Britannos. Caledonas secutus in silvas unum quoque e regibus Casuellanum in vincla dedit.
§45.10.19 Contentus his (non enim provinciae, sed nomini studebatur) cum maiore quam prius praeda revectus est, ipso quoque Oceano tranquillo magis et propitio, quasi inparem ei se fateretur.
§45.10.20 Sed maxima omnium eademque novissima coniuratio fuit Galliarum, cum omnis pariter Arvernos atque Biturigas, Carnuntas simul Sequanosque contraxit corpore armis spirituque terribilis, nomine etiam quasi ad terrorem conposito, Vercingetorix.
§45.10.21 Ille festis diebus et conciliabulis, cum frequentissimos in lucis haberet, ferocibus dictis ad ius pristinum libertatis erexit.
§45.10.22 Aberat tunc Caesar Ravennae dilectum agens, et hieme creverant Alpes: sic interclusum putabant iter. Sed ille qualis erat ad nuntium rei felicissima temeritate per invios ad id tempus montium tumulos, per intactas vias et nives, expedita manu emensus Galliam, et ex distantibus hibernis castra contraxit, et ante in media Gallia fuit, quam ab ultima timeretur.
§45.10.23 Tum ipsa capita belli adgressus urbes, Avaricum quadraginta milium propugnantium sustulit, Alesiam ducentorum quinquaginta milium iuventute subnixam flammis adaequavit.
§45.10.24 Circa Gergoviam Avernorum tota belli moles fuit. Quippe cum octoginta milia muro et arce et abruptis ripis defenderent maximam civitatem,
§45.10.25 vallo sudibus et fossa inductoque fossae flumine, ad hoc decem et octo castellis ingentique lorica circumdatam primum fame domuit, mox audentem eruptiones in vallo sudibusque concidit,
§45.10.26 novissime in deditionem redegit. Ipse ille rex, maximum victoriae decus, supplex cum in castra venisset, equum et phaleras et sua arma ante Caesaris genua proiecit. Habe, inquit, fortem virum, vir fortissime, vicisti.
§46.11.1 Dum Gallos per Caesarem in septentrione debellat, ipse interim ad orientem grave volnus a Parthis populus Romanus accepit. Nec de fortuna queri possumus;
§46.11.2 caret solacio clades. Adversis et dis et hominibus cupiditas consulis Crassi, dum Parthico inhiat auro, undecim strage legionum et ipsius
§46.11.3 capite multata est. Et tribunus plebi Metellus exeuntem ducem hostilibus diris devoverat, et cum Zeugma transisset exercitus, rapta subitis signa turbinibus hausit Euphrates,
§46.11.4 et cum apud Nice-phorium castra posuisset, missi ab Orode rege legati nuntiavere, percussorum cum Pompeio foederum Sullaque meminisset.
§46.11.5 Regiis inhians ille thensauris, nihil ne imaginario quidem iure, sed Seleuciae se responsurum esse respondit.
§46.11.6 Itaque dii foederum ultores nec insidiis nec virtuti hostium defuerunt. Iam primum, qui solus et subvehere commeatus et munire poterat a tergo, relictus Euphrates, dum simulato transfugae cuidam Mazarae Syro creditur.
§46.11.7 Tum in mediam camporum vastitatem eodem duce ductus exercitus, ut undique hosti exponeretur.
§46.11.8 Itaque vixdum venerat Carrhas, cum undique praefecti regis Silaces et Surenas ostendere signa auro sericisque vexillis vibrantia. Tunc sine mora circumfusi undique equitatus in modum grandinis atque nimborum densa pariter tela fuderunt. Sic miserabili strage deletus exercitus.
§46.11.9 Ipse in conloquium sollicitatus, signo dato vivus hostium in manus incidisset, nisi tribunis reluctantibus fugam ducis barbari ferro occupassent.
§46.11.10 Sic quoque relatum caput ludibrio hostibus fuit. Filium ducis paene in conspectu patris idem telis operuerunt. Reliquiae infelicis exercitus, quo quemque rapuit fuga, in Armeniam, Ciliciam Syriamque distractae, vix nuntium cladis rettulerunt. Caput eius recisum cum dextera manu ad regem reportatum ludibrio fuit, neque indigno. Aurum enim liquidum in rictum oris infusum est, ut cuius animus arserat auri cupiditate, eius etiam mortuum et exsangue corpus auro ureretur.
§47.12.1 HAEC est illa tertia aetas populi Romani trans-marina, qua Italia progredi ausus orbe toto arma circumtulit, Cuius aetatis superiores centum anni sancti, pii et, ut diximus, aurei, sine flagitio, sine scelere, dum sincera adhuc et innoxia pastoriae illius sectae integritas, dumque Poenorum hostium inminens metus disciplinam veterem continebat.
§47.12.3 Posteri centum, quos a Carthaginis, Corinthi Numantiaeque excidiis et Attali regis Asiatica hereditate deduximus in Caesarem et Pompeium secutumque hos, de quo dicemus, Augustum, ut claritate rerum bellicarum magnifici, ita domesticis cladibus miseri et erubescendi.
§47.12.4 Quippe sicut Galliam, Thraciam, Ciliciam, Cappadociam, uberrimas validissimasque provincias, Armenios etiam et Britannos, ut non in usum, ita ad imperii speciem magna nomina adquisisse pulchrum ac decorum:
§47.12.5 ita eodem tempore dimicasse domi cum civibus, sociis, mancipiis, gladiatoribus totoque inter se senatu turpe atque miserandum.
§47.12.6 Ac nescio an satius fuerit populo Romano Sicilia et Africa contento fuisse, aut his etiam ipsis carere dominanti in Italia sua, quam eo magnitudinis crescere, ut viribus suis confiteretur.
§47.12.7 Quae enim res alia civiles furores peperit quam nimiae felicitates? Syria prima nos victa corrupit,
§47.12.8 mox Asiatica Pergameni regis hereditas. Illae opes atque divitiae adflixere saeculi mores, mersamque vitiis suis quasi sentina rem publicam pessum dedere. Unde enim populus Romanus a tribunis agros et cibaria flagitaret nisi per famem quam luxus fecerat? Hinc ergo Gracchanae prima et secunda et illa tertia Apuleiana seditio.
§47.12.9 Unde iudiciariis legibus divulsus ab senatu eques nisi ex avaritia, ut vectigalia rei publicae atque ipsa iudicia in quaestu haberentur? Hinc Drusus et promissa civitas Latio et per hoc arma sociorum.
§47.12.10 Quid autem? Bella servilia unde nobis nisi ex abundantia familiarum? Unde gladiatorii adversum dominos suos exercitus, nisi ad conciliandum plebis favorem effusa largitio, dum spectaculis indulget,
§47.12.11 supplicia quondam hostium artem faceret? Iam ut speciosiora vitia tangamus, nonne ambitus honorum ab isdem divitiis concitatus? Atquin inde Mariana, inde Sullana tempestas.
§47.12.12 Aut magnificus apparatus conviviorum et sumptuosa largitio non ab opulentia paritura mox egestatem? Haec Catilinam patriae suae inpegit.
§47.12.13 Denique illa ipsa principatus et dominandi cupido unde nisi ex nimiis opibus venit? Atquin haec Caesarem atque Pompeium furialibus in exitium rei publicae facibus armavit.
§47.12.14 Hos igitur omnis domesticos motus separatos ab externis iustisque bellis ex ordine persequemur.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Thalheim 1929
Teubner
Thalheim, Teubner, 1929 · 1929
The Editor

Theodor Thalheim (1847–1921) was a German classical scholar who produced Teubner editions of several Attic orators, including Antiphon and Andocides. A specialist in Greek legal oratory, Thalheim combined textual criticism with a deep knowledge of Athenian law and legal procedure.

About This Edition

Thalheim's Teubner editions of the minor Attic orators provide reliable critical texts based on thorough manuscript collation. His approach reflects the high standards of German philological scholarship in the late 19th and early 20th centuries: careful attention to the manuscript tradition, a conservative approach to emendation, and a full apparatus criticus recording all significant variants.

Translator

Edward Seymour Forster (Loeb Classical Library)

Text Basis

Text based on the Teubner edition (Thalheim). Forster translated for the Loeb Classical Library.

Tap any Latin word to look it up