§1–14
§1
Multa sunt a nobis et in Academicis conscripta contra physicos et saepe cum P. Nigidio Carneadeo more et modo disputata. Fuit enim vir ille cum ceteris artibus, quae quidem dignae libero essent, ornatus omnibus, tum acer investigator et diligens earum rerum, quae a natura involutae videntur; denique sic iudico, post illos nobiles Pythagoreos, quorum disciplina extincta est quodam modo, cum aliquot saecla in Italia Siciliaque viguisset, hunc extitisse, qui illam renovaret.
§2
Qui cum me in Ciliciam proficiscentem Ephesi expectavisset Romam ex legatione ipse decedens, venissetque eodem Mytilenis mei salutandi et visendi causa Cratippus, Peripateticorum omnium, quos quidem ego audierim, meo iudicio facile princeps, perlibenter et Nigidium vidi et cognovi Cratippum. Ac primum quidem tempus salutationis in percontatione consumpsimus * * *
§3
Quid est, quod semper sit neque ullum habeat ortum, et quod gignatur nec umquam sit? Quorum alterum intellegentia et ratione conprehenditur, quod unum atque idem semper est; alterum, quod adfert opinionem sensus rationis expers, quod totum opinabile est, id gignitur et interit nec umquam esse vere potest. Omne autem, quod gignitur, ex aliqua causa gigni necesse est; nullius enim rei causa remota reperiri origo potest.
§4
Quocirca si is, qui aliquod munus efficere molitur, eam speciem, quae semper eadem est, intuebitur atque id sibi proponet exemplar, praeclarum opus efficiat necesse est; sin autem eam, quae gignitur, numquam illam, quam expetet, pulchritudinem consequetur. Omne igitur caelum sive mundus, sive quo alio vocabulo gaudet, hoc a nobis nuncupatus sit—
§5
de quo id primum consideremus, quod principio est in omni quaestione considerandum, semperne fuerit nullo generatus ortu, an ortus sit ab aliquo temporis principatu. Ortus est, quandoquidem cernitur et tangitur et est undique corporatus. Omnia autem talia sensum movent, sensusque moventia quae sunt, eadem in opinatione considunt; quae ortum habere gignique diximus, nihil autem gigni posse sine causis.
§6
Atque illum quidem quasi parentem huius universitatis invenire difficile et, cum iam inveneris, indicare in vulgus nefas. Rursus igitur videndum, ille fabricator huius tanti operis utrum sit imitatus exemplar, idne, quod semper unum et idem et sui simile, an id, quod generatum ortumque dicimus. Atqui si pulcher est hic mundus et si probus eius artifex, profecto speciem aeternitatis imitari maluit, sin secus, quod ne dictu quidem fas est, generatum exemplum est pro aeterno secutus.
§7
Non igitur dubium, quin aeternitatem maluerit exsequi, quandoquidem neque mundo quicquam pulchrius neque eius aedificatore praestantius. Sic ergo generatus ad id est effectus, quod ratione sapientiaque conprehenditur atque aeternitate inmutabili continetur. Ex quo efficitur, ut sit necesse hunc, quem cernimus, mundum simulacrum aeternum esse alicuius aeterni. Difficillimum autem est in omni conquisitione rationis exordium. De iis igitur, quae diximus, haec sit prima distinctio.
§8
Omni orationi cum iis rebus, de quibus explicat, videtur esse cognatio. Itaque cum de re stabili et inmutabili disputat oratio, talis sit, qualis illa, quae neque redargui neque convinci potest. Cum autem ingressa est imitata et efficta simulacra, bene agi putat, si similitudinem veri consequatur. Quantum enim ad id, quod ortum est, aeternitas valet, tantum ad fidem veritas. Quocirca si forte de deorum natura ortuque mundi disserentes minus id, quod avemus animo, consequemur, ut tota dilucide et plane exornata oratio sibi constet et ex omni parte secum ipsa consentiat, haut sane erit mirum, contentique esse debebitis, si probabilia dicentur. Aequum est enim meminisse et me, qui disseram, hominem esse et vos, qui iudicetis, ut, si probabilia dicentur, ne quid ultra requiratis.
§9
Quaeramus igitur causam, quae inpulerit eum, qui haec machinatus sit, ut originem rerum et molitionem novam quaereret. Probitate videlicet praestabat; probus autem invidet nemini; itaque omnia sui similia generavit. Haec nimirum gignendi mundi causa iustissima. Nam cum constituisset deus bonis omnibus explere mundum, mali nihil admiscere, quoad natura pateretur, quicquid erat, quod in cernendi sensum caderet, id sibi adsumpsit non tranquillum et quietum, sed inmoderate agitatum et fluitans, idque ex inordinato in ordinem adduxit; hoc enim iudicabat esse praestantius.
§10
Fas autem nec est nec umquam fuit quicquam nisi pulcherrimum facere ei, qui esset optumus. Cum rationem igitur habuisset, reperiebat nihil esse eorum, quae natura cernerentur, inintellegens intellegente in toto genere praestantius. Quocirca intellegentiam in animo, animum inclusit in corpore. Sic ratus est opus illud effectum esse pulcherrimum. Quam ob causam non est cunctandum profiteri, si modo investigari aliquid coniectura potest, hunc mundum animal esse, idque intellegens et divina providentia constitutum.
§11
Hoc posito, quod sequitur, videndum est, cuiusnam animantium deus in fingendo mundo similitudinem secutus sit. Nullius profecto id quidem, quae sunt nobis nota animantia; sunt enim omnia in quaedam genera partita aut inchoata nulla ex parte perfecta; imperfecto autem nec absoluto simile pulchrum esse nihil potest. Cuius ergo omne animal quasi particula quaedam est, sive in singulis sive in universo genere cernatur, eius similem mundum esse dicamus. Omnes igitur, qui animo cernuntur et ratione intelleguntur, animantes conplexu rationis et intellegentiae sicut homines hoc mundo et pecudes et omnia, quae sub aspectum cadunt, conprehenduntur.
§12
Quod enim pulcherrimum in rerum natura intellegi potest, et quod ex omni parte absolutissimum est, cum deus eius similem mundum efficere vellet, animal unum aspectabile, in quo omnia animalia continerentur, effecit. Rectene igitur unum mundum diximus, an fuit pluris aut innumerabilis dictu melius et verius? Unus profecto, siquidem factus est ad exemplum. Quod enim omnis animantis eos, qui ratione intelleguntur, complectitur, id non potest esse cum altero. Rursus enim alius animans, qui eum contineat, sit necesse est, cuius partes sint animantes superiores, caelumque hoc simulacrum illius ultimi sit, non proximi. Quorum ne quid accideret, atque ut hic mundus esset animanti absoluto simillimus, hoc ipso, quod solus atque unus esset, idcirco singularem deus hunc mundum atque unigenam procreavit.
§13
Corporeum autem et aspectabile itemque tractabile omne necesse est esse, quod natum est. Nihil porro igni vacuum aspici ac videri potest nec vero tangi, quod careat solido, solidum autem nihil, quod terrae sit expers; quam ob rem mundum efficere moliens deus terram primum ignemque iungebat. Omnia autem duo ad cohaerendum tertium aliquid anquirunt et quasi nodum vinculumque desiderant. Sed vinculorum id est aptissimum atque pulcherrimum, quod ex se atque de iis, quae stringit, quam maxime unum efficit. Id optime adsequitur, quae Graece a)nalogi/a, Latine (audendum est enim, quoniam haec primum a nobis novantur) conparatio proportiove dici potest.
§14
Quando enim trium vel numerorum vel figurarum vel quorumcumque generum contingit ut, quod medium sit, ut ei primum proportione, ita id postremo comparetur, vicissimque, ut extremum cum medio, sic medium cum primo conferatur, id, quod medium est, tum primum fit, tum postremum, postrema autem et prima media fiunt; ita necessitas cogit, ut eadem sint ea, quae diiuncta fuerant; eadem autem cum facta sint, efficitur, ut omnia sint unum. Quodsi universi corpus planum et aequabile explicaretur neque in eo quicquam esset † requisitum, unum interiectum medium et se ipsum et ea, quibus esset interpositum, conligaret.
§15–27
§15
Sed cum soliditas mundo quaereretur, solida autem omnia uno medio numquam, duobus semper copulentur, ita contigit, ut inter ignem atque terram aquam deus animamque poneret eaque inter se conpararet et proportione coniungeret, ut, quem ad modum ignis animae, sic anima aquae, quodque anima aquae, id aqua terrae proportione redderet. Qua ex coniunctione caelum ita aptum est, ut sub aspectum et tactum cadat. Itaque et ob eam causam et ex iis rebus numero quattuor mundi est corpus effectum ea constrictum conparatione, qua dixi; ex quo ipse se concordi quadam amicitia et caritate conplectitur atque ita apte cohaeret, ut dissolvi nullo modo queat nisi ab eodem, a quo est conligatus.
§16
Earum autem quattuor rerum, quas supra dixi, sic in omni mundo partes omnes conlocatae sunt, ut nulla pars huiusce generis excederet extra, atque ut in hoc universo inessent genera illa universa, id ob eas causas, primum ut mundus animans posset ex perfectis partibus esse perfectus, deinde ut unus esset nulla parte, unde alter gigneretur, relicta, postremo ne qui morbus eum posset aut senectus attingere.
§17
Omnis enim coagmentatio corporis vel caloris vel frigoris vi vel aliqua inpulsione vehementi labefactatur et frangitur et ad morbos senectutemque conpellitur. Hanc igitur habuit rationem effector mundi et molitor deus, ut unum opus totum atque perfectum ex omnibus et totis atque perfectis absolveret, quod omni morbo et senio vacaret. Formam autem et maxime cognatam et decoram dedit. A quo enim animanti omnis reliquos contineri vellet animantes, hunc ea forma figuravit, qua una omnes formae reliquae concluduntur, et globosum est fabricatus, quod sfairoeide/s Graeci vocant, cuius omnis extremitas paribus a medio radiis attingitur, idque ita tornavit, ut nihil efficere posset rotundius, nihil asperitatis ut haberet, nihil offensionis, nihil incisum angulis, nihil anfractibus, nihil eminens, nihil lacunosum, omnesque partes simillimas omnium, quod eius iudicio praestabat dissimilitudini similitudo.
§18
Omni autem totam figuram mundi levitate circumdedit. Nec enim oculis egebat, quia nihil extra, quod cerni posset, relictum erat, nec auribus, quia ne quod audiretur quidem, neque erant anima circumfusa extrema mundi, ut respirationem requireret, nec vero desiderabat aut alimenta corporis aut detractionem confecti et consumpti cibi; neque enim ulla decessio fieri poterat neque accessio, nec vero erat unde. Itaque se ipse consumptione et senio alebat sui, cum ipse per se et a se et pateretur et faceret omnia. Sic enim ratus est ille, qui ista iunxit et condidit, ipsum se contentum esse mundum neque egere altero.
§19
Itaque ei nec manus adfixit, quoniam nec capiendum quicquam erat nec repellendum, nec pedes aut alia membra, quibus ingressum corporis sustineret. Motum enim dedit caelo eum, qui figurae eius esset aptissimus, qui unus ex septem motibus mentem atque intellegentiam cieret maxime. Itaque una conversione atque eadem ipse circum se torquetur et vertitur. Sex autem reliquos motus ab eo separavit itaque ab omni erratione eum liberavit. Ad hanc igitur conversionem, quae pedibus et gradu non egeret, ingrediendi membra non dedit.
§20
Haec deus is, qui erat, de aliquando futuro deo cogitans levem illum effecit et undique aequabilem et a medio ad summum parem et perfectum atque absolutum ex absolutis atque perfectis. Animum autem ut in eo medio conlocavit, ita per totum tetendit; deinde eum circumdedit corpore et vestivit extrinsecus caeloque solivago et volubili et in orbem incitato conplexus est, quod secum ipsum propter virtutem facile esse posset nec desideraret alterum satis sibi ipsum notum et familiare.
§21
Sic deus ille aeternus hunc perfecte beatum deum procreavit. Sed animum haud ita, ut modo locuti sumus, tum denique, cum corpus ei effecisset, inchoavit; neque enim esset rectum minori parere maiorem; sed nos multa inconsiderate ac temere dicimus. Deus autem et ortu et virtute antiquiorem genuit animum eumque ut dominum atque imperantem oboedienti praefecit corpori, idque molitus tali quodam est modo: Ex ea materia, quae individua est et quae semper unius modi suique similis, et ex ea, quae in corporibus dividua gignitur, tertium materiae genus ex duobus in medium admiscuit, quod esset eiusdem naturae et quod alterius, idque interiecit inter individuum atque id, quod dividuum esset in corpore.
§22
Ea cum tria sumpsisset, in unam speciem temperavit naturamque illam, quam alterius diximus, vi cum eadem coniunxit fugientem et eius copulationis alienam; quae permiscens cum materia cum ex tribus effecisset unum, id ipsum in ea, quae decuit, membra partitus est. Iam partis singulas ex eodem et ex altero et ex materia temperavit. Fuit autem talis illa partitio: unam principio partem detraxit ex toto, secundam autem primae partis duplam, deinde tertiam, quae esset secundae sesquialtera, primae tripla, deinde quartam, quae secundae dupla esset, quintam inde, quae tertiae tripla, tum sextam octuplam primae, postremo septimam, quae septem et viginti partibus antecederet primae.
§23
Deinde instituit dupla et tripla intervalla explere partis rursus ex toto desecans; quas in intervallis ita locabat, ut in singulis essent bina media (vix enim audeo dicere medietates, quas Graeci meso/thtas appellant; sed quasi ita dixerim, intellegatur; erit enim planius), earum alteram eadem parte praestantem extremis eademque superatam, alteram pari numero praestantem extremis parique superatam. Sesquialteris autem intervallis et sesquitertiis et sesquioctavis sumptis ex his conligationibus in primis intervallis sesquioctavo intervallo sesquitertia omnia explebat, cum particulam singulorum relinqueret.
§24
Eius autem particulae intervallo relicto habebat numerus ad numerum eandem proportionem conparationemque in extremis, quam habent ducenta quinquaginta sex cum ducentis quadraginta tribus, atque ita permixtum illud, ex quo haec secuit, iam omne consumpserat. Hanc igitur omnem coniunctionem duplicem in longitudinem diffidit mediaeque accommodans mediam quasi decussavit, deinde in orbem intorsit, ut et ipsae secum et inter se ex commissura, quae e regione esset, iungerentur, eoque motu, cuius orbis semper in eodem erat eodemque modo ciebatur, undique est eas circumplexus.
§25
Atque ita cum alterum esset exteriorem, alterum interiorem amplexus orbem, illum eiusdem naturae, hunc alterius notavit eamque, quae erat eiusdem, detorsit a latere in dexteram partem, hanc autem citimam a mediana linea direxit ad laevam, sed principatum dedit superiori, quam solam individuam reliquit. Interiorem autem cum in sex partis divisisset, septem orbis dispares duplo et triplo intervallo moveri iussit contrariis inter se cursibus. Eorum autem trium fecit pares celeritates, sed quattuor et inter se dispares et dissimilis trium reliquorum.
§26
Animum igitur cum ille procreator mundi deus ex sua mente et voluntate genuisset, tum denique omne, quod erat concretum atque corporeum, substernebat animo interiusque faciebat atque ita medio medium accommodans copulabat. Sic animus a medio profectus extremitatem caeli a suprema regione rotundo ambitu circumiecit seseque ipse versans divinum sempiternae sapientisque vitae induxit exordium.
§27
Et corpus quidem caeli aspectabile effectum est, animus autem oculorum effugit optutum. Est autem unus ex omnibus rationis concentionisque, quae a(rmoni/a Graece, sempiternarum rerum et sub intellegentiam cadentium compos et particeps, quo nihil est ab optimo et praestantissimo genitore melius procreatum; quippe qui ex eadem iunctus alteraque natura adiuncta materia temperatione trium partium proportione conpactus, se ipse conversans, cum materiam mutabilem arripuit et cum rursus individuam atque simplicem, per se omnis movetur discernitque, quid sit eiusdem generis, quid alterius, et cetera diiudicat, quid cuique rei sit maxime aptum, quid quoque loco aut modo aut tempore contingat, quaeque distinctio sit inter ea, quae gignantur, et ea, quae sint semper eadem.
§28–41
§28
Ratio autem vera, quae versatur in iis, quae sunt semper eadem, et in iis, quae mutantur, cum in eodem et in altero movetur ipsa per sese sine voce et sine ullo sono, cum eam partem attingit, qua sensus cieri potest, et orbis illius generis alterius inmutatus et rectus omnia animo mentique denuntiat, tum opiniones adsensionesque firmae veraeque gignuntur; cum autem in illis rebus vertitur, quae manentes semper eadem non sensu, sed intellegentia continentur * * * Ratione igitur et mente divina ad originem temporis curriculum inventum est solis et lunae
§29
* * * ius natura converteret, ut terram lunae cursus proxime ambiret eique supra terram proxima solis circumvectio esset. Lucifer deinde et sancta Mercuri stella cursum habent solis celeritati parem, sed vim quandam contrariam, eaque concursatione, quam inter se habent Lucifer, Mercurius, sol, alii alios vincunt vicissimque vincuntur.
§30
Reliquorum siderum quae causa collocandi fuerit, quaeque eorum sit conlocatio, in sermonem alium differendum est, ne in eo, quod attingendum fuit, quam in eo, quoius causa id attingimus, longior ponatur oratio. Quando igitur sibi quodque eorum siderum cursum decorum est adeptum, ex quibus erat modus temporis consignandus, conligatisque corporibus vinculis animalibus animantia orta sunt eaque imperio parere didicerunt, tum ex alterius naturae motione transversa in eiusdem naturae motum incurrentia in eaque haerentia atque inpedita, cum alia maiorem lustrarent orbem, alia minorem, tardius quae maiorem, celerius quae minorem, motu unius eiusdemque naturae quae velocissime movebantur, ea celeritate vinci a tardioribus et, cum superabant, superari videbantur.
§31
Omnis enim orbis eorum quasi helicae inflexione vertebat, quia bifariam contrarie simul procedentia efficiebant, ut, quod esset tardissimum, id proximum fieret celerrimo. Atque ut esset mensura quaedam evidens, quae in octo cursibus celeritates tarditatesque declararet, deus ipse solem quasi lumen accendit ad secundum supra terram ambitum, ut quam maxime caelum omnibus conluceret animantesque, quibus ius esset doceri, ab eiusdem motu et ab eius, quod simile esset, numerorum naturam vimque cognoscerent.
§32
Nox igitur et dies ad hunc modum et ob has generata causas unum circumitum orbis efficit sapientissimum atque optimum, mensis autem, quando luna lustrato suo cursu solem consecuta est, annus, ubi sol suum totum confecit et peragravit orbem.
§33
Ceterorum autem siderum ambitus ignorantes homines praeter admodum paucos neque nomine appellant neque inter se numero commetiuntur. Itaque nesciunt hos siderum errores id ipsum esse, quod rite dicitur tempus, multitudine infinita, varietate admirabili praeditos. Ac tamen illud perspici et intellegi potest, absoluto perfectoque numero temporis absolutum annum perfectumque tum compleri denique, cum se octo ambitus confectis suis cursibus ad idem caput rettulerunt, cumque eos permensus est idem et semper sui similis orbis.
§34.1
Has igitur ob causas nata astra sunt, quae per caelum penetrantia solstitiali se et brumali revocatione converterent, ut hoc omne animal, quod videmus, esset illi animali, quod sentimus, ad aeternitatis imitationem simillimum.
§34.2
Et cetera quidem usque ad temporis ortum impressa ab illis, quae imitabatur, ecfinxerat; sed quia nondum omne animal in mundo intus incluserat, ex ea parte deficiebat ad propositum exemplar imaginis similitudo. Quot igitur et quales animalium formas mens in speciem rerum intuens poterat cernere, totidem et tales in hoc mundo secum cogitavit effingere.
§35
Erant autem animantium genera quattuor, quorum unum divinum atque caeleste, alterum pinnigerum et ae+rium, tertium aquatile, terrestre quartum. Divinae animationis maxime speciem faciebat ex igne, ut et splendidissimus esset et aspectu pulcherrimus. Cumque eum similem universi naturae efficere vellet, ad volubilitatem rotundavit comitemque eum sapientiae quam optimae mentis effecit circumque omne caelum aequaliter distribuit, ut hunc varietate distinctum bene Graeci ko/smon, nos lucentem mundum nominaremus.
§36
Dedit autem divinis duo genera motus, unum, quod semper esset in eodem † de quo et idem omnibus atque uno modo celaret, alterum, quod in anticam partem a conversione eiusdem et similis pelleretur. Quinque autem reliquis motibus orbum eum voluit esse et expertem, immobilem et stantem. Ex quo genere ea sunt sidera, quae infixa caelo non moventur loco, quae sunt animantia, eaque divina, ob eamque causam suis sedibus inhaerent et perpetuo manent. Quae autem vaga et mutabili erratione labuntur, ita generata sunt, ut supra diximus.
§37
Iam vero terram, altricem nostram, quae traiecto axi sustinetur, diei noctisque effectricem eandemque custodem, antiquissimam deorum omnium voluit esse eorum, qui intra caelum gignerentur. Lusiones autem deorum et inter ipsos deos concursiones, quaeque in orbibus eorum conversiones quaeque antecessiones eveniant, cumque inter se paene contingant, eorum qui prope copulentur contrariaque regione et pone quos aut ante labantur quibusque temporibus a nostro aspectu oblitescant rursusque emersi terrorem incutiant rationis expertibus, si verbis explicare conemur nullo posito ob oculos simulacro earum rerum, frustra suscipiatur labor. Sed haec satis sint dicta nobis, quaeque de deorum, qui cernuntur quique sunt orti, natura praefati sumus, habeant hunc terminum.
§38
Reliquorum autem, quos Graeci dai/monas appellant, nostri, opinor, Lares, si modo hoc recte conversum videri potest, et nosse et enuntiare ortum eorum maius est, quam ut profiteri nos scribere audeamus. Credendum nimirum est veteribus et priscis, ut aiunt, viris, qui se progeniem deorum esse dicebant, itaque eorum vocabula nobis prodiderunt. Nosse autem generatores suos optime poterant, ac difficile factu est a deis ortis fidem non habere, quamquam nec argumentis nec rationibus certis eorum oratio confirmatur; sed quia de suis notis rebus videntur loqui, veteri legi morique parendum est.
§39
Sic igitur, ut ab iis est traditum, horum deorum ortus habeatur atque dicatur, ut Oceanum Salaciamque Caeli satu Terraeque conceptu generatos editosque memoremus, ex his Saturnum et Opem, deinceps Iovem atque Iunonem, reliquos, quos fratres inter se agnatosque usurpari atque appellari videmus, et eorum, ut utamur vetere verbo, prosapiam.
§40
Quando igitur omnes, et qui moventur palamque se ostendunt, et qui eatenus nobis declarantur, qua ipsi volunt, creati sunt, tum ad eos is deus, qui omnia genuit, fatur: “Haec vos, qui deorum satu orti estis, attendite: quorum operum ego parens effectorque sum, haec sunt indissoluta me invito; quamquam omne colligatum solvi potest; sed haudquaquam boni est ratione vinctum velle dissolvere. Sed quoniam estis orti, inmortales vos quidem esse et indissolubiles non potestis, neutiquam tamen dissolvemini, neque vos ulla mortis fata periment nec fraus valentior quam consilium meum, quod maius est vinculum ad perpetuitatem vestram quam illa, quibus estis tum, cum gignebamini, conligati.
§41
Quid sentiam igitur, cognoscite: Tria genera nobis reliqua sunt, eaque mortalia; quibus praetermissis caeli absolutio perfecta non erit. Omnia enim genera animalium complexu non tenebit; teneat autem oportebit, ut ex eodem ne quid absit. Quae a me ipso effecta si sint, deorum vitam possint adaequare. Ut igitur mortali condicione generentur, vos suscipite, ut illa gignatis imiteminique vim meam, qua me in vestro ortu usum esse meministis. In quibus qui tales creabuntur, ut deorum inmortalium quasi gentiles esse debeant, divini generis appellentur teneantque omnium animantium principatum vobisque iure et lege volentes pareant; quorum vobis initium satusque tradetur a me, vos autem ad id, quod erit inmortale, partem attexitote mortalem. Ita orientur animantes, quos et vivos alatis et consumptos sinu recipiatis.”
§42–52
§42
Haec ille dixit. Deinde ad temperationem superiorem revertit; in qua omnem animum universae naturae temperans permiscebat superiorisque permixtionis reliquias fundens aequabat eodem modo ferme, nisi quod non ita incorrupta, ut ea, quae semper idem, sed ab iis secundum sumebat atque etiam tertium.
§43
Toto igitur omni constituto sideribus parem numerum distribuit animorum et singulos adiunxit ad singula atque ita quasi in currum universitatis inposuit commonstravitque leges fatales ac necessarias et ostendit primum ortum unum fore omnibus, eumque moderatum atque constantem nec ab ullo inminutum, satis autem et quasi sparsis animis fore uti certis temporum intervallis oreretur animal, quod esset ad cultum deorum aptissumum.
§44
Sed cum duplex esset natura generis humani, sic se res habebat, ut praestantius genus esset eorum, qui essent futuri viri. Cum autem animos corporibus necessitate insevisset, cumque ad corpora tum accessio fieret, tum abscessio, principio necesse erat sensum exsistere unum communemque omnium vehementiore motu excitatum coniunctumque naturae, deinde voluptate et molestia mixtum amorem, post iram et metum et reliquos motus animi, comites superiorum et iis etiam contrarios dissidentes; quos qui ratione rexerit, iuste vixerit, qui autem iis se dediderit, iniuste.
§45
Atque ille, qui recte atque honeste curriculum vivendi a natura datum confecerit, ad illud astrum, quocum aptus fuerit, revertetur; qui autem inmoderate et intemperate vixerit, eum secundus ortus in figuram muliebrem transferet, et, si ne tum quidem finem vitiorum faciet, gravius etiam iactabitur et in suis moribus simillimas figuras pecudum et ferarum transferetur neque terminum malorum prius aspiciet, quam illam sequi coeperit conversionem, quam habebat in se ipse eiusdem et similis innatam et insitam. Quod tum eveniet, cum illa, quae ex igni, anima, aqua, terra turbulenta et rationis expertia insederint, ratione depulerit et ad primam atque optimam affectionem animi pervenerit.
§46
Quae cum ita dissignasset seseque, si quid postea fraudis aut vitii evenisset, extra omnem culpam causamque posuisset, alios in terram, alios in lunam, alios in reliquas mundi partes, quae sunt ad spatiorum temporis signa et notae constitutae, spargens quasi serebat. Post autem eam sationem dis, ut ita dicam, iunioribus permisit, ut corpora mortalia effingerent, quantumque esset reliquum ex humano animo, quod deberet accedere, id omne, et quae consequentia essent, perpolirent et absolverent; deinde ut huic animanti principes se ducesque praeberent vitamque eius quam pulcherrime regerent et gubernarent, quatenus non ipse bene factus sua culpa sibi aliquid miseriae quaereret.
§47
Atque is quidem, qui cuncta conposuit, constanter in suo manebat statu; qui autem erant ab eo creati, cum parentis ordinem cognovissent, hunc sequebantur. Itaque cum accepissent inmortale principium mortalis animantis, imitantes genitorem et effectorem sui particulas ignis et terrae et aquae et animae a mundo, quas rursus redderent, mutuabantur easque inter se copulabant haud isdem vinclis, quibus ipsi erant conligati, sed talibus, quae cerni non possent propter parvitatem, crebris quasi cuneolis inliquefactis unum efficiebant ex omnibus corpus atque in eo influente atque effluente animi divini ambitus inligabant.
§48
Itaque illi in flumen inmersi neque tenebant neque tenebantur, sed vi magna tum ferebant, tum ferebantur. Ita totum animal movebatur illud quidem, sed inmoderate et fortuito, ut sex motibus veheretur. Nam et ante et pone et ad laevam et ad dextram et sursum et deorsum, modo huc, modo illuc * * *
§49
Sed si in splendore consedit, tum vel eadem species vel interdum inmutata redditur, cum ignis oculorum cum eo igne, qui est ob os offusus, se confudit et contulit. Dextra autem videntur, quae laeva sunt, quia contrariis partibus oculorum contrarias partes attingunt. Respondent autem dextera dexteris, laeva laevis conversione luminum, cum ea inter se non cohaerescunt. Id fit, cum speculorum levitas hinc illincque altitudinem adsumpsit et ita dextera detrusit in laevam partem oculorum laevaque in dexteram. Supina etiam ora cernuntur depulsione luminum; quae convertens inferiora reddit, quae sunt superiora.
§50
Atque haec omnia ex eo genere sunt, quae rerum adiuvant causas; quibus utitur ministeriis deus, cum optimi speciem, quoad fieri potest, efficit. Sed existimant plerique non haec adiuvantia causarum, sed has ipsas esse omnium causas, quae vim habeant refrigerandi calfaciendi, concrescendi liquendi, careant autem omni intellegentia atque ratione, quae nisi in animo nulla alia in natura reperiantur. Animus autem sensum omnem effugit oculorum; at ignis, anima, aqua, terra corpora sunt, eaque cernuntur.
§51
Illum autem, qui intellegentiae sapientiaeque se amatorem profitetur, necesse est intellegentis sapientisque naturae primas causas conquirere, dein secundas earum rerum, quae necessario movent alias, cum ipsae ab aliis moventur. Quocirca nobis sic cerno esse faciendum, ut de utroque nos quidem dicamus genere causarum, separatim autem de iis, quae cum intellegentia sunt efficientes pulcherrimarum rerum atque optumarum, et de iis, quae vacantes prudentia inconstantia perturbataque efficiunt.
§52
Ac de oculorum quidem causis, ut haberent eam vim, quam nunc habent, satis ferme esse dictum puto. Maxuma autem eorum utilitas donata hominum generi deorum munere deinceps explicetur. Rerum enim optumarum cognitionem nobis oculi attulerunt. Nam haec, quae est habita de universitate oratio a nobis, haud umquam esset inventa, si neque sidera neque sol neque caelum sub oculorum aspectum cadere potuissent. Nunc vero dies noctesque oculis cognitae, tum mensum annorumque conversiones et numerum machinatae sunt et spatium temporis dimensae et ad quaestionem totius naturae inpulerunt; quibus ex rebus philosophiam adepti sumus, quo bono nullum optabilius, nullum praestantius neque datum est mortalium generi deorum concessu atque munere neque dabitur * * *
Tap any Latin word to look it up