Constantinopolis et Carthago
CONSTANTINOPOLI adsurgit Carthago priori,
non toto cessura gradu, quia tertia dici
fastidit, non ausa locum sperare secundum,
qui fuit ambarum, vetus hanc opulentia praefert,
5 hanc fortuna recens; fuit haec, subit ista novisque
excellens meritis veterem praestringit honorem
et Constantino concedere cogit Elissam.
accusat Carthago deos iam plena pudoris,
nunc quoque si cedat, Romam vix passa priorem.
10 Conponat vestros fortuna antiqua tumores.
ite pares, tandem memores, quod numine divum
angustas mutastis opes et nomina: tu cum
Byzantina Lygos, tu Punica Byrsa fuisti.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project

Tap any Latin word to look it up