AD GALEAM PUELLAM IAM SENESCENTEM
DICEBAM tibi: “Galla, senescimus; effugit aetas,
utere rene tuo: casta puella anus est.”
sprevisti. obrepsit non intellecta senectus
nec revocare potes, qui periere, dies.
5
nunc piget et querens, quod non aut ista voluntas
tunc fuit, aut non est nunc ea forma tibi.
da tamen amplexus oblitaque gaudia iunge
da: fruar, et si non quod volo, quod volui.
Tap any Latin word to look it up