Book 9
§1–11
§1 Sic ille nequissimus carnifex contra me manus impias obarmabat, at ego, praecipitante consilium periculi tanti praesentia nec expectata diutina cogitatione, lanienam imminentem fuga vitare statui; protinusque vinculo, quo fueram deligatus, abrupto, cursu me proripio totis pedibus, ad tutelam salutis crebris calcibus velitatus; illicoque me, raptim transcursa proxima porticu, triclinio, in quo dominus aedium sacrificales epulas cum sacerdotibus deae cenitabat, incunctanter immitto nec pauca rerum apparatus cibarii, mensas etiam impetu meo collido atque disturbo. Qua rerum deformi strage pater familias commotus, ut importunum atque lascivum me cuidam famulo curiose traditum certo aliquo loco clausum iubet cohiberi, ne rursum convivium placidum simili petulantia dissiparem. Hoc astutulo commento scitule munitus et mediis lanii manibus ereptus custodela salutaris mihi gaudebam carceris, Sed nimirum nihil Fortuna renuente licet homini nato dexterum provenire, nec consilio prudenti vel! remedio sagaci divinae providentiae fatalis dispositio subverti vel reformari potest. Mihi denique id ipsum commentum, quod momentariam salutem repperisse videbatur, periculum grande, immo praesens exitium conflavit aliud.
§2 Nam quidam subito puer mobili ac trepida facie percitus, ut familiares inter se susurrabant, irrumpit triclinium suoque annuntiat domino de proxumo angiportu canem rabidam paulo ante per posticam impetu miro sese direxisse ardentique prorsus furore venaticos canes invasisse, ac dehinc proxumum petisse stabulum atque ibi pleraque iumenta incurrisse pari saevitia, nec postremum saltem ipsis hominibus pepercisse: nam Myrtilum mulionem et Hephaestionem cocum et Hypatarium cubicularium et Apollonium medicum, immo vero et plures alios ex familia abigere temptantes variis morsibus quemque lacerasse, certe venenatis morsibus contacta nonnulla iumenta efferari simili rabie. Quae res omnium statim percussit animos, ratique me etiam eadem peste infectum ferocire, arreptis cuiuscemodi telis mutuoque ut exitium commune protelarent cohortari, ipsi potius eodem vesaniae morbo laborantes persequuntur. Nec dubio me lanceis illis vel venabulis, immo vero et bipennibus, quae facile famuli subministraverant, membratim compilassent, ni respecto subiti periculi turbine cubiculum, in quoi mei domini devertebant, protinus irrupissem. Tunc clausis obseratisque super me foribus obsidebant locum, quoad sine ullo congressionis suae periculo pestilentiae letalis pervicaci rabie possessus ac peresus absumerer: quo facto tandem libertatem nanctus, solitariae fortunae munus amplexus, super constratum lectum abiectus post multum equidem temporis somnum humanum quievi.
§3 Iamque clara die, mollitie cubiculi refota lassitudine, vegetus exsurgo atque illos, qui meae tutelae pervigiles excubias agitaverant, ausculto de meis sic altercare fortunis: Adhuccine miserum istum asinum iugi furore iactari credimus? Immo vero iam virus increscente saevitia prorsus extinctum. Sic opinionis variae terminum ad explorationem conferunt ac de rima quadam prospiciunt sanum me atque sobrium otiose consistere: iamque ultro foribus patefactis plenius an iam sim mansuefactus periclitantur. Sed unus ex his, de caelo scilicet missus mihi sospitator, argumentum explorandae sanitatis meae tale commonstrat ceteris, ut aquae recentis completam pelvem offerrent potui meo, ac si intrepidus et more solito sumens aquis allibescerem, sanum me atque omni morbo scirent expeditum: contra vero si visum contactumque laticis vitarem ac perhorrescerem, pro comperto noxiam rabiem pertinaciter durare: hoc enim libris etiam pristinis proditum observari solere.
§4 Isto placito vas immane confestim aquae pellucidae de proxumo petitae fonte cunctantes adhuc offerunt mihi: at ego sine ulla mora progressus etiam obvio gradu satis sitienter pronus et totum caput inferens salutares vere equidem illas aquas hauriebam. Iamque et plausus manuum et aurium flexus et ductum capistri et quidvis aliud periclitantium placide patiebar, quoad contra vesanam eorum praesumptionem modestiam meam liquido cunctis approbarem. Ad istum modum vitato duplici periculo, die sequenti rursum divinis exuviis onustus cum crotalis et cymbalis circumforaneum mendicabulum producor ad viam. Nec paucis casulis atque castellis oberratis devertimus ad quempiam pagum urbis opulentae quondam, ut memorabant incolae, inter semiruta vestigia conditum, et hospitio proxumi stabuli recepti cognoscimus lepidam de adulterio cuiusdam pauperis fabulam, quam vos etiam cognoscatis volo.
§5 Is gracili pauperie laborans fabriles operas praebendo parvis illis mercedibus vitam tenebat. Erat ei tamen uxorcula etiam, satis quidem tenuis et ipsa, verum tamen postrema lascivia famigerabilis. Sed die quadam dum matutino ille ad opus susceptum proficiscitur, statim latenter irrepit eius hospitium temerarius adulter: ac dum Veneris colluctationibus securius operantur, maritus ignarus rerum ac nihil etiam tum tale suspicans improvisus hospitium repetit. Iamque clausis et obseratis foribus uxoris laudata continentia ianuam pulsat, sibilo etiam praesentiam suam denuntiante: tunc mulier callida et ad huiusmodi flagitia perastutula tenacissimis amplexibus expeditum hominem dolio, quod erat in angulo semiobrutum sed alias vacuum, dissimulanter abscondit, et patefactis aedibus adhuc introeuntem maritum aspero sermone accipit: Siccine vacuus et otiosus insinuatis manibus ambulabis mihi nec obito consueto labore vitae nostrae prospicies et aliquid cibatui parabis? At ego misera pernox et per diem lanificio nervos meos contorqueo, ut intra cellulam nostram saltem lucerna luceat. Quanto me felicior Daphne vicina, quae mero et prandio matutino saucia cum suis adulteris volutatur!
§6 Sic confutatus maritus Et quid istic est? ait Nam licet forensi negotio officinator noster attentus ferias nobis fecerit, tamen hodiernae cenulae nostrae prospexi. Vides istud dolium, quod semper vacuum frustra locum detinet tantum et revera praeter impedimentum conversationis nostrae nihil praestat amplius? Istud ego quinque denariis cuidam venditavi; et adest, ut dato pretio secum rem suam ferat. Quin itaque praecingeris mihique manum tantisper accommodas, ut exobrutum protinus tradatur emptori. E re nata fallacia, mulier temerarium tollens cachinnum Magnum inquit Istum virum ac strenuum negotiatorem nacta sum, qui rem, quam ego mulier et intra hospitium contenta iamdudum septem denariis vendidi, minoris distraxit. Additamento pretii laetus maritus Et quis est ille, ait Qui tanto praestinavit? At illa Olim, inepte, inquit Descendit in dolium sedulo soliditatem eius probaturus.
§7 Nec ille sermoni mulieris defuit sed exsurgens alacriter Vis inquit Verum scire, materfamilias? Hoc tibi dolium nimis vetustum est et multifariam rimis hiantibus quassum; ad maritumque eius dissimulanter conversus Quin tu, quicunque es homuncio, lucernam ait Actutum mihi expedis, ut erasis intrinsecus sordibus diligenter an aptum usui possim dinoscere, nisi nos putas aes de malo habere? Nec quicquam moratus ac suspicatus acer et egregius ille maritus, accensa lucerna, Discede, inquit Frater, et otiosus assiste, donec probe procuratum istud tibi repraesentem, et cum dicto nudatus ipse, delato lumine, scabiem vetustam cariosae testae occipit exculpere. At vero adulter, I bellissimus ille pusio, inclinatam dolio pronam uxorem fabri superincurvatus secure dedolabat. Ast illa capite in dolium demisso maritum suum astu meretricio tractabat ludicre: hoc et illud et aliud et rursus aliud purgandum demonstrat digito suo, donec utroque opere perfecto, acceptis septem denariis, calamitosus faber collo suo gerens dolium coactus est ad hospitium adulteri perferre.
§8 Pauculis ibi diebus commorati et munificentia publica saginati vaticinationisque crebris mercedibus suffarcinati purissimi illi sacerdotes novum quaestus genus sibi comminiscuntur. Sorte unica pro casibus pluribus enotata consulentes de rebus variis plurimos ad hunc modum cavillantur. Sors haec erat: Ideo coniuncti terram proscindunt boves, ut in futurum laeta germinent sata. Tum si qui matrimonium forte coaptantes interrogarent, rem ipsam responderi aiebant, iungendos, connubio et satis liberum procreandis. Si possessiones praestinaturus quaereret, merito boves ut et iugum et arva sementis florentia pronuntiari. Si qui de profectione sollicitus divinum caperet auspicium. iunctos iam paratosque quadripedum cunctorum mansuetissimos et lucrum promitti de glebae germine. Si proelium capessiturus vel latronum factionem persecuturus utiles necne processus sciscitaretur addictam victoriam forti praesagio contendebant, quippe cervices hostium iugo subactum iri ei praedam de rapinis uberrimam fructuosamque captum iri.
§9 Ad istum modum divinationis astu captioso corraserant non parvas pecunias, sed assiduis interrogationibus argumento satietate iam defecti, rursum ad viam prodeunt, via tota quam nocte confeceramus longe peiorem. Quidni? Lacunosis incilibus voraginosam, partim stagnanti palude fluidam et alibi subluvie caenosa lubricam. Crebris denique offensaculis et assiduis lapsibus iam contusis cruribus meis vix tandem ad campestres semitas fessus evadere potui. Et ecce nobis repente de tergo manipulus armati supercurrunt equites, aegreque cohibita equorum curriculi rabie, Philebum ceterosque comites eius involant avidi colloque constricto et sacrilegos impurosque compellantes interdum pugnis obverberant, necnon manicis etiam cunctos coartant et identidem ingenti sermone comprimunt, promerent potius aureum cantharum, promerent auctoramentum illud sui sceleris, quod simulatione sollemnium, quae in operto factitaverant, ab ipsis pulvinaribus matris deum clanculo furati, prorsus quasi possent tanti facinoris evadere supplicium tacita profectione, adhuc luce dubia pomerium pervaserint.
§10 Nec defuit qui, manu super dorsum meum iniecta, in ipso deae quam gerebam gremio scrutatus, repperiret atque incoram omnium aureum depromeret cantharum. Nec isto saltem tam nefario scelere impuratissima illa capita confutari terrerive potuere, sed mendacioso risu cavillantes, En inquiunt Indignae rei scaevitatem, qua plerumque insontes periclitantur homines! Propter unicum caliculum, quem deum mater sorori suae deae Syriae hospitale munus obtulit, noxios religionis antistites ad discrimen vocari capitis! Haec et alias similes afannas frustra blaterantes eos retrorsus abducunt pagani statimque vinctos in Tullianum compingunt cantharoque et ipso simulacro, quod gerebant, apud fani donarium redditis ac consecratis, altera die productum me rursum voce praeconis venui subiciunt septemque nummis carius, quam prius me comparaverat Philebus, quidam pistor de proximo castello praestinavit, protinusque frumento etiam coemto affatim onustum per iter arduum, scrupis et cuiuscemodi stirpibus infestum ad pistrinum, quod exercebat, perducit.
§11 Ibi complurium iumentorum multivii circuitus intorquebant molas ambage varia; nec die tantum, verum perpeti etiam nocte prorsus instabili machinarum vertigine lucubrabant pervigilem farinam. Sed mihi, ne rudimentum servitii perhorrescerem scilicet, novus dominus loca lautia prolixe praebuit: nam et diem primum illum feriatum dedit et cibariis abundanter instruxit praesepium. Nec tamen illa otii saginaeque beatitudo duravit ulterius, sed die sequenti molae, quae maxima videbatur, matutinus? adstituor et illico velata facie propellor ad incurva spatia flexuosi canalis, ut in orbe termini circumfluentis reciproco gressu mea recalcans vestigia vagarer errore certo. Nec tamen sagacitatis ac prudentiae meae prorsus oblitus facilem me tirocinio disciplinae praebui sed, quamquam frequenter, cum inter homines agerem, machinas similiter circumrotari vidissem, tamen, ut expers et ignarus operis, stupore mentito defixus haerebam, quod enim rebar ut minus aptum et huiusmodi ministerio satis inutilem me ad alium quempiam, utique leviorem laborem legatum iri, vel otiosum certe cibatum iri. Sed frustra sollertiam damnosam exercui: complures enim protinus baculis armati me circumsteterunt atque, ut eram luminibus obtectis securus etiamnunc, repente signo dato et clamore conferto plagas ingerentes acervatim, adeo me strepitu turbulentant, ut cunctis consiliis abiectis illico scitissime taeniae sparteae totus innixus discursus alacres obirem:
§12–22
§12 at subita sectae commutatione risum tote coetu commoveram. Iamque maxima diei parte transacta defectum alioquin me, helcio sparteo dimoto, nexu machinae liberatum applicant praesepio. At ego quamquam eximie fatigatus et refectione virium vehementer indiguus et prorsus fame perditus, tamen familiari curiositate attonitus et satis anxius, postposito cibo qui copiosus aderat, inoptabilis officinae disciplinam cum delectatione quadam arbitrabar. Dii boni! Quales illic homunculi vibicibus lividis totam cutem depicti dorsumque plagosum scissili centunculo magis inumbrati quam obtecti, nonnulli exiguo tegili tantum modo pubem inlecti, cuncti tamen sic tunicati ut essent per pannulos manifesti, frontes litterati et capillum semirasi et pedes annulati, tum lurore deformes et fumosis tenebris vaporosae caliginis palpebras adesi atque adeo male luminati, et in modum pugilum, qui pulvisculo perspersi dimicant, farinulenta cinere sordide candidati.
§13 Iam de meo iumentario contubernio quid vel ad quem modum memorem? Quales illi muli senes vel cantherii debiles! Circa praesepium capita demersi contruncabant moles palearum, cervices cariosa vulnerum putredine follicantes, nares languidas assiduo pulsu tussedinis hiulei, pectora copulae sparteae tritura continua exulcerati, costas perpetua castigatione ossium tenus renudati, ungulas multivia circumcursione in enorme vestigium porrecti totumque corium veterno atque scabiosa macie exasperati. Talis familiae funestum mihi etiam metuens exemplum veterisque Lucii fortunam recordatus et ad ultimam salutis metam detrusus summisso capite maerebam. Nec ullum uspiam cruciabilis vitae solacium aderat, nisi quod ingenita mihi curiositate recreabar dum praesentiam meam parvi facientes libere quae volunt omnes et agunt et loquuntur. Nec immerito priscae poeticae divinus auctor apud Graios summae prudentiae virum monstrare cupiens multarum civitatum obitu et variorum populorum cognitu summas adeptum virtutes cecinit: nam et ipse gratas gratias asino meo memini, quod me suo celatum tegmine variisque fortunis exercitatum, etsi minus prudentem, multiscium reddidit.
§14 Fabulam, denique bonam prae ceteris suavem compertu ad aures vestras afferre decrevi, et en occipio. Pistor ille qui me pretio suum fecerat, bonus alioquin vir et apprime modestus, pessimam et ante cunctas mulieres longe deterrimam sortitus coniugam poenas extremas tori Larisque sustinebat, ut Hercule eius vicem ego quoque tacitus frequenter ingemescerem. Nec enim vel unum vitium nequissimae illi feminae deerat, sed omnia prorsus, ut in quandam caenosam latrinam, in eius animum flagitia confluxerant: saeva, scaeva, virosa, ebriosa, pervicax, pertinax, in rapinis turpibus avara, in sumptibus foedis profusa, inimica fidei, hostis pudicitiae: tunc spretis atque calcatis divinis numinibus in vicem certae religionis mentita sacrilega praesumptione dei, quem praedicaret unicum, confictis observationibus vacuis fallens omnes homines et miserum maritum decipiens matutino mero et continuo stupro corpus manciparat.
§15 Talis illa mulier miro me persequebatur odio: nam et antelucio recubans adhuc subiungi machinae novicium clamabat asinum, et statim ut cubiculo primum processerat insistens iubebat incoram sui plagas mihi quam plurimas irrogari et,cum tempestivo prandio laxarentur iumenta cetera, longe tardius applicari praesepio iubebat. Quae saevitia multo mihi magis genuinam curiositatem in suos mores ampliaverat: nam et assiduo plane commeantem in eius cubiculum quendam sentiebam iuvenem, cuius et faciem videre cupiebam ex summo studio, si tamen velamentum capitis libertatem tribuisset meis aliquando luminibus; nec enim mihi sollertia defuisset ad detegenda quoquo modo pessimae feminae flagitia. Sed anus quaedam stuprum sequestra et adulterorum internuntia de die cotidie inseparabilis aderat, eum qua protinus ientaculo ac dehinc vino mero mutuis vicibus velitata scaenas fraudulentas in exitium miserrimi mariti subdolis ambagibus construebat. At ego, quamquam graviter suscensens errori Fotidis, quae me dum avem fabricat, perfecit asinum, isto tamen vel unico solacio aerumnabilis deformitatis meae recreabar, quod auribus grandissimis praeditus cuncta longule etiam dissita facillime sentiebam.
§16 Denique die quadam madidae illius aniculae, sermo talis meas affertur aures: “ De isto quidem, mi herilis, tecum ipsa videris, quem sine meo consilio pigrum et formidulosum familiarem istum sortita es, qui insuavis et odiosi mariti tui caperratum supercilium ignaviter perhorrescit ac per hoc amoris languidi desidia tuos volentes amplexus discruciat. Quanto melior Philesitherus adulescens et formosus, et liberalis et strenuus et contra maritorum inefficaces diligentias constantissimus, dignus Hercule solus omnium matronarum deliciis perfrui, dignus solus coronam auream capite gestare, vel ob unicum istud, quod nunc nuper in quendam zelotypum maritum eximio studio commentus est. Audi denique et amatorum diversum ingenium compara.
§17.1 Nosti quendam Barbarum nostrae civitatis decurionem, quem Scorpionem prae morum acritudine vulgus appellat? Hic uxorem generosam et eximia formositate praeditum mira custodela munitam domi suae quam cautissime cohibebat.” Ad haec ultima pistoris illa uxor subiciens, Quidni? inquit Novi diligenter. Areten meam condiscipulam memoras.Ergo" inquit anus "Nosti totam Philesitheri et ipsius fabulam? Minime gentium, inquit Sed nosse valde cupio, et oro, mater, ordine mihi singula retexe. Nec commorata illa sermocinatrix immodica sic anus incipit:
§17.2 Barbarus iste eum necessariam profectionem pararet pudicitiamque carae coniugis conservare summa diligentia cuperet, servilium suum Myrmecem, fidelitate praecipua cognitum, secreto commonet suaeque dominae custodelam omnem permittit, carcerem et perpetua vincula, mortem denique violentam defamem comminatus, si quisquam hominum vel in transitu digito tenus eam contigisset, idque deierans etiam confirmat per omnia divina numina. Ergo igitur summo pavore perculsum Myrmecem acerrimum relinquens uxori secutorem, securam dirigit profectionem. Tunc obstinato animo vehementer anxius Myrmex nec usquam dominam suam progredi sinebat, et lanificio domestico destrictam inseparabilis assidebat,ac tantum necessario vespertini lavacri progressu affixus atque conglutinatus, extremas manu prendens lacinias, mira sagacitate commissae provinciae fidem tuebatur.
§18 Sed ardentem Philesitheri vigilantiam matronae nobilis pulchritudo latere non potuit, atque hac ipsa potissimum famosa castitate et insignis tutelae nimietate instinctus atque inflammatus, quidvis facere, quidvis pati paratus, ad expugnandam tenacem domus disciplinam totis accingitur viribus; certusque fragilitatis humanae fidei et quod pecuniae cunctae sint difficultates perviae auroque soleant adamantinae etiam perfringi fores, opportune nanetus Myrmecis solitatem, ei amorem suum aperit et supplex eum medelam cruciatui deprecatur; nam sibi statutam decretamque mortem proximare ni maturius cupito potiatur: nee eum tamen quicquam, in re facili formidare debere, quippe cum vespera solus, fide tenebrarum contectus atque absconditus, introrepere et intra momentum temporis remeare posset. His et huiuscemodi suadelis validum addebat cuneum, qui rigentem prorsus servi tenacitatem violenter diffinderet; porrecta enim manu sua demonstrat ei novitate nimia candentes solidos aureos, quorum viginti quidem puellae destinasset, ipsi vero decem libenter offerret.
§19 Exhorruit Myrmex inauditum facinus et occlusis auribus effugit protinus: nee auri tamen splendor flammeus oculos ipsius exire potuit, sed quam procul semotus et domum celeri gradu pervectus videbat tamen decora illa monetae lumina et opulentam praedam iam tenebat animo, miroque mentis salo et cogitationum dissensione misellus in diversas sententias carpebatur ae distrahebatur: illic fides, hic lucrum; illic cruciatus, hic voluptas. Ad postremum tamen formidinem mortis vicit aurum: nec saltem spatio cupido formosae pecuniae leniebatur, sed nocturnas etiam curas invaserat pestilens avaritia, ut quamvis herilis eum commutatio domi cohiberet, aurum tamen foras evocaret. Tunc devorato pudore et dimota cunctatione, sic ad aures dominae mandatum perfert: nec a genuina levitate descivit mulier sed execrando metallo pudicitiam suam protinus auctorata est. Ita gaudio perfusus ad suae fidei praecipitium praecipitat Myrmex, non modo capere, verum saltem contingere, quam exitio suo viderat, pecuniam cupiens et magnis suis laboribus perfectum desiderium Philesithero laetitia percitus nuntiat, statimque destinatum praemium reposcit; et tenet nummos aureos manus Myrmecis quae nec aereos norat.
§20 Iamque nocte promota solum perducit ad domum, probeque capite contectum amatorem strenuum infert adusque dominae cubiculum. Commodum novis amplexibus amori rudi litabant, commodum prima stipendia Veneri militabant nudi milites; et contra omnium opinionem captata noctis opportunitate improvisus maritus assistit. Suae domus ianuam iam pulsat, iam clamat, iam saxo fores verberat, et ipsa tarditate magis magisque suspectus dira comminatur Myrmeci supplicia. At ille repentino malo perturbatus et misera trepidatione ad inopiam consilii deductus, quod solum poterat, nocturnas tenebras! sibi causabatur obsistere quin clavem curiose absconditam repperiret: interdum Philesitherus cognito strepitu raptim tunicas iniectus sed plane prae turbatione pedibus intectis procurrit cubiculo. Tunc Myrmex tandem clave pessulis subiecta repandit fores et recipit etiam tunc fidem deum boantem dominum, eoque propere cubiculum petente, clandestino transcursu dimittit Philesitherum. Quo iam pro limine liberato securus sui clausa domo rursum sei reddidit quieti.
§21 Sed dum prima luce Barbarus procedit cubiculo, videt sub lectulo soleas incognitas quibus inductus Philesitherus irrepserat, suspectisque e re nata quae gesta sunt, non uxori, non ulli familiarium cordolio patefacto, sublatis iis et in sinum furtim absconditis, iusso tantum Myrmece per conservos vincto forum versus attrahi, tacitos secum mugitus iterans rapidum dirigit gressum, certus solearum indicio vestigium adulteri posse se perfacile indipisci. Sed ecce per plateam dum Barbarus vultu turgido subductisque superciliis incedit iratus ac pone eum Myrmex vinculis obrutus, non quidem coram noxae prehensus, conscientia tamen pessima permixtus, lacrimis uberibus ac postremis lamentationibus inefficacem commovet miserationem, opportune Philesitherus occurrens, quamquam diverso quodam negotio destinatos, rei pentina tamen facie permotus, non enim deterritus, recolens festinationis suae delictum et cetera consequenter suspicatus sagaciter, extemplo sumpta familiari constantia, dimotis servulis invadit cum summo clamore Myrmecem pugnisque malas eius dementer obtundens, At te inquit Nequissimum et periurum caput, dominus iste tuus et cuncta caeli numina, quae deierando temere devorasti, pessimum pessime perduint, qui de balneis soleas hesterna die mihi furatus es. Dignus Hercule, dignus qui et ista vincula conteras et insuper carceris etiam tenebras perferas. Hac opportuna fallacia vigorati iuvenis inductus, immo sublatus et ad credulitatem delapsus Barbarus, postliminio domum regressus, vocato Myrmece soleas illas offerens et ignovit ex animo et uti domino redderet, cui surripuerat, suasit.”
§22 Hactenus adhuc anicula garriente suscipit mulier: Beatam illam quae tam constantis sodalis libertate fruitur! At ego misella molae etiam sonum et ecce illius scabiosi asini faciem timentem familiarem incidi. Ad haec anus: Iam tibi ego probe suasum et confirmatum animi amatorem illum alacrem vadimonium sistam, et insuper condicta vespertina regressione cubiculo facessit. At pudica uxor statim cenas saliares comparat, vina pretiosa defaecat, pulmenta recentia tuccetis temperat mensa largiter instructa. Denique ut dei cuiusdam adventus, sic expectatur adulteri; nam et opportune maritus foris apud naccam proximum cenitabat. Ergo igitur metis die propinquante helcio tandem absolutus refectuique secure redditus non tam Hercule laboris libertatem, gratulabar, quam quod revelatis luminibus libere iam cunctas facinorosae mulieris artes prospectare poteram. Sol ipsum quidem delapsus Oceanum subterrenas orbis plagas illuminabat, et ecce nequissimae anus adhaerens lateri temerarius adulter adventat, puer admodum et adhuc lubrico genarum splendore conspicuus, adhuc adulteros ipse delectans: hunc multis admodum saviis exceptum mulier cenam iubet paratam accumbere.
§23–33
§23 Sed ut primum occursoriam potionem et inchoatum gustum extremis labiis contingebat adulescens, multo celerius opinione rediens maritus adventat. Tunc uxor egregia diras devotiones in eum deprecata et crurum ei fragium abominata, exsangui formidine trepidantem adulterum alveo ligneo, quo frumenta confusa purgari consuerant, temere propter iacenti suppositum abscondit, ingenitaque astutia dissimulato tanto flagitio, intrepidum mentita vultum, percontatur dei marito, cur utique contubernalis artissimi deserta cenula praematurus afforet. At ille dolenti prorsus animo suspirans assidue, Nefarium inquit Et extremum facinus perditae feminae tolerare nequiens fuga me proripui. Hem qualis, dii boni, matrona, quam fida quamque sobria turpissimo se dedecora foedavit! Iuro per istam ego sanctam Cererem, me nunc etiam meis oculis de tali muliere minus credere. His instincta verbis mariti audacissima uxor noscendae rei cupiens non cessat obtundere totam prorsus a principio fabulam promeret: nec destitit, donec eius voluntati succubuit maritus et sic, ignarus suorum, domus alienae percenset infortunium:
§24 Contubernalis mei fullonis uxor, alioquin servati pudoris, ut videbatur, femina, quae semper secundo rumore gloriosa Larem mariti pudice gubernabat, occulta libidine prorumpit in adulterum quempiam: cumque furtivos amplexus obiret assidue, ipso illo denique momento, quo nos lauti cenam petebamus, cum eodem illo iuvene miscebatur in Venerem. Ergo nostra repente turbata praesentia, subitario ducta consilio, eundem illum subiectum contegit viminea cavea, quae fustium flexu tereti in rectum aggerata cumulum lacinias circumdatas suffusa candido fumo sulphuris inalbabat, eoque iam, ut sibi videbatur, tutissime celata mensam nobiscum secura participat. Interdum acerrimo gravique odore sulphuris iuvenis inescatus atque obnubilatus intercluso spiritu diffluebat, utque est ingenium vivacis me falli, crebras ei sternutationes commovebat.
§25 Atque ut primum e regione mulieris pone tergum eius maritus acceperat sonum sternutationisquod enim putaret ab ea profectumsolito sermone salutem ei fuerat imprecatus, et iterato rursum et frequentate saepius, donec rei nimietate commotus quod res erat tandem suspicatus et impulsa mensa protenus remotaque cavea producit hominem crebros anhelitus aegre reflantem; inflammatusque indignatione contumeliae gladium flagitans iugulare moriturum gestiebat, ni respecto communi periculo vix eum ab impetu furioso cohibuissem, asseverans brevi absque noxa nostri suapte inimicum eius violentia sulphuris periturum: nec suadela mea sed ipsius rei necessitate lenitus, quippe iam semivivum illum in proxumum deportat angiportum. Tum uxorem eius tacite suasi ac denique persuasi secederet paululum atque ultra limen tabernae ad quampiam tantisper familiarem sibi mulierem migraret,quoad spatio fervens mariti sedaretur animus qui tanto calore tantaque rabie perculsus non erat dubius aliquid etiam de se suaque coniuge tristius profecto cogitare. Talium contubernalis epularum taedio fugatus Larem reveni meum.
§26 Haec recensente pistore iamdudum procax et temeraria mulier verbis execrantibus fullonis illius detestabatur uxorem, illam perfidam, illam impudicam, denique universi sexus grande dedecus, quae suo pudore postposito torique genialis calcato foedere Larem mariti lupanari maculasset infamia, iamque perdita nuptae dignitate prostitutae sibi nomen adsciverit: addebat et tales oportere vivas exuri feminas. Et tamen taciti vulneris et suae sordidae conscientiae commonita, quo maturius stupratorem suum tegminis cruciatu liberaret, identidem suadebat maritum temperius quieti decedere. At ille, utpote intercepta cena profugerat prorsus ieiunus, mensam potius comiter postulabat. Apponebat ei propere, quamvis invita mulier, quippini destinatam alii: sed mihi penita carpebantur praecordia et praecedens facinus et praesentem deterrimae feminae constantiam cogitanti mecumque sedulo deliberabam, si quo modo possem, detectis ac revelatis fraudibus, auxilium meo perhibere domino, illumque, qui ad instar testudinis alveum succubabat, depulso tegmine cunctis palam facere.
§27 Sic herili contumelia me cruciatum tandem caelestis respexit providentia: nam senex claudus, cui nostra tutela permissa fuerat, universa nos iumenta, id hora iam postulante, ad lacum proxumum bibendi causa gregatim prominabat. Quae res optatissimam mihi vindictae subministravit occasionem: namque praetergrediens observatos extremus adulteri digitos, qui per angustias cavi tegminis prominebant, obliquata atque infesta ungula compressos usque ad summam minutiem confero, donec intolerabili dolore commotus, sublato flebili clamore, repulsoque et abiecto alveo, conspectui profano redditus scaenam propudiosae mulieris patefecit. Nec tamen pistor damno pudicitiae magnopere commotus exsangui pallore trepidantem puerum serena fronte et propitiata facie commulcens incipit: Nihil triste de me tibi, fili, metuas. Non sum barbarus nec agresti morum squalore praeditus, nec ad exemplum naccinae truculentiae sulphuris te letali fumo necabo, ac ne iuris quidem severitate lege de adulteriis ad discrimen vocabo capitis tam venustum tamque pulchellum puellum, sed plane cum uxore mea partiario tractabo; nec herciscundae familiae sed communi dividundo formula dimicabo, ut sine ulla controversia vel dissensione tribus nobis in uno conveniat lectulo. Nam et ipse semper cum mea coniuge tam concorditer vixi, ut ex secta prudentium eadem nobis ambobus placerent. Sed nec aequitas ipsa patitur habere plus auctoritatis uxorem quam maritum.
§28 Talis sermonis blanditie cavillatum deducebat ad torum nolentem puerum, sequentem tamen, et pudicissima illa uxore altrorsus disclusa solus ipse cum puero cubans gratissima corruptarum nuptiarum vindicta perfruebatur. Sed cum primum rota solis lucida diem peperit, vocatis duobus e familia validissimis, quam altissime sublato puero, ferula nates eius obvertit berans, Tu autem, inquit Tam mollis ac teneri et admodum puer, defraudatis amatoribus aetatis tuae flore, mulieres appetis atque eas liberas et connubia lege sociata corrumpis et intempestivum tibi nomen adulteri vindicas? His et pluribus verbis compellatum et insuper affatim plagis castigatum forinsecus abicit; at ille adulterarum omnium fortissimus insperata potitus salute, tamen nates candidas illas noctu diuque diruptus, maerens profugit: nec setius pistor ille nuntium remisit uxori eamque protinus de sua proturbavit domo.
§29 At illa praeter genuinam nequitiam contumelia etiam, quamvis iusta, tamen altius commota atque exasperata ad armillum revertitur et ad familiares feminarum artes accenditur, magnaque cura requisitam veteratricem quandam feminam, quae devotionibus ac maleficiis quidvis efficere posse credebatur, multis exorat precibus multisque suffarcinat muneribus, alterum de duobus postulans, vel rursum mitigato conciliari marito, vel si id nequiverit, certe larva vel aliquo diro numine immisso violenter eius expugnari spiritum. Tunc saga illa et divini potens primis adhuc armis facinorosae disciplinae suae velitatur et vehementer offensum mariti flectere atque in amorem impellere conatur animum. Quae res cum ei sequius ac rata fuerat proveniret, indignata numinibus, et praeter praemii destinatum compendium contemptione etiam stimulata, ipsi iam miserrimi mariti incipit imminere capiti, umbramque violenter peremptae mulieris ad exitium eius instigare.
§30 Sed forsitan lector scrupulosus reprehendens narratum meum sic argumentaberis: Unde autem tu astutule asine, intra terminos pistrini contectus quid secreto, ut affirmas, mulieres gesserint scire potuisti? Accipe igitur quemadmodum homo curiosus iumenti faciem sustinens cuncta quae in perniciem pistoris mei gesta sunt cognovi. Diem ferme circa mediam repente intra pistrinum mulier reatu miraque tristitie deformis apparuit flebili centunculo semiamicta, nudis et intectis pedibus, lurore buxeo macieque foedata, et discerptae comae semicanae sordentes inspersu cineris pleramque eius anteventulae contegebant faciem. Haec talis manu pistori clementer iniecta, quasi quippiam secreto collocutura in suum sibi cubiculum deducit eum et adducta fore quam diutissime demoratur. Sed cum esset iam confectum omne frumentum, quod inter manus opifices tractaverant, necessarioque peti deberet aliud, servuli cubiculum propter adstantes dominum vocabant operique supplementum postulabant: atque ut illis saepicule et intervocaliter clamantibus nullus respondit dominus, iam forem pulsare validius et, quod diligentissime fuerat oppessulata, maius peiusque aliquid opinantes, nisu valido reducto vel diffracto cardine tandem patefaciunt aditum. Nec uspiam reperta illa muliere vident e quodam tigillo constrictum iamque exanimem pendere dominum; eumque nodo cervicis absolutum detractumque summis plangoribus; summisque lamentationibus atque ultimo lavacro procurant, peractisque feralibus officiis frequenti prosequente comitatu tradunt sepulturae.
§31 Die sequenti filia eius accurrit e proxumo castello, in quod pridem denupserat, maesta atque crines pendulos quatiens et interdum pugnis obtundens ubera; quae nullo quidem domus infortunium nuntiante cuncta cognorat, sed ei per quietem obtulit sese flebilis patris sui facies, adhuc nodo revincta cervice, eique totum novercae scelus aperuit, de adulterio, de maleficio, et quemadmodum larvatus ad inferos demeasset. Ea cum se diutino plangore cruciasset, concursu familiarium cohibita tandem pausam luctui fecit: iamque nono die rite completis apud tumulum sollemnibus familiam supellectilemque et omnia iumenta ad hereditariam deducit auctionem: tunc unum Larem varie dispergit venditionis incertae licentiosa fortuna. Me denique ipsum pauperculus quidam hortulanus comparat quinquaginta nummis, magno, ut aiebat, sed ut communi labore victum sibi quaereret.
§32 Res ipsa mihi poscere videtur ut huius quoque servitii mei disciplinam exponam. Matutino me multis holeribus onustum proxumam civitatem deducere consuerat dominus atque ibi venditoribus tradita merce dorsum insidens meum sic hortum redire. Ac dum fodiens, dum irrigans ceteraque incurvus labore deservit, ego tantisper otiosus placida quiete recreabar. Sed ecce siderum ordinatis ambagibus per numeros dierum ac mensuum remeans annus, post mustulentas autumni delicias ad hibernas Capricorni pruinas deflexerat et assiduis pluviis nocturnisque rorationibus sub dio et intecto conclusus stabulo continuo discruciabar frigore, quippe cum meus dominus prae nimia paupertate ne sibi quidem, nedum mihi posset stramen aliquod vel exiguum tegimen parare, sed frondoso casulae contentus umbraculo degeret. Ad hoc matutino lutum nimis frigidum gelusque praeacuta frusta nudis invadens pedibus enitebar, ac ne suetis saltem cibariis ventrem meum replere poteram; namque et mihi et ipsi domino cena par ac similis, oppido tamen tenuis aderat, lactucae veteres et insuaves illae, quae seminis enormi senecta ad instar scoparum in amaram caenosi succus cariem exolescunt.
§33 Nocte quadam paterfamilias quidam de pago proxumo tenebris inluniae caliginis impeditus et imbre nimio madefactus, atque ob id ab itinere directo cohibitus, ad hortulum nostrum iam fesso equo deverterat receptusque comiter pro tempore, licet non delicato, necessario tamen quietis subsidio, remunerari benignum hospitem cupiens promittit ei de praediis suis sese daturum et frumenti et olivi aliquid et amplius duos vini cados. Nec moratus meus sacculo et utribus vacuis secum apportatis nudae spinae meae residens ad sexagesimum stadium profectionem comparat. Eo iam confecto viae spatio pervenimus ad praedictos agros, ibique statim meum dominum comis hospes opipari prandio participat. Iamque iis poculis mutuis altercantibus mirabile prorsus evenit ostentum. Una de cetera cohorte gallina per mediam cursitans aream clangore genuino velut ovum parere gestiens personabat. Eam suus dominus intuens O bona inquit Ancilla et satis fecunda quae multo iam tempore cotidianis nos partubus saginasti! Nunc etiam cogitas, ut video, gustulum nobis praeparare. Et heus inquit Puer, calathum fetui gallinaceo destinatum angulo solita collocato. Ita uti fuerat iussum procurante puero, gallina consuetae lecticulae spreto cubili ante ipsos pedes domini praematurum sed magno prorsus futurum scrupulo prodidit partum: non enim ovum, quod scimus illud, sed pinnis et unguibus et oculis et voce etiam perfectum edidit pullum, qui matrem suam coepit continuo comitari.
§34–42
§34 Nec eo setius longe maius ostentum, et quod omnes merito perhorrescerent, exoritur: sub ipsa enim mensa, quae reliquias prandii gerebat, terra dehiscens imitus largissimum emicuit sanguinis fontem 1; hinc resultantes uberrimae guttae mensam cruore perspergunt. Ipsoque illo momento, quo stupore defixi mirantur ac trepidant divina praesagia, concurrit unus e cella vinaria nuntians omne vinum, quod olim diffusum fuerat, in omnibus doliis ferventi calore et prorsus ut igne copioso subdito rebullire. Visae interea mustelae etiam mortuum serpentem forinsecus mordicus attrahentes, et de ore pastoricii canis virens exsiluit ranula, ipsumque canem qui proximus consistebat aries appetitum unico morsu strangulavit. Haec tot ac talia ingenti pavore domini illius et familiae totius ad extremum stuporem deiecerant animos, quid prius quidve posterius, quid magis quid minus, numinum caelestium leniendis minis quot et qualibus procuraretur hostiis.
§35 Adhuc omnibus expectatione taeterrimae formidinis torpidis accurrit quidam servulus magnas et postremas domino illi fundorum clades annuntians. Namque is adultis iam tribus liberis doctrina instructis et verecundia praeditis vivebat gloriosus. His adulescentibus erat cum quodam paupere modicae casulae domino vetus familiaritas: at enim casulae parvulae conterminos magnos et beatos agros possidebat vicinus potens et dives et iuvenis, sed prosapiae maiorum gloria male utens pollensque factionibus et cuncta facile faciens in civitate: hic hostili modo vicini tenuis incursabat pauperiem pecua trucidando, boves abigendo, fruges adhuc immaturas obterendo. Iamque tota frugalitate spoliatum ipsis etiam glebulis exterminare gestiebat finiumque inani commota quaestione terram totam sibi vindicabat. Tunc agrestis, verecundus alioquin, avaritia divitis iam spoliatus, ut suo saltem sepulchro paternum retineret solum, amicos plurimos ad demonstiationem finium trepidans eximie corrogarat: aderant inter alios tres illi fratres cladibus amici quantulum quantulum ferentes auxilium.
§36 Nec tamen ille vesanus tantillum praesentia multorum civium territus vel etiam confusus, licet non rapinis, saltem verbis temperare voluit sed, illis clementer expostulantibus fervidosque eius mores blanditiis permulcentibus, repente suam suorumque carorum salutem quam sanctissime adiurans asseverat parvi se pendere tot mediatorum praesentiam; denique vicinum illum auriculis per suos servulos sublatum de casula longissime statimque proiectum iri: quo dicto insignis indignatio totos audientium pertemptavit animos. Tunc unus e tribus fratribus incunctanter et paulo liberius respondit, frustra eum suis opibus confisum tyrannica superbia comminari, cum alioquin pauperes etiam liberali legum praesidio de insolentia locupletium consueverint vindicari. Quod oleum flammae, quod sulphur incendio, quod flagellum Furiae, hoc et iste sermo truculentiae hominis nutrimento fuit. Iamque ad extremam insaniam vecors suspendium sese et totis illis et ipsis legibus mandare proclamans, canes pastoricios villaticos, feros atque immanes, assuetos abiecta per agros, essitare cadavera, praeterea etiam transeuntium viatorum passivis morsibus alumnatos, laxari atque in eorum exitium inhortatos immitti praecipit. Qui simul signo solito pastorum incensi atque inflammati sunt, furiosa rabie conciti et latratibus etiam absonis horribiles, eunt in homines eosque variis aggressi vulneribus distrahunt ac lacerant, nec fugientibus saltem compescunt sed eo magis irritatiores sequuntur.
§37 Tunc inter confertam trepidae multitudinis stragem e tribus iunior offenso lapide atque obtunsis digitis terrae prosternitur, saevisque illis ac ferocissimis canibus instruit nefariam dapem: protenus enim nancti praedam iacentem miserum illum adulescentem frustatim discerpunt. Atque ut eius letalem ululatum cognovere ceteri fratres, accurrunt maesti suppetias, obvolutisque lacinia laevis manibus lapidum crebris iactibus propugnare fratri atque abigere canes aggrediuntur. Nec tamen eorum ferociam vel conterrere vel expugnare potuere, quippe cum miserrimus adulescens ultima voce prolata, vindicarent de pollutissimo divite mortem fratris iunioris, illico laniatus interisset. Tunc reliqui fratres non tam Hercule desperata quam ultro neglecta sua salute contendunt ad divitem atque ardentibus animis impetuque vesano lapidibus crebris in eum velitantur. At ille cruentus et multis ante flagitiis similibus exercitatus percussor iniecta lancea duorum alterum per pectus medium transadegit a nec tamen peremptus ac prorsum exanimatus adulescens ille terrae concidit; nam telum transvectum atque ex maxima parte pone tergum elapsum soloque nisus violentia defixum rigore librato suspenderat corpus. Sed et quidam de servulis procerus et validus sicario illi ferens auxilium lapide contorto tertii illius iuvenis dexterum brachium longo iacui petierat, sed impetu casso per extremos digitos transi currens lapis contra omnium opinionem deciderat innoxius.
§38 Nonnullam tamen sagacissimo iuveni proventus humanior vindictae speculam subministravit ficta namque manus suae debilitate sic crudelissimum iuvenem compellat: Fruere exitio totius nostrae familiae et sanguine trium fratrum insatiabilem tuam crudelitatem pasce, et de prostratis tuis civibus gloriose triumpha, dum scias, licet privato suis possessionibus paupere fines usque et usque proterminaveris, habiturum te tamen vicinum aliquem. Nam haec etiam dextera, quae tuum prorsus amputasset caput, iniquitate fati confusa decidit. Quo sermone, alioquin exasperatus, furiosus latro rapto gladio sua miserrimum iuvenem manu perempturus invadit avidus. Nec tamen sui molliorem provocarat, quippe insperato et longe contra eius opinionem resistens iuvenis complexu fortissimo arripit eius dexteram, magnoque nisu ferro librato multis et crebris ictibus impuram elidit divitis animam, et ut accurrentium etiam familiarium manu se liberaret, confestim adhuc inimici sanguine delibuto mucrone gulam sibi prorsus exsecuit. Haec erant quae prodigiosa praesagaverant ostenta, haec quae miserrimo domino fuerant nuntiata. Nec ullum verbum ac ne tacitum quidem fletum tot malis circumventus senex quivit emittere, sed arrepto ferro, quo commodum inter suos epulones caseum atque alias prandii partes diviserat, ipse quoque ad instar infelicissimi sui filii iugulum sibi multis ictibus contrucidat, quoad super mensam cernulus corruens portentuosi cruoris maculas novi sanguinis fluvio proluit.
§39 Ad istum modum puncto brevissimo dilapsae'! domus fortunam hortulanus ille miseratus suosque casus graviter ingemescens, deprensis pro prandio lacrimis vacuasque manus complodens saepicule, protinus inscenso me retro, quam veneramus, viam capessit. Nec innoxius ei saltem regressus evenit: nam i quidam procerus et, ut indicabat habitus atque habitudo, miles e legione, factus nobis obvius, superbo atque arroganti sermone percontatur quorsum vacuum duceret asinum: at meus adhuc maerore permixtus et alias Latini sermonis ignarus, tacitus praeteribat. Nec miles ille familiarem cohibere quivit insolentiam sed indignatus silentio eius ut convicio, viti quam tenebat obtundens eum dorso meo proturbat. Tunc, hortulanus supplicue respondit sermonis ignorantia se quid ille diceret scire non posse: ergo igitur Graece subiciens miles Ubi inquit Ducis asinum istum? Respondit hortulanus petere se civitatem proxumam. Sed mihi inquit Operae eius opus est; nam de proxumo castello sarcinas praesidis nostri cum ceteris iumentis debet advenere, et iniecta statim manu loro me, quo ducebar, arreptum incipit trahere. Sed hortulanus prioris plagae vulnere prolapsum capite sanguinem detergens rursus deprecatur civibus atque mansuetius versari commilitonem, idque per spes prosperas eius orabat adiurans. Nam et hic ipse aiebat Iners: asellus et nihilo minus morbo detestabili caducus vix etiam paucos holerum manipulos de proxumo hortulo solet anhelitu languido fatigatus subvehere, nedum ut rebus amplioribus idoneus videatur gerulus.
§40 Sed ubi nullis precibus mitigari militem magisque in suam perniciem advertit efferari, iamque inversa vite de vastiore nodulo cerebrum suum diffindere, currit ad extrema subsidia, simulansque e re ad commovendam miserationem genua eius velle contingere, summissus atque incurvatus, arreptis eius utrisque pedibus sublimem elatum terrae graviter applodit, et statim qua pugnis, qua cubitis, qua morsibus, etiam de via lapide correpto totam faciem manusque eius et latera converberat Nec ille ut primum humi supinatus est, vel repugnare vel omnino munire se potuit sed plane identidem comminabatur, si surrexisset, sese concisurum eum machaera sua frustatim. Quo sermone eius commonefactus hortulanus eripit ei spatham eaque longissime abiecta rursum saevioribus eum plagis aggreditur: nec ille prostratus et praeventus vulneribus ullum repperire saluti quiens subsidium, quod solum restabat, simulat sese mortuum. Tunc spatham illam secum asportans hortulanus inscenso me concito gradu recta festinat ad civitatem, nec hortulum suum saltem curans invisere, ad quempiam sibi devertit familiarem, cunctisque narratis deprecatur periclitanti sibi ferret auxilium seque cum suo sibi asino tantisper occultaret, quoad celatus spatio bidui triduive capitalem causam evaderet. Nec oblitus ille veteris amicitiae prompte suscipit, meque per scalas complicitis pedibus in superius cenaculum attracto, hortulanus deorsus in ipsa tabernacula derepit in quandam cistulam et superingesto delitescit orificio.
§41 At miles ille, ut postea didici, tandem velut emersus gravi crapula, nutabundus tamen et tot plagarum dolore saucius baculoque se vix sustinens civitatem adventat, confususque de impotentia deque inertia sua quicquam ad quemquam referre popularium, sed tacitus iniuriam devorans, quosdam commilitones nanctus, is tantum clades enarrat suas. Placuit ut ipse quidem contubernio se tantisper absconderet (nam praeter propriam contumeliam militaris etiam sacramenti genium ob amissam spatham verebatur), ipsi autem signis nostris enotatis investigationi vindictaeque sedulam darent operam: nec defuit vicinus perfidus qui nos illico occultari nuntiaret. Tum commilitones accersitis magistratibus mentiuntur sese multi pretii vasculum argenteum praesidis in via perdidisse, idque hortulanum quendam repperisse nec velle restituere, sed apud familiarem quendam sibi delitescere. Tunc magistratus et damno et praesidis nomine cognito veniunt ad deversorii nostri fores claraque voce denuntiant hospiti nostro nos, quos occultaret apud se certo certius, dedere potius quam discrimen proprii subiret capitis. Nec ille tantillum conterritus salutique studens eius quem in suam receperat fidem, quicquam de nobis fatetur ac diebus plusculis nec vidisse quidem illum hortulanum contendit: contra commilitones ibi nec uspiam illum delitescere adiurantes genium principis contendebant. Postremum magistratibus placuit obstinate denegantem scrutinio detegere; immissis itaque lictoribus ceterisque publicis ministeriis angulatim cuncta sedulo perlustrari iubent: nec quisquam mortalium ac ne ipse quidem asinus intra limen comparere nuntiatur.
§42 Tunc gliscit violentior utrimquesecus contentio: militum pro comperto de nobis asseverantium fidemque Caesaris identidem implorantium, at illius negantis assidueque deum numen obtestantis. Qua contentione et clamoso strepitu cognito, curiosus alioquin et inquieti procacitate praeditus asinus, dum obliquata cervice per quandam fenestrulam quidnam sibi vellet tumultus ille prospicere gestio, unus e commilitonibus casu fortuito collimatis oculis ad umbram meam cunctos testatur incoram. Magnus denique continuo clamor exortus est, et emensis protenus scalis iniecta manu quidam me velut captivum detrahunt. Iamque omni sublata cunctatione scrupulosius contemplantes singula, cista etiam illa revelata repertum productumque et oblatum magistratibus miserum hortulanum, poenas scilicet capite pensurum in publicum deducunt carcerem, summoque risu meum prospectum cavillari non desiliunt. Unde etaim de prospectu et umbra asini natum est frequens proverbium.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project

Tap any Latin word to look it up