§1.1–5.1
§1.1
Inter haec Fortunae volucris rota, adversa prosperis semper alternans, Bellonam furiis in societatem adscitis, armabat, maestosque transtulit ad Orientem eventus, quos adventare praesagiorum fides clara monebat, et portentorum.
§1.2
Post multa enim quae vates auguresque praedixere veridice, resultabant canes ululantibus lupis, et querulum quoddam nocturnae volucres tinniebant et flebile, et squalidi solis exortus hebetabant matutinos diei candores, et Antiochiae per rixas tumultusque vulgares id in consuetudinem venerat, ut quisquis vim se pati existimaret, Vivus ardeat Valens licentius clamitaret, vocesque praeconum audiebantur, assidue mandantium congeri ligna ad Valentini lavacri succensionem, studio ipsius principis conditi.
§1.3
Quae hunc illi impendere exitum vitae modo non aperte loquendo monstrabant. Super his larvale simulacrum Armeniae regis, et miserabiles umbrae paulo ante in negotio Theodori caesorum, per quietem stridendo carmina quaedam neniarum horrenda, multos diris terroribus agitabant.
§1.4
Vaccula gurgulione consecto, exanimis visa est iacens, cuius mors publicorum funerum aerumnas indicabat amplas et pervulgatas. Denique cum Chalcedonos subverterentur veteres muri, ut apud Constantinopolim aedificaretur lavacrum, ordine resoluto saxorum, in quadrato lapide qui structura latebat in media, hi Graeci versus incisi reperti sunt, futura plene pandentes:
§1.5
ἀλλα’ ὁπόταν νύμφαι δροσεραὶ κατὰ ἄστυ χορείῃ τερπόμεναι στρωφῶνται ἐυστεφέας κατ’ ἀγυιάς, καὶ τεῖχος λουτροῖο πολύστονον ἔσσεται ἄλκαρ, δὴ τότε μυρία φῦλα πολυσπερέων ἀνθρώπων Ἴστρον καλλιρόοιο πόρον περάοντα σὺν αἰχμῇ, καὶ Σκυθικὴν ὀλέσει χώρην καὶ Μυσίδα γαῖαν, Παιονίης δ’ ἐπιβάντα σὺν ἐλπίσι μαινομένῃσιν αὐτοῦ καὶ βιότοιο τέλος καὶ δῆρις ἐφέξει.
§2.1
Totius autem sementem exitii et cladum originem diversarum, quas Martius furor incendio insolito miscendo cuncta concivit, hanc comperimus causam. Hunorum gens monumentis veteribus leviter nota, ultra paludes Maeoticas glacialem oceanum accolens, omnem modum feritatis excedit.
§2.2
Ubi quoniam ab ipsis nascendi primitiis infantum ferro sulcantur altius genae, ut pilorum vigor tempestivus emergens, corrugatis cicatricibus hebetetur, senescunt imberbes absque ulla venustate, spadonibus similes, compactis omnes firmisque membris et opimis cervicibus, prodigiose deformes et pandi, ut bipedes existimes bestias, vel quales in commarginandis pontibus effigiati stipites dolantur incompte.
§2.3
In hominum autem figura, licet insuavi, ita victu sunt asperi, ut neque igni neque saporatis indigeant cibis, sed radicibus herbarum agrestium, et semicruda cuiusvis pecoris carne vescantur, quam inter femora sua equorumque terga subsertam, fotu calefaciunt brevi.
§2.4
Aedificiis nullis umquam tecti, sed haec velut ab usu communi discreta sepulcra declinant. Nec enim apud eos vel arundine fastigatum reperiri tugurium potest. Sed vagi montes peragrantes et silvas, pruinas famem sitimque perferre ab incunabulis adsuescunt. Peregre tecta (nisi adigente maxima necessitate) non subeunt: nec enim se tutos existimant esse sub tectis morantes.
§2.5
Indumentis operiuntur linteis vel ex pellibus silvestrium murum consarcinatis; nec alia illis domestica vestis est, alia forensis. Sed semel obsoleti coloris tunica collo inserta, non ante deponitur aut mutatur, quam diuturna carie in pannulos diffluxerit defrustata.
§2.6
Galeris incurvis capita tegunt, hirsuta crura coriis munientes haedinis, eorumque calcei formulis nullis aptati, vetant incedere gressibus liberis. Qua causa ad pedestres parum adcommodati sunt pugnas, verum equis prope affixi, duris quidem sed deformibus, et muliebriter eisdem non numquam insidentes, funguntur muneribus consuetis. Ex ipsis quivis in hac natione pernox et perdius emit et vendit, cibumque sumit et potum, et inclinatus cervici angustae iumenti, in altum soporem ad usque varietatem effunditur somniorum.
§2.7
Et deliberatione super rebus proposita seriis, hoc habitu omnes in commune consultant. Aguntur autem nulla severitate regali, sed tumultuario primatum ductu contenti, perrumpunt quicquid incident.
§2.8
Et pugnant non numquam lacessiti, ineuntes proelia cuneatim, variis vocibus sonantibus torvum. Utque ad pernicitatem sunt leves et repentini, ita subito de industria dispersi incessunt, et incomposita acie, cum caede vasta discurrunt, nec invadentes vallum, nec castra inimica pilantes, prae nimia rapiditate cernuntur.
§2.9
Eoque omnium acerrimos facile dixeris bellatores, quod procul missilibus telis, acutis ossibus pro spiculorum acumine, arte mira coagmentatis, et distantiis decursis comminus ferro sine sui respectu confligunt, hostisque dum mucronum noxias observant, contortis laciniis illigant, ut laqueatis resistentium membris, equitandi vel gradiendi adimant facultatem.
§2.10
Nemo apud eos arat nec stivam aliquando contingit. Omnes enim sine sedibus fixis, absque lare vel lege aut victu stabili dispalantur, semper fugientium similes, cum carpentis in quibus habitant: ubi coniuges taetra illis vestimenta contexunt, et coeunt cum maritis, et pariunt, et ad usque pubertatem nutriunt pueros. Nullusque apud eos interrogatus respondere unde oritur potest, alibi conceptus natusque procul, et longius educatus.
§2.11
Per indutias infidi et inconstantes, ad omnem auram incidentis spei novae perquam mobiles, totum furori incitatissimo tribuentes. Inconsultorum animalium ritu, quid honestum inhonestumve sit, penitus ignorantes, flexiloqui et obscuri, nullius religionis vel superstitionis reverentia aliquando districti, auri cupidine immensa flagrantes, adeo permutabiles et irasci faciles ut eodem aliquotiens die a sociis nullo irritante saepe desciscant, itidemque propitientur, nemine leniente.
§2.12
Hoc expeditum indomitumque hominum genus, externa praedandi aviditate flagrans immani, per rapinas finitimorum grassatum et caedes, ad usque Halanos pervenit, veteres Massagetas, qui unde sint vel quas incolant terras (quoniam huc hue res prolapsa est), consentaneum est demonstrare, geographica perplexitate monstrata, quae diu multimoda tractans et varia, tandem repperit veritatis interna.
§2.13
Abundans aquarum Hister advenarum magnitudine fluenti Sauromatas praetermeat, ad usque amnem Tanaim pertinentes, qui Asiam terminat ab Europa. Hoc transito in immensum extentas Scythiae solitudines Halani inhabitant, ex montium appellatione cognominati, paulatimque nationes conterminas crebritate victoriarum attritas ad gentilitatem sui vocabuli traxerunt (ut Persae).
§2.14
Inter hos Nervi mediterranea incolunt loca, vicini verticibus celsis, quos praeruptos geluque torpentes, aquilones adstringunt. Post quos Vidini sunt et Geloni, perquam feri, qui detractis peremptorum hostium cutibus, indumenta sibi equisque tegmina conficiunt bellatoria. Gelonis Agathyrsi collimitant, interstincti colore caeruleo corpora simul et crines, et humiles quidem minutis atque raris, nobiles vero latius fucatis et densioribus notis.
§2.15
Post hos Melanchlaenas et Anthropophagos palari accepimus per diversa, humanis corporibus victitantes, quibus ob haec alimenta nefanda desertis, finitimi omnes longa petiere terrarum. Ideoque plaga omnis orienti aestivo obiecta, usque dum venitur ad Seras, inhabitabilis mansit.
§2.16
Parte alia prope Amazonum sedes, Halani sunt orienti acclines, diffusi per populosas gentes et amplas, Asiaticos vergentes in tractus, quas dilatari ad usque Gangen accepi, fluvium intersecantem terras Indorum, mareque inundantem australe.
§2.17
Hi bipertiti per utramque mundi plagam Halani, quorum gentes varias nunc recensere non refert, licet dirempti spatiis longis, per pagos (ut Nomades) vagantur immensos, aevi tamen progressu, ad unum concessere vocabulum, et summatim omnes Halani cognominantur, ob mores et modum efferatum vivendi, eandemque armaturam.
§2.18
Nec enim ulla sunt illis vel tuguria, aut versandi vomeris cura, sed carne et copia victitant lactis, plaustris supersidentes, quae operimentis curvatis corticum per solitudines conferunt sine fine distentas. Cumque ad graminea venerint, in orbiculatam figuram locatis sarracis, ferino ritu vescuntur, absumptisque pabulis velut carpentis civitates impositas vehunt, maresque supra cum feminis coeunt, et nascuntur in his et educantur infantes, et habitacula sunt haec illis perpetua, et quocumque ierint, illic genuinum existimant larem.
§2.19
Armenta prae se agentes, cum gregibus pascunt, maximeque equini pecoris est eis sollicitior cura. Ibi campi semper herbescunt, intersitis pomiferis locis: atque ideo transeuntes quolibet, nec alimentis nec pabulis indigent, quod efficit umectum solum et crebri fluminum praetermeantium cursus.
§2.20
Omnis igitur aetas et sexus imbellis, circa vehicula ipsa versatur, muniisque distringitur mollibus: iuventus vero equitandi usu a prima pueritia coalescens, incedere pedibus existimat vile, et omnes multiplici disciplina prudentes sunt bellatores. Unde etiam Persae, qui sunt originitus Scythae, pugnandi sunt peritissimi.
§2.21
Proceri autem Halani paene sunt omnes et pulchri, crinibus mediocriter flavis, oculorum temperata torvitate terribiles, et armorum levitate veloces, Hunisque per omnia suppares, verum victu mitiores et cultu, latrocinando et venando ad usque Maeotica stagna, et Cimmerium Bosporum, itidemque Armenios discurrentes, et Mediam.
§2.22
Utque hominibus quietis et placidis otium est voluptabile, ita illos pericula iuvant et bella. Iudicatur ibi beatus, qui in proelio profuderit animam, senescentes enim et fortuitis mortibus mundo digressos, ut degeneres et ignavos conviciis atrocibus insectantur, nec quicquam est quod elatius iactent, quam homine quolibet occiso, proque exuviis gloriosis interfectorum, avulsis capitibus, detractas pelles pro phaleris iumentis accommodant bellatoriis.
§2.23
Nec templum apud eos visitur aut delubrum, ne tugurium quidem culmo tectum cerni usquam potest, sed gladius barbarico ritu humi figitur nudus, eumque ut Martem, regionum quas circumcolunt praesulem, verecundius colunt.
§2.24
Futura mire praesagiunt mode. Nam rectiores virgas vimineas colligentes, easque cum incantamentis quibusdam secretis, praestituto tempore discernentes, aperte quid portenditur norunt.
§2.25
Servitus quid sit ignorant, omnes generoso semine procreati, iudicesque etiam nunc nune eligunt diuturno bellandi usu spectatos. Sed ad reliqua textus propositi revertamur.
§3.1
Igitur Huni pervasis Halanorum regionibus, quos Greuthungis confines Tanaitas consuetudo cognominavit, interfectisque multis et spoliatis, reliquos sibi concordandi fide pacta iunxerunt, eisque adhibitis confidentius Ermenrichi late patentes et uberes pagos repentino impetu perruperunt, bellicosissimi regis, et per multa variaque fortiter facta, vicinis nationibus formidati.
§3.2
Qui vi subitae procellae perculsus, quamvis manere fundatus et stabilis diu conatus est, impendentium tamen diritatem augente vulgatius fama, magnorum discriminum metum voluntaria morte sedavit.
§3.3
Cuius post obitum, rex Vithimiris creatus, restitit aliquantisper Halanis, Hunis aliis fretus, quos mercede sociaverat partibus suis. Verum post multas quas pertulit clades, animam effudit in proelio, vi superatus armorum. Cuius parvi filii Viderichi nomine curam susceptam Alatheus tuebatur et Saphrax, duces exerciti et firmitate pectorum noti, qui cum tempore arto praeventi, abiecissent fiduciam repugnandi, cautius discedentes, ad amnem Danastium pervenerunt, inter Histrum et Borysthenem, per camporum ampla spatia diffluentem.
§3.4
Haec ita praeter spem accidisse doctus Athanarichus, Theruingorum iudex (in quem ut ante relatum est, ob auxilia missa Procopio, dudum Valens commoverat signa) stare gradu fixo temptabat, surrecturus in vires, si ipse quoque lacesseretur, ut ceteri.
§3.5
Castris denique prope Danasti Danastii margines a Greuthungorum vallo longius opportune metatis, Munderichum ducem postea limitis per Arabiam, cum Lagarimano et optimatibus aliis, ad usque vicensimmn vicensinum lapidem misit, hostium speculaturos adventum, ipse aciem nullo turbante, interim struens.
§3.6
Verum longe aliter quam rebatur evenit. Huni enim (ut sunt in coniectura sagaces), multitudinem esse longius aliquam suspicati, praetermissis quos viderant, in quietem tamquam nullo obstante compositis, rumpente noctis tenebras luna, vado fluminis penetrate, id quod erat potissimum elegerunt, et veriti ne praecursorius index procul agentes absterreat, Athanaricum ipsum ictu petivere veloci.
§3.7
Eumque stupentem ad impetum primum, amissis quibusdam suorum, coegerunt ad effugia properare montium praeruptorum. Qua rei novitate, maioreque venturi pavore constrictus, a superciliis Gerasi fluminis ad usque Danubium, Taifalorum terras praestringens, muros altius erigebat: hac lorica diligentia celeri consummata, in tuto locandam securitatem suam existimans et salutem.
§3.8.1
Dumque efficax opera suscitatur, Huni passibus eum citis urgebant, et iam oppresserant adventantes, ni gravati praedarum onere destitissent.
§3.8.2
Fama tamen late serpente per Gothorum reliquas gentes, quod invisitatum antehac hominum genus, modo, nivium ut turbo montibus celsis, ex abdito sinu coortum apposita quaeque convellit et corrumpit: populi pars maior, quae Athanaricum attenuata necessariorum penuria deseruerat, quaeritabat domicilium remotum ab omni notitia barbarorum, diuque deliberans, quas eligeret sedes, cogitavit Thraciae receptaculum gemina ratione sibi conveniens, quod et caespitis est feracissimi, et amplitudine fluentorum Histri distinguitur ab arvis patentibus iam peregrini fulminibus Martis: hoc quoque idem residui velut mente cogitavere communi.
§4.1
Itaque duce Alavivo ripas occupavere Danubii, missisque oratoribus ad Valentem, suscipi se humili prece poscebant, et quiete victuros se pollicentes, et daturos (si res flagitasset) auxilia.
§4.2
Dum aguntur haec in externis, novos maioresque solitis casus versare gentes arctoas, rumores terribiles diffuderunt: per omne quicquid ad Pontum a Marcomannis praetenditur et Quadis, multitudinem barbaram abditarum nationum, vi subita sedibus pulsam, circa flumen Histrum, vagari cum caritatibus suis disseminantes.
§4.3
Quae res aspernanter a nostris inter initia ipsa accepta est, hanc ob causam, quod illis tractibus non nisi peracta aut sopita audiri procul agentibus consueverant bella.
§4.4
Verum pubescente fide gestorum, cui robur adventus gentilium addiderat legatorum, precibus et obtestatione petentium, citra flumen suscipi plebem extorrem: negotium laetitiae fuit potius quam timori, eruditis adulatoribus in maius fortunam principis extollentibus, quae ex ultimis terris tot tirocinia trahens, ei nec opinanti offerret, ut collatis in unum suis et alienigenis viribus, invictum haberet exercitum, et pro militari supplemento, quod provinciatim annuum pendebatur, thesauris accederet auri cumulus magnus.
§4.5
Hacque spe mittuntur diversi, qui cum vehiculis plebem transferant truculentam. Et navabatur opera diligens, nequi Romanam rem eversurus relinqueretur, vel quassatus morbo letali. Proinde permissu imperatoris transeundi Danubium copiam, colendique adepti Thraciae partes, transfretabantur in dies et noctes, navibus ratibusque et cavatis arborum alveis agminatim impositi, atque per amnem longe omnium difficillimum, imbriumque crebritate tunc auctum, ob densitatem nimiam contra ictus aquarum nitentes quidam, et natare conati, hausti sunt plures.
§4.6
Ita turbido instantium studio orbis Romani pernicies ducebatur. Illud sane neque obscurum est neque incertum, infaustos transvehendi barbaram plebem ministros, numerum eius comprehendere calculo saepe temptantes, conquievisse frustratos frustrates, ut eminentissimus memorat vates, Quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem Discere, quam multae zephyro truduntur harenae.
§4.7
Resipiscant tandem memoriae veteres, Medicas acies ductantes ad Graeciam: quae dum Hellespontiacos pontes, et discidio quodam fabrili, mare sub imo Athonis pede quaesitum exponunt et turmatim apud Doriscum exercitus recensitos recensetos, concordante omni posteritate, ut fabulosae sunt lectae.
§4.8
Nam postquam innumerae gentium multitudines, per provincias circumfusae, pandentesque se in spatia ampla camporum, regiones omnes et cuncta opplevere montium iuga, fides quoque vetustatis recenti documento firmata est. Et primus cum Alavivo suscipitur Fritigernus, quibus et alimenta pro tempore, et subigendos agros tribui statuerat imperator.
§4.9
Per id tempus nostri limitis reseratis obicibus, atque (ut Aetnaeas favillas armatorum agmina diffundente barbaria), cum difficiles necessitatum articuli correctores rei militaris poscerent aliquos claritudine gestarum rerum notissimos: quasi laevo quodam numine deligente, in unum quaesiti potestatibus praefuere castrensibus homines maculosi: quibus Lupicinus antistabat et Maximus, alter per Thracias comes, dux alter exitiosus, aemulae ambo temeritatis.
§4.10
Quorum insidiatrix aviditas materia malorum omnium fuit. Nam (ut alia omittamus, quae memorati vel certe, sinentibus eisdem, alii perditis rationibus in commeantes peregrinos adhuc innoxios deliquerunt) illud dicetur, quod nec apud sui periculi iudices absolvere ulla poterat venia, triste et inauditum.
§4.11
Cum traducti barbari victus inopia vexarentur, turpe commercium duces invisissimi cogitarunt, et quantos undique insatiabilitas colligere potuit canes, pro singulis dederunt mancipiis, inter quae et filii ducti sunt optimatum.
§4.12
Per hos dies interea etiam Vithericus Greuthungorum rex cum Alatheo et Saphrace, quorum arbitrio regebatur, itemque Farnobio, propinquans Histri marginibus, ut simili susciperetur humanitate, obsecravit imperatorem legatis propere missis.
§4.13
Quibus (ut communi rei conducere videbatur) repudiatis, et quid capesserent anxiis, Athanarichus paria pertimescens abscessit, memor Valentem dudum cum foederaretur concordia despexisse, affirmantem se religione devinctum, ne calcaret solum aliquando Romanum, hacque causatione, principem firmare pacem in medio flumine coegisse: quam simultatem veritus, ut adhuc durantem, ad Caucalandensem locum altitudine silvarum inaccessum et montium, cum suis omnibus declinavit, Sarmatis inde extrusis.
§5.1
At vero Theruingi, iam dudum transire permissi, prope ripas etiam tum vagabantur, duplici impedimento adstricti, quod ducum dissimulatione perniciosa, nec victui congruis sunt adiuti, et tenebantur consulto nefandis nundinandi commerciis.
§5.2–8.10
§5.2
Quo intellecto, ad perfidiam instantium malorum subsidium verti mussabant, et Lupicinus ne iam deficerent pertimescens, eos admotis militibus adigebat ocius proficisci. uerti, Pet.; uertendi, WE, Val.; uerter di, V.
§5.3
Id tempus opportunum nancti Greuthungi, cum alibi militibus occupatis, navigia ultro citroque discurrere solita, transgressum eorum prohibentia, quiescere perspexissent, ratibus transiere male contextis, castraque a Fritigerno locavere longissime.
§5.4
At ille genuina praevidendi sollertia, venturos ventures muniens casus, ut et imperiis oboediret, et regibus validis iungeretur, incedens segnius, Marcianopolim tarde pervenit itineribus lentis. Ubi aliud accessit atrocius, quod arsuras in commune exitium faces furiales accendit.
§5.5
Alavivo et Fritigerno ad convivium corrogatis, Lupicinus ab oppidi moenibus barbaram plebem, opposito milite, procul arcebat, introire ad comparanda victui necessaria, ut dicioni nostrae obnoxiam et concordem, per preces assidue postulantem, ortisque maioribus iurgiis inter habitatores et vetitos, ad usque necessitatem pugnandi est ventum. Efferatique acrius barbari, cum necessitudines hostiliter rapi sentirent, spoliarunt interfectam militum magnam manum.
§5.6
Quae accidisse idem Lupicinus, latenti nuntio doctus, dum in nepotali mensa ludicris concrepantibus, diu discumbens vino marcebat et somno, futuri coniciens exitum, satellites omnes, qui pro praetorio (honoris et tutelae causa) duces praestolabantur, occidit.
§5.7
Hocque populus qui muros obsidebat dolenter accepto, ad vindictam detentorum regum (ut opinabatur) paulatim augescens, multa minabatur et saeva. Utque erat Fritigernus expediti consilii, veritus ne teneretur obsidis vice cum ceteris, exclamavit, graviore pugnandum exitio, ni ipse ad leniendum vulgus sineretur exire cum sociis, quod arbitratum humanitatis specie ductores suos occisos, in tumultum exarsit. Hocque impetrato, egressi omnes exceptique cum plausu et gaudiis, ascensis equis evolarunt, moturi incitamenta diversa bellorum.
§5.8
Haec ubi fama rumorum nutrix maligna dispersit, urebatur dimicandi studio Theruingorum natio omnis, et inter metuenda multa periculorumque praevia maximorum, vexillis de more sublatis, auditisque triste sonantibus classicis, iam turmae praedatoriae concursabant, pilando villas et incendendo, vastisque cladibus quicquid inveniri poterat permiscentes.
§5.9
Adversus quos Lupicinus properatione tumultuaria coactis militibus, temere magis quam consulte progressus, in nono ab urbe miliario stetit, paratus ad decernendum. Barbarique hoc contemplate, globos irrupere nostrorum incauti, et parmas oppositis corporibus illidendo, obvios hastis perforabant et gladiis, furoreque urgente cruento, et tribuni et pleraque pars armatorum periere, signis ereptis, praeter ducem infaustum, qui ad id solum intentus, ut confligentibus aliis, proriperet ipse semet in fugam, urbem cursu concito petit. Post quae hostes armis induti Romanis, nullo vetante per varia grassabantur.
§5.10
Et quoniam ad has partes post multiplices ventum est actus, id lecturos (siqui erunt unquam), obtestamur, nequis a nobis scrupulose gesta vel numerum exigat peremptorum, qui comprehendi nullo genere potuit. Sufficiet enim, veritate nullo velata mendacio, ipsas rerum digerere summitates: cum explicandae rerum memoriae ubique debeatur integritas fida.
§5.11
Negant antiquitatum ignari, tantis malorum tenebris offusam aliquando fuisse rem publicam, sed falluntur malorum recentium stupore confixi. Namque si superiores vel recens praeteritae revolvantur aetates, tales tamque tristes rerum motus saepe contigisse monstrabunt.
§5.12
Inundarunt Italiam ex abditis oceani partibus Teutones repente cum Cimbris, sed post inflictas rei Romanae clades immensas, ultimis proeliis per duces amplissimos superati, quid potestas Martia adhibita prudentia valeat, radicitus extirpati discriminibus didicere supremis.
§5.13
Marco itidem moderante imperium, unum spirando vesania gentium dissonarum, post bellorum fragores immensos, post aerumnas urbium captarum et direptarum, et pessum datas copias, concitas probi rectoris interitu, partes earum exiguas reliquisset intactas.
§5.14
Verum mox post calamitosa dispendia res in integrum sunt restitutae, hac gratia, quod nondum solutioris solutions vitae mollitie sobria vetustas infecta nec ambitiosis mensis nec flagitiosis quaestibus inhiabat, sed unanimanti ardore, summi et infimi inter se congruentes, ad speciosam pro re publica mortem tamquam ad portum aliquem tranquillum properabant et placidum.
§5.15
Duobus navium milibus, perrupto Bosporo et litoribus Propontidis, Scythicarum gentium catervae transgressae, ediderunt quidem acerbas terra marique strages; sed amissa suorum parte maxima reverterunt.
§5.16
Ceciderunt dimicando cum barbaris imperatores Decii pater et filius. Obsessae Pamphyliae civitates, insulae populatae complures, inflammata Macedonia omnis; diu multitudo Thessalonicam circumsedit itidemque Cyzicum. Anchialos capta et tempore eodem Nicopolis, quam indicium victoriae contra Dacos Traianus condidit imperator.
§5.17
Post clades acceptas, illatasque multas et saevas, excisa est Philippopolis, centum hominum milibus, nisi fingunt annales, intra moenia iugulatis. Vagati per Epirum Thessaliamque et omnem Graeciam licentius hostes externi, sed assumpto in imperium Claudio, glorioso ductore, et eodem honesta morte praerepto, per Aurelianum, acrem virum, et severissimum noxarum ultorem, pulsi per longa saecula siluerunt immobiles, nisi quod postea latrocinales globi vicina cum sui exitio rarius incursabant. Verum ea persequar unde deverti.
§6.1
Hoc gestorum textu circumlato nuntiis densis, Sueridus et Colias (Gothorum optimates) cum populis suis longe ante suscepti, et curare apud Hadrianopolim hiberna dispositi, salutem suam ducentes antiquissimam omnium, otiosis animis accidentia cuncta contuebantur.
§6.2
Verum imperatoris litteris repente perlatis, quibus transire iussi sunt in Hellespontum, viaticum cibos biduique dilationem tribui sibi sine tumore poscebant. Quod civitatis magistratus ferens indigne (succensebat enim eisdem ob rem suam in suburbano vastatam) imam plebem omnem cum Fabricensibus, quorum illic ampla est multitudo multitude, productam, in eorum armavit exitium, iussisque bellicum canere bucinis, ni abirent ocius (ut statutum est) pericula omnibus minabatur extrema.
§6.3
Quo malo praeter spem Gothi perculsi, et concito quam considerato civium assultu perterriti, steterunt immobiles, laceratique ad ultimum detestatione atque conviciis, et temptati missilium iactibus raris, ad defectionem erupere confessam, et caesis plurimis, quos impetus deceperat petulantior, aversisque residuis, et telorum varietate confixis, habitu iam Romano cadaveribus spoliatis armati, viso propius Fritigerno, iunxerunt semet ut morigeri socii, urbemque clausam obsidionalibus aerumnis urgebant. In qua difficultate diutius positi, passim et promiscue ruebant, eminensque aliquorum audacia peribat inulta, multique sagittis et rotatis per fundas lapidibus interibant.
§6.4
tunc Tune Fritigernus frustra cum tot cladibus colluctari homines ignaros obsidendi contemplans, relicta ibi manu sufficiente, abire negotio imperfecto suasit, pacem sibi esse cum parietibus memorans menorans, suadensque ut populandas opimas regiones et uberes, absque discrimine ullo, vacuas praesidiis etiamtum adorerentur.
§6.5
Laudato regis consilio, quem cogitatorum norant fore socium efficacem, per Thraciarum latus omne dispersi caute gradiebantur, dediticiis vel captivis vices uberes ostendentibus, eos praecipue, ubi alimentorum reperiri satias dicebatur, eo maxime adiumento, praeter genuinam erecti fiduciam, quod confluebat ad eos in dies ex eadem gente multitude, dudum a mercatoribus venundati, adiectis plurimis quos primo transgressu necati inedia vino exili vel panis frustis mutavere vilissimis.
§6.6
Quibus accessere sequendarum auri venarum periti non pauci, vectigalium perferre posse non sufficientes sarcinas graves, susceptique libenti consensione cunctorum, magno usui eisdem fuere ignota peragrantibus loca, conditoria frugum occulta, et latebras hominum et receptacula secretiora monstrando.
§6.7
Nec quicquam nisi inaccessum et devium praeeuntibus eisdem mansit intactum. Sine distantia enim aetatis vel sexus, caedibus incendiorumque magnitudine cuncta flagrabant, abstractisque ab ipso uberum suctu parvulis et necatis, raptae sunt matres et viduatae maritis coniuges ante oculos caesis, et puberes adultique pueri per parentum cadavera tracti sunt.
§6.8
Senes denique multi, ad satietatem vixisse clamantes, post amissas opes cum speciosis feminis, manibus post terga contortis, defletisque gentilium favillis aedium ducebantur extorres.
§7.1
Haec ex Thraciis magno maerore accepta Valentem principem in sollicitudines varias distraxerunt. Et confestim Victore magistro equitum misso ad Persas, ut super Armeniae statu pro captu rerum componeret impendentium, ipse Antiochia protinus egressurus, ut Constantinopolim interim peteret, Profuturum praemisit et Traianum, ambo rectores, anhelantes quidem altius sed imbellis.
§7.2
Qui cum ad loca venissent, ubi particulatim perque furta magis et latrocinia multitudo multitude minui deberet hostilis, ad id quod erat perniciosum intempestive conversi, legiones ab Armenia ductas opposuere vesanum adhuc spirantibus barbaris, opere quidem Martio saepe recte compertas, sed impares plebi immensae, quae celsorum iuga montium occuparat et campos.
§7.3
Hi numeri nondum experti, quid cum desperatione rabies valeret indomita, trusos hostes ultra Haemi montis abscisos scopulos faucibus impegere praeruptis, ut in locis desertis et solis inclusos, nusquam reperientes exitum, diuturna consumeret fames, et opperirentur ipsi Frigeridum ducem, cum Pannonicis et transalpinis auxiliis adventantem, quem petitu Valentis Gratianus ire disposuit in procinctum, laturum suppetias his qui ad ultimum vexabantur exitium.
§7.4
Post quem Richomeres, domesticorum tunc tune comes, imperatu eiusdem Gratiani motus e Galliis, properavit ad Thracias, ductans cohortes aliquas nomine tenus, quarum pars pleraque deseruerat, ut iactavere quidam, Merobaudis suasu, veriti ne destitutae adminiculis Galliae vastarentur licenter, Rheno perrupto.
§7.5
Verum articulorum dolore Frigerido praepedito, vel certe (ut obtrectatores finxere malivoli), morbum causante, ne ferventibus proeliis interesset, universos regens ex communi sententia, Richomeres Profuturo sociatur et Traiano, tendentibus prope oppidum Salices: unde haut longo spatio separatum, vulgus inaestimabile barbarorum, ad orbis rotundi figuram multitudine digesta plaustrorum, tamquam intramuranis cohibitum spatiis, otio fruebatur, et ubertate praedarum.
§7.6
Praevia igitur spe meliorum, Romani duces (si fors copiam attulisset), ausuri aliquid gloriosum, Gothos quicquid molirentur, sagaciter observabant: id scilicet praestruentes, ut si aliorsum castra movissent, quod fecere creberrime, terga ultimorum adorti, plures perfoderent contis, magnamque spoliorum averterent partem.
§7.7
Hoc intellecto hostes vel transfugarum indiciis docti, per quos nihil latebat incognitum, in eodem loco diu manserunt: sed oppositi exercitus metu praestricti, aliorumque militum, quos affluere iam sperabant, tessera data gentili, per diversa prope diffusas accivere vastatorias manus, quae iussis optimatum acceptis, statim ut incensi malleoli, ad carraginem (quam ita ipsi appellant), aliti velocitate regressae, incentivum audendi maiora popularibus addiderunt.
§7.8
Nihil post haec inter partes praeter indutias laxatum est breves. Reversis enim his quos necessitas evocarat, plebs omnis intra saeptorum ambitum etiam tum turn contrusa, immaniter fremens, animisque concita truculentis, experiri postrema discrimina, nec principibus gentis, qui aderant, renuentibus, cupiditate raecipiti festinabat. Et quoniam haec sole agebantur ageantur extremo, noxque adventans ad quietem invitos retinebat et maestos, capto per otium cibo, somni manserunt expertes.
§7.9
Contra Romani, his cognitis, ipsi quoque exsomnes, verebantur hostes et male sanos eorum ductores, ut rabidas feras: eventum licet ancipitem, ut numero satis inferiores, prosperum tamen ob iustiorem sui causam, mentibus exspectantes impavidis.
§7.10
Candente itaque protinus die, signo ad arma capienda ex utraque parte per lituos dato, barbari postquam inter eos ex more iuratum est, tumulosos locos appetere temptaverunt, quo exinde per proclive rotarum modo obvios impetu convolverent acriore. Hocque viso, ad suos quisque manipulos properans miles, stabili gradu consistens, nec vagabatur nec relictis ordinibus procursabat.
§7.11
Ergo ubi utrimque acies cautius incedentes, gressu steterunt immobili, torvitate mutua bellatores luminibus se contuebantur obliquis. Et Romani quidem voce undique Martia concinentes, a minore solita ad maiorem protolli, quam gentilitate appellant barritum, vires validas erigebant. Barbari vero maiorum laudes clamoribus stridebant inconditis, interque varios sermonis dissoni strepitus, leviora proelia temptabantur.
§7.12
Iamque verrutis et missilibus aliis, utrimque semet eminus lacessentes, ad conferendas coiere minaciter manus, et scutis in testudinum formam coagmentatis, pes cum pede collatus est. Barbarique ut reparabiles semper et celeres, ingentes clavas in nostros conicientes ambustas, mucronesque acrius resistentium pectoribus illidentes, sinistrum cornu perrumpunt: quod inclinatum subsidialis robustissimus globus, e propinquo latere fortiter excitus, haerente iam morte cervicibus sustentavit.
§7.13
Fervente igitur densis caedibus proelio, in confertos quisque promptior ruens, ritu grandinis undique volitantibus telis oppetebat et gladiis; et sequebantur equites hinc inde fugientium occipitia lacertis ingentibus praecidentes et terga, itidemque altrinsecus pedites, lapsorum timore impeditorum secando suffragines.
§7.14
Et cum omnia caesorum corporibus opplerentur, iacebant inter eos quidam semianimes, spem vitae inaniter usurpando, alii glande fundis excussa, vel harundinibus armatis ferro confixi, quorundam capita per medium frontis et verticis mucrone distincta, in utrumque humerum magno cum horrore pendebant.
§7.15
Et pertinaci concertatione nondum lassatae, aequo Marte partes semet altrinsecus afflictabant, nec de rigore genuine quidquam remittebant, dum vires animorum alacritas excitaret. Diremit tamen interneciva certamina cedens vespero dies, et cunctis, qua quisque potuit, incomposite discedentibus, residui omnes repetunt tentoria tristiores.
§7.16
Humatis denique, pro locorum et temporis ratione, honoratis quibusdam inter defunctos, reliqua peremptorum corpora dirae volucres consumpserunt, assuetae illo tempore cadaveribus pasci, ut indicant nunc usque albentes ossibus campi. Constat tamen in numero longe minores Romanos, cum copiosa multitudine colluctatos, funerea multa perpessos: non tamen sine deflendis aerumnis exagitasse barbaram plebem.
§8.1
His casibus proeliorum ita luctuose finitis, nostri proximos Marcianopoleos petivere secessus. Gothi intra vehiculorum anfractus sponte sua contrusi, numquam exinde per dies septem egredi vel videri sunt ausi, ideoque opportunitatem milites nancti, immensas alias barbarorum catervas inter Haemimontanas angustias clauserunt, aggerum obiectu celsorum, hac spe nimirum ut inter Histrum et solitudines perniciosa hostium multitudo compacta, nullosque reperiens exitus, periret inedia, cunctis utilibus ad vivendum in civitates validas comportatis, quarum nullam etiam tum circumsedere conati sunt, haec et similia machinari penitus ignorantes.
§8.2
Post quae repetivit Gallias Richomeres, ob maiorem proeliorum fremitum, qui sperabatur, inde adminicula perducturus. Haec Gratiano quater et Merobaude consulibus agebantur, anno in autumnum vergente.
§8.3
Inter quae Valens audito lugubri bellorum direptionumque eventu, Saturninum equestris exercitus ad tempus cura commissa, suppetias Traiano ferentem misit et Profuturo.
§8.4
Forteque eisdem diebus, per Scythiae regiones et Moesiae omnibus quae poterant mandi consumptis, feritate urgente pariter et inopia erumpere barbari molibus magnis ardebant. Hocque saepe temptato, cum obruerentur vigore nostrorum, per asperitates scruposas valide resistentium, adacti necessitate postrema, Hunorum et Halanorum aliquos ad societatem spe praedarum ingentium adsciverunt.
§8.5
Quo cognito Saturninus (iam enim aderat, et praetenturas stationesque disponebat agrarias ), paulatim colligens suos, digredi parabat consilio non absurdo: ne subita multitudo, ut amnis immani pulsu undarum obicibus ruptis emissus, convelleret levi negotio cunctos, suspecta loca acutius observantes.
§8.6
Deinde post reseratas angustias abitumque militis tempestivum, incomposite, qua quisque clausorum potuit (nullo vetante), turbandis incubuit rebus: et vastabundi omnes per latitudines Thraciae pandebantur impune, ab ipsis tractibus, quos praetermeat Hister, exorsi, ad usque Rhodopen et fretum, quod immensa disterminat maria, rapinis et caedibus, sanguineque et incendiis et liberorum corporum corruptelis, omnia foedissime permiscentes.
§8.7
tunc Tune erat spectare cum gemitu facta dictu visuque praedira, attonitas metu feminas flagris concrepantibus agitari, fetibus gravidas adhuc immaturis, antequam prodirent in lucem, impia tolerantibus multa, implicatos implicates alios matribus parvulos, et puberum audire lamenta, puellarumque nobilium, quarum stringebat fera captivitas manus.
§8.8
Post quae adulta virginitas, castitasque nuptarum, ore abiecto, flens ultima ducebatur, mox profanandum pudorem optans morte (licet cruciabili) praevenire. Inter quae cum beluae ritu traheretur ingenuus paulo ante dives et liber, de te, Fortuna, ut inclementi querebatur et caeca, quae eum puncto temporis brevi opibus exutum et dulcedine caritatum, domoque extorrem, quam concidisse vidit in cinerem et ruinas, aut lacerandum membratim, aut serviturum sub verberibus et tormentis crudo devovisti victori.
§8.9
Barbari tamen, velut diffractis caveis bestiae, per Thraciarum amplitudines fusius incitati, oppidum petivere nomine Dibaltum, ubi tribunum scutariorum Barzimeren inventum cum suis Cornutisque et aliis peditum numeris castra ponentem assiliunt, eruditum pulvere militari rectorem.
§8.10
Qui confestim (ut adigebat necessitas instantis exitii) iussa canere bellicum tuba, lateribus firmatis prorupit, cum promptis accinctis ad proelium: fortiterque resistendo pari pugnandi sorte discesserat, ni eum equitum accursus complurium anhelum circumvenisset et fessum. Et ita cecidit interfectis barbarorum non paucis, quorum clades copiarum magnitudo celabat.
§9.1–13.3
§9.1
Re in hunc modum peracta, Gothi quid postea molirentur incerti, quaeritabant Frigeridum, tamquam obicem validum, ubi reppererint excisuri: et cultiore victu somnoque parumper assumpto, eum sequebantur ut ferae: docti quod Gratiani monitu reversus in Thracias, et prope Beroeam vallo metato, eventus rerum speculabatur ancipites.
§9.2
Et hi quidem ad patrandum propositum discursione rapida maturabant. Ille vero regendi conservandique militis non ignarus, id quod cogitatum est suspicatus, vel exploratorum relatione, quos miserat, aperte instructus, per montium celsa silvarumque densitates ad Illyricum redit, erectus prosperitate nimia, quam ei fors obtulit insperata.
§9.3
Repedando enim congregatusque in cuneos sensim progrediens, Gothorum optimatem Farnobium cum vastatoriis globis vagantem licentius occupavit, ducentemque Taifalos, nuper in societatem adhibitos: qui (si dignum est dici), nostris ignotarum gentium terrore dispersis, transiere flumen direpturi vacua defensoribus loca.
§9.4
Eorum catervis subito visis, certare comminus dux cautissimus parans, adortusque nationis utriusque grassatores, minantes etiam tum acerbas strages multos occidit, trucidassetque omnes ad unum, ut ne nuntius quidem cladis post appareret, ni cum aliis multis perempto Farnobio, metuendo antehac incensore turbarum, obtestatus prece impensa superstitibus pepercisset, vivosque yivosque omnes circa Mutinam, Regiumque et Parmam, Italica oppida, rura culturos cultures exterminavit.
§9.5
Hanc Taifalorum gentem turpem ac obscenae vitae flagitiis ita accepimus mersam, ut apud eos nefandi concubitus foedere copulentur maribus puberes, aetatis viriditatem in eorum pollutis usibus consumpturi. Porro siqui iam adultus aprum exceperit solus, vel interemerit ursum immanem, colluvione liberatur incesti.
§10.1
Haec autumno vergente in hiemem funesti per Thracias turbines converrebant. Quae temporum rabies, velut cuncta cientibus Furiis, ad regiones quoque longinquas progrediens, late serpebat.
§10.2
Et iam Lentiensis Alamannicus populus, tractibus Raetiarum confinis, per fallaces discursus, violato foedere dudum concepto, collimitia nostra temptabat, quae clades hinc exitiale primordium sumpsit.
§10.3
Ex hac natione quidam inter principis armigeros militans, poscente negotio reversus in larem, ut erat in loquendo effusior, interrogantes multos quid ageretur in palatio, docet arcessitu Valentis patrui Gratianum Orientem versus mox signa moturum, ut duplicatis viribus repellantur plagarum terminalium accolae, ad Romanarum rerum excidium coniurati.
§10.4
Quibus avide Lentienses acceptis, ipsi quoque haec quasi vicini cernentes, ut sunt veloces et rapidi, conferti in praedatorios globos, Rhenum gelu pervium pruinis Februario mense transire tentarunt; quos tendentes prope cum Petulantibus Celtae, non sine sui iactura, afflictos graviter adultis viribus averterunt.
§10.5
Verum retrocedere coacti Germani, atque noscentes exercitus pleramque partem in Illyricum (ut imperatore mox adfuturo) praegressam, exarsere flagrantius: maioraque coeptantes, pagorum omnium incolis in unum collectis, cum quadraginta armorum milibus vel septuaginta, ut quidam laudes extollendo principis iactitarunt, sublati in superbiam nostra confidentius irruperunt.
§10.6
Quibus Gratianus cum formidine magna compertis, revocatis cohortibus, quas praemiserat in Pannonias, convocatisque aliis, quas in Galliis retinuerat dispositio prudens, Nannieno negotium dedit, virtutis sobriae duci: eique Mallobauden iunxit pari potestate collegam, domesticorum comitem, regemque Francorum, virum bellicosum et fortem.
§10.7
Nannieno igitur pensante fortunarum versabiles casus, ideoque cunctandum esse censente, Mallobaudes alta pugnandi cupiditate raptatus (ut consueverat), ire in hostem, differendi impatiens, angebatur.
§10.8
Proinde horrifico adversum fragore terrente, ubi primum apud Argentariam signo per cornicines dato, concurri est coeptum, sagittarum verrutorumque missilium pulsibus crebriores hinc indeque sternebantur.
§10.9
Sed in ipso proeliorum ardore, infinita hostium multitudine milites visa, vitantesque aperta discrimina, per calles consitas arboribus et angustas, ut quisque potuit, dispersi, paulo postea stetere fidentius, et splendore consimili, proculque nitore fulgentes armorum, imperatorii adventus iniecere barbaris metum.
§10.10
Qui repente versi in terga, resistentesque interdum, nequid ultimae rationis omitterent, ita sunt caesi, ut ex praedicto numero non plus quam quinque milia, ut aestimabatur aesetmabatur, evaderent, densitate nemorum tecta, inter complures alios audaces et fortes, rege quoque Priario interfecto, exitialium concitore pugnarum.
§10.11
Hac laeti successus fiducia Gratianus erectus, iamque ad partes tendens eoas, laevorsus flexo itinere, latenter Rheno transito, spe incitatior bona, universam, si id temptanti fors adfuisset, delere statuit malefidam et turbarum avidam gentem.
§10.12
Hocque urgentibus aliis super alios nuntiis cognito, Lentienses aerumnis populi sui ad internecionem paene deleti, et repentino principis adventu defixi, quid capesserent ambigentes, cum neque repugnandi neque agendi aliquid aut moliendi laxamentum possent invenire vel breve, impetu celeri obsessos petiverunt inviis cautibus colles, abruptisque per ambitum rupibus insistentes, rebus caritatibusque suis, quas secum conduxerant, omni virium robore propugnabant.
§10.13
Qua difficultate perpensa, velut murorum obicibus opponendi, per legiones singulas quingenteni leguntur armati, usu prudenter bellandi comperti. Qui ea re animorum aucta fiducia, quod versari inter antesignanos visebatur acriter princeps, montes scandere nitebantur, tamquam venaticias praedas, si calcassent editiora, confestim sine certamine ullo rapturi: exorsumque proelium vergente in meridiem die, tenebrae quoque occupavere nocturnae.
§10.14
Quippe magno utriusque partis pugnabatur exitio: caedebant cadebantque nostrorum non pauci, simul arma imperatorii comitatus auro colorumque micantia claritudine, iaculatione ponderum densa confringebantur.
§10.15
Exinde diu reputante Gratiano cum optimatibus, perniciosum apparebat et irritum, contra asperitates aggerum prominentium intempestiva contendere pertinacia, multis (ut in tali negotio), variatis sententiis, otioso milite circumvallari placuit barbaros, inedia fatigatos, quia locorum iniquitate defenderentur.
§10.16
Verum cum obstinatione simili renitentes Germani, peritique regionum, petissent alios montes, his quos ante insederant, altiores: conversus illuc cum exercitu imperator, eadem qua antea fortitudine, semitas ducentes ad ardua quaeritabat.
§10.17
Quem Lentienses intentum iugulis suis omni perseverandi studio contemplantes, post deditionem, quam impetravere supplici prece, oblata (ut praeceptum est) iuventute valida nostris tirociniis permiscenda, ad genitales terras innoxii ire permissi sunt.
§10.18
Hanc victoriam, opportunam et fructuosam, quae gentes hebetavit occiduas, sempiterni numinis nutu, Gratianus incredibile dictu est, quo quantoque vigore exserta celeritate aliorsum properans expedivit: praeclarae indolis adulescens, facundus et moderatus et bellicosus et clemens, ad aemulationem lectorum progrediens principum, dum etiam tum turn lanugo genis inserperet speciosa, ni vergens in ludibriosos actus natura, laxantibus proximis, semet ad vana studia Caesaris Commodi convertisset, licet hic incruentus.
§10.19
Ut enim ille, quia perimere iaculis plurimas feras spectante consueverat populo, et centum leones in amphitheatrali circulo simul emissos, telorum vario genere, nullo geminato vulnere, contruncavit, ultra hominem exsultavit exultavit, ita hic quoque, intra saepta quae appellant vivaria, sagittarum pulsibus crebris dentatas conficiens bestias, incidentia multa parvi ducebat et seria: eo tempore quo etiam si imperium Marcus regeret Antoninus, aegre sine collegis similibus sinilibus et magna sobrietate consiliorum, lenire luctuosos rei publicae poterat casus.
§10.20
Dispositis igitur, quae pro temporum captu per Gallias res rationesque poscebant, et punito scutario proditore, qui festinare principem ad Illyricum barbaris indicarat, Gratianus exinde digressus per castra, quibus Felicis Arboris nomen est, per Lauriacum ad opitulandum oppressae parti porrectis itineribus ire tendebat.
§10.21
Eisdemque diebus, Frigerido multa atque utilia pro securitate communi sollertissime cogitanti, munireque properanti Succorum angustias, ne discursatores hostes et leves, tamquam exaestuantes nivi torrentes, per septentrionales provincias fusius vagarentur, successor Maurus nomine mittitur comes, venalis ferociae specie, et ad cuncta mobilis et incertus; is est quem praeteritorum textu rettulimus, ambigenti super corona capita imponenda Caesari Iuliano, dum inter eius armigeros militaret, Arroganti astu fidenter torquem obtulisse collo abstractam.
§10.22
Remotusque in ipsa vertigine pereuntium rerum dux cautus et diligens, cum etiam si dudum discessisset in otium, ad procinctum reduci negotiorum magnitudine poscente deberet.
§11.1
His forte diebus, Valens tandem excitus Antiochia, longitudine viarum emensa, venit Constantinopolim, ubi moratus paucissimos dies, seditioneque popularium levi pulsatus, Sebastiano paulo ante ab Italia (ut petierat) misso, vigilantiae notae ductori, pedestris exercitus cura commissa, quem regebat antea Traianus: ipse ad Melanthiada villam Caesarianam profectus, militem stipendio fovebat et alimentis, et blanda crebritate sermonum.
§11.2
Unde cum itinere edicto per tesseram Nicen venisset, quae statio ita cognominatur, relatione speculatorum didicit refertos opima barbaros praeda, a Rhodopes tractibus prope Hadrianopolim revertisse: qui motu imperatoris cum abundanti milite cognito, popularibus iungere se festinant, circa Beroeam et Nicopolim agentibus praesidiis fixis: atque ilico ut oblatae occasionis maturitas postulabat, cum trecentenis militibus per singulos numeros lectis, Sebastianus properare dispositus erat, conducens rebus publicis aliquid (ut promittebat) acturus.
§11.3
Qui itineribus celeratis, conspectus prope Hadrianopolim, obseratis vi portis, iuxta adire prohibebatur: veritis defensoribus ne captus ab hoste veniret et subornatus, atque contingeret aliquid in civitatis perniciem, quale per Acacium acciderat comitem, quo per fraudem a Magnentiacis militibus capto, claustra patefacta sunt Alpium Iuliarum.
§11.4
Agnitus tamen licet sero Sebastianus, et urbem introire permissus, cibo et quiete curatis pro copia, quos ductabat, secuta luce impetu clandestino erupit, vesperaque incedente, Gothorum vastatorios cuneos prope flumen Hebrum subito visos, paulisper opertus aggeribus et frutectis, obscura nocte suspensis passibus consopitos adgressus est, adeoque prostravit, ut praeter paucos quos morte velocitas exemerat pedum, interirent reliqui omnes, praedamque retraxit innumeram, quam nec civitas cepit nec planities lata camporum.
§11.5
Qua causa percitus Fritigernus, et extimescens, ne dux (ut saepe audierat) impetrabilis, dispersos licenter suorum globos raptuique intentos consumeret, improvises adoriens: revocatis omnibus prope Cabylen oppidum cito discessit, ut agentes in regionibus patulis nec inedia nec occultis vexarentur insidiis.
§11.6
Dum haec aguntur in Thraciis, Gratianus docto litteris patruo, qua industria superaverit Alamanos, pedestri itinere praemissis impedimentis et sarcinis, ipse cum expeditiore militum manu, permeato Danubio, delatus Bononiam, Sirmium introiit, et quadriduum ibi moratus, per idem flumen ad Martis castra descendit, febribus intervallatis afflictus: in quo tractu Halanorum impetu repentino temptatus, amisit sequentium paucos.
§12.1
Eisdemque diebus exagitatus ratione gemina Valens, quod Lentienses compererat superatos, quodque Sebastianus subinde scribens facta dictis exaggerabat, e Melanthiade signa commovit, aequiperare facinore quodam egregio adulescentem properans filium fratris, cuius virtutibus urebatur: ducebatque multiplices copias, nec contemnendas nec segnes, quippe etiam veteranos eisdem iunxerat plurimos, inter quos et honoratiores alii et Traianus recinctus est, paulo ante magister armorum.
§12.2
Et quoniam exploratione sollicita cognitum est cogitare hostes fortibus praesidiis itinera claudere, per quae commeatus necessarii portabantur, occursum est huic conatui competenter, ad retinendas opportunitates angustiarum, quae prope erant, peditibus sagittariis et equitum turma citius missa.
§12.3
Triduoque proximo, cum barbari gradu incederent leni et metuentes eruptionem per devia, quindecim milibus passuum a civitate discreti, stationem peterent Nicen, incertum quo errore procursatoribus omnem illam multitudinis partem, quam viderant, in numero decem milium esse firmantibus, imperator procaci quodam calore perculsus eisdem occurrere festinabat.
§12.4
Proinde agmine quadrato incedens, prope suburbanum Hadrianopoleos Hadrianupoleos venit, ubi vallo sudibus fossaque firmato, Gratianum impatienter operiens, Richomerem comitem domesticorum suscepit, ab eodem imperatore praemissum cum litteris, ipsum quoque venturum mox indicantibus.
§12.5
Quarum textu oratus, ut praestolaretur paulisper periculorum participem, neve abruptis discriminibus temere semet committeret solum, adhibitis in consilium potestatibus variis, quid facto opus esset deliberabat.
§12.6
Et cum Sebastiano auctore quidam protinus eundum ad certamen urgerent, Victor nomine (magister equitum) Sarmata sed cunctator et cautus, eadem sentientibus multis, imperii socium exspectari censebat, ut incrementis exercitus Gallicani adscitis, opprimeretur levius tumor barbaricus flammans.
§12.7
Vicit tamen funesta principis destinatio, et adulabilis quorundam sententia regiorum, qui ne paene iam partae victoriae (ut opinabantur) consors fieret Gratianus, properari cursu celeri suadebant.
§12.8
Et dum necessaria parabantur ad decernendum, Christiani ritus presbyter (ut ipsi appellant), missus a Fritigerno legatus, cum aliis humilibus venit ad principis castra, susceptusque leniter, eiusdem ductoris obtulit scripta, petentis propalam ut sibi suisque, quos extorres patriis laribus rapidi ferarum gentium exegere discursus, habitanda Thracia sola cum pecore omni concederetur et frugibus: hoc impetrato, spondentis perpetuam pacem.
§12.9
Praeter haec idem Christianus, ut conscius arcanorum et fidus, secretas alias eiusdem regis obtulit litteras, qui astu et ludificandi varietate nimium sollers, docebat Valentem quasi mox amicus futurus et socius, aliter se popularium saevitiam mollire non posse vel ad condiciones rei Romanae profuturas allicere, nisi subinde armatum eisdem iuxta iaxta monstraret exercitum, et timore imperatorii nominis intentato, eos a pernicioso pugnandi revocaret ardore. Et legati quidem ut ambigui frustra habiti discesserunt.
§12.10
Exoriente vero aurora diei, quem quintum Iduum Augustarum numerus ostendit annalis, signa praepropere commoventur, impedimentis et sarcinis prope Hadrianopoleos muros cum legionum tutela congrua collocatis. Thesauri enim et principalis fortunae insignia cetera, cum praefecto et consistorianis ambitu moenium tenebantur.
§12.11
Decursis itaque viarum spatiis confragosis, cum in medium torridus procederet dies, octava tandem hora hostium carpenta cernuntur, quae ad speciem rotunditatis detornatae digesta exploratorum relatione affirmabantur. Atque (ut mos est) ululante barbara plebe ferum et triste, Romani duces aciem instruxere, et anteposito dextro cornu equitum prime, peditatus pars maxima subsidebat.
§12.12
Cornu autem equitum laevum, disiectis adhuc per itinera plurimis, summa difficultate conductum, properabat passibus citis. Dumque idem cornu, nullo etiam tum interturbante, extenditur, horrendo fragore, sibilantibus armis, pulsuque minaci scutorum, territi barbari, quoniam pars eorum cum Alatheo et Saphrace, procul agens et accita, nondum venerat, oraturos pacem misere legatos.
§12.13
Eorum dum vilitatem despicit imperator, ut firma fierent paciscenda, optimates poscens idoneos mitti, illi de industria cunctabantur, ut inter fallaces indutias equites sui redirent, quos affore iam sperabant: et miles fervore calefactus aestivo, siccis faucibus commarceret, relucente amplitudine camporum incendiis, quos lignis nutrimentisque aridis subditis, ut hoc fieret idem, hostes urebant. Cui malo aliud quoque accedebat exitiale, quod homines et iumenta cruciabat inedia gravis.
§12.14
Inter quae Fritigernus, callidus futuri coniector, Martemque pertimescens ancipitem, velut caduceatorem, unum e plebe suo misit arbitrio, impetens nobiles quosdam et electos ad se prope diem obsides mitti, impavidus ipse minas militares laturus, et necessaria.
§12.15
Laudato probatoque formidati ducis proposito, tribunus Aequitius, cui tunc tune erat cura palatii credita, Valentis propinquus, assentientibus cunctis ire pignoris loco mature disponitur. Quo renitente, quia semel captus ab hostibus, lapsusque a Dibalto, verebatur eorum irrationabiles motus, Richomeres se sponte obtulit propria, ireque promiserat libens, pulcrum hoc quoque facinus, et viro convenire existimans forti. Iamque pergebat, indicia dignitatis et natalium
§12.16
Eo ad vallum hostile tendente, sagittarii et scutarii, quos Bacurius Hiberus quidam tunc regebat et Cassio, avidius impetu calenti progressi, iamque adversis conexi, ut immature proruperant, ita inerti discessu, primordia belli foedarunt.
§12.17
Hocque impedimento conatus intempestivi et Richomeris alacritas fracta est, nusquam ire permissi, et equitatus Gothorum cum Alatheo reversus et Saphrace, Halanorum manu permixta, ut fulmen prope montes celsos excussus, quoscumque accursu veloci invenire comminus potuit, incitata caede turbavit.
§13.1
Cumque arma ex latere omni concuterentur et tela, lituosque Bellona luctuosos inflaret in clades Romanas solito immanius furens, cedentes nostri multis interclamantibus restiterunt, et proelium flammarum ritu accrescens, terrebat militum animos, confixis quibusdam rotatis ictibus iaculorum et sagittarum.
§13.2.1
Deinde collisae in modum rostratarum navium acies, trudentesque se vicissim, undarum specie motibus sunt reciprocis iactitatae.
§13.2.2
Et quia sinistrum cornu ad usque plaustra ipsa accessit, ultra (siqui tulissent suppetias) processurum: a reliquo equitatu desertum, multitudine hostili urgente, ac si ruina aggeris magni, oppressum atque deiectum est: steterunt improtecti pedites ita concatervatis manipulis, ut vix mucronem exserere aut manus reducere quisquam posset. Nec iam obiectu pulveris caelum patere potuit ad prospectum, clamoribus resultans horrificis. Qua causa tela undique mortem vibrantia, destinata cadebant et noxia, quod nec nee provideri poterant nec nee caveri.
§13.3
Verum ubi effusi immensis agminibus barbari, iumenta conterebant et viros, et neque ad receptum confertis ordinibus laxari usquam poterat locus, et evadendi copiam constipatio densior adimebat: nostri quoque ultimo cadendi contemptu, occursantes receptis gladiis obtruncabant, et mutuis securium ictibus galeae perfringebantur atque loricae.
§13.4–16.9
§13.4
Videreque licebat celsum ferocia barbarum, genis stridore constrictis, succiso poplite aut abscisa ferro dextera vel confosso latere inter ipsa quoque mortis confinia minaciter circumferentem oculos truces: ruinaque confligentium mutua, humi corporibus stratis, campi peremptis impleti sunt, et morientium gemitus, profundisque vulneribus transfixorum, cum timore audiebantur ingenti.
§13.5
In hoc tanto tamque confusae rei tumultu, exhausti labore et periculis pedites, cum deinceps neque vires illis neque mentes suppeterent ad consilium, diffractis hastarum plerisque collisione assidua, gladiis contenti destrictis, in confertas hostium turmas se immergebant, salutis immemores, circumspectantes ademptum esse omne evadendi suffugium.
§13.6
Et quia humus rivis operta sanguineis gressus labiles evertebat, conabantur modis omnibus vitam impendere non inultam: adeo magno animorum robore oppositi incumbentibus, ut etiam telis quidam propriis interirent. Atra denique cruoris facie omnia conturbante, et quocumque se inflexerant oculi, acervis caesorum aggestis, exanimata cadavera sine parsimonia calcabantur.
§13.7
Solque sublimior, decurso Leone, ad domicilium caelestis Virginis transiens, Romanos magis attenuatos inedia, sitique confectos, etiam armorum gravantibus sarcinis exurebat. Ad ultimum incumbente barbarorum pondere acies inclinatae nostrorum, quod solum postremis malis habuere subsidium, incondite qua quisque poterat, vertuntur in pedes.
§13.8
Dumque omnes dispersi per ignotos tramites cedunt, imperator diris pavoribus circumsaeptus, paulatimque insiliens funerum moles, ad lancearios confugit et mattiarios: qui dum multitudo multitude tolerabatur hostilis, fixis corporibus steterant inconcussi. Eoque viso Traianus exclamat spem omnem absumptam, ni desertus ab armigeris princeps saltem adventicio tegeretur auxilio.
§13.9
Hocque audito, Victor nomine comes, Batavos in subsidiis locatos haut procul, ad imperatoris praesidium raptim cogere properans, cum invenire neminem posset, gradiens retro discessit. Parique modo Richomeres periculo semet exemit et Saturninus.
§13.10
Sequebantur itaque furore ex oculis lucente barbari nostros, iam linquente venarum calore torpentes terpentes: quorum aliqui percussoribus cadebant incertis, non nulli ponderibus solis urgentium obruti, ictuque suorum aliqui trucidati: nec enim saepe renitentibus cedebatur, aut parcebat cedentibus quisquam.
§13.11
Super his obstruebant itinera iacentes multi semineces, cruciatus vulnerum conquerentes, cum quibus aggeres quoque equorum constrati, cadaveribus campos implerant. Diremit haec numquam pensabilia damna, quae magno rebus stetere Romanis, nullo splendore lunari nox fulgens.
§13.12
Primaque caligine tenebrarum, inter gregarios imperator, ut opinari dabatur (neque enim vidisse se quisquam vel praesto fuisse adseveravit asseveravit), sagitta perniciose saucius ruit, spirituque mox consumpto decessit, nec postea repertus est usquam. Hostium enim paucis spoliandi gratia mortuos per ea loca diu versatis, nullus fugatorum vel accolarum illuc adire est ausus.
§13.13
Simili clade Caesarem accepimus Decium, dimicantem cum barbaris acriter, equi lapsu prostratum, quem ferventem retinere non valuit, abiectumque in paludem, nec emergere potuisse nec inveniri.
§13.14
Alii dicunt Valentem animam non exhalasse confestim, sed cum candidatis et spadonibus paucis, prope ad agrestem casam relatum, secunda contignatione fabre munitam, dum fovetur manibus imperitis, circumsessum ab hostibus, qui esset ignorantibus, dedecore captivitatis exemptum.
§13.15
Cum enim oppessulatas ianuas perrumpere conati qui secuti sunt, a parte pensili domus sagittis incesserentur, ne per moras inexpedibiles populandi amitterent copiam, congestis stipulae fascibus et lignorum, flammaque supposita, aedificium cum hominibus torruerunt.
§13.16
Unde quidam de candidatis, per fenestram lapsus captusque a barbaris, prodidit factum et eos maerore afflixit, magna gloria defraudatos, quod Romanae rei rectorem non cepere superstitem. Is ipse iuvenis, occulte postea reversus ad nostros, haec ita accidisse narravit.
§13.17
Pari clade recuperatis Hispaniis, Scipionum alterum cremata turri in quam confugerat, absumptum incendio hostili comperimus. Illud tamen certum est, nec Scipioni nec Valenti sepulturam (qui supremitatis honor est) contigisse.
§13.18
In hac multiplici virorum illustrium clade, Traiani mors eminuit et Sebastiani, cum quibus triginta quinque oppetivere tribuni, vacantes et numerorum rectores, et Valerianus atque Aequitius, quorum alter stabulum, alter curabat palatium. Inter hos etiam promotorum tribunus, Potentius, cecidit in primaevo flore aetatis, bono cuique spectatus, meritis Ursicini patris, magistri quondam armorum suisque commendabilis. Constatque vix tertiam evasisse exercitus partem.
§13.19
Nec ulla annalibus praeter Cannensem pugnam ita ad internecionem res legitur gesta, quamquam Romani aliquotiens reflante Fortuna fallaciis lusi, bellorum iniquitati cesserunt ad tempus, et certamina multa fabulosae naeniae flevere Graecorum.
§14.1
Perit autem hoc exitu Valens, quinquagesimo anno contiguus, cum per annos quattuor imperasset et decem, parvo minus.
§14.2
Cuius bona multis cognita dicemus et vitia. Amicus fidelis et firmus, ultor acer ambitionum, severus militaris et civilis disciplinae corrector, pervigil semper et anxius, ne quis propinquitatem praetendens, altius semet efferret, erga deferendas potestates vel adimendas nimium tardus, provinciarum aequissimus tutor, quarum singulas ut domum propriam custodibat indemnes, tributorum onera studio quodam molliens singulari, nulla vectigalium admittens augmenta in adaerandis reliquorum debitis non molestus, furibus et in peculatu deprehensis iudicibus inimicus asper et vehemens. Nec sub alio principe in huius modi negotiis melius secum actum esse meminit Oriens.
§14.3
Super his omnibus liberalis erat cum moderatione, cuius rei licet abundent exempla, unum tamen sufficiet poni. Ut sunt in palatiis non nulli alienarum avidi rerum, siqui caducum vel aliud petisset ex usu, cum magna iustorum iniustorumque distinctione, contradicturis copia servata, donabat ei qui petierat, tres vel quattuor alios absentes aliquotiens impetratorum participes iungens, ut castigatius agerent inquieti, lucra quibus inhiabant, hoc minui commento cernentes.
§14.4
Super aedificiis autem, quae per diversas urbes et oppida vel instauravit, vel a primis instruxit auspiciis, (ne sim longior) taceo, rebus ipsis id apertius monstrare concedens. Haec bonis omnibus aemulanda sunt, ut existimo: nunc eius vitia percurramus.
§14.5
Magnarum opum intemperans appetitor, laborum impatiens, duritiamque magis affectans immanem, in crudelitatem proclivior, subagrestis ingenii, nec bellicis nec liberalibus studiis eruditus: alienis gemitibus libenter emolumenta fructusque conquirens, tuncque magis intolerabilis, cum incidentia crimina ad contemptam vel laesam principis amplitudinem trahens, in sanguinem saeviebat, et dispendia locupletum.
§14.6
Illud quoque ferri non poterat, quod cum legibus lites omnes quaestionesque committere videri se vellet, destinatisque velut lectis iudicibus negotia spectanda mandabat, nihil agi contra libidinem suam patiebatur: iniuriosus alia et iracundus, et criminantibus, sine differentia veri vel falsi, facillime patens, quae vitiorum labes etiam in his privatis cotidianisque rationibus impendio est formidanda.
§14.7.1
Cessator et piger: nigri coloris, pupula oculi unius obstructa, sed ita ut non eminus appareret, figura bene compacta membrorum, staturae nec nee procerae nec nee humilis, incurvis ineurvis cruribus exstanteque mediocriter ventre.
§14.8
Haec super Valente dixisse sufficiet, quae vera esse aequalis nobis memoria plene testatur. Illud autem praeteriri non convenit, quod cum oraculo tripodis, quem movisse Patricium docuimus et Hilarium, tres versus illos fatidicos comperisset, quorum ultimus est ἐν πεδίοισι Μίμαντος ἀγαιομένοιο Ἄρηος, ut erat inconsummatus et rudis, inter initia contemnebat, processu vero luctuum maximorum, abiecte etiam timidus, eiusdem sortis recordatione Asiae nomen horrebat: ubi Erythraeo oppido superpositum montem Mimanta, et Homerum scripsisse, et Tullium, doctis referentibus audiebat.
§14.9
Denique post interitum eius, discessumque hostilem, prope locum in quo cecidisse existimatus est, inventus dicitur saxeus monumenti suggestus, cui lapis affixus incisis litteris Graecis, sepultum ibi nobilem quendam Mimanta veterem indicabat.
§15.1
Post exitialem pugnam cum iam tenebris nox terras implesset, hi qui superfuere, dextra pars alii laeva, vel quo metus traxerat ferebantur, quisque proximos quaerens: cum praeter se nihil singuli cernere poterant, occipitiis propriis ferrum arbitrantes haerere. Audiebantur tamen (licet longius) heiulatus miserabiles relictorum, singultusque morientium, et vulneratorum cruciabiles fletus.
§15.2
Luce vero coeptante, victores, ut bestiae sanguinis irritamento atrocius efferatae, spei inanis illecebris agitati, Hadrianopolim agminibus petivere densetis, eam vel cum discriminibus excisuri postremis: docti per proditores et transfugas, potestatum culmina maximarum, et fortunae principalis insignia, thesaurosque Valentis, illic ut in munimento arduo conditos.
§15.3
Et ne intervallatis ardor intepesceret moris, hora diei quarta ambitu cincto murorum, infestissime certabatur oppugnatoribus genuina ferocia ad praeceps exitium festinantibus, contraque defensorum vigore validis viribus incitato.
§15.4
Et quia militum calonumque numerus magnus, civitatem cum iumentis introire prohibitus, affixus parietibus moenium, aedibusque continuis, pro loci humilitate fortiter decernebat, superaratque rabies imminentium ad usque horam diei nonam, subito pedites nostri trecenti, ex his qui prope ipsas stetere loricas, conferti in cuneum, desciverunt ad barbaros, eosque illi avide raptos, confestim (incertum quo consilio) trucidarunt; et ex eo deinceps observatum est, neminem huius modi aliquid vel in desperatione rerum ultima cogitasse.
§15.5
Fervente itaque tot malorum congerie, repente cum fragore caelesti, imbres nubibus atris effusi, dispersere circumfrementium globes, reversique ad vallum dimensum tereti figura plaustrorum, immanes spiritus latius porrigentes, iubebant nostris per minaces litteras et legatum dedere civitatem, fide retinendae salutis accepta.
§15.6
Verum introire non auso, qui missus est, per Christianum quendam portatis scriptis et recitatis, utque decebat contemptis, parandis operibus diei residuum et nox omnis absumpta. Nam intrinsecus silicibus magnis obstrusae sunt portae, et moenium intuta firmata, et ad emittenda undique tela vel saxa, tormenta per locos aptata sunt habiles, aggestaque prope sufficiens aqua. Pridie enim dimicantium quidam siti ad usque ipsa vitae detrimenta vexati sunt.
§15.7
Contra Gothi reputantes difficiles Martis eventus, anxiique cum sterni et sauciari cernerent fortiores, et particulatim vires suas convelli, astutum iniere consilium, quod ipsa indicante Iustitia publicatum est.
§15.8
Partis enim nostrae candidatos candidates aliquos qui die praeterito ad eos defecerant, pellexere, ut simulata fuga velut ad propria remeantes, intra muros suscipi se curarent, ingressique latenter quandam incenderent partem: ut tamquam signo erecto occultius, dum circa exstinguendum incendium distringitur multitudo clausorum, civitas perrumperetur impropugnata.
§15.9
Perrexere (ut statutum est) candidati: cumque prope fossas venissent, manus tendentes, orantesque ut Romanos semet admitti poscebant. Et recepti quia nulla erat suspicio quae vetaret, interrogatique super consiliis hostium, variarunt: unde factum est ut cruenta quaestione vexati, cervicibus perirent abscisis, quid acturi venerant, aperte confessi.
§15.10
Omni itaque bellandi apparatu praestructo, adventante vigilia tertia, barbari abolito praeteritorum vulnerum metu, in urbis obseratos aditus multiplicatis ordinibus inundarunt, et obstinatione magna caventium malo. At cum armatis provinciales et palatini ad obruendos eos excitatius exsurgebant, et cuiusque cuiusce modi tela in multitudine tanta, vel temere missa, cadere sine noxa non poterant.
§15.11
Animadversum est a nostris eisdem telis barbaros uti, quibus appetebantur. Ideoque mandatum est, ut nervis ferrum lignumque conectentibus, ante iactum incisis, emitterentur arcu sagittae, quae volitantes vires integras reservabant. Infixae vero corporibus, nihil vigoris perdebant, aut certe (si cecidissent in vanum), ilico frangebantur.
§15.12
Dedit autem rebus ita flagrantibus grave momentum casus admodum inopinus. Scorpio genus tormenti, quem onagrum sermo vulgaris appellat, e regione contra hostium aciem densam locatus, lapidem contorsit ingentem, qui licet humo frustra illisus est, visus tamen ita eos metu exanimavit, ut stupore spectaculi novi, cedentes e medio, abire temptarent.
§15.13
Sed bucinis optimatum monitu occinentibus, instauratum est proelium, et pari modo res Romana superior stetit, nullo ferme alio telo, vel funditoris amento, in cassum excusso. Agmina enim praeeuntium ductorum, quos rapiendi Valentis malis lucrationibus quaesita cupiditas incendebat, secuti ceteri prae se ferebant, aequiperasse discrimina potiorum: namque semineces aliquot, aut magnis obtriti ponderibus, vel confixi iaculis pectora, volvebantur, non nulli scalas vehendo, ascensumque in muros ex latere omni parantes, sub oneribus ipsis obruebantur, contrusis per pronum saxis et columnarum fragmentis et cylindris.
§15.14
Nec quemquam furentium cruoris horrenda species ad serum usque diem ab alacritate faciendi fortiter avertebat, hoc incitante, quod etiam defensorum plurimos cadere diversis ictibus videntes eminus laetabantur. Ita sine requie ulla vel modo, pro moenibus et contra moenia ingentibus animis pugnabatur.
§15.15
Et quia nullo ordine iam sed per procursus pugnabatur et globos, quod desperationis erat signum extremae, flexo in vesperam die, digressi omnes rediere ad tentoria tristes, inconsideratae dementiae alter alterum arguentes, quod non (ut suaserat antea Fritigernus), obsidionales aerumnas ubique declinarunt.
§16.1
Conversi post haec per omne tempus noctis (ut aestivae) non longum, ad vulnerum curas, artesque medendi gentiles, reddita luce in varias consiliorum vias diducebantur, quorsum tenderent ambigentes, multisque dictatis et controversis, occupare statuunt Perinthum, exinde vicinas urbes divitiarum refertas, docentibus omnia perfugis, etiam domorum nedum urbium interna noscentes. Hanc secuti sententiam, quam utilem existimarunt, itineribus lentis, miscentes cuncta populationibus et incendiis, nullo renitente pergebant.
§16.2
Obsessi vero apud Hadrianopolim, post eorum abitum tempestivum, cum vacare hoste loca proxima compertae fidei nuntiassent exploratores, egressi media nocte, vitatis aggeribus publicis, per nemorosa et devia, pars Philippopolim, exindeque Serdicam, alia ad Macedoniam, cum intemeratis opibus quas vehebant, omni studio ad properandum excogitato, currebant, velut in regionibus illis repperiendo Valente: quem inter medios certaminum turbines oppetisse, vel certe ad tugurium confugisse, ubi aestimatus est vi periisse flammarum, penitus ignorabant.
§16.3
At Gothi Hunis Halanisque permixti, nimium bellicosis et fortibus, rerumque asperarum difficultatibus induratis, quos miris praemiorum illecebris sibi sociarat sollertia Fritigerni, fixis iuxta Perinthum castris, ipsam quidem urbem, cladum memores pristinarum, nec adire nec temptare sunt ausi, agros vero fertiles late distentos et longe, ad extremam vastavere penuriam, cultoribus caesis aut captis.
§16.4
Unde Constantinopolim, copiarum cumulis inhiantes amplissimis, formas quadratorum agminum insidiarum metu servantes, ire ocius festinabant, multa in exitium urbis inclitae molituri. Quos inferentes sese immodice, obicesque portarum paene pulsantes, hoc casu caeleste reppulit numen.
§16.5
Saracenorum cuneus (super quorum origine moribusque diversis in locis rettulimus plura), ad furta magis expeditionalium rerum, quam ad concursatorias habilis pugnas, recens illuc accersitus, congressurus barbarorum globo repente conspecto, a civitate fidenter erupit, diuque extento certamine pertinaci, aequis partes discessere momentis.
§16.6
Sed orientalis turma novo neque ante vise superavit eventu. Ex ea enim crinitus quidam, nudus omnia praeter pubem, subraucum et lugubre strepens, educto pugione, agmini se medio Gothorum inseruit, et interfecti hostis iugulo labra admovit, effusumque cruorem exsuxit. Quo monstroso miraculo barbari territi, postea non ferocientes ex more, cum agendum appeterent aliquid, sed ambiguis gressibus incedebant.
§16.7
Processu dein audacia fracta, cum murorum ambitum insularumque spatiis immensis oblongum, et inaccessas pulchritudines urbis, et incolentium plebem considerarent immensam, iuxtaque fretum, quod Pontum disterminat et Aegaeum, disiectis bellorum officinis, quas parabant, post accepta maiora funera quam illata, exinde digressi sunt effusorie per arctoas provincias, quas peragravere licenter ad usque radices Alpium Iuliarum luliarum, quas Venetas appellabat antiquitas.
§16.8
His diebus efficacia Iulii, magistri militiae trans Taurum, enituit salutaris et velox. Comperta enim fatorum sorte per Thracias, Gothos antea susceptos, dispersosque per varias civitates et castra, datis tectioribus litteris ad eorum rectores, Romanos omnes (quod his temporibus raro contingit), universos tamquam vexillo erecto, uno eodemque die mandavit occidi, exspectatione promissi stipendii securos, ad suburbana productos. Quo consilio prudenti sine strepitu vel mora completo, orientales provinciae discriminibus ereptae sunt magnis.
§16.9
Haec ut miles quondam et Graecus, a principatu Caesaris Nervae exorsus, ad usque Valentis interitum, pro virium explicavi mensura: opus veritatem professum numquam (ut arbitror) sciens silentio ausus corrumpere, vel mendacio. Scribant reliqua potiores, aetate et doctrinis florentes. Quos id (si libuerit) aggressuros, procudere linguas ad maiores moneo stilos.
Tap any Latin word to look it up