Titus Livius (Livy) phi00114s
EN Lat Orig
§1 PYRRHUS in Siciliam traiecit. cum inter alia prodigia fulmine deiectum esset in Capitolio Iovis signum, caput eius per haruspices inventum est. Curius Dentatus cos. cum dilectum haberet, eius qui citatus non responderat bona primus vendidit; iterum Pyrrhum ex Sicilia in Italiam reversum vicit et Italia expulit. Fabricius censor P. Cornelium Rufinum consularem senatu movit, quod is x pondo argenti facti haberet. lustro a censoribus condito censa sunt civium capita CCLXXI ccxxiiii. cum Ptolemaeo, Aegypti rege, societas iuncta est. sextilia , virgo Vestalis, damnata incesti viva defossa est. coloniae deductae sunt Posidonia et Cosa. carthaginiensium classis auxilio Tarentinis venit, quo facto ab his foedus violatum est. res praeterea contra Lucanos et Bruttios et Samnites feliciter gestas et Pyrrhi regis mortem continet.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project

Tap any Latin word to look it up