§1–6
§1
Dei spiritus et dei sermo et dei ratio, sermo rationis et ratio sermonis et spiritus, utrumque Iesus Christus dominus noster nobis discipulis Novi Testamenti novam orationis formam determinavit. Oportebat enim in hac quoque specie novum vinum novis utribus recondi et novam plagulam novo adsui vestimento. Ceterum quicquid retro fuerat, aut demutatum est, ut circumcisio, aut suppletum, ut reliqua lex, aut impletum, ut prophetia, aut perfectum, ut fides ipsa. Omnia de carnalibus in spiritalia renovavit nova dei gratia, superducto evangelio, expunctore totius retro vetustatis, in quo et dei spiritus et dei sermo et dei ratio approbatus est dominus noster Iesus Christus, spiritus quo valuit, sermo quo docuit, ratio qua venit. Sic oratio a Christo constituta ex tribus constituta est. Ex sermone, quo enuntiatur, ex spiritu, quo tantum potest, docuerat et Iohannes discipulos suos adorare; sed omnia Iohannis Christo praestruebantur, donec ipso aucto (sicut idem Iohannes praenuntiabat illum augeri oportere, se vero deminui) totum praeministri opus cum ipso spiritu transiret ad dominum. Ideo nec extat, in quae verba docuerit Iohannes adorare, quod terrena caelestibus cesserint. Qui de terra est, inquit, terrena fatur, et qui de caelis adest, quae vidit, ea loquitur. Et quid non caeleste quod domini Christi est, ut haec quoque orandi disciplina? Consideremus itaque, benedicti, caelestem eius sophiam, inprimis de praecepto secrete adorandi, quo et fidem hominis exigebat, ut dei omnipotentis et conspectum et auditum sub tectis et in abditum etiam adesse confideret, et modestiam fidei desiderabat, ut, quem ubique audire et videre fideret, ei soli religionem suam offerret. Sequente sophia in sequenti praecepto proinde pertineat ad fidem et modestiam fidei, si non agmine verborum adeundum putemus ad dominum, quem ultro suis prospicere certi sumus. Et tamen brevitas ista, quod ad tertium sophiae gradum faciat, magnae ac beatae interpretationis substantia fulta est, quantumque substringitur verbis, tantum diffunditur sensibus. Neque enim propria tantum orationis officia complexa est, vel venerationem dei aut hominis petitionem, sed omnem paene sermonem domini, omnem commemorationem disciplinae, ut revera in oratione breviarium totius evangelii comprehendatur.
§2
Incipit a testimonia dei et merito fidei, cum dicimus, P(??)TER QUI IN CAELIS ES. Nam et deum eramus et fidem commendamus, cuius meritum est haec appellatio. Scriptum est, Qui in eum crediderint, dedit eis potestatem, at filii dei vocentur. Quamquam frequentissime dominus patrem nobis pronuntiavit deum, immo et praecepit, ne quem in terris patrem vocemus, nisi quem habemus in caelis. Itaque sic adorantes etiam praeceptum obimus. Felices, qui patrem agnoscunt. Hoc est quod Israëli exprobratur, quod caelum ac terram spiritus contestatur, Filios, dicens, genui, et illi me non agnoverunt. Dicendo autem patrem deum quoque cognominamus. Appellatio ista et pietatis et potestatis est. Item in patre filius invocatur. Ego enim, inquit, et pater unum sumus. Ne mater quidem ecclesia praeteritur. Siquidem in filio et patre mater recognescitur, de qua con(??) et patris et (??)lii nomen. Une igitur genere aut vocabulo et deum cum suis honoramus et praecepti meminimus et oblitos patris denotamus.
§3
Nomen dei patris nomini proditum fuerat. Etiam qui de ip(??)o interrogaverat Moyses, aliud quidem nomen (??)dierat. Nobis revelatum est in filio. Iam enim filius novum patris nomen est. Ego veni, inquit, in nomine patris; et r(??)rsus Pater, glorifica nomen tu(??); et apertius: Nomen tuum manifestavi hominibus. Id ergo ut SANCTIFICETUR postulamus. Non quod deceat homines bene deo optare, quasi sit et alius de quo ei possit optari aut laboret, nisi optemus. Plane benedici deum omni loco ae tempore condecet ob debitam semper memoriam beneficiorum eius ab omni homine. Sed et hoc benedictionis vice fungitur. Ceterum quando non sanctum et sanctificatum est per semetipsum nomen dei, cum ceteros sanctificet ex semetipso? Cui illa angelorum circumstantia non cessant dicere: Sanctus, Sanctus, Sanctus. Proinde igitur et nos angelorum, si meruerimus, candidati, iam hine caelestem illam in deum vocem et officium futurae claritatis ediscimus. Hoc quantum ad gloriam dei. Alioquin quantum ad nostram petitionem, cum dicimus: SANCTIFICETUR NOMEN TUUM, id petimus, ut sanctificetur in nobis, qui in illo sumus, simul et in ceteris, quos adhuc gratia dei expectat, ut et huic praecepto pareamus, orando pro omnibus, etiam pro inimicis nostris. Ideoque suspensa enuntiatione non dicentes, Sanctificetur in nobis, in omnibus dicimus.
§4
Secundum hanc formam subiungimus: FIAT VOLUNTAS TUA IN CAELIS ET IN TERRA, non quod aliquis obsistat, quo minus voluntas dei fiat, et ei successum voluntatis suae oremus, sed in omnibus petimus fieri voluntatem eius. Ex interpretatione enim figurata carnis et spiritus nos sumus caelum(??)et terra. Quamquam, etsi simpliciter intellegendum est, idem tamen est sensus petitionis, ut in nobis fiat voluntas dei in terris, ut possit scilicet fieri et in caelis. Quid autem deus vult quam incedere nos secundum suam disciplinam? Petimus ergo substantiam et facultatem voluntatis suae subministret nobis, ut salvi simus et in caelis et in terris, quia summa est voluntatis eius salus eorum quos adoptavit. Est et illa dei voluntas, quam dominus administravit praedicando, operando, sustinendo. Si enim ipse pronuntiavit non suam, sed patris facere se voluntatem, sine dubio, quae faciebat, ea erant voluntas patris, ad quae nunc nos velut ad exemplaria provocamur, ut et praedicemus et operemur et sustineamus ad mortem usque. Quae ut implere possimus, opus est dei voluntate. Item dicentes, Fiat voluntas tua, vel eo nobis bene optamus, quod nihil mali sit in dei voluntate, etiam si quid pro meritis cuiusque secus inrogatur. Iam hoc dicto ad sufferentiam nosmetipsos praemonemus. Dominus quoque cum substantia passionis infirmitatem carnis demonstrare iam in sua carne voluisset, Pater, inquit, transfer poculum istud; et recordatus, Nisi quod mea non, sed tua fiat voluntas. Ipse erat voluntas et potestas patris, et tamen ad demonstrationem sufferentiae debitae voluntati se patris tradidit.
§5
VENIAT quoque REGNUM (??)UM ad pertinet, quo et Fiat voluntas tua, in nobis scilicet. Nam deus quando non regnat, in cuius manu cor omnium regum est? Sed quicquid nobis optamus, in i(??)um augaramur, et illi deputamus quod ab i(??)o expect(??). Itaque si ad dei voluntatem et ad nostram suspensionem pertinet regni deminici reprassentatie, quomodo quidam pertractum quendam in sa(??)cu(??)e postulant, cum regnum dei, quod ut adveniat oramus, ad consummationem saeculi tendat? Optamus maturius regnare, et non diutius servire. Etiamsi praefinitum in oratione non esset de postulando regni adventu, ultro eam vocem protulissemus, festinantes ad spei nostrae complexum. Clamant ad dominum invidia animae martyrum sub altari: Quonam usque non ulcisceris, domine, sanguinem nostrum de incolis terrae? Nam utique ultio illorum a saeculi fine dirigitur. Immo quam celeriter veniat, domine, regnum tuum votum Christianorum, confusio nationum, exultatio angelorum, propter quod conflictamur, immo potius propter quod oramus.
§6
Sed quam eleganter divina sapientia ordinem orationis in- struxit, ut post caelestia, id est post dei nomen, dei voluntatem et dei regnum terrenis quoque necessitatibus petitioni locum faceret! Nam et edixerat dominus: Quaerite prius regnum, et tunc vobis etiam haec adicientur. Quanquam PANEM NOSTRUM QUOTIDIANUM DA NORIS RODIE spiritaliter potius intellegamus. Christus enim panis noster est, quia vita Christus et vita panis. Ego sum, inquit, panis vitae. Et paulo supra: Panis est sermo dei vivi, qui descendit de caelis. Tum quod et corpus eius in pane censetur: Hoc est corpus meum. Itaque petendo panem quotidianum perpetuitatem postulamus in Christo et individuitatem a corpore eius. Sed et quia carnaliter admittitur ista vox, non sine religione potest fieri et spiritalis disciplinae. Panem enim peti mandat, quod solum fidelibus necessarium est; cetera enim nationes requirunt. Ita et exemplis inculcat et parabolis retractat, cum dicit: Numqui(??) panem filiis pater aufert et canibus tradit? Item: Numquid filio panem poscenti lapidem tradit? Ostendit enim, quid a patre filii expectent. Sed et nocturnus ille pulsator panem pulsabat. Merite autem adiecit: Da nobis hodie, ut qui praemiserat: Nolite de crastino cogitare quid edatis. Cui rei parabolam quoque accommodavit illius hominis, qui provenientibus fructibus ampliationem horreorum et longae securitatis spatia cogitavit, is ipsa nocte moritur.
§7–17
§7
Consequens erat, ut observata dei liberalitate etiam clementiam eius precaremur. Quid enim alimenta proderunt, si illis reputamur revera quasi taurus ad victimam? Sciebat dominus se solum sine delicto esse. Docet itaque Petamus DIMITTI NOBIS DEBITA NOSTRA. Exomologesis est petitio veniae, quia qui petit veniam delictum confitetur. Sic et paenitentia demonstratur acceptabilis deo, qui mavult eam quam mortem peccatoris. Debitum autem in scripturis delicti figura est, quod perinde iudicio debeatur et ab eo exigatur, nec evadat iustitiam exactionis, nisi donetur exactio; sicut illi servo dominus debitum remisit. Huc enim spectat exemplum parabolae totius. Nam et quod idem servus a domino liberatus non perinde parcit debitori suo ac propterea delatus penes dominum tortori delegatur ad solvendum novissimum quadrantem, id est modicum usque delictum, eo competit, quod remittere nos quoque profitemur debitoribus nostris. Iam et alibi ex hac specie orationis: Remittite, inquit, et remittetur vobis. Et cum interrogasset Petrus, si septies remittendum esset fratri, Immo, inquit, septuagies septies; ut legem in melius reformaret, quod in Genesi de Cain septies, de Lamech autem septuagies septies ultio reputata est.
§8
Adiecit ad plenitudinem tam expeditae orationis, ut non de remittendis tantum, sed etiam de avertendis in totum delictis supplicaremus: NE NOS INDUCAS IN TEMPTATIONEM, id est, ne nos patiaris induci, ab eo utique qui temptat. Ceterum absit ut dominus temptare videatur, quasi aut ignoret fidem cuiusque aut deicere sit gestiens. Diaboli est et infirmitas et malitia. Nam et Abraham non temptandae fidei gratia sacrificare de filio iusserat, sed probandae, ut per eum faceret exemplum praecepto suo, quo mox praecepturus erat, ne quae pignora deo cariora haberet. Ipse a diabolo temptatus praesidem et artificem temptationis demonstravit. Hunc locum posterioribus confirmat, Orate, dicens, ne temptemini. Adeo temptati sunt dominum deserendo, quia somno potius indulserant quam orationi. Ergo respondet clausula, interpretans quid sit, Ne nos deducas in temptationem. Hoc est enim: SED DEVEHE NOS A MALO.
§9
Compendiis pauculorum verborum quot attinguntur edicta prophetarum, evangeliorum, apostolorum, sermones domini, parabolae, exempla, praecepta! quot simul expunguntur officia! Dei honor in patre, fidei testimonium in nomine, oblatio obsequii in voluntate, commemoratio spei in regno, petitio vitae in pane, exomologesis debitorum in deprecatione, sollicitudo temptationum in postulatione tutelae. Quid mirum? Deus solus docere potuit, quomodo se vellet orari. Ab ipso igitur ordinata religio orationis, et de spiritu ipsius iam tunc, cum ex ore divino ferretur, animata, suo privilegio ascendit in caelum, commendans patri quae filius docuit.
§10
Quoniam tamen dominus prospector humanarum necessitatum seorsum post traditam orandi disciplinam, Petite, inquit, et accipietis, et sunt, quae petantur pro circumstantia cuiusque, praemissa legitima et ordinaria oratione quasi fundamento, accedentium desideriorum ius est superstruendi extrinsecus petitiones, cum memoria tamen praeceptorum.
§11
Ne quantum a praeceptis, tantum ab auribus dei longe simus, memoria praeceptorum viam orationibus sternit ad caelum; quorum praecipuum est, ne prius ascendamus ad altare dei, quam, si quid discordiae vel offensae cum fratribus contraxerimus, resolvamus. Quale est enim ad pacem dei accedere sine pace? ad remissionem debitorum cum retentione? Quomodo placabit patrem iratus in fratrem, cum omnis ira ab initio interdicta sit nobis? Nam et Ioseph dimittens fratres suos ad perducendum patrem, Et ne, inquit, irascamini in via. Nos scilicet monuit (alias enim via cognominatur disciplina nostra), tum ne in via orationis constituti ad patrem cum ira incedamus. Exinde aperte dominus amplians legem iram in fratrem homicidio superponit. Ne verbo quidem malo permittit expungi; etiam si irascendum est, non ultra solis receptum, ut Apostolus admonet. Quam autem temerarium est aut diem sine oratione transigere, dum cessas fratri satisfacere, aut orationem perseverante iracundia perdere?
§12
Nec ab ira solummodo, sed omni omnino confusione animi libera esse debet orationis intentio, de tali spiritu emissa, qualis est spiritus ad quem mittitur. Neque enim agnosci poterit spiritu sancto spiritus inquinatus, aut tristis a laeto, aut impeditus a libero. Nemo adversarium recipit, nemo nisi comparem suum admittit.
§13
Ceterum quae ratio est, manibus quidem ablutis, spiritu vero sordente orationem obire, quanto et ipsis manibus spiritales munditiae sint necessariae, ut a falso, a caede, a saevitia, a veneficiis, ab idololatria ceterisque maculis, quae spiritu conceptae manuum opera transiguntur, purae alleventur? Hae sunt verae munditiae, non quas plerique superstitiose curant, ad omnem orationem, etiam cum a lavacro totius corporis veniunt, aquam sumentes. Id cum scrupulosius percontarer et rationem requirerem, comperi commemorationem esse in domini deditionem. Nos dominum adoramus, non dedimus, immo et adversari debemus deditoris exemplo, nec propterea manus abluere. Nisi quod conversationis humanae inquinamentum conscientiae causa, ceterum satis mundae sunt manus, quas cum toto corpore in Christo semel lavimus.
§14
Omnibus licet membris lavet quotidie Israël, nunquam tamen mundus est. Certe manus eius semper immundae, sanguine prophetarum et ipsius domini cruentatae in aeternum; et ideo conscientia patrum haereditarii rei nec attollere eas ad dominum audent, ne exclamet aliquis Esaias, ne exhorreat Christus. Nos vero non attollimus tantum, sed etiam expandimus, et de dominica passione modulati et orantes confitemur Christo.
§15
Sed quoniam unum aliquod attigimus vacuae observationis, non pigebit cetera quoque denotare, quibus merito vanitas exprobranda est, siquidem sine ullius aut dominici aut apostolici praecepti auctoritate fiunt. Huiusmodi enim non religioni, sed superstitioni deputantur, affectata et coacta et curiosi potius quam rationalis officii, certe vel eo coercenda, quod gentilibus adaequent. Ut est quorundam expositis paenulis orationem facere; sic enim adeunt ad idola nationes. Quod utique si fieri oporteret, apostoli, qui de habitu orandi docent, comprehendissent; nisi si qui putant Paulum paenulam suam in oratione penes Carpum reliquisse. Deus scilicet non audiat paenulatos, qui tres sanctos in fornace Babylonii regis orantes cum sarabaris et tiaris suis exaudivit.
§16
Item quod assignata oratione assidendi mos est quibusdam, non perspicio rationem, nisi quam pueri volunt. Quid enim, si Hermas ille, cuius scriptura fere PASTOR inscribitur, transacta oratione non super lectum assedisset, verum aliud quid fecisset, id quoque ad observationem vindicaremus? Utique non. Simpliciter enim et nunc positum est, Cum dorassem et assedissem super lectum, ad ordinem narrationis, non ad instar disciplinae. Alioquin nusquam erit adorandum, nisi ubi fuerit lectus. Immo contra scripturam fecerit, si quis in cathedra aut subsellio sederit. Porro cum perinde faciant nationes, vel adoratis sigillaribus suis residendo, vel propterea in nobis reprehendi meretur quod apud idola celebratur. Eo apponitur et inreverentiae crimen, etiam ipsis nationibus, si quid saperent, intellegendum. Si quidem inreverens est assidere sub conspectu contraque conspectum eius quem cum maxime reverearis ac venereris, quanto magis sub conspectu dei vivi, angelo adhuc orationis adstante, factum istud inreligiosissimum est? Nisi exprobramus deo, quod nos oratio fatigaverit.
§17
Atqui cum modestia et humilitate adorantes magis commendamus deo preces nostras, ne ipsis quidem manibus sublimius elatis, sed temperate ac probe elatis, ne vultu quidem in audaciam erecto. Nam ille publicanus, qui non tantum prece, sed et vultu humiliatus atque deiectus orabat, iustificatior pharisaeo procacissimo discessit. Sonos etiam vocis subiectos esse oportet, aut quantis arteriis opus est, si pro sono audiamur? Deus autem non vocis, sed cordis auditor est, sicut conspector. Daemonium oraculi Pythii, Et mutum, inquit, intellego et non loquentem exandio. Dei aures sonum expectant? Quomodo ergo oratio Ionae de imo ventre ceti per tantae bestiae viscera ab ipsis abyssis per tantam aequoris molem ad caelum potuit evadere? Quid amplius referent isti qui clarius adorant, nisi quod proximis obstrepunt? Immo prodendo petitiones suas quid minus faciunt, quam si in publico orent?
§18–22
§18
Alia iam consuetudo invaluit. Ieiunantes habita oratione cum fratribus subtrahunt osculum pacis, quod est signaculum orationis. Quando autem magis conferenda cum fratribus pax est, nisi cum operationis tempore oratio commendabilior ascendit, ut ipsi de nostra operatione participent, qua maduerint de sua pace fratri transigendo? Quae oratio cum divortio sancti osculi integra? Quem domino officium facientem impedit pax? Quale sacrificium est a quo sine pace receditur? Quaecumque oratio sit, non erit potior praecepti observatione, quo iubemur ieiunia nostra celare. Iam enim de abstinentia osculi agnoscimur ieiunantes. Sed et si qua ratio est, ne tamen huic praecepto reus sis, potes domi, si forte, inter quos latere ieiunium in totum non datur, differre pacem. Ubicumque autem alibi operationem tuam abscondere potes, debes meminisse praecepti; ita et disciplinae foris et consuetudini domi satisfacies. Sic et die Paschae, quo communis et quasi publica ieiunii religio est, merito deponimus osculum, nihil curantes de occultando quod cum omnibus faciamus.
§19
Similiter et de stationum diebus non putant plerique sacrificiorum orationibus interveniendum, quod statie solvenda sit accepto corpore domini. Ergo devotum deo obsequium eucharistia resolvit, an magis deo obligat? Nonne sollemnior erit statio tua, si et ad aram dei steteris? Accepto corpore domini et reservato utrumque salvum est, et participatio sacrificii et executio officii. Si statio de militari exemplo nomen accepit (nam et militia dei sumus), utique nulla laetitia sive tristitia obveniens castris stationes militum resci(??)dit. Nam laetitia libentius, tristitia sollicitius administrabit disciplinam.
§20
De habitu vero dumtaxat feminarum varietas observationis efficit post sanctissimum apostolum nos vel maxime nullius loci homines impudenter retractare, nisi quod non impudenter, si secundum apostolum retractemus. De modestia quidam cultus et ornatus aperta praescriptio est etiam Petri, cohibentis eodem ore, quia eodem et spiritu, quo Paulus, et vestium gloriam et auri superbiam et crinium lenonem operositatem.
§21
Sed quod promisce observatur per ecclesias quasi incer tum, id retractandum est, velarine debeant virgines, an non. Qui enim virginibus indulgent capitis immunitatem, hoc niti videntur, quod apostolus non virgines nominatim, sed mulieres designaverit velandas esse, nec sexum, ut diceret feminas, sed gradum sexus, dicendo mulieres. Nam si sexum nominasset, feminas dicendo, absolute definisset de omni muliere, at cum unum gradum sexus nominat, alium tacendo secernit. Potuit enim, inquiunt, aut et virgines nominare specialiter, aut compendio generaliter feminas.
§22
Qui ita concedunt, recogitare debent de statu vocabuli ipsius, quid est mulier a primis quidem literis sanctorum commentariorum. Nam inveniunt sexus esse nomen, non gradum sexus; siquidem Evam nondum virum expertam deus mulierem et feminam cognominavit, feminam, qua sexus generaliter, mulierem, qua gradus sexus specialiter. Ita quoniam tunc innupta adhuc Eva mulieris vocabulo fuit, commune id vocabulum et virgini factum est. Nec mirum, si apostolus eodem utique spiritu actus, quo cum omnis scriptura divina, tum et illa Genesis digesta est, eadem voce usus est mulierem ponendo, quae exemplo Evae innuptae et virgini competat. Cetera denique consonant. Nam et hoc ipso, quod virgines non nominavit, sicut alio in loco, ubi de nubendo docet, satis praedicat de omni muliere et de toto sexu dictum, nec distinctum esse inter virginem, cum omnino non nominat. Qui enim alibi distinguere meminit, ubi scilicet differentia postulat (distinguit autem utramque speciem suis vocabulis designans), ubi non distinguit, dum utramque non nominat, nullam vult differentiam intellegi. Quid? quod Graeco sermone, quo litteras apostolus fecit, usui est mulieres vocare quam feminas, id est γυναῖκας, quam θηλείας. Igitur si pro sexus nomine vocabulum istud frequentatur, quod est interpretatione pro eo quod est femina, sexum nominavit, dicens γυναῖκα. In sexu autem et virgo contingitur. Sed et manifesta pronuntiatio est: Omnis, inquit, mulier adorans, et prophetans intecto capite dedecorat caput suum. Quid est omnis mulier, nisi omnis aetatis, omnis ordinis, omnis condicionis? Nihil mulieris excipit dicendo Omnis, sicut nec viri nec velandi; proinde enim Omnis vir inquit. Sicut ergo in masculino sexu sub viri nomine etiam investis velari vetatur, ita et in feminino sub nomine mulieris etiam virgo velari iubetur. Aequaliter in utroque sexu minor aetas maioris sequatur disciplinam, aut velentur et virgines masculi, si non velantur et virgines feminae, quia nec isti nominatim tenentur; aliud sit vir et investis, si aliud est mulier et virgo. Nempe propter angelos ait velari oportere, quod angeli propter filias hominum desciverunt a deo. Quis ergo contendat solas mulieres, id est nuptas iam et virginitate defunctas, concupiscentiae, nisi si non licet et virgines specie praestare et amatores invenire? Immo videamus, ne virgines solas concupierint, cum dicat scriptura filias hominum, quia potuit uxores hominum nominasse vel feminas indifferenter. Etiam quod ait, Et acceperunt sibi in uxores, eo facit, quod accipiuntur in uxores quae vacant scilicet. De non vacantibus autem aliter enuntiasset. Itaque vacant tam viduitate quam et virginitate. Adeo sexum nominando generaliter filias et species in genere commiscuit. Item cum dicit naturam ipsam docere velandum feminis esse, quae capillum pro tegumento et ornamento mulieribus assignarit, nonne idem tegumentum et idem honor capitis virginibus quoque asscriptus est? Si mulieri turpe est radi, et virgini proinde. In quibus ergo una condicio capitis deputatur, una et disciplina capitis exigitur, etiam ad eas virgines, quas pueritia defendit; a primo enim femina nominata est. Sic denique et Israël observat. Sed si non observaret, nostra lex ampliata atque suppleta defenderet sihi adiectionem. Virginibus quoque iniciens velamentum excusetur. Nuncaetas, quae sexum suum ignorat, simplicitatis privilegium teneat. Nam et Eva et Adam, ubi eis contigit sapere, texerunt statim quod agnoverant. Certe in quibus iam pueritia mutavit, sicut naturae, ita et disciplinae debet aetas esse munifica. Nam et membris et officiis mulieribus resignantur. Nulla virgo est ex quo potest nubere, quoniam aetas iam in ea nupsit suo viro, id est tempori. Sed aliqua se deo vovit. Iam et crinem exinde transfigurat, et omnem habitum ad mulieris convertit. Totum ergo asseveret, et totum virginis praestet: quod propter deum abscondit, plane obumbret. Interest nostra quod dei gratia exerceat solius dei conscientiae commendare, ne, quod a deo speramus, ab homine compensemus. Quid denudas ante deum quod ante homines tegis? Verecundior eris in publico quam in ecclesia? Si dei gratia est, et accepisti, quid gloriaris, inquit, quasi non acceperis? Quid alias ostensione tui iudicas? An alias gloria tua ad bonum invitas? Atqui et ipsa periclitaris amittere, si gloriaris, et alias ad eadem pericula cogis. Facile eliditur quod affectione gloriae assumitur. Velare virgo, si virgo es; debes enim erubescere. Si virgo es, plures oculos pati noli. Nemo miretur in tuam faciem; nemo mendacium tuum sentiat. Bene mentiris nuptam, si caput veles. Immo mentiri non videris; nupsisti enim Christo. Illi carnem tuam tradidisti, age pro mariti tui disciplina. Si nuptas alienas velari iubet, suas utique multo magis. Sed non putet institutionem unusquisque antecessoris commovendam. Multi alienae consuetudini prudentiam suam et constantiam eius addicunt. Ne compellantur velari, certe voluntarias prohiberi non oportet; quae se etiam virgines negare non possunt, contentae abuti fama sua conscientiae apud deum securitate. De illis tamen, quae sponsis dicantur, constanter super meum modulum pronuntiare contestarique pessum velandas ex. ea die esse qua ad primum viri corpus (??)sculo et A(??)stera expaverint. Omnia enim in his praenupserunt, et aetas per m(??)turitatem, et caro per aetatem, et spiritus per conscientiam, et pudor per osculi experimentum, et spes per exspectationem, et mens per voluntatem. Satisque nobis exemplo Rebecca est, quae sponso demonstrato tantum notitia eius nubendo velata est.
§23–29
§23
De genu quoque ponendo varietatem observationis patitur oratio per pauculos quosdam qui sabbato abstinent genibus. Quae dissensio cum maxime apud ecclesias causam dicit, dominus dabit gratiam suam, ut aut cedant, aut sine alierum scandale sententia s(??)a utantur. Nos vero, sicut accepi(??)us, solo die dominicae resurrectionis non ab isto tantum, sed omni auxietatis habitu et officie cavere debemus, differentes etiam negotia; ne quem diabolo locum demus. Tantundem et spatio Pentecostes, quod eadem exultationis sollemnitate dispungimus. Ceterum omni die quis dubitet prosternere se deo vel prima saltem oratione qua lucem ingredimur? Ieiuniis autem et stationibus nulla oratio sine genu et reliquo humilitatis more celebranda est. Non enim oramus tantum, sed et deprecamur, et satisfacimus deo domino nostro. De temporibus orationis nihil omnino praescriptum est, nisi plane omni in tempore et loco orare.
§24
Sed quomodo omni loco, cum prohibeamur in publico? Omni, inquit, loco, quem opportunitas aut etiam necessitas importarit. Neque enim contra praeceptum reputatur ab apostolis factum, qui in carcere audientibus custodiis orabant et canebant deo, apud Paulum, qui in navi coram omnibus eucharistiam fecit.
§25
De tempore vero non erit otiosa extrinsecus observatio etiam horarum quarundam, istarum dico communium quae diei interspatia signant, tertia, sexta, nona, quas sollemniores in scripturis invenire est. Primus spiritus sanctus congregatis discipulis hora tertia infusus est. Petrus, qua die visionem communitatis omnis in illo vasculo expertus est, sexta hora orandi gratia ascenderat in superiora. Idem cum Iohanne ad nonam in templum adibat, ubi paralyticum sanitati reformavit suae. Etsi simpliciter se habent sine ullius observationis praecepto, bonum tamen sit aliquam constituere praesumptionem, quae et orandi admonitionem constringat et quasi lege ad tale munus extorqueat a negotiis interdum, ut, quod Danieli quoque legimus observatum utique ex Israëlis disciplina, ne minus ter die saltem adoremus, debitores trium Patris et Filii et Spiritus Sancti; exceptis utique legitimis orationibus, quae sine ulla admonitione debentur ingressu lucis et noctis. Sed et cibum non prius sumere, et lavacrum non prius adire quam interposita oratione fideles decet. Priora enim habenda sunt spiritus refrigeria et pabula quam carnis, et priora caelestia quam terrena.
§26
Fratrem domum tuam introgressum ne sine oratione dimiseris (Vidisti, inquit, fratrem, vidisti dominum tuum), maxime advenam, ne angelus forte sit. Sed nec ipse a fratribus exceptus (??) fecerit refrigeria terrena caclestibus. Statim enim iudicabitur fides tua. Aut quomodo secundum praeceptum pax huic domni dices, nisi et eis qui in domo sunt pacem mutuam reddas?
§27
Diligentiores in orando subiungere in orationibus Alleluia solent et hoc genus psa(??)os quorum clau(??)lis respondeant qui simul sunt. Et est optimum utique institutum omne quod praeponendo et honorando deo conpetit saturatam orationem velut opimam hostiam admovere.
§28
Haec est enim hostia spiritalis quae pristina sacrificia delevit. Quo mihi, inquit, multitudinem sacrificiorum vestrorum? Plenus sum holocaustomatum arietum, et adipem agnorum et s(??)guimem taurorum et hircorum nolo. Quis enim requisivit ista de manibus vestris? Quae ergo quaesierit deus evangelium decet. Veniet hora, inquit, cum veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate. Deus enim spiritus est, et adoratores itaque tales requirit. Nos sumus veri adoratores et veri sacerdotes, qui spiritu orantes spiritu sacrificamus orationem hostiam dei propriam et acceptabilem, quam scilicet requisivit, quam sibi prospexit. Hanc de toto corde devotam, fide pastam, veritate curatam, innocentia integram, castitate mundam, agape ceronatam cum pompa operum bonorum inter psalmos et hymnos deducere ad dei altare debemus, omnis nobis a deo impetraturam.
§29
Quid enim orationi de spiritu et veritate venienti negavit deus, qui eam exigit? Legimus et audimus et eredimus quanta documenta efficaciae eius. Vetus quidem oratio et ab ignibus et a bestiis et ab inedia liberabat, et tamen non a Christo acceperat formam. Ceterum quanto amplius operatur oratio Christiana! Non roris angelum in mediis ignibus sistit, nec ora leonibus obstruit, nec esurientibus rusticorum prandium transfert, nullum sensum passionis delegata gratia avertit, sed patientes et sentientes et dolentes sufferentia instruit, virtute ampliat gratiam, ut sciat fides quid a domino consequatur, intelligens quid pro dei nomine patiatur. Sed et retro oratio plagas irrogabat, fundebat hostium exercitus, imbrium utilia prohibebat. Nunc vero oratio iustitiae omnem iram dei avertit, pro inimicis excubat, pro persequentibus supplicat. Mirum si aquas caelestes extorquere novit, quae potuit et ignes impetrare? Sola est oratio quae deum vincit; sed Christus eam nihil mali voluit operari. Omnem illi virtutem de bono contulit. Itaque nihil novit, nisi defunctorum animas de ipso mortis itinere revocare, debiles reformare, aegros remediare, daemoniacos expiare, claustra carceris aperire, vincula innocentium solvere. Eadem diluit delicta, temptationes repellit, persecutiones extinguit, pusillanimos consolatur, magnanimos oblectat, peregrinantes deducit, fluctus mitigat, latrones obstupefacit, alit pauperes, regit divites, lapsos erigit, cadentes suspendit, stantes continet. Oratio murus est fidei, arma et tela nostra adversus hostem, qui nos undique observat. Itaque nunquam inermes incedamus. Die stationis, nocte vigiliae meminerimus. Sub armis orationis signum nostri imperatoris custodiamus, tubam angeli exspectemus orantes. Orant etiam angeli omnes, orat omnis creatura, orant pecudes et ferae et genua declinant, et egredientes de stabulis ac speluncis ad caelum non otioso ore suspiciunt, vibrantes spiritum suo more. Sed et aves nido exurgentes eriguntur ad caelum, et alarum crucem pro manibus expandunt, et dicunt aliquid quod oratio videatur. Quid ergo amplius de officio orationis? Etiam ipse dominus oravit, cui sit honor et virtus in secula seculorum.
Tap any Latin word to look it up