§1–7
§1
Fiducia Christianorum resurrectio mortuorum. Illa credentes sumus. Hoc credere veritas cogit, veritatem deus aperit, sed vulgus inridet, existimans nihil superesse post mortem. Et tamen defunctis parentant, et quidem impensissimo officio pro moribus eorum, pro temporibus esculentorum, ut quos negant sentire quicquam, etiam desiderare praesumant. At ego magis ridebo vulgus, tunc quoque, cum ipsos defunctos atrocissime exurit, quos postmodum gulosissime nutrit, isdem ignibus et promerens et offendens. O pietatem de crudelitate ludentem! Sacrificat an insultat, cum crematis cremat? Plane cum vulgo interdum et sapientes sententiam suam iungunt. Nihil esse post mortem Epicuri schola est. Ait et Seneca omnia post mortem finiri, etiam ipsam. Satis est autem si non minor philosophia Pythagorae et Empedoclis et Platonici immortalem animam e contrario reclamant, immo adhuc proxime etiam in corpora remeabilem affirmant, etsi non in eadem, etsi non in humana tantummodo, ut Euphorbus in Pythagoram, Homerus in pavum recenseantur. Certe recidivatum animae corporalem pronuntiaverunt, tolerabilius mutata quam negata qualitate, pulsata saltem, licet non adita veritate. Ita saeculum resurrectionem mortuorum nec cum errat ignorat.
§2
Si vero et apud deum aliqua secta est Epicureis magis adfinis quam prophetis, sciemus quid audiant a Christo Sadducaei. Christo enim servabatur omnia retro occulta nudare, dubitata dirigere, praelibata supplere, praedicata repraesentare, mortuorum certe resurrectionem, non modo per semetipsum, verum etiam in semetipso probare. Nunc autem ad alios Sadducaeos praeparamur, partiarios sententiae illorum. Ita dimidiam agnoscunt resurrectionem, solius scilicet animae, aspernati carnem, sicut et ipsum dominum carnis. Nulli denique alii salutem corporali substantiae invident quam alterius divinitatis haeretici. Ideoque et Christum aliter disponere coacti, ne creatoris habeatur, in ipsa prius carne eius erraverunt, aut nullius veritatis contendentes eam secundum Marcionem et Basiliden, aut propriae qualitatis secundum haereses Valentini et Apellen. Atque ita sequitur ut salutem eius substantiae excludant cuius Christum consortem negant, certi illam summo praeiudicio resurrectionis instructam, si iam in Christo resurrexit caro. Propterea et nos volumen praemisimus DE CARNE CHRISTI, quo eam et solidam probamus adversum phantasmatis vanitatem, et humanam vindicamus adversus qualitatis proprietatem, cuius conditio Christum et hominem et filium hominis inscripserit. Carneum enim atque corporeum probantes eum proinde et obducimus praescribendo nullum alium credendum deum praeter creatorem, dum talem ostendimus Christum, in quo dinoscitur deus, qualis promittitur a creatore. Obducti dehinc de deo carnis auctore et de Christo carnis redemptore iam et de resurrectione carnis revincentur. Congruenter scilicet. Et hoc ferme modo dicimus ineundam cum haereticis disceptationem. Nam et ordo semper a principalibus deduci exposcit, ut de ipso prius constet a quo dicatur dispositum esse quod quaeritur. Atque adeo et haeretici ex conscientia infirmitatis nunquam ordinarie tractant. Certi enim quam laborent in alterius divinitatis insinuatione adversus deum mundi omnibus naturaliter notum de testimoniis operum, certe et in sacramentis priorem et in praedicationibus manifestiorem, sub obtentu quasi urgentioris causae, id est ipsius humanae salutis ante omnia requirendae, a quaestionibus resurrectionis incipiunt, quia durius creditur resurrectio carnis quam una divinitas; atque ita tractatum viribus ordinis sui destitutum et scrupulis potius oneratum, depretiantibus carnem, paulatim ad alterius divinitatis temperant sensum ex ipsa spei concussione et demutatione. Deiectus enim unusquisque vel motus de gradu eius spei quam susceperat apud creatorem facile iam declinatur ad alterius spei auctorem etiam ultro suspicandum. Per diversitatem enim promissionum diversitas insinuatur deorum. Sic multos inretitos videmus, dum ante de resurrectione carnis eliduntur quam de unione divinitatis elidunt. Igitur quantum ad haereticos, demonstravimus quo cuneo occurrendum sit a nobis. Et occursum est iam suo quoque titulo, de deo quidem unico et Christo eius adversus Marcionem, de carne vero domini etiam adversus quatuor haereses, ad hanc maxime quaestionem praestruendam; uti nunc de sola carnis resurrectione ita digerendum sit, tanquam penes nos quoque incerta, id est penes creatorem. Nam et multi rudes, et plerique sua fide dubii, et simplices plures, quos instrui, dirigi, muniri oportebit, quia et hoc latere unio divinitatis defendetur. Sicut enim negata carnis resurrectione concutitur, ita vindicata constabilitur. Animae autem salutem credo retractatu carere. Omnes enim fere haeretici eam quoquo modo volunt, tamen non negant. Viderit unus aliqui Lucanus, nec huic quidem substantiae parcens, quam secundum Aristotelem dissolvens aliud quid pro ea subicit, tertium quiddam resurrecturus, neque anima neque caro, id est non homo, sed ursus forsitan, qua Lucanus. Habet et iste a nobis plenissimum de omni statu animae stilum, quam inprimis immortalem tuentes solius carnis et defectionem agnoscimus et refectionem cum maxime adserimus, redactis in ordinarium materiae corpus, si qua et alibi pro causarum incursione praestricta distulimus. Nam ut quaedam praelibari sollemne est, ita et differri necesse est, dummodo et praelibata suppleantur suo corpore et dilata reddantur suo nomine.
§3
Est quidem et do communibus sensibus sapere in dei rebus, sed in testimonium veri, non in adiutorium falsi, quod sit secundum divinam, non contra divinam dispositionem. Quaedam enim et natura nota sunt, ut immortalitas animae penes plures, ut deus noster penes omnes. Utar ergo et sententia Platonis alicuius pronuntiantis, Omnis anima immortalis; utar et conscientia populi contestantis deum deorum. Utar et reliquis communibus sensibus, qui deum iudicem praedicant: Deus videt, et, Deo commendo. At cum aiunt, Mortuum quod mortuum, et, Vive dum vivis, et, Post mortem omnia finiuntur, etiam ipsa, tunc meminero et cor vulgi cinerem a deo deputatum et ipsam sapientiam saeculi stultitiam pronuntiatam. Tunc si et haereticus ad vulgi vitia vel saeculi ingenia confugerit, Discede, dicam, ab ethnico, haeretice; etsi unum estis omnes qui deum fingitis, dum hoc tamen in Christi nomine facis, dum Christianus tibi videris, alius ab ethnico es; redde illi suos sensus, quia nec ille de tuis instruitur. Quid caeco duci inniteris, si vides? Quid vestiris a nudo, si Christum induisti? Quid alieno uteris clypeo, si ab apostolo armatus es? Ille potius a te discat carnis resurrectionem confiteri quam tu ab illo diffiteri; quia si et a Christianis negari eam oporteret, sufficeret illis de sua scientia, non de vulgi ignorantia instrui. Adeo non erit Christianus qui eam negabit quam confitentur Christiani, et his argumentis negabit quibus utitur non Christianus. Aufer denique haereticis quae cum ethnicis sapiunt, ut de scripturis solis quaestiones suas sistant, et stare non poterunt. Communes enim sensus simplicitas ipsa commendat et compassio sententiarum et familiaritas opinionum, eoque fideliores existimantur, quia nuda et aperta et omnibus nota definiunt. Ratio autem divina in medulla est, non in superficie, et plerumque aemula manifestis.
§4
Itaque haeretici inde statim incipiunt, et inde praestruunt, dehinc interstruunt, unde sciunt facile capi mentes, de communione favorabili sensuum. An aliud prius vel magis audias ab haeretico quam ab ethnico? et non protinus et non ubique convicium carnis, in originem, in materiam, in casum, in omnem exitum eius, immundae a primordio ex faecibus terrae, immundioris deinceps ex seminis sui limo, frivolae, infirmae, criminosae, onerosae, molestae, et post totum ignobilitatis elogium caducae in originem terram et cadaveris nomen, et de isto quoque nomine periturae in nullum inde iam nomen, in omnis iam vocabuli mortem? Hancne ergo vir sapiens et visui et contactui et recordatui tuo ereptam persuadere vis, quod se receptura quandoque sit in integrum de corrupto, in solidum de casso, in plenum de inanito, in aliquid omnino de nihilo. et utique redhibentibus eam ignibus et undis et alvis ferarum et rumis alitum et lactibus piscium et ipsorum temporum propria gula? Adeone autem eadem sperabitur quae intercidit, ut claudus et luscus et caecus et leprosus et paralyticus revertantur, ut redisse non libeat ad pristinum? an integri, ut iterum talia pati timeant? Quid tum de consequentiis carnis? Rursusne omnia necessaria illi, et inprimis pabula atque potacula, et pulmonibus natandum, et intestinis aestuandum, et pudendis non pudendum, et omnibus membris laborandum? Rursus ulcera et vulnera et febris et podagra et mors reoptanda? Nimirum haec erunt vota carnis recuperandae, iterum cupere de ea evadere. Et nos quidem haec aliquanto honestius pro stili pudore. Ceterum quantum etiam spurciloquio liceat illorum in congressibus experire, tam ethnicorum quam haereticorum.
§5
Igitur quoniam et rudes quique de communibus adhuc sensibus sapiunt, et dubii et simplices per eosdem sensus denuo inquietantur, et ubique primus iste in nos aries temperatur quo carnis condicio quassatur, necessario et a nobis carnis primum condicio munietur, vituperatione laudatione depulsa. Ita nos rhetoricari quoque provocant haeretici, sicut etiam philosophari. Futile et frivolum istud corpusculum, quod malum denique appellare non horrent, etsi angelorum fuisset operatio, ut Menandro et Marco placet, etsi ignei alicuius exstructio aeque angeli, ut Apelles docet, sufficeret ad auctoritatem carnis secundae divinitatis patrocinium. Angelos post deum novimus. Iam nunc quisquis ille summus deus haeretici cuiusque est, non immerito ab ipso quoque deducerem carnis dignitatem, a quo voluntas producendae ei adfuisset. Utique enim prohibuisset fieri quam fieri scisset, si fieri noluisset. Ita et secundum illos aeque caro dei res. Nihil operis non eius est qui passus est esse. Bene autem quod et plures et duriores quaeque doctrinae totam hominis figulationem deo nostro cedunt. Quantus hic sit satis nosti, qui unicum credidisti. Incipiat iam tibi caro placere, cuius artifex tantus est. Sed et mundus, inquis, dei opus est, et tamen praeterit habitus huius mundi, apostolo quoque auctore; nec ideireo restitutio mundi praeiudicabitur quia dei opus est. Et utique si universitas inreformabilis post decessum, quid portio? Plane, si portio universitati adaequatur. Ad distantiam enim provocamus. Primo quidem, quod omnia sermone dei facta sunt, et sine illo nihil. Caro autem et sermone dei constitit propter formam, ne quid sine sermone. Faciamus enim hominem, ante praemisit, et amplius, manu, propter praelationem, ne universitati compararetur. Et finxit, inquit, deus hominem. Magnae sine dubio differentiae ratio, pro condicione scilicet rerum. Minora enim quae fiebant eo cui fiebant, siquidem homini fiebant, cui mox a deo addicta sunt. Merito igitur ut famula iussu et imperio et sola vocali potestate universa processerant. Contra homo, ut dominus eorum, in hoc ab ipso deo exstructus est, ut dominus esse posset, dum fit a domino. Hominem autem memento carnem proprie dici, quae prior vocabulum hominis occupavit: Et fl(??)xit deus hominem, limum de terra. Iam homo, qui adhuc limus. Et insufflavit in faciem eius flatum vitae, et factus est homo, id est limus, in animam vivam, et posuit deus hominem, quem finxit, in paradiso. Adeo homo figmentum primo, dehinc totus. Hoc eo commendarim. uti quioquid omnino homini a deo prospectum atque promissum est, non soli animae, verum et carni scias debitum, ut si non ex consortio generis, certe vel ex privilegio nominis.
§6
Persequar itaque propositum, si tamen tantum possim carni vindicare quantum contulit ille qui eam fecit, iam tunc gloriantem, quod illa pusillitas, limus, in manus dei quaecunque sunt pervenit, satis beatus etsi solummedo contactus. Quid enim, si nullo amplius opere statim figmentum de contactu dei constitisset? Adeo magna res agebatur, qua ista materia exstruebatur. Itaque totiens honoratur quotiens manus dei patitur, dum tangitur, dum decerpitur, dum deducitur, dum effingitur. Recegita totum illi deum occupatum ac deditum, manu, sensu, opere, consilio, sapientia, providentia, et ipsa inprimis adfectione, quae liniamenta dictabat. Quodcunque enim limus exprimebatur, Christus cogitabatur homo futurus, quod et limus et caro sermo, quod et terra tune. Sic enim praefatio patris ad filium: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Et fecit hominem deus, id utique quod finxit, ad imaginem dei fecit illum, scilicet Christi. Et sermo enim deus qui in effigie dei constitutus non rapinam existimavit parem esse deo. Ita limus ille iam tunc imaginem induens Christi futuri in carne non tantum dei opus erat, sed et pignus. Quo nunc facit ad infuscandam originem carnis nomen terrae ventilare, ut sordentis, ut iacentis elementi? cum, et si alia materia excudendo homini competisset, artificis fastigium recogitari oporteret, qui illam et eligendo dignam iudicasset et tractando fecisset. Phidiae manus Iovem Olympium ex ebore molitur, et adoratur, nec iam bestiae et quidem insulsissimae deus est, sed summum saeculi numen, non quia elephantus, sed quia Phidias tantus: deus vivus, deus verus quamcunque materiae vilitatem non de sua operatione purgasset et ab omni infirmitate sanasset? An hoc supererit, ut honestius homo deum quam hominem deus finxerit? Nunc etsi scandalum limus, alia iam res est. Carnem iam teneo, non terram; licet et caro audiat: Terra es, et in terram ibis. Origo recensetur, non substantia revocatur. Datum est esse aliquid origine generosius et demutatione felicius. Nam et aurum terra, quia de terra; hactenus tamen terra, ex quo aurum, longe alia materia, splendidior atque nobilior de obsoletiore matrice. Ita et deo licuit carnis aurum de limi, quibus putas, sordibus excusato censu eliquasse.
§7
Sed dilutior videatur auctoritas carnis, quia non et ipsam proprie manus divina tractavit, sicuti limum. Quando in hoc tractavit limum, ut postmodum caro fieret ex limo, carnis utique negotium gessit. Sed adhuc velim discas quando et quomodo caro floruerit ex limo. Neque enim, ut quidam volunt, illae pelliceae tunicae, quas Adam et Eva paradisum exuti induerunt, ipsae erunt carnis ex limo reformatio, cum aliquanto prius et Adam substantiae stantiae suae traducem in femina iam carnem recognoverit (Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro ex carne mea), et ipsa delibatio masculi in feminam carne suppleta sit, limo, opinor, supplenda, si Adam adhuc limus. Obliteratus igitur et devoratus est limus in carnem. Quando? cum factus est homo in animam vivam de dei flatu, vapore scilicet idoneo torrere quodammodo limum in aliam qualitatem, quasi in tostam, ita in carnem. Sic et figulo licet argillam temperato ignis adflatu in materiam robustiorem recorporare et aliam ex alia stringere speciem, aptiorem pristina et sui iam generis ac nominis. Nam etsi scriptum est, Numquid argilla dicet figulo? id est homo deo, etsi apostolus, In testaceis, ait, vasculis, tamen et argilla homo, quia limus ante; et testa caro, quia ex limo per adflatus divini vaporem, quam postea pelliceae tunicae, id est cutes superductae, vestierunt. Usque adeo, si detraxeris cutem, nudaveris carnem. Ita quod hodie spolium efficitur, si detrahatur, hoc fuit indumentum, cum superstruebatur. Hine et apostolus circumcisiorem despoliationem carnis appellans tunicam cutem adfirmavit. Haec cum ita sint, habes et limum de manu dei gloriosum et carnem de adflatu dei gloriosiorem, quo pariter caro et limi rudimenta deposuit et animae ornamenta suscepit. Non es diligentior deo, uti tu quidem Scythicas et Indicas gemmas et Rubentis Maris grana candentia non plumbo, non aere, non ferro, ne argento quoque oblaquees, sed electissimo et insuper operosissimo descrobes auro, vinis item et unguentis pretiosissimis quibusque vasculorum prius congruentiam cures, proinde perfectae ferruginis gladiis vaginarum adaeques dignitatem, -deus vero animae suae umbram, spiritus sui auram, oris sui operam vilissimo alicui commiserit capulo, et indigne collocando utique damnaverit. Collocavit autem, an potius inseruit et immiscuit carni? tanta quidem concretione, ut incertum haberi possit utrumne caro animam, an carnem anima circumferat, utrumne animae caro, an anima appareat carni. Sed et magis animam invehi atque dominari credendum est, ut magis deo proximam. Hoc quoque ad gloriam carnis exuberat, quod proximam deo et continet et ipsius dominationis compotem praestat. Quem enim naturae usum, quem mundi fructum, quem elementorum saporem non per carnem anima depascitur? quidni? per quam omni instrumento sensuum fulciatur, visu, auditu, gustu, odoratu, contactu? per quam divina potestate respersa est, nihil non sermone perficiens, vel tacite praemisso? Et sermo enim de organo carnis est. Artes per carnem, studia, ingenia per carnem, opera, negotia, officia per carnem, atque adeo totum vivere animae carnis est, ut non vivere animae nil aliud sit quam a carne divertere. Sic etiam ipsum mori carnis eat, cuius et vivere. Porro si universa per carnem subiacent animae, carni quoque subiacent. Per quod utaris, cum eo utaris necasse est. Ita caro, dum ministra et famula animae deputatur, consors et cohaeres invenitur. Si temporalium, cur non et aeternorum?
§8–16
§8
Et haec quidem velut de publica forma humanae conditionis suffragia carni procuraverim. Videamus nunc de propria etiam Christiani nominis forma quanta huic substantiae frivolae ac sordidae apud deum praerogativa sit: etsi sufficeret illi quod nulla omnino anima salutem possit adipisci nisi dum est in carne crediderit; adeo caro salutis est cardo. De qua cum anima deo allegitur, ipsa est quae efficit ut anima allegi possit. Scilicet caro abluitur, ut anima emaculetur; caro ungitur, ut anima consecretur; caro signatur, ut et anima muniatur; caro manus impositione adumbratur, ut et anima spiritu illuminetur; caro corpore et sanguine Christi vescitur, ut et anima de deo saginetur. Non possunt ergo separari in mercede, quas opera coniungit. Nam et sacrificia deo grata, conflictationes dico animae, ieiunia et seras et aridas escas et adpendices huius officii sordes caro de proprio suo incommodo instaurat. Virginitas quoque et viduitas et modesta in occulto matrimonii dissimulatio et una notitia eius de bonis carnis deo adolentur. Age iam, quid de ea sentis, cum pro nominis fide in medium extracta et odio publice exposita decertat, cum in carceribus maceratur teterrimo lucis exilio, penuria mundi, squalore, psedore, contumelia victus, ne somno quidem libera, quippe ipsis etiam cubilibus vincta ipsisque stramentis lancinata, cum iam et in luce omni tormentcrum machinatione laniatur, cum denique suppliciis erogatur, enisa reddere Christo vicem moriendo pro ipso, et quidem per eandem crucem saepe, nedum per atrociora quoque ingenia poenarum. Nae illa beatissima et gloriosissima quae potest apud Christum dominum parere debito tanto, ut hoc solum debeat ei quod ei debere desierit, hoc magis vincta quod absoluta.
§9
Igitur ut retexam, quam deus manibus suis ad imaginem dei struxit, quam de suo adflatu ad similitudinem suae vivacitatis animavit, quam incolatui, fructui, dominatui totius suae operationis praeposuit, quam de sacramentis suis disciplinisque vestivit, cuius munditias amat, cuius castigationes probat, cuius passiones sibi adpretiat, haeccine non resurget, totiens die? Absit, absit ut deus manuum suarum operam, ingenii sui curam, adflatus sui vaginam, molitionis suae reginam, liberalitatis suae haeredem, religionis suae sacerdotem, testimonii sui militem, Christi sui sororem, in aeternum destituat interitum. Bonum deum novimus: solum, optimum a Christo eius addiscimus; qui dilectionem mandans post suam in proximum faciet et ipse quod praecepit. Diliget carnem tot modis sibi proximam, etsi infirmam, sed Virtus in infirmitate perficitur, etsi imbecillam, sed Medicum non desiderant nisi male habentes, etsi inhonestam, sed Inhonestioribus maiorem circumdamus honorem, etsi perditam, sed Ego, inquit, veni, ut quod periit salvum faciam, etsi peccatricem, sed Malo mihi, inquit, salutem peccatoris quam mortem, etsi damnatam, sed Ego, inquit, percutiam et sanabo. Quid ea exprobras carni quae deum expectant, quae in deum sperant, quae honorantur ab illo, quibus subvenit? Ausim dicere, si haec carni non accidissent, benignitas, gratia, misericordia, omnis vis dei benefica vacuisset.
§10
Tenes scripturas quibus caro infuscatur, tene etiam quibus inlustratur. Legis cum quando deprimitur, adige oculos et tum quando revelatur. Omnis caro foenum. Non hoc solum pronuntiavit Esaias, sed et, Omnis caro videbit salutare dei. Notatur in Genesi dicens deus, Non manebit spiritus meus in hominibus istis, quia caro sunt. Sed et auditur per Ioëlem: Effundam de spiritu meo in omnem carnem. Apostolum quoque ne de uno stilo noris, quo carnem plerumque compungit. Nam etsi negat habitare boni quicquam in carne sua, etsi adfirmat eos qui in carne sint deo placere non posse, quia concupiscat adversus spiritum, et si qua alia ita ponit ut carnis non tamen substantia, sed actus inhonoretur, dicemus quidem alibi nihil proprie carni exprobrari oportere nisi in animae suggillationem, quae carnem ministerio sibi subigit. Verum interim et in illis litteris Paulus est, cum stigmata Christi in corpore suo portat, cum corpus nostrum ut dei templum vitiari vetat, cum corpora nostra membra Christi facit, cum monet tollere et magnificare deum in corpore nostre. Itaque si ignominiae carnis resurrectionem eius expellunt, cur non dignitates potius inducent? Quoniam deo magis congruit in salutem redigere quod reprobarit interdum, quam in perditionem dedere quod etiam aliquando probavit.
§11
Hucusque de praeconio carnis adversus inimicos et nihilominus amicissimos eius. Nemo enim tam carnaliter vivit quam qui negant carnis resurrectionem. Negantes enim poenam despiciunt et disciplinam. De quibus luculenter et Paracletus per prophetidem Priscam: Carnes sunt, et carnem oderunt. Quam si tanta auctoritas munit quanta illi ad meritum salutis patrocinari possit, numquid etiam dei ipsius potentiam et potestatem et licentiam recensere debemus, an tantus sit qui valeat dilapsum et devoratum et quibuscunque modis ereptum tabernaculum carnis reaedificare atque restituere? An et aliqua nobis exempla huius sui iuris in publico naturae promulgarit, ne qui forte adhuc sitiant deum nosse, qui non alia lego credendus est quam ut omnia posse credatur? Plane apud philosophos habes qui mundum hune innatum infectumque defendant, sed multo melius quod omnes fere haereses natum et factum mundum annuentes conditionem deo nostro adscribunt. Igitur confide illum totum hoc ex nihilo protulisse, et deum nosti fidendo quod tantum deus valeat. Nam et quidam infirmiores hoc prius credere de materia. De materia potius subiacenti volunt ab illo universitatem dedicatam secundum philosophos. Porro et si ita in vero haberetur, cum tamen longe alias substantias longeque alias species ex reformatione materiae diceretur protulisse quam fuisset ipsa materia, non minus defenderem ex nihilo eum protulisse, si ea protulerat quae omnino non fuerant. Quo enim interest ex nihilo quid proferri, an ex aliquo, dum quod non fuit fiat, quando etiam non fuisse nihil sit fuisse? Sic et fuisse e contrario nonnihil est fuisse. Nunc etsi interest, tamen utrumque mihi adplaudit. Sive enim ex nihilo deus molitus est cuncta, poterit et carnem in nihilum prodactam exprimere de nihilo: sive de materia modulatus est alia, poterit et carnem quocunque dehaustam evocare de alio. Et utique idoneus est reficere qui fecit, quanto plus est fecisse quam refecisse, initium dedisse quam reddidisse. Ita restitutionem carnis faciliorem credas institutione.
§12
Aspice nunc ad ipsa quoque exempla divinae potestatis. Dies moritur in noctem et tenebris usquequaque sepelitur. Funestatur mundi honor, omnis substantia denigratur. Sordent, silent, stupent cuncta, ubique iustitium est, quies rerum. Ita lux amissa Iugetur. Et tamen rursus cum suo cultu, cum dote, cum sole, eadem et integra et tota universo orbi reviviscit, interficiens mortem suam, noctem, rescindens sepulturam suam, tenebras, haeres sibimet existens, donec et nox reviviscat cum suo et illa suggestu. Reaccenduntur enim et stellarum radii, quos matutina succensio extinxerat; reducuntur et siderum absentiae, quas temporalis distinctio exemerat; reornantur et specula lunae, quae menstruus numerus adtriverat. Revolvuntur hiemes et aestates, verna et autumna cum suis viribus, moribus, fructibus. Quippe etiam terrae de caelo disciplina est arbores vestire post spolia, flores denuo colorare, herbas rursus imponere, exhibere eadem quae absumpta sint semina, nec prius exhibere quam absumpta. Mira ratio: de fraudatrice servatrix; ut reddat, intercipit; ut custodiat, perdit; ut integret, vitiat; ut etiam ampliet, prius decoquit. Siquidem uberiora et cultiora restituit quam exterminavit; revera fenore interitu, et iniuria usura, et lucro damno. Semel dixerim, universa conditio recidiva est. Quodcunque conveneris, fuit: quodcunque amiseris, nihil non iterum est. Omnia in statum redeunt cum abscesserint; omnia incipiunt cum desierint; ideo finiuntur, ut fiant. Nihil deperit nisi in salutem. Totus igitur hic ordo revolubilis rerum testatio est ressurrectionis mortuorum. Operibus eam praescripsit deus ante quam litteris, viribus praedicavit ante quam vocibus. Praemisit tibi naturam magistram, summissurus et prophetiam, quo facilius credas prophetiae discipulus naturae, quo statim admittas, cum audieris quod ubique iam videris, nec dubites deum carnis etiam resuscitatorem, quem omnium noris restitutorem. Et utique si omnia homini resurgunt, cui procurata sunt, porro non homini, nisi et carni, quale est ut ipsa depereat in totum, propter quam et cui nihil deperit?
§13
Si parum universitas resurrectionem figurat, si nihil tale conditio signat, quia singula eius non tam mori quam desinere dicantur, nec redanimari, sed reformari existimentur, accipe plenissimum atque firmissimum huius spei specimen, siquidem animalis est res et vitae obnoxia et morti, Illum dico alitem orientis peculiarem, de singularitate famosum, de posteritate monstruosum, qui semetipsum libenter funerans renovat natali fine decedens atque succedens, iterum phoenix ubi iam nemo, iterum ipse qui non iam, alius idem. Quid expressius atque signatius in hanc causam, aut cui alii rei tale documentum? Deus etiam scripturis suis, Et florebit enim, inquit, velut phoenix, id est de morte, de funere. uti credas de ignibus quoque substantiam corporis exigi posse. Multis passeribus antestare nos dominus pronuntiavit; si non et phoenicibus, nihil magnum, Sed homines semel interibunt, avibus Arabiae de resurrectione securis?
§14
Talia interim divinarum virium liniamenta non minus parabolis operato deo quam locuto veniamus et ad ipsa edicta atque decreta eius, quo cum maxime divisionem istam materiae ordinamus. Exorai enim sumus ab auctoritate carnis, an ea sit cui dilapsae salus competat, dehinc prosecuti de potentia dei, an tanta sit quae salutem conferre dilapsae rei soleat. Nunc si probavimus utrumque, velim etiam de causa requiras, an sit aliqua tam digna quae resurrectionem carnis necessariam et rationi certe omni modo debitam vindicet, quia subest dicere, etsi caro capax restitui, etsi divinitas idonea restituendi, sed causa restitutionis praeesse debebit. Accipe igitur et causam, qui apud deum discis tam optimum quam et iustum, de suo optimum, de nostro iustum. Nisi enim homo deliquisset, optimum solummodo deum nosset ex naturae proprietate. At nunc etiam iustum eum patitur ex causae necessitate, tamen et hoc ipso optimum, dum et iustum. Et bono enim iuvando et malo puniendo iustitiam exhibens utramque sententiam bono praestat, hinc vindicans istud, inde remunerans illud. Sed cum Marcione plenius disces an hoc sit dei totum. Interim talis est noster, merito iudex, quia dominus, merito dominus, quia auctor, merito auctor, quia deus. Hine et ille nescio quis haereticorum merito non iudex, non enim dominus, merito non dominus, non enim auctor, nescio iam si deus, qui nec auctor, quod deus, nec dominus, quod auctor. Igitur si deo et domino et auctori congruentissimum est iudicium in hominem destinare de hoc ipso, an dominum et auctorem suum agnoscere et observare curarit an non, id quoque iudicium resurrectio expunget. Haec erit tota causa, immo necessitas resurrectionis, congruentissima scilicet deo destinatio iudicii; de cuius dispositione dispicias an utrique substantiae humanae diiudicandae censura divina praesideat, tam animae quam et carni. Quod enim congruet iudicari, hoc competet etiam resuscitari. Dicimus plenum primo perfectumque credendum iudicium dei, ut ultimum iam atque exinde perpetuum, ut sic quoque iustum, dum non in aliquo minus, ut sic quoque deo dignum, dum pro tanta eius patientia plenum atque perfectum; itaque plenitudinem perfectionemque iudicii nonnisi de totius hominis repraesentatione constare, totum porro hominem ex utriusque substantiae concretione parere, idcircoque in utraque exhibendum quem totum oporteat iudicari, qui nisi totus utique non vixerit: qualis ergo vixerit, talem iudicari, quia de eo quod vixerit habeat indicari. Vita est enim causa iudicii, per tot substantias dispungenda per quot et functa est.
§15
Age iam scindant adversarii nostri carnis animaeque contextum prius in vitae administratione, ut ita audeant scindere illud etiam in vitae remuneratione. Negent operarum societatem, ut merito possint etiam mercedem negare. Non sit particeps in sententia caro, si non fuerit et in causa. Sola anima revocetur, si sola decedit. At enim non magis sola decedit quam sola decucurrit illud unde decedit, vitam hanc dico. Adeo autem non sola anima transigit vitam, ut nec cogitatus, licet solos, licet non ad effectum per carnem deductos, auferamus a collegio carnis, siquidem in carne et cum carne et per carnem agitur ab anima quod agitur in corde. Hanc denique carnis speciem, arcem animae, etiam dominus in suggillationem cogitatuum taxat: Quid cogitatis in cordibus vestris nequam? et: Qui conspexerit mulierem ad concupiscendum, iam adulteravit in corde. Adeo et sine opere et sine effectu cogitatus carnis est actus. Sed etsi in cerebro, vel in medio superciliorum discrimine, vel ubiubi philosophis placet, principalitas sensuum consecrata est, quod HTEMONIKON appellatur, caro erit omne animae cogitatorium. Nunquam anima sine carne est, quamdiu in carne est. Nihil non cum illa agit, sine qua non est. Quaere adhuc an cogitatus quoque per carnem administrentur, qui per carnem dinoscuntur extrinsecus. Volutet aliquid anima, vultus operatur indicium, facies intentionum omnium speculum est. Negent factorum societatem cui negare non possunt cogitatorum. Et illi quidem delinquentias carnis enumerant: ergo peccatrix tenebitur supplicio. Nos vero etiam virtutes carnis opponimus: ergo et bene operata tenebitur praemio. Et si anima est quae agit et impellit in omnia, carnis obsequium est. Deum non licet aut iniustum iudicem credi aut inertem; iniustum, si sociam bonorum operum a praemiis arceat, inertem, si sociam malorum a suppliciis secernat, cum humana censura eo perfectior habeatur quo etiam ministros facti cuiusque deposcit, nec parcens nec invidens illis, quominus cum auctoribus aut poenae aut gratiae communicent fruetum.
§16
Sed cum imperium animae, obsequium carni distribuimus, prospiciendum est ne et hoc alia argumentatione subvertant, ut velint carnem sic in officio animae collocare, non quasi ministram, ne ex hoc sociam cogantur agnoscere. Dicent enim ministros et socios habere arbitrium ministrandi atque sociandi et potestatem suae voluntatis in utrumque, homines scilicet et ipsos; idcirco cum auctoribus merita communicare, quibus operam sponte accommodant: carnem autem nihil sapientem, nihil sentientem per semetipsam, non velle, non nolle de suo habentem vice potius vasculi apparere animae, ut instrumentum, non ut ministerium. Itaque animae solius iudicium praesidere, qualiter usa sit vasculo carnis, vasculum vero ipsum non esse sententiae obnoxium, quia nec calicem damnari, si quis eum veneno temperarit, nec gladium ad bestias pronuntiari, si quis eo latrocinium fuerit operatus. Iam ergo innocens caro ex ea parte qua non reputabuntur illi operae malae, et nihil prohibet innocentiae nomine salvam eam fieri. Licet enim nec bona opera reputentur illi, sicut nec mala, divinae tamen benignitati magis competit innocentes liberare. Beneficus enim debet; optimi est autem etiam quod non debetur offerre. Et tamen calicem, non dico venenarium, in quem mors aliqua ructarit, sed frictricis vel archigalli vel gladiatoris aut carnificis spiritu infectum, quaero an minus damnes quam oscula ipsorum? nostris quoque sordibus nubilum, vel non pro animo temperatum, elidere solemus, quo magis puero irascamur. Gladium vero latrociniis ebrium quis non a domo tota, nedum a cubiculo, nedum a capitis sui officio relegabit, praesumens scilicet nihil aliud se quam inludia animarum somniaturum, urguentium et inquietantium sanguinis sui concubinum? At enim et calix bene sibi conscius, et de diligentia ministerii commendatus, de coronis quoque potatoris sui inornabitur aut aspergine florum honorabitur. Et gladius bene de bello cruentus et melior homicida laudem suam consecratione pensabit. Est ergo et in vascula et in instrumenta sententiam figere, ut dominorum et auctorum meritis et ipsa communicent; ut huic quoque argumentationi satisfecerim, licet ab exemplo vacet diversitas rerum. Omne enim vas vel instrumentum aliunde in usus venit, extranea omnino materia a substantia hominis. Caro autem ab exordio uteri consata, conformata, congenita animae etiam in omni operatione miscetur illi. Nam etsi vas vocatur apud apostolum, quam iubet in honore tractari, eadem tamen ab eodem homo exterior appellatur; ille scilicet limus qui prior titulo hominis incisus est, non calicis aut gladii aut vasculi ullius. Vas enim capacitatis nomine dicta est, qua animam capit et continet, homo vero de communione naturae, quae eam non instrumentum in operationibus praestat, sed ministerium. Ita et ministerium tenebitur iudicio, et si de suo nihil sapiat, quia portio est eius quae sapit, non supellex. Hoc et apostolus sciens nihil carnem agere per semetipsam quod non animae deputetur nihilominus peccatricem iudicat carnem, ne eo quod ab anima videatur impelli iudicio liberata credatur. Sic et cum aliquas laudis operas carni indicit, Glorificate, inquit, et tollite deum in corpore vestro, certus et hoc conatus ab anima agi, idcirco tamen et carni eos mandat, quia et illi fructum repromittit. Alioquin nec exprobratio competisset in alienam culpae nec adhortatio in extraneam gloriae; et exprobratio enim et exhortatio vacarent erga carnem, si vacaret et merces quae in resurrectione captatur.
§17–23
§17
Simplicior quisque fautor sententiae nostrae putabit carnem etiam idcirco repraesentandam esse iudicio, quia aliter anima non capiat passionem tormenti seu refrigerii, utpote incorporalis; hoc enim vulgus existimat. Nos autem animam corporalem et hic profitemur et in suo volumine probamus, habentem proprium genus substantiae soliditatis, per quam quid et sentire et pati possit. Nam et nunc animas torqueri foverique penes inferos, licet nudas, licet adhuc exules carnis, probabit Lazari exemplum. Dedi igitur adversario dicere: Ergo quae habet corpulentiam propriam, de suo sufficiet ad facultatem passionis et sensus, ut non egeat repraesentatione carnis. Immo eatenus egebit, non qua sentire quid sine carne non possit, sed qua necesse est illam etiam cum carne sentire. Quantum enim ad agendum de suo sufficit, tantum et ad patiendum. Ad agendum autem minus de suo sufficit. Habet enim de suo solummodo cogitare, velle, cupere, disponere. Ad perficiendum autem operam carnis expectat. Sic itaque et ad patiendum societatem carnis expostulat, ut tam plene per eam pati possit quam sine ea plene agere non potuit. Et ideo in quae de suo sufficit, eorum interim sententiam pendit, concupiscentiae et cogitatus et voluntatis. Porro si haec satis essent ad plenitudinem meritorum, ut non requirerentur et facta, sufficeret in totum anima ad perfectionem iudicii de his iudicanda in quae agenda sola suffecerat. Cum vero etiam facta devincta sint meritis, facta autem per carnem administrentur, iam non sufficit animam sine carne foveri sive cruciari pro operibus etiam carnis, etsi habet corpus, etsi habet membra, quae proinde illi non sufficiunt ad sentiendum plene, quemadmodum nec ad agendum perfecte. Idcirco pro quoquo modo egit, pro eo et patitur apud inferos, prior degustans iudicium, sicut prior induxit admissum; expectans tamen et carnem, ut per illam etiam facta compenset cui cogitata mandavit. Denique haec erit ratio in ultimum finem destinati iudicii, ut exhibitione carnis omnis divina censura perfici possit. Alioquin non sustineretur in finem quod et nunc animae decerpunt apud inferos, si solis animabus destinaretur.
§18
Hucusque praestructionibus egerim ad muniendos sensus omnium scripturarum, quae carnis recidivatum pollicentur. Cui cum tot auctoritates iustorum patrociniorum procurent, honores dico substantiae ipsius, tum vires dei, tum exempla earum, tum rationes iudicii et necessitates ipsius, utique secundum praeiudicia tot auctoritatum scripturas intellegi oportebit, non secundum ingenia haereticorum, de sola incredulitate venientia, quia incredibile habeatur restitui substantiam interitu subductam, non quia aut substantiae ipsi inemeribile sit, aut deo impossibile, aut iudicio inhabile. Plane incredibile, si nec praedicatum divinitus fuerit; nisi quod etsi praedicatum id a deo non fuisset, ultro praesumi debuisset, ut propterea non praedicatum, quia tot auctoritatibus praeiudicatum. At cum divinis quoque vocibus personat, tanto abest ut aliter intellegatur quam desiderant illa a quibus etiam sine divinis vocibus persuadetur. Videamus igitur hoc primum, quonam titulo spes ista proscripta sit. Unum, opinor, apud omnes edictum dei pendet, Resurrectio mortuorum. Duo verba expedita, decisa, detersa. Ipsa conveniam, ipsa discutiam, cui se substantiae addicant. Cum audio resurrectionem homini imminere, quaeram necesse est quid eius cadere sortitum sit; siquidem nihil resurgere expectabit nisi quod ante succiderit. Qui ignorat carnem cadere per mortem, potest eam nec stantem nosse per vitam. Sententiam dei natura pronuntiat: Terra es, et in terram ibis. Et qui non audivit, videt. Nulla mors non ruina membrorum est. Hanc corporis sortem dominus quoque expressit, cum ipsa substantia indutus, Diruite, inquit, templum istud, et ego illud triduo resuscitabo. Ostendit enim cuius sit dirui, cuius elidi, cuius iacere, cuius et relevari et resuscitari; quamquam et animam circumferret trepidantem usque ad mortem, sed non cadentem per mortem; quia et scriptura, De corpore, inquit, suo dixerat. Atque adeo caro est quae morte subruitur, ut exinde a cadendo cadaver renuntietur. Anima porro nec vocabulo cadit, quia nec habitu ruit. Atquin ipsa est quae ruinam corpori infert cum efflata est, sicut ipsa est quae illud de terra suscitabit ingressa. Non potest cadere quae suscitabit ingressa; non potest ruere quae elidit egressa. Artius dicam, ne in somnum quidem cadit anima cum corpore, ne tum quidem sternitur cum carne. Etenim agitatur in somnis et iactitatur; quiesceret autem, si iaceret, et iaceret, si caderet. Ita nec in veritatem mortis cadit quae nec in imaginem eius ruit. Sequens nunc vocabulum, Mortuorum, aeque dispice cui substantiae insidat; quamquam in hac materia admittamus interdum mortalitatem animae assignari ab haereticis, ut, si anima mortalis resurrectionem consecutura est, praeiudicium sit et carni non minus mortali resurrectionem communicaturae. Sed nunc proprietas vocabuli vindicanda est suae sorti. Iam quidem eo ipso quod resurrectio caducae rei est, id est carnis, eadem erit et in nomine mortui, quia caducae rei est resurrectio, quae dicitur mortuorum. Sic et per Abraham, patrem fidei, divinae familiaritatis virum discimus. Postulans enim Sarae humandae locum de filiis Chet, Date ergo, inquit, mihi possessionem sepulchri vobiscum, et humabo mortuum meum, carnem scilicet. Neque enim animae humandae spatium desiderasset, et si anima mortalis crederetur, et si Mortuus dici mereretur. Quodsi Mortuus corpus est, corporum erit resurrectio, cum dicitur mortuorum.
§19
Et haec itaque dispectio tituli et praeconii ipsius, fidem utique defendens vocabulorum, illuc proficere debebit, ut, si quid pars diversa turbat obtentu figurarum et aenigmatum, manifestiora quaeque praevaleant, et de incertis certiora praescribant. Nacti enim quidam sollemnissimam eloquii prophetici formam, allegorici et figurati plerumque, non tamen semper, resurrectionem quoque mortuorum manifeste annuntiatam in imaginariam significationem distorquent, asseverantes ipsam etiam mortem spiritaliter intellegendam. Non enim hanc esse in vero quae sit in medio, discidium carnis atque animae, sed ignorantiam dei, per quam homo mortuus deo non minus in errore iacuerit quam in sepulchro. Itaque et resurrectionem eam vindicandam qua quis adita veritate redanimatus et revivificatus deo ignorantiae morte discussa velut de sepulchro veteris hominis eruperit, quia et dominus scribas et pharisaeos sepulchris dealbatis adaequaverit. Exinde ergo resurrectionem fide consecutos cum domino esse cum eum in baptismate induerint. Hoc denique ingenio etiam in colloquiis saepe nostros decipere consueverunt, quasi et ipsi resurrectionem carnis admittant. Vae, inquiunt, qui non in hac carne resurrexerit; ne statim illos percutiant, si resurrectionem statim abnuerint. Tacite autem secundum conscientiam suam hoc sentiunt: Vae, qui non, dum in hac carne est, cognoverit arcana haeretica; hoc est enim apud illos resurrectio. Sed et plerique ab excessu animae resurrectionem vindicantes de sepulchro exire de saeculo evadere interpretantur, quia et saeculum mortuorum sit habitaculum, id est ignorantium deum, vel etiam de ipso corpore, quia et corpus vice sepulchri conclusam animam in saecularis vitae morte detineat.
§20
Ob huiusmodi igitur coniecturas primam praestructionem eorum depellam, qua volunt omnia prophetas per imagines contionatos; quando, si ita esset, ne ipsae quidem imagines distingui potuissent, si non et veritates praedicatae fuissent, ex quibus imagines deliniarentur. Atque adeo si omnia figurae, quid erit illud cuius figurae? Quomodo speculum obtendes, si nusquam est facies? Adeo autem non omnia imagines, sed et veritates, nec omnia umbrae, sed et corpora, ut in ipsum quoque dominum insigniora quaeque luce clarius praedicarentur. Nam et virgo concepit in utero non figurate, et peperit Emmanuelem, nobiscum deum Iesum, non oblique; et si oblique, Accepturum virtutem Damasci et spolia Samariae, sed manifeste, Venturum in indicium cum presbyteris et principibus populi. Nam et tumultuatae sunt gentes in persona Pilati, et populi meditati sunt inania in persona Israëlis. Astiterunt reges terrae, Herodes, et archontes congregati sunt in unum, Annas et Caiphas, adversus dominum et adversus Christum eius. Qui et tanquam ovis ad iugulationem adductus est, et tanquam agnus ante tondentem, scilicet Herodem, sine voce; sic non aperuit os suum; dorsum suum ponens ad flagella, et maxillas ad palmas, et faciem non avertens a sputaminum iaculis; deputatus etiam inter iniquos, perfossus manus et pedes, sortem passus in vestimento, et potus amaros, et capitum irridentium nutus, triginta argenteis appretiatus a proditore. Quae hic figurae apud Esaiam, quae imagines apud David, quae aenigmata apud Hieremiam, ne virtutes quidem eius per parabolas profatos? Aut numquid nec oculi patefacti sunt caecorum, nec inclaruit lingua mutorum, nec manus aridae et genua dissoluta revaluerunt, nec claudi salierunt ut cervus? Quae etsi spiritaliter quoque interpretari solemus secundum comparationem animalium vitiorum a domino remediatorum, cum tamen et carnaliter adimpleta sunt, ostendunt prophetas in utramque speciem praedicasse, salvo eo quod plures voces eorum nudae et simplices et ab omni allegoriae nubilo purae defendi possunt: ut cum exitus gentium et urbium resonant, Tyri et Aegypti et Babylonis et Idumaeae et Carthaginiensium navium, ut cum ipsius Israëlis plagas aut venias, captivitates, restitutiones, ultimaeque dispersionis exitum perorant. Quis haec interpretabitur magis quam recognoscet? Res in litteris tenentur ut litterae in rebus leguntur. Ita non semper nec in omnibus allegorica forma est prophetici eloquii, sed interdum et in quibusdam.
§21
Si ergo interdum et in quibusdam, inquis, cur non et in edicto resurrectionis spiritaliter intellegendae? Quoniam quidem plurima ratio intercedit. Primo enim quid facient tot ac talia instrumenta divina, ita aperte corporalem contestantia resurrectionem, ut nullam admittant figuratae significantiae suspicionem? Et utique aequum sit, quod et supra demandavimus, incerta de certis et obscura de manifestis praeiudicari, vel ne inter discordiam certorum et incertorum, manifestorum et obscurorum fides dissipetur, veritas periclitetur, ipsa divinitas ut inconstans denotetur. Tum quod verisimile non est ut ea species sacramenti in quam fides tota committitur, in quam disciplina tota connititur, ambigue annuntiata et obscure proposita videatur, quando spes resurrectionis, nisi manifesta de periculo et praemio, neminem ad eiusmodi praesertim religionem, publico odio et hostili elogio obnoxiam, persuaderet. Nullum opus certum est mercedis incertae. Nullus timor iustus est periculi dubii. Et merces autem et periculum in resurrectionis pendet eventu. Sed et si temporalia et localia et personalia dei decreta atque iudicia in urbes et gentes et reges tam aperta prophetia iaculata est, quale est ut aeternae dispositiones eius et universales in omne hominum genus lucem sui fugerint? quae quanto maiora, tanto clariora esse deberent, ut maiora crederentur. Et puto deo nec livorem nec dolum nec inconstantiam nec lenocinium adscribi posse, per quae fere promulgatio maiorum cavillatur.
§22
Post haec ad illas etiam scripturas respiciendum est quae non sinunt resurrectionem secundum animales istos, ne dixerim spiritales, aut hic iam in veritatis agnitione praesumi aut ab excessu statim vitae vindicari. Cum enim et tempora totius spei fixa sint sacrosancto stilo, nec liceat eam ante constitui quam in adventum, opinor, Christi, vota nostra suspirant in saeculi huius occasum, in transitum mundi quoque ad diem domini magnum, diem irae et retributionis, diem ultimum et occultum, nec ulli praeter patri notum, et tamen signis atque portentis et concussionibus elementorum et conflictationibus nationum praenotatum. Evolverem prophetias, si dominus ipse tacuisset (nisi quod et prophetiae vox erant domini), sed plus est quod illas suo ore consignat. Interrogatus a discipulis quande eventura essent quae interim de templi exitu eruperat, ordinem temporum primo Iudaicorum usque ad excidium Hierusalem, dehinc communium usque ad conclusionem saeculi digerit. Nam posteaquam edixit, Et tunc erit Hierusalem conculcatui nationibus, donec adimpleantur tempora nationum, allegandarum scilicet a deo et congregandarum cum reliquiis Israëlis, inde iam in orbem et in saeculum praedicat, secundum Ioëlem et Danielem et universum concilium prophetarum, futura signa in sole et in luna et in stellis, conlisionem nationum cum stupore sonitus maris, et motus refrigescentium hominum prae metu et expectatione eorum quae immineant orbi terrae. Virtutes enim, inquit, caelorum commovebuntur, et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus, cum plurimo potentatu et gloria. Ubi autem coeperint ista fieri, emergetis, et elevabitis capita vestra, quod redemptio vestra adpropinquaverit. Et tamen adpropinquare eam dixit, non adesse iam, et cum coeperint ista fieri, non cum facta fuerint, quia cum facta fuerint, tunc aderit redemptio nostra, quae eo usque adpropinquare dicitur, erigens interim et excitans animos ad proximum iam spei fructum. Cuius etiam parabola subtexitur tenerescentium arborum in caulem floris et florem dehinc frugis antecursorem. Ita et vos, cum videritis omnia ista fieri, scitote in proximo esse regnum dei. Vigilate ergo omni tempore, ut digni habeamini effugere omnia ista, et stetis ante filium hominis, utique per resurrectionem omnibus ante transactis. Ita etsi in agnitione sacramenti fruticat, sed in domini repraesentatione florescit atque frugescit. Quis ergo dominum tam intempestive, tam acerbe excitavit, iam ad dexteram dei, ad confringendam terram secundum Esaiam, quae, puto, adhuc integra est? Quis inimicos Christi iam subiecit pedibus eius secundum David, quasi velocior patre, omni adhuc popularium coetu reclamante Christianos ad leonem? Quis caelo descendentem Iesum talem conspexit qualem ascendentem apostoli viderant, secundum angelorum constitutum? Nulla ad hodiernum tribus ad tribum pectora ceciderunt, agnoscentes quem pupugerunt. Nemo adhuc excepit Heliam, nemo adhuc fugit antichristum, nemo adhuc Babylonis exitum fievit. Et est iam qui resurrexerit, nisi haereticus? Exiit plane iam de corporis sepulchro, etiam nunc febribus et hulceribus obnoxius, et conculcavit iam inimicos, etiam nunc luctari habens cum mundi potentibus. Et utique iam regnat, etiam nunc Caesari quae sunt Caesaris debens.
§23
Docet quidem apostolus, Colossensibus scribens, mortuos fuisse nos aliquando alienatos et inimicos sensus domini, cum in operibus pessimis agebamus, dehinc consepultos Christo in baptismate, et conresuscitatos in eo per fidem efficaciae dei, qui illum suscitarit a mortuis. Et vos, cum mortui essetis in delictis et praeputiatione carnis vestrae, vivificavit cum eo, donatis vobis omnibus delictis. Et rursus: Si cum Christo mortui estis ab elementis mundi, quomodo quasi quidam viventes in mundo sententiam fertis? Sed cum ita nos mortuos faciat spiritaliter ut tamen et corporaliter quandoque morituros agnoscat, utique et resuscitatos proinde spiritaliter deputans aeque non negat etiam corporaliter resurrecturos. Denique, Si resurrexistis, inquit, cum Christo, ea quae sursum sunt quaerite, ubi est Christus in dextera dei residens, ea quae sursum sunt sapite, non quae deorsum. Ita animo ostendit resurgere, quo solo adhuc possumus caelestia attingere. Quae non quaereremus nec saperemus, si possideremus. Subicit etiam, Mortui enim estis, scilicet delictis, non vobis, et vita vestra abscondita est cum Christo in deo. Nondum ergo adprehensa est, quae abscondita est. Sic et Ioannes, Et nondum, ait, manifestatum est quid futuri simus. Scimus quia, si manifestaverit, similes eius erimus. Tanto abest ut simus iam quod nescimus, utique scituri, si iam essemus. Adeo contemplatio est spei in hoc spatio per fidem, non repraesentatio, nec possessio, sed expectatio. De qua spe et expectatione Paulus ad Galatas: Nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus; non ait, tenemus, Iustitiae autem dei dicit ex iudicio quo iudicabimur de mercede. Ad quam pendens et ipse cum Philippensibus scribit, Si qua, inquit, concurram in resurrectionem, quae est a mortuis, non quia iam accepi aut consummatus sum. Et utique crediderat, et omnia sacramenta cognoverat, vas electionis, doctor nationum, et tamen adicit: Persequor autem, si adprehendam, in quo sum adprehensus a Christo. Eo amplius: Ego me, fratres, non puto adprehendisse: unum plane, oblitus posteriorum in priora me extendens secundum scopum persequor ad palmam incriminationis, per quam concurrerem; utique in resuscitationem a mortuis, suo tamen tempore, sicut ad Galatas: Bene autem facientes ne taedeat, tempore enim suo metemus. Sicut et ad Timotheum de Onesiphoro: Det illi dominus invenire misericordiam in illo die. In quem diem ac tempus et ipsi praecipit custodire mandatum inmaculatum, inreprehensibile, in apparentiam domini Iesu Christi, quam suis temporibus ostendet beatus et solus potentator et rex regnantium et dominus dominantium, de deo dicens. De quibus temporibus et Petrus in Actis: Paeniteat itaque vos et resipiscite ad abolenda delicta vestra, uti tempora vobis superveniant refrigerii ex persona dei, et mittat praedesignatum vobis Christum, quem oportet accipere caelos ad usque tempora exhibitionis omnium quae Iocutus est deus ore sanctorum prophetarum.
§24–30
§24
Quae haec tempora cum Thessalonicensibus disce. Legimus enim: Qualiter conversi sitis ab idolis ad serviendum vivo et vero deo et ad expectandum e caelis filium eius, quem suscitavit ex mortuis, Iesum. Et rursus: Quae enim spes nostra vel gaudium vel exultationis corona, quam ut et vos coram domino deo nostro Iesu Christo in adventu ipsius? Item: Coram deo et patre nostro in adventu domini nostri Iesu Christi, cum universis sanctis eius. De quorum dormitione minus maerenda docens simul et tempora resurrectionis exponit, dicens, Si enim credimus quod Iesus mortuus sit et resurrexerit, sic et deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum ipso. Hoc enim dicimus vobis in sermone domini, quod nos, qui vivimus, qui remanemus in adventum domini nostri, non praeveniemus eos qui dormierunt. Quoniam ipse dominus in iussu et in voce archangeli et tuba dei descendet de caelo, et mortui in Christo primi resurgent, deinde nos, qui vivimus, qui simul cum illis tollemur in nubibus obviam Christo in aerem, et ita semper cum domino erimus. Quae vox archangeli, quae tuba dei audita iam, nisi forte in cubiculis haereticorum? Nam etsi tuba dei evangelicus sermo dici potest, qui illos iam vocaret, sed aut mortui erunt iam corporaliter, ut resurrexerint, et quomodo vivunt? aut in nubes erepti, et quomodo hic sunt? Miserrimi revera, ut apostolus pronuntiavit, qui in ista tantum vita sperantes habebuntur, excludendi, dum praeripiunt quod post illam repromittitur, frustrati circa veritatem, non minus quam Phygellus et Hermogenes. Et ideo maiestas spiritus sancti perspicax eiusmodi sensuum et in ipsa ad Thessalonicenses epistula suggerit: De temporibus autem et temporum spatiis, fratres, non est necessitas scribendi vobis. Ipsi enim certissime scitis quod dies domini quasi fur nocte ita adveniet. Cum dicent, Pax, et, Tuta sunt omnia, tunc illis repentinus insistet interitus. Et in secunda pleniore sollicitudine ad eosdem: Obsecro autem vos, fratres, per adventum domini nostri Iesu Christi et congregationem nostram ad illum, ne cito commoveamini animo neque turbemini, neque per spiritum neque per sermonem, scilicet pseudoprophetarum, neque per epistulam, scilicet pseudapostolorum, ac si per nostram, quasi insistat dies domini. Ne quis vos seducat ullo modo. Quoniam nisi veniat abscessio primo, huius utique regni, et reveletur delinquentiae homo, id est antichristus, filius perditionis, qui adversatur et superextollitur in omne quod deus dicitur vel religio uti sedeat in templo dei, adfirmans deum se. Nonne meministis quod cum apud vos essem, haec dicebam vobis? Et nunc quid detineat scitis, ad revelandum eum in suo tempore. Iam enim arcanum iniquitatis agitatur; tantum qui nunc tenet teneat, donec de medio fiat. Quis, nisi Romanus status, cuius abscessio in decem reges dispersa antichristum superducet? Et time revelabitur iniquus, quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et evacuabit apparentia adventus sui, cuius est adventus secundum operationem satane in omni virtute et signis atque portentis mendacii et in omni seductione iniustitiae eis qui pereunt.
§25
Etiam in Apocalypsi Ioannis ordo temporum sternitur, quem martyrum quoque animae sub altari ultionem et iudicium flagitantes sustinere didicerunt, ut prius et orbis de pateris angelorum plagas suas ebibat, et prostituta illa civitas a decem regibus dignos exitus referat, et bestia antichristus cum suo pseudopropheta certamen ecclesiae dei inferat, atque ita diabolo in abyssum interim relegato primae resurrectionis praerogative de soliis ordinetur, dehinc et igni dato universalis resurrectionis censura de libris iudicetur. Cum igitur et status temporum ultimorum scripturae notent, et totam Christianae. spei frugem in exodio saeculi collocent, apparet aut tunc adimpleri totum quodcunque nobis a deo repromittitur, et vacat quod hic iam ab haereticis vindicatur, aut, si et agnitio sacramenti resurrectio est, salva utique illa creditur quae in ultimo praedicatur, et sequitur ut eo ipso, quo haec spiritalis vindicatur, illa corporalis praeiudicetur; quia si nulla tunc annuntiaretur, merito sola haec et tantummodo spiritalis vindicaretur. Cum vero et in ultimum tempus edicitur, corporalis agnoscitur, quia non et tunc spiritalis annuntiatur. Cur enim iterum annuntiaretur resurrectio eiusdem conditionis, id est spiritalis, cum aut nunc eam deceret expungi sine ulla differentia temporum, aut tunc sub omni clausula temporum? Ita nobis magis competit etiam spiritalem defendere resurrectionem ab ingressu fidei, qui plenitudinem eius agnoscimus in exitu saeculi.
§26
Unum adhuc respondebo ad propositionem priorem allegoricarum scripturarum, licere et nobis corporalem resurrectionem de patrocinio figurati proinde eloquii prophetici vindicare. Ecce enim divina in primordio sententia terram hominem pronuntiando, Terra es et in terram ibis, secundum substantiam scilicet carnis, quae de terra erat sumpta, et quae prior homo fuerat appellata, sicut ostendimus, dat mihi disciplinam in carnem quoque interpretandi, si quid irae vel gratiae in terram deus statuit, quia nec proprie terra iudicio eius obnoxia est, quae nihil boni seu mali admisit. Maledicta quidem quae hauserit sanguinem, sed et hoc ipsum in figuram carnis homicidae. Nam et si iuvari seu laedi habet terra, id quoque propter hominem, ut ille iuvetur sive laedatur per consistorii sui exitus; quo magis ipse pensabit quae propter illum etiam terra patietur. Itaque et cum comminatur terrae deus, carni potius comminari eum dicam, et cum quid terrae pollicetur, carni potius polliceri eum intellegam, ut apud David: Dominus regnavit, exultet terra, id est caro sanctorum, ad quam pertinet regni divini fructus. Dehinc subiungit: Vidit, et concussa est terra: montes sicut cera liquefacti sunt a facie domini, caro scilicet profanorum: et, Videbunt enim eum qui confixerunt. Atque adeo si simpliciter de terra elemento utrumque existimabitur pronuntiatum, quomodo congruet et concuti et liquefieri eam a facie domini, quo supra regnante exultavit? Sic et apud Esaiam: Bona terrae edetis; bona carnis intellegentur quae illam manent in regno dei reformatam et angelificatam et consecuturam, quae nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascenderunt. Alioquin satis vanum ut ad obsequium deus fructibus agri et cibariis vitae huius invitet, quae etiam inreligiosis et blasphemis semel homini addicta conditione communicat, pluens super honos et malos, et solem suum emittens super iustos et iniustos. Felix nimirum fides, si ea consecutura est quibus hostes dei et Christi non modo utuntur, verum etiam abutuntur, ipsam conditionem colentes adversus conditorem. Bulbos et tubera in terrae bonis deputabis, domino pronuntiante ne in pane quidem victurum hominem. Sic Iudaei terrena solummodo sperando caelestia amittunt, ignorantes et panem de caelesti repromissum et oleum divinae unctionis et vinum spiritus, aquam animae vigorantis ex vite Christi. Sicut et ipsam terram sanctam Iudaicum proprie solum reputant, carnem potius domini interpretandam, quae exinde et in omnibus Christum indutis sancta sit terra, vere sancta per incolatum spiritus sancti, vere lacte et melle manans per suavitatem spei ipsius, vere Iudaea per dei familiaritatem. Non enim qui in manifesto Iudaeus, sed qui in occulto. Ut et templum dei eadem sit et Hierusalem, audiens ab Esaia, Exsurge, exsurge Hierusalem, induere fortitudinem brachii tui: Exsurge, sicut in primordio diei, scilicet in illa integritate quae fuerat ante delictum transgressionis. Quae enim in eam Hierusalem voces eiusmodi competent exhortationis et advocationis, quae occidit prophetas et lapidavit ad se missos, et ipsum postremo dominum suum confixit? Sed nec ulli omnino terrae salus repromittitur, quam oportet cum totius mundi habitu praeterire. Etiam si quis audebit terram sanctam paradisum potius argumentari, quam et patrum dici capiat, Adae scilicet et Evae, proinde et in paradisum restitutio carni videbitur repromissa, quae eum incolare et custodire sortita est, ut talis illuc homo revocetur qualis inde pulsus est.
§27
Habemus etiam vestimentorum in scripturis mentionem ad spem carnis allegorizare, quia et Apocalypsis Ioannis, Hi sunt, ait, qui vestimenta sua non coinquinaverunt cum mulieribus; virgines scilicet significans, et qui semetipsos castraverunt propter regna caelorum. Itaque in albis erunt vestibus, id est in claritate innubae carnis. Et in evangelio indumentum nuptiale sanctitas carnis agnosci potest. Itaque Esaias docens quale ieiunium elegerit dominus cum subicit de mercede bonitatis, Tunc, inquit, lumen tuum temporaneum erumpet et vestimenta tua citius orientur, non subsericam utique nec pallium, sed carnem volens accipi ortum carnis resurrecturae de mortis occasu praedicavit. Adeo nobis quoque suppetit allegorica defensio corporalis resurrectionis. Nam et cum legimus, Populus meus, introite in cellas promas quantulum, donec ira mea praetereat, sepulchra erunt cellae promae, in quibus paulisper requiescere habebunt qui in finibus saeculi sub ultima ira per antichristi vim excesserint. Aut cur cellarum promarum potius vocabulo usus est, et non alicuius loci receptorii, nisi quia in cellis promis caro salita et usui reposita servatur, depromenda illinc suo tempore? Proinde enim et corpora medioata condimentis sepulturae mausoleis et monumentis sequestrantur, processura inde cum iusserit dominus. Quod cum ita intellegi congruat (ecquae enim ab ira dei cellarierum nos refugia servabunt?). hoc ipso quod ait, Donec ira praetereat, quae extinguet antichristum, post iram ostendit processuram carnem de sepulchro. in quo ante iram fuerit inlata. Nam et de cellariis non aliud effertur quam quod infertur, et post antichristi eradicationem agitabitur resurrectio.
§28
Scimus autem sicut vocibus ita et rebus prophetatum. Tam dictis quam et factis praedicatur resurrectio, cum Moyses manum in sinum condit et emortuam profert, et rursus insinuat et vividam explicat, nonne hoc de toto homine portendit, siquidem trina virtus dei per illa trina signa denotabatur, cum suo ordine primo diabolum serpentem quamquam formidabilem subactura homini, dehinc carnem de sinu mortis retractura, atque ita omnem sanguinem exsecutura iudicio. De quo apud eundem propheten, Quoniam et vestrum, inquit deus, sanguinem exquiram de omnibus bestiis, et de manu hominis et de manu fratris exquiram eum. Porro nihil exquiritur nisi quod reposcitur, nihil reposcitur nisi quod et reddetur, et utique reddetur, quod ultionis nomine reposcetur et exquiritur,Neque enim vindicari poterit quod omnino non fuerit. Erit autem dum restituitur uti vindicetur. In carnem itaque dirigitur quicquid in sanguinem praedicatur, sine qua non erit sanguis. Caro suscitabitur ut sanguis vindicetur. Sunt et quaedam ita pronuntiata ut allegoriae quidem nubilo careant, nihilominus tamen ipsius simplicitatis suae sitiant interpretationem, quale est apud Esaiam: Ego occidam et vivificabo. Certe postea quam occiderit vivificabit. Ergo per mortem occidens per resurrectionem vivificabit. Caro est autem quae occiditur per mortem, caro itaque et vivificabitur per resurrectionem. Certe si occidere carni animam eripere est, vivificare, contrarium eius, carni animam referre est, caro resurgat necesse est, cui anima per occisionem erepta referenda est per vivificationem.
§29
Igitur si et allegoricae scripturae et argumenta rerum et simplices voces resurrectionem carnis, quamquam sine nominatione ipsius substantiae, subradiant, quanto magis quae hanc spem in ipsas substantias corporales speciali mentione determinant non erunt deducendae in quaestionem? Accipe Ezechielem. Et facta est, inquit, super me manus domini, et extulit me in spiritu dominus et posuit me in medio campi, is erat ossibus refertus, et circumduxit me super ea per circuitum, et ecce multa super faciem campi. Et ecce arida satis. Et ait ad me, Fili hominis, si vivent ossa ista? Et dixi, Adonai, domine, tu scis. Et ait ad me, Propheta in ossa haec et dices, Ossa arida, audite sermonem domini. Haec dicit dominus Adonai ossibus istis: Ecce, ego adfero in vos spiritum, et vivetis, et dabo in vos spiritum, et reducam in vos carnes: circumdabo vobis cutem, et dabo in vobis spiritum, et vivetis, et cognoscetis quod ego dominus. Et prophetavi secundum praeceptum, et ecce vox, dum propheto, et ecce motus, et accedebant ossa ad ossa. Et vidi, et ecce super ossa nervi et caro ascendit, et circumpositae sunt eis carnes, et spiritus in eis non erat. Et ait ad me, Propheta ad spiritum, fili hominis, propheta et dices ad spiritum, Haec dicit dominus Adonai: A quatuor ventis veni, spiritus, et spira in istis interemptis, et vivant. Et prophetavi ad spiritum sicut praecepit mihi, et introivit in ea spiritus, et vixerunt et constiterunt super pedes suos valentia magna satis. Et ait ad me, Fili hominis, ossa ista omnis domus Israël est. Ipsi dicunt, Exaruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, avulsi sumus in eis. Propterea propheta ad eos: Ecce ego patefacio sepulchra vestra, et eveham vos de sepulchris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israël, et cognoscetis quod ego dominus aperuerim sepulchra vestra et eduxerim vos de sepulchris vestris, populus meus, et dabo vobis spiritum, et vivetis et requiescetis in terra vestra, et cognoscetis quod ego dominus locutus sim et fecerim, dicit dominus.
§30
Hanc quoque praedicationem scio qualiter concutiant in allegoriae argumentationem, Quia dicendo, Ossa ista omnis domus Israël est, imaginem ea fecerit Israëlis et a propria condicione transtulerit: atque ita figuratam esse non veram resurrectionis praedicationem; statum enim Iudaeorum deformari quodammodo emortuum et exaridum et dispersum in campo orbis. Itaque et imaginem resurrectionis in illum allegorizari, quia recolligi habeat et recompingi os ad os, id est tribus ad tribum et populus ad populum, et recorporari carnibus facultatum et nervis regni, atque ita de sepulchris, id est de habitaculis captivitatis tristissimis atque teterrimis, educi et refrigerii nomine respirari et vivere exinde in terra sua Iudaea. Et quid post haec? Morientur sine dubio. Et quid post mortem? Nulla, opinor, resuscitatio, si non haec erit ipsa quae Ezechieli revelatur. Sed enim et alias praedicatur resurrectio; ergo et haec erit, et temere in statum eam Iudaicarum rerum convertunt. Aut si alia est illa quam defendimus, nihil mea interest, dum sit et corporum resurrectio, sicut et rerum Iudaicarum. Denique hoc ipso, quod recidivatus Iudaici status de recorporatione et readunatione ossuum figuratur, id quoque eventurum ossibus probatur. Non enim posset de ossibus figura componi, si non id ipsum et ossibus eventurum esset. Nam etsi figmentum veritatis in imagine est, imago ipsa in veritate est sui. Necesse est esse prius sibi quo alii configuretur. De vacuo similitudo non competit, de nullo parabola non convenit. Ita oportebit ossuum quoque credi reviscerationem et respirationem, qualis dicitur, de qua possit exprimi Iudaicarum rerum reformatio, qualis adfingitur. Sed magis religiosum est veritatem de suae auctoritate simplicitatis defendi, quam sensus divinae propositionis expostulat. Si enim ad res Iudaicas spectaret haec visio, statim revelato situ ossuum subiecisset, Ossa ista omnis domus Israëlis est, et cetera deinceps. At cum ostensis ossibus de propria spe eorum quid obloquitur, nondum nominato Israële, et fidem temptat prophetae, Fili hominis, si vivent ossa haec? ut et ille responderet, Domine, tu scis. Non utique deus prophetae fidem de ea re temptasset quae futura non esset, quam nunquam Israël audisset, quam credi non oporteret. Sed quoniam praedicabatur quidem resurrectio mortuorum, Israël vero pro sua incredulitate diffidens scandalizabatur, et aspiciens habitum senescentis sepulturae desperabat resurrectionem, vel non in eam potius animum dirigebat, sed in circumstantias suas, idcirco deus et prophetam, qua et ipsum dubium, praestruxit ad constantiam praedicationis revelato ordine resurrectionis, et populo id credendum mandavit quod prophetae revelavit, ipsos dicens esse ossa quae erant resurrectura qui non credebant resurrectura. Denique in clausula, Et cognoscetis, inquit, quod ego dominus locutus sim et fecerim, id utique facturus quod fuerat locutus. Ceterum non id facturus quod locutus, si aliter facturus quam locutus.
§31–36
§31
Plane si et populus allegorice mussitaret ossa sua arefacta et spem suam perditam, dispersionis exitu querulus, merito videretur et deus figuratam desperationem figurata promissione consolatus. Sed cum dispersionis quidem iniuria nondum populo accidisset. resurrectionis vero spes apud illum saepissime cecidisset, et manifestus est de corporum interitu labetactans fiduciam resurrectionis, ita et deus eam restruebat fidem, quam populus destruebat. Quamquam et si aliqua praesentium rerum tunc conflictatione maerebat Israël, non idcirco in parabola accipienda esset revelationis intentio, sed in testationem resurrectionis, ut in illam spem erigeret illos, aeternae scilicet salutis et necessarioris restitutionis, et averteret a respectu praesentium rerum. Ad hoc enim et alii prophetae: Exibitis de sepulchris velut vituli de vinculis soluti, et conculcabitis inimicos. Et rursus: Gaudebit cor vestrum, et ossa vestra velut herba orientur, quia et herba de dissolutione et corruptela seminis reformatur. In summa, si proprie in Israëlis statum resurgentium ossuum imago contenditur, cur etiam non Israëli tantummodo, verum et omnibus gentibus eadem spes annuntiatur et recorporandarum et redanimandarum reliquiarum et de sepulchris exsuscitandorum mortuorum? De omnibus enim dictum est: Vivent mortui, et exsurgent de sepulchris: ros enim, qui a te est, medela est ossibus eorum. Item alibi: Veniet adorare omnis caro in conspectu meo, dicit dominus. Quando? cum praeterire coeperit habitus mundi huius. Supra enim: Quemadmodum caelum novum et terra nova, quae ego facio, in conspectu meo, dicit dominus, ita stabit semen vestrum. Tunc ergo et quod subicit implebitur: Et exibunt, utique de sepulchris, et videbunt artus eorum qui impie egerunt, quoniam vermis illorum non decidet et ignis eorum non extinguetur, et erunt conspectui omni carni, scilicet quae resuscitata et egressa de sepulchris dominum pro hac gratia adorabit.
§32
Sed ne solummodo eorum corporum resurrectio videatur praedicari quae sepulchris demandantur, habes scriptum: Et mandabo piscibus maris et eructabunt ossa quae sunt comesta, et faciam compaginem ad compaginem et os ad os. Ergo, inquis, et pisces resuscitabuntur et ceterae bestiae et alites carnivorae, ut revomant quos comederunt, quia et apud Moysen legis exquiri sanguinem de omnibus bestiis? Non utique. Sed idcirco nominantur bestiae et pisces in redhibitionem carnis et sanguinis, quo magis exprimatur resurrectio etiam devoratorum corporum, cum de ipsis devoratoribus exactio edicitur. Puto autem huius quoque divinae potestatis documentum idoneum Ionam, cum incorruptus utramque substantiam, carnem atque animam, de alvo piscis evolvitur. Et utique triduo concoquendae carni viscera ceti suffecissent quam capulum, quam sepulchrum, quam senium requietae atque reconditae alicuius sepulturae; salvo eo quod et bestias, feros in Christianum vel maxime nomen homines, vel ipsos etiam iniquitatis angelos figuravit, de quibus sanguis exigetur per ultionem pensandam. Quis ergo discendi magis adfinis quam praesumendi, et credendi diligentior quam contendendi, et divinae potius sapientiae religiosus quam suae libidinosus, audiens aliquid a deo destinatum in carnes et cutes et nervos et ossa aliud quid haec commentabitur, quasi non in hominem destinetur quod in istas substantias praedicatur? Aut enim nihil in hominem destinatur, non liberalitas regni, non severitas iudicii, non quodcunque est resurrectio, aut si in hominem destinatur, necesse est in eas substantias destinetur ex quibus homo structus est, in quem destinatur. Illud etiam de argutissimis istis demutatoribus ossuum et carnium et nervorum et sepulchrorum requiro, cur, si quando in animam quid pronuntiatur, nihil aliud animam interpretantur, nec transfingunt eam in alterius rei argumentum, cum vero in aliquam speciem corporalem quid edicitur, omnia potius adseverant quam quod nominatur? Si corporalia parabolae, ergo et animalia; si non et animalia, ergo nec corporalia. Tam enim corpus homo quam et anima; ut non possit altera species admittere aenigmata, altera excludere.
§33
Satis haec de prophetico instrumento. Ad evangelia nunc provoco; hic quoque occursurus prius eidem astutiae eorum qui proinde et dominum omnia in parabolis pronuntiasse contendunt, quia scriptum est: Haec omnia locutus est Iesus in parabolis, et sine parabola non loquebatur ad illos, scilicet Iudaeos. Nam et discipuli, Quare, aiunt, in parabolis loqueris? et dominus, Propterea in parabolis loquor ad eos, ut videntes non videant, et audientes non audiant, secundum Esaiam. Quodsi ad Iudaeos in parabolis, iam non ad omnes; si non ad omnes in parabolis, iam non semper nec omnia parabolae, sed quaedam, cum ad quosdam. Ad quosdam autem, dum ad Iudaeos; nonnunquam plane et ad discipulos, Sed quomodo referat scriptura considera: Dicebat autem et parabolam ad eos. Ergo et non parabolam dicebat; quia non notaretur, cum parabolam loquebatur, si ita semper loquebatur. Et tamen nullam parabolam non aut ab ipso invenias edisseratam, ut de seminatore in verbi administratione, aut a commentatore evangelii praeluminatam, ut iudicis superbi et viduae instantis ad perseverantiam orationis, aut ultro coniectandam, ut arboris fici dilatae in spem ad instar Iudaicae infructuositatis. Quodsi nec parabolae obumbrant evangelii lucem, tanto abest ut sententiae et definitiones, quarum aperta natura est, aliter quam sonant sapiant. Definitionibus autem et sententiis dominus edicit sive iudicium sive regnum dei sive resurrectionem. Tolerabilius erit, inquit, Tyro et Sidoni in die iudicii; et, Dicite illis quod adproquinquaverit regnum dei; et, Retribuetur tibi in resurrectione iustorum. Si nomina absoluta sunt rerum, id est iudicii et regni dei et resurrectionis, ut nihil eorum in parabolam comprimi possit, nec ea in parabolas compellantur quae ad dispositionem et transactionem et passionem regni, iudicii et resurrectionis praedicantur; atque ita corporalia defendentur ut corporalibus destinata, id est non spiritalia, quia non figurata. Nam et ideo praestruximus tam corpus animae quam et carnis obnoxium esse mercedibus pro communi operatione pensandis, ne corporalitas animae occasionem subministrans figurarum corporalitatem carnis excludat, cum utramque participem et regni et iudicii et resurrectionis oporteat credi. Et nunc eo pergimus, uti corporalitatem carnalem proprie demonstremus a domino significari in omni resurrectionis mentione, salva animali, quam et ipsam pauci receperunt.
§34
In primis cum ad hoc venisse se dicit, uti quod periit salvum faciat, quid dicis perisse? Hominem sine dubio. Totumne an ex parte? Utique totum. Siquidem transgressio, quae perditionis humanae causa est, tam animae instinctu ex concupiscentia quam et carnis actu ex degustatione commissa totum hominem elogio transgressionis inscripsit, atque exinde merito perditionis implevit. Totus itaque salvus fiet qui periit totus delinquendo. Nisi si et ovis illa sine corpore amittitur et sine corpore revocatur. Nam si caro quoque eius cum anima, quod pecus totum est, humeris boni pastoris advehitur, ex utraque utique substantia restituendi hominis exemplum est. Aut quam indignum deo, dimidium hominem redigere in salutem? paene minus facere; cum etiam saecularium principum plena semper indulgentia vindicetur. Diabolus validior in hominis iniuriam intellegitur, totum eum elidens: deus infirmior renuntiabitur, non totum eum revelans? Atquin et apostolus suggerit, Ubi delictum abundaverit, illic gratiam superabundasse. Quomodo denique salvus habebitur qui poterit et perditus dici? carne scilicet perditus, anima vero salvus. Nisi quod iam et anima in perdito constituatur necesse est, ut salva effici possit, id enim salvum effici oportebit quod perditum fuerit. Porro autem recipimus animae immortalitatem, ut perdita non in interitum credatur, sed in supplicium, id est in gehennam. Et si ita est, iam non animam spectabit salus, salvam scilicet sua natura per immortalitatem, sed carnem potius, quam interibilem constat apud omnes. Aut si et anima interibilis, id est non immortalis, quod et caro, iam et carni forma illa ex aequo proficere debebit, proinde mortali et interibili, quia id quod perit salvum facturus est dominus. Nolo nunc contentioso fune deducere hac an illac hominem perditio depostulet, dum utrimque eum salus destinet in ambas substantias peraequata. Ecce enim ex quacunque substantia hominem perisse praesumpseris, ex altera non perit. Salvus ergo erit iam ex qua non perit, et salvus nihilominus fiet ex qua perit. Habes totius hominis restitutionem, dum et quodcunque eius perit, salvum facturus est dominus, et quodcunque non perit, utique non erit perditurus. Quis ultra de utriusque substantiae securitate dubitabit, cum altera salutem consecutura sit, altera amissura eam non sit? Et tamen adhuc sensum rei exprimit dominus, Ego, dicens, veni, non ut meam, sed ut patris, qui me misit, faciam voluntatem. Quam, oro te? Ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo quicquam, sed resuscitem illud in novissima die. Quid a patre Christus acceperat, nisi quod et induerat? Hominem sine dubio, carnis animaeque texturam. Neutrum ergo eorum quae accepit perire patietur, immo nec quicquam utriusque, immo nec modicum. Quodsi modicum caro, ergo nec carnem, quia nec modicum, nec quicquam, quia nec quicquam. Atquin si non et carnem resuscitabit novissima die, iam non modicum patietur perire de homine, sed pro tanta dixerim parte prope totum. Ingerens amplius, Hoc est patris voluntas, ut omnis qui aspicit filium et credit in eum habeat vitam aeternam, et suscitem illum novissima die, plenitudinem exstruit resurrectionis. Distribuit enim utrique substantiae per officia propriam mercedem salutis, et carni, per quam filius aspiciebatur, et animae, per quam credebatur. Ergo, dices, illis erit promissa res a quibus Christus videbatur. Sit plane ita, ut et ad nos eadem spes inde manaverit. Nam si videntibus, et idcirco credentibus, fructuosa tunc fuerunt opera carnis atque animae, multo magis nobis. Feliciores enim, inquit, qui non viderunt et credunt, quando, et si illis negaretur carnis resurrectio, certe felicioribus competisset. Quomodo enim felices, si ex parte perituri?
§35
Sed et praecipit eum potius timendum qui corpus et animam occidat in gehennam, id est dominum solum, non qui corpus occidant, animae autem nihil nocere possint, id est humanas potestates. Adeo hic et anima immortalis natura recognoscitur, quae non possit occidi ab hominibus, et carnis esse mortalitatem, cuius sit occisio, atque ita resurrectionem quoque mortuorum carnis esse, quae in gehennam nisi resuscitata non poterit occidi. Sed quoniam et hic de interpretatione corporis quaestio cavillatur, ego corpus hominis non aliud intellegam quam omnem istam struem carnis, quoquo genere materiarum concinnatur atque variatur, quod videtur, quod tenetur, quod denique ab hominibus occiditur. Sic et parietis corpus non aliud admittam quam caementa, quam saxa, quam lateres. Si quis arcanum aliquod corpus inducit, ostendat, revelet, probet ipsum esse etiam quod occidatur ab homine, et de illo erit dictum. Item si animae corpus opponitur, vacabit astutia. Cum enim utrumque proponitur, corpus atque animam occidi in gehennam, distinguitur corpus ab anima, et relinquitur intellegi corpus id quod in promptu sit, caro scilicet, quae sicut occidetur in gehennam, si non magis a deo timuerit occidi, ita et vivificabitur in vitam aeternam, si maluerit ab hominibus potius interfici. Proinde si quis occisionem carnis atque animae in gehennam ad interitum et finem utriusque substantiae arripiet, non ad supplicium (quasi consumendarum, non quasi puniendarum), recordetur ignem gehennae aeternum praedicari in poenam aeternam, et inde aeternitatem occisionis agnoscat propterea humanae ut temporali praetimendam. Tunc et aeternas substantias credet quarum aeterna sit occisio in poenam. Certe cum post resurrectionem corpus cum anima occidi habeat a deo in gehennam, satis de utroque constabit, et de carnali resurrectione, et de aeterna occisione. Absurdissimum alioquin, si idcirco resuscitata caro occidatur in gehennam, uti finiatur, quod et non resuscitata pateretur. In hoc scilicet reficietur, ne sit cui non esse iam evenit. Eidem nos spei fulciens passerum quoque subiungit exemplum, quod ex duobus non cadat alter in terram sine dei voluntate, ut et carnem quae ceciderit in terram proinde credas et resurgere posse per eiusdem dei voluntatem. Nam etsi passeribus hoc non licet, sed nos multis passeribus antestamus, eo quod cadentes resurgamus, quorum denique capillos capitis omnes numeratos adfirmans salvos utique repromittit. Perituros enim quae ratio in numerum redegisset? nisi quia hoc est, Ut omne, quod pater mihi dedit, non perdam ex eo quicquam, id est nec capillum, sicut nec oculum nec dentem. Ceterum unde erit fletus et dentium frendor, nisi ex oculis et ex dentibus? occiso scilicet etiam corpore in gehennam et detruso in tenebras exteriores, quae oculorum propria sunt tormenta, si quis in nuptiis minus dignis operibus fuerit indutus, constringendus statim manibus et pedibus, utpote qui cum corpore surrexerit. Sic ergo et recumbere ipsum in dei regno, et sedere in thronis Christi, et adsistere tunc ad dexteram vel sinistram, et edere de ligno vitae, corporalis dispositionis fidelissima indicia sunt.
§36
Videamus nunc an et Sadducaeorum versutiam elidens nostram magis sententiam erexerit. Causa, opinor, quaestionis fuit destructio resurrectionis, siquidem Sadducaei neque animae neque carnis admittunt salutem, et ideo ex qua vel maxime specie resurrectionis fides labefactatur, ex ea argumentum problemati suo accommodaverunt; de carnis scilicet obtentu nupturae necne post resurrectionem, sub eius mulieris persona quae septem fratribus nupta in dubio haberetur cui eorum restitueretur. Porro serventur sensus tam quaestionis quam responsionis, et controversiae occursum est. Si enim Sadducaei quidem respuebant resurrectionem, dominus autem eam confirmabat, et scripturarum ignaros increpans, earum scilicet quae resurrectionem praedicassent, et virtutis dei incredulos, idoneae utique mortuis resuscitandis, postremo subiciens, Quoniam autem mortui resurgant, sine dubio et confirmando esse quod negabatur, id est resurrectionem mortuorum apud deum vivorum, talem quoque eam confirmabat esse qualis negabatur, utriusque scilicet substantiae humanae. Neque enim, si nupturos tunc negavit, ideo nec resurrecturos demonstravit. Atquin filios resurrectionis appellavit, per eam quodammodo nasci habentes; post quam non nubent, sed resuscitati Similes enim erunt angelis, qua non nupturi, quia nec morituri, sed qua transituri in statum angelicum per indumentum illud incorruptibilitatis, per substantiae resuscitatae tamen demutationem. Ceterum nec quaereretur nupturi sive morituri necne rursus essemus, si non eius vel maxime substantiae restitutio in dubium vocaretur quae proprie et morte et nuptiis fungitur, id est carnis. Habes igitur dominum confirmantem adversus haereticos Iudaeorum, quod et nunc negatur apud Sadducaeos Christianorum, solidam resurrectionem.
§37–42
§37
Sic et si carnem ait nihil prodesse, ex materia dicti dirigendus est sensus. Nam quia durum et intolerabilem existimaverunt sermonem eius, quasi vere carnem suam illis edendam determinasset, ut in spiritum disponeret statum salutis, praemisit, Spiritus est qui vivificat, atque ita subiunxit, Caro nihil prodest, ad vivificandum scilicet. Exsequitur etiam quid velit intellegi spiritum: Verba, quae locutus sum vobis, spiritus sunt, vita sunt. Sicut et supra: Qui audit sermones meos, et credit in eum qui me misit, habet vitam aeternam, et in iudicium non veniet, sed transiet de morte ad vitam. Itaque sermonem constituens vivificatorem, quia spiritus et vita sermo, eundem etiam carnem suam dixit, quia et sermo caro erat factus, proinde in causam vitae adpetendus et devorandus auditu et ruminandus intellectu et fide digerendus. Nam et paulo ante carnem suam panem quoque caelestem pronuntiarat, urguens usquequaque per allegoriam necessariorum pabulorum memoriam patrum, qui panes et carnes Aegyptiorum praeverterant divinae vocationi. Igitur conversus ad recogitatus illorum quia senserat dispergendos, Caro, ait, nihil prodest. Quid hoc ad destruendam carnis resurrectionem, quasi non liceat esse aliquid quod etsi nihil prosit, aliud tamen ei prodesse possit? Spiritus prodest; vivificat enim. Caro nihil prodest; mortificatur enim. Itaque secundum nos magis collocavit utriusque propositionem. Ostendens enim quid prosit, et quid non prosit, pariter inluminavit quid cui prosit, spiritum scilicet carni mortificatae vivificatorem. Veniet enim hora, inquit, cum mortui audient vocem filii dei, et qui audierint, vivent. Quid mortuum, nisi caro? et quid vox dei, nisi sermo? et quid sermo, nisi spiritus, merito carnem resuscitaturus, quod factus est ipse, et ex morte, quam passus est ipse, et ex sepulchro, quo illatus est ipse? Denique cum dicit, Ne miremini, quod veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem filii dei, et procedent, qui bona fecerunt, in vitae resurrectionem, qui mala, in resurrectionem iudicii, - nemo iam poterit aliud mortuos interpretari qui sint in monumentis, nisi corpora et carnem, quia nec ipsa monumenta aliud quam cadaverum stabula, siquidem et ipsi homines veteres, id est peccatores, id est mortui per ignorantiam dei, quos monumenta intellegendos argumentantur haeretici, de monumentis processuri in iudicium aperte praedicantur. Ceterum quomodo de monumentis monumenta procedent?
§38
Post dicta domini facta etiam eius quid sapere credamus, de capulis, de sepulchris mortuos resuscitantis? Cui rei istud? Si ad simplicem ostentationem potestatis, aut ad praesentem gratiam redanimationis, non adeo magnum illi denuo morituros suscitare. Enimvero si ad fidem potius sequestrandam futurae resurrectionis, ergo et illa corporalis praescribitur de documenti sui forma. Nec sustinebo dicentes idcirco tunc resurrectionem animae soli destinatam in carnem quoque praecucurrisse, quia non potuisset aliter ostendi resurrectio animae invisibilis nisi per visibilis substantiae resuscitationem. Male deum norunt qui non putant illum posse quod non putant; et tamen sciunt potuisse, si instrumentum Ioannis norunt. Qui enim animas adhuc solas martyrum sub altari quiescentes conspectui subdidit, posset utique et resurgentes oculis exhibere sine carne. At ego deum malo decipere non posse, de fallacia solummodo infirmum, ne aliter documenta praemisisse quam rem disposuisse videatur, immo ne, si exemplum resurrectionis sine carne non valuit inducere, multo magis plenitudinem exempli in eadem substantia exhibere non possit. Nullum vero exemplum maius est eo cuius exemplum est. Maius est autem si animae cum corpore resuscitabuntur in documentum sine corpore resurgendi, ut tota hominis salus dimidiae patrocinaretur, quando exemplorum condicio illud potius expeteret quod minus haberetur, animae dico solius resurrectionem, velut gustum carnis etiam resurrecturae suo in tempore. Atque adeo secundum nostram veri aestimationem exempla illa mortuorum a domino suscitatorum commendabant quidem et carnis et animae resurrectionem ne cui substantiae negaretur hoc donum, qua tamen exempla, eo minus aliquid edebant (non enim in gloriam nec in incorruptibilitatem, sed in mortem aliam suscitabantur) quam ediderit Christus.
§39
Resurrectionem apostolica quoque instrumenta testantur. Nam et apostolis nullum aliud negotium fuit, duntaxat apud Israëlem, quam veteris testamenti resignandi et novi consignandi, et potius iam dei in Christo contionandi. Ita et de resurrectione nihil novi intulerunt, nisi quod et ipsam in gloriam Christi annuntiabant, de cetero simplici et nota iam fide receptam sine ulla qualitatis quaestione, solis refragantibus Sadducaeis. Adeo facilius fuit negari in totum mortuorum resurrectionem quam aliter intellegi. Habes Paulum apud summos sacerdotes sub tribuno inter Sadducaeos et Pharisaeos fidei suae professorem. Viri, inquit, fratres, ego Pharisaeus sum, filius Pharisaeorum, de spe nunc et de resurrectione iudicor apud vos, utique communi, ne, quia iam transgressor legis videbatur, de praecipuo fidei totius articulo, id est de resurrectione, ad Sadducaeos sapere existimaretur. Ita quam nolebat videri rescindere fidem resurrectionis utique confirmabat secundum Pharisaeos, respuens negatores eius Sadducaeos. Proinde et apud Agrippam nihil se ait proferre citra quam prophetae annuntiassent. Ergo servabat resurrectionem quoque qualem prophetae annuntiarant. Nam et de resurrectione mortuorum apud Moysen scriptum commemorans corporalem eam norat, in qua scilicet sanguis hominis exquiri habebit. Itaque talem praedicabat qualem et Pharisaei susceperant et dominus ipse defenderat, et Sadducaei, ne talem quoque crederent, in totum esse noluerant. Sed nec Athenienses aliam intellexerant a Paulo portendi. Denique irriserant, non irrisuri omnino, si animae solius restitutionem ab eo audissent; suscepissent enim vernaculae suae philosophiae frequentiorem praesumptionem. At ubi nationes praeconium resurrectionis inauditae retro ipsa novitate concussit, et digna incredulitas rei tantae quaestionibus fidem torquere coepit, tunc et apostolus per totum paene instrumentum fidem huius spei corroborare curavit, et esse eam ostendens et nondum transactam, et, de quo magis quaerebatur, corporalem et, quod insuper dubitabatur, non aliter corporalem.
§40
Nihil autem mirum, si et ex ipsius instrumento captentur argumenta, cum oporteat haereses esse; quae esse non possent, si non et perperam scripturae intellegi possent. Nactae denique haereses duos homines ab apostolo editos, interiorem, id est animam, et exteriorem, id est carnem, salutem quidem animae, id est interiori homini, exitium vero carni, id est exteriori adiudicaverunt, quia scriptum sit Corinthiis: Nam etsi homo noster exterior corrumpitur, sed interior renovatur de die et die. Porro nec anima per semetipsam homo, quae figmento iam homini appellato postea inserta est, nec caro sine anima homo, quae post exilium animae cadaver inscribitur. Ita vocabulum homo consertarum substantiarum duarum quodammodo fibula est, sub quo vocabulo non possunt esse nisi cohaerentes. Porro apostolus interiorem hominem non tam animam quam mentem atque animum intellegi mavult, id est non substantiam ipsam, sed substantiae saporem. Siquidem Ephesiis scribens in interiorem hominem habitare Christum sensibus utique intimandum dominum significavit. Denique adiunxit: Per fidem, et in cordibus vestris, et in dilectione; fidem quidem et dilectionem non substantiva animae ponens, sed conceptiva; in cordibus autem dicens, quae substantiva sunt carnis, iam et ipsum interiorem hominem carni deputavit, quem in corde constituit. Inspice nunc quomodo exteriorem quidem hominem corrumpi allegarit, interiorem vero renovari die ac die. Nec illam corruptelam carnis affirmes quam ex die mortis in perpetuum detectura patiatur, sed quam in istius vitae spatio ante mortem et usque ad mortem vexationibus et pressuris, tormentis atque suppliciis, nominis causa experietur. Nam et homo interior hic utique renovari habebit per suggestum spiritus, proficiens fide et disciplina die ac die, non illic, id est non post resurrectionem, ubi non utique die ac die renovari habemus, sed semel ad summam. De sequentibus disce: Quod enim ad praesens est, inquit, temporale et leve pressurae nostrae per supergressum in supergressum aeternum gloriae pondus perficiet nobis, non intuentibus quae videntur, id est passiones, sed quae non videntur, id est mercedes. Quae enim videntur, temporalia sunt, quae vero non videntur, aeterna sunt. Pressuras enim et laesuras, quibus corrumpitur homo exterior, ut leves et temporales, idcirco contemnendas affirmat, praeferens mercedum aeternarum invisibilium et gloriae pondus in compensationem laborum, quos hic caro patiendo corrumpitur. Adeo non illa est corruptio quam in perpetuum carnis interitum ad resurrectionem expellendam exteriori homini adscribunt. Sic et alibi, Siquidem, ait, compatimur, uti et conglorificemur: reputo enim non dignas esse passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae in nos habet revelari. Et hic minora ostendit incommoda praemiis suis. Porro si per carnem compatimur, cuius est proprie passionibus corrumpi, eiusdem erit et quod pro compassione promittitur. Atque adeo carni adscripturus pressurarum proprietatem, ut et supra, dicit, Cum venissemus autem in Macedoniam, nullam remissionem habuit caro nostra, dehinc ut et animae daret compassionem, In omnibus, inquit, compressi: extrinsecus pugnae, debellantes scilicet carnem, intrinsecus timor, afflictans scilicet animam. Adeo etsi corrumpitur homo exterior, non ut amittens resurrectionem, sed ut sustinens vexationem, corrumpi intellegetur ex hoc non sine interiore. Ita amborum erit etiam conglorificari, sicut et compati. Secundum collegia laborum consortia etiam decurrant necesse est praemiorum.
§41
Eandem adhuc sententiam exsequitur remunerationes vexationibus praeferens. Scimus enim, inquit, quoniam etsi terrena domus nostri buius tabernaculi dissolvatur, habemus domum non manu factam aeternam in caelis, id est per hoc quod dissolvetur caro nostra per passiones domicilium consecuturi sumus in caelis. Meminerat evangelicae definitionis: Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quia illorum est regnum caelorum. Non tamen carnis restitutionem negavit, si compensationem mercedis opposuit, cum ipsi compensatio debeatur cui dissolutio reputatur, scilicet carni. Sed quia domum dixerat carnem, eleganter voluit et in mercedis comparatione vocabulo domus uti, ipsi domui quae dissolvetur per passionem meliorem domum repromittens per resurrectionem (nam et dominus multas mansiones quasi domus apud patrem repromittit; quamquam et de domicilio mundi potest intellegi, quo dissolute aeterna sedes repromittatur in caelis, quia et quae sequuntur ad carnem manifeste pertinentia ostendunt priora non ad carnem pertinere): divisionem enim facit apostolus cum subicit, Nam et in hoc ingemiscimus domicilium nostrum, quod de caelo est, superindui desiderantes, siquidem exuti non nudi inveniamur, id est ante volumus superinduere virtutem caelestem aeternitatis quam carne exuamur. Huius enim gratiae privilegium illos manet qui ab adventu domini deprehendentur in carne et propter duritias temporum antichristi merebuntur compendio mortis per demutationem expunctae concurrere cum resurgentibus, sicut Thessalonicensibus scribit: Hoc enim dicimus vobis in sermone domini, quod nos qui vivimus, qui remanemus in adventum domini, non praeveniemus eos qui dormierunt: Quoniam ipse dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba dei descendet de caelo, et mortui in Christo resurgent primi: dehinc nos cum ipsis simul rapiemur in nubibus obviam domino in aera, et ita semper cum domino erimus.
§42
Horum demutationem ad Corinthios reddit, dicens, Omnes quidem resurgemus, non autem omnes demutabimur, in atomo, in momentaneo motu oculi, in novissima tuba; sed illi scilicet soli qui invenientur in carne. Et mortui, inquit, resurgent, nos demutabimur. Hac ergo prius dispositione prospecta reliqua revocabis cabis ad superiorem sensum. Nam cum adicit, Oportet enim corruptivum istud induere incorruptelam, et mortale istud induere immortalitatem, hoc erit illud domicilium de caelo quod gementes in hac carne superindui desideramus, utique super carnem in qua deprehendemur, quia gravari nos ait, qui simus in tabernaculo, quod nolimus exui, sed potius superindui, uti devoretur mortale a vita, scilicet dum demutamur, superinduendo quod est de caelis. Quis enim non desiderabit, dum in carne est, superinduere immortalitatem et continuare vitam lucrifacta morte per vicariam demutationem, ne inferos experiatur usque novissimum quadrantem exacturos? Ceterum demutationem etiam post resurrectionem consecuturus est, inferos iam expertus. Abhinc enim definimus carnem quidem omni modo resurrecturam atque illa ex demutatione superventura habitum angelicum suscepturam. Aut si in his solis qui invenientur in carne demutari eam oportebit, ut devoretur mortale a vita, id est caro ab illo superindumento caelesti et aeterno, ergo qui mortui deprehendentur, vitam non consequentur, privati iam materia et, ut ita dixerim, esca vitae, id est carne: aut necesse est recipiant eam et illi, ut et in ipsis mortale devorari possit a vita, si vitam sunt consecuturi. Sed in mortuis, inquis, iam devoratum erit mortale istud. Non utique in omnibus. Quantos enim licebit vel pridianos inveniri, tam recentia cadavera, ut nihil in illis devoratum videri possit? Utique enim devoratum non aliud existimas quam interceptum, quam abolitum, quam omni sensu ereptum, quod comparere omni genere cessaverit. Nec Gigantum autem antiquissima cadavera devorata constabit, quorum crates adhuc vivunt. Diximus iam de isto alibi. Sed et proxime in ista civitate cum odei fundamenta tot veterum sepulturarum sacrilega collocarentur, quingentorum fere annorum ossa adhuc succida et capillos olentes populus exhorruit. Constat non tantum ossa durare, verum et dentes incorruptos perennare, quae ut semina retinentur fruticaturi corporis in resurrectione. Postremo etsi tune devoratum invenietur mortale in omnibus mortuis, certe a morte, certe ab aevo, certe per aetatem, numquid a vita, numquid a superindumento, numquid ab immortalitatis ingestu? Porro qui ab his ait devoratum iri mortale, ab aliis negavit. Et utique hoc a divinis viribus, non a naturalibus legibus perfici praestarique conveniet. Ergo cum a vita habeat devorari quod mortale est, id exhiberi omnifariam necesse est, ut devoretur, et devorari ut demutetur. Si ignem dicas accendi oportere, non potes id per quod accenditur alibi necessarium adfirmare, alibi non. Sic et cum infulcit: Siquidem exuti non nudi inveniamur, de eis scilicet qui non in vita nec in carne deprehendentur a die domini, non alias negavit nudos quos praedixit exutos, nisi quia et revestitos voluit intellegi eadem substantia qua fuerant spoliati. Ut nudi enim invenientur carne deposita vel ex parte discissa sive detrita (et hoc enim nuditas potest dici); dehinc recipient eam, ut redinduti carnem fieri possint etiam superinduti immortalitatem; superindui enim nisi vestito iam convenire non poterit.
§43–47
§43
Proinde cum dicit, Itaque confisi semper et scientes quod, cum immoramur in corpore, peregrinamur a domino, per fidem enim incedimus, non per speciem, manifestum est hoc quoque non pertinere ad offuscationem carnis quasi separantis nos a domino. Et hic enim exhortatio fastidiendae vitae huius obvertitur, siquidem peregrinamur a domino quamdiu vivimus, per fidem incedentes, non per speciem, id est spe, non re. Et ideo subiungit, Fidentes autem et bonum ducentes magis peregrinari a corpore et immorari ad dominum, scilicet ut per speciem magis incedamus quam per fidem, per rem potius quam per spem. Vides quam et hic corporum contemptum ad martyriorum praestantiam referat. Nemo enim peregrinatus a corpore statim immoratur penes dominum, nisi ex martyrii praerogativa, paradiso scilicet, non inferis, diversurus. Defecerant autem apostolo verba ad significandum de corpore excessum? An ratione etiam nove loquitur? Temporalem enim absentiam a corpore volens significare peregrinari nos ab eo dixit, quoniam qui peregrinatur etiam revertetur in domicilium, Exinde etiam ad omnes, Et ideo gestimus, inquit, sive peregrinantes, sive immorantes placibiles deo esse: omnes enim manifestari nos oportet pro tribunali Christi Iesu. Si omnes, et totos: si totos, et interiores et exteriores, id est tam animas quam et corpora: Uti unusquisque, inquit, reportet quae per corpus, secundum quae gessit, bonum sive malum. Hoc iam quomodo legas quaero. Quasi turbate enim per hyperbaton struxit. Utrumne quae per corpus reportanda erunt, an quae per corpus gesta sunt? Sed et si quae per corpus reportanda sunt, corporalis indubitate resurrectio est, et si quae per corpus gesta sunt, per corpus utique pensanda sunt, per quod et gesta sunt. Ita et totus hic a capite tractatus apostoli tali clausula detextus, qua carnis resurrectio ostenditur, secundum haec erit intellegendus quae cum clausula consonant.
§44
Si enim adhuc ad superiora respectes, unde mentio hominis exterioris et interioris inducta est, nonne et dignitatem et spem carnis integram invenies? Cum enim de lumine quod illuxerit deus in cordibus nostris ad illuminationem agnitionis gloriae suae in persona Christi dicit habere nos thesaurum istum in testaceis vasis, scilicet in carne, utrumne quia testacea est secundum originem in limo destruetur, an quia divini thesauri conditorium est extolletur? Atquin si lumen ipsum dei illud verum, quod est in persona Christi, vitam in se continet, eaque vita cum lumine committitur in carnem, peritura est in quam vita committitur? Plane sic periturus et ipse thesaurus; perituris enim peritura creduntur, sicut veteribus utribus novum vinum. Cum item subicit, Semper mortificationem Christi Iesu circumferentes in corpore nostro, qualis ista res est quae post dei templum iam et sepulchrum Christi potest dici? Cur autem mortificationem domini circumferimus in corpore? Ut et vita, inquit, manifestetur. Ubi? in corpore. In quo? in mortali. Ergo in carne plane mortali secundum culpam, sed et vitali secundum gratiam; vide quantam, ut in illa vita Christi manifestetur. In re ergo aliena salutis, in substantia perpetuae dissolutionis manifestabitur vita Christi aeterna, iugis, incorrupta, iam et dei vita? Aut cuius temporis vita domini manifestabitur in corpore nostro? Illa quidem, quam vixit usque in passionem, quae non modo apud Iudaeos in manifesto fuit, verum etiam omnibus nunc gentibus prodita est. Adeo eam significat quae portas adamantinas mortis et aeneas seras inferorum infregit, quae exinde iam nostra est. Denique manifestabitur in corpore. Quando? post mortem. Quomodo? dum resurgimus in corpore, sicut et Christus. Ne enim quis argumentetur nunc habere manifestari vitam Iesu in corpore nostro per disciplinam sanctitatis et patientiae et iustitiae et sapientiae, quibus domini vita floruerit, providentissima apostoli intentio ingerit: Si enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Iesum, ut vita eius manifestetur in corpore nostro mortali. Adeo defunctis nobis hoc ait futurum in corpore nostro. Quodsi tunc, quomodo nisi resuscitato eo? Proinde et in clausula, Scientes, ait, quod, qui suscitavit Iesum, et nos suscitabit cum ipso, quia iam resurrexit a mortuis. Nisi quia Cum ipso Sicut ipsum sapit; si vero Sicut ipsum, non utique sine carne.
§45
Sed et rursus alia caecitate in duos homines inpingunt, in veterem et in novum, monente apostolo deponere nos veterem hominem, qui corrumpitur per concupiscentiam seductionis, renovari autem spiritu sensus, et induere novum hominem, qui secundum deum conditus est, in iustitia et religione veritatis, ut et hic ad duas substantias distinguendo, vetustatem ad carnem, novitatem ad animam, corruptionem perpetuam veteri defendat, id est carni. Porro si secundum substantias, nec anima novus homo quia posterior, nec caro ideo vetus quia prior. Quantulum enim temporis inter manum dei et adflatum? Ausim dicere, Etiam si multo prior anima quam caro, eo ipso, quod anima impleri se expectavit priorem eam fecit. Omnis enim consummatio atque perfectio, etsi ordine postumat, effectu tamen anticipat. Magis illud prius est sine quo priora non possunt. Si caro vetus homo, quando istud? A primordio? Atquin Adam novus totus, et ex novo vetus nemo. Nam et exinde a benedictione geniturae caro atque anima simul fiunt sine calculo temporis, ut quae simul in utero etiam seminantur, quod docuimus in commentario animae. Contemperant fetu, coaetant natu. Duos istos homines sane ex substantia duplici, non tamen et aetate, sic unum edunt, dum prior neuter. Rectius est totos nos aut veteres aut novos esse; qua enim alterum possimus esse nescimus. Sed apostolus veterem hominem manifeste notat. Expone enim, inquit, secundum pristinam conversationem veterem hominem, non secundum alicuius substantiae senium. Neque enim carnem praecipit deponamus, sed quae et alibi carnalia ostendit, opera, non corpora accusans, de quibus et hic subicit, Deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque ad proximum suum, quoniam membra alterutrum sumus. Irascimini autem, et nolite delinquere. Sol non occidat super iracundiam vestram. Neque dederitis diabolo locum. Qui furabatur, iam non furetur, immo potius laboret operando manibus, uti habeat impartire indigenti. Omnis sermo turpis non procedat ex ore vestro, sed qui sit optimus ad aedificationem fidei, ut gratiam audientibus praestet. Et nolite contristare spiritum dei sanctum, in quo signati estis in redemptionis die. Omnis amaritudo et ira et clamor et blasphemia et indignatio auferatur a vobis cum omni malitia. Estote autem in alterutrum benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et deus vobis donavit in Christo. Igitur qui carnem veterem hominem existimant, cur non mortem sibi properant, ut vetere homine deposito praeceptis apostoli occurrant? Nos enim, qui totam fidem in carne administrandam credidimus, immo et per carnem, cuius est et os ad proferendum optimum quemque sermonem et lingua ad non blasphemandum et cor ad non indignandum et manus ad operandum et largiendum, tam vetustatem hominis quam novitatem ad moralem, non ad substantialem, differentiam pertinere defendimus. Atque ita pariter agnoscimus hominem qui secundum pristinam conversationem vetus fuerit eundem et corrumpi ita dictum secundum concupiscentiam seductionis, quemadmodum et veterem secundum pristinam conversationem, non secundum carnem, per interitum perpetuum. Ceterum carne tam salvum quam eundem, utpote vitiosam disciplinam, non corpulentiam, exutum.
§46
Talem ubique apostolum recognoscas, ita carnis opera damnantem, ut carnem damnare videatur, sed ne ita quis existimet ex aliorum vel cohaerentium sensuum suggestu procurantem. Nam et dicens cos qui in carne sunt deo placere non posse statim de pravo intellectu ad integrum revocat, adiciens, Vos autem non estis in carne, sed in spiritu. Eos enim quos in carne esse constabat negando in carne esse in operibus carnis non esse monstrabat; atque ita illos demum deo placere non posse, non qui in carne essent, sed qui carnaliter viverent, placere autem deo illos qui in carne positi secundum spiritum incederent. Et rursus corpus quidem ait mortuum, sed propter delinquentiam, sicut spiritum vitam propter iustitiam. Vitam autem morti opponens in carne constitutae sine dubio illic et vitam repromisit ex iustitia ubi mortem determinavit ex delinquentia. Ceterum frustra opposuit vitam morti, si non est illic ubi est et ipsa cui eam opposuit, excludendae utique de corpore. Porro si vita mortem de corpore excludit, non potest id perficere nisi illuc penetret ubi est quod excludit. Et quid ego nodosius, cum apostolus absolutius? Si enim, inquit, spiritus eius qui suscitavit Iesum habitat in vobis, qui suscitavit Iesum a mortuis suscitabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem spiritum eius in vobis; ut et si animam quis corpus mortale praesumpserit, cum hoc et carnem negare non possit, carnis quoque resuscitationem cogatur agnoscere secundum eiusdem status communionem. Ex sequentibus adhuc discas opera carnis damnari, non ipsam. Itaque fratres, ait, debitores sumus non carni ad vivendum: Si secundum carnem vixeritis, futurum est ut moriamini, si vero spiritu carnis actus mortificaveritis, vivetis. Porro ut ad singula quaeque respondeam, si in carne constitutis, secundum spiritum tamen degentibus, salus repromittitur, iam non caro adversatur saluti, sed operatio carnis. Operatione autem carnis exclusa, quae causa est mortis, salva iam caro ostenditur, causa carens mortis. Lex enim, inquit, spiritus vitae in Christo Iesu manumisit me a lege delinquentiae et mortis, certe quam praemisit habitare in membris nostris. Ergo iam membra nostra lege mortis non tenebuntur, quia nec delinquentiae, a quibus manumissa sunt. Quod enim invalidum erat legis, in quo infirmabatur. per carnem, misso deus filio suo in simulacro carnis delinquentiae, et per delinquentiam damnavit delinquentiam in carne, non carnem in delinquentia; neque enim domus cum habitatore damnabitur. Habitare enim peccatum dixit in corpore nostro. Damnata autem delinquentia caro absoluta est, sicut indemnata ea lege mortis et delinquentiae obstricta est. Sic et sensum carnis mortem appellavit, dehinc et inimicitiam ad deum, sed non carnem ipsam. Cui ergo, dices, reputabitur sensus carnis, si non substantiae ipsi? Plane, si probaveris aliquid carnem de suo sapere. Si vero sine anima nullius est sensus, intellege sensum carnis ad animam esse referendum, carni interdum deputatum, quia propter carnem et per carnem administratur. Et ideo habitare ait delinquentiam in carne, quia et anima, a qua delinquentia inducitur, inquilina est carnis, mortificatae quidem, sed non suo, verum delinquentiae nomine. Nam et alibi, Quomodo, inquit, etiam nunc velut viventes in mundo sententiam fertis? non ad mortuos scribens, sed ad eos qui desinere deberent mundialiter vivere.
§47
Haec enim erit vita mundialis, quam veterem hominem dicit confixum esse Christo, non corporalitatem, sed moralitatem. Ceterum si non ita accipimus, non est corporalitas nostra confixa, nec crucem Christi caro nostra perpessa est; sed quemadmodum adiecit, Uti evacuetur corpus delinquentiae per emendationem vitae, non per interitum substantiae, sicut ait, Uti hactenus delinquentiae serviamus. Et ut hac ratione commortui Christo credamus quod etiam convivemus illi. Sic enim, inquit, et vos reputate mortuos quidem vos. Cuinam? carni? Non, sed delinquentiae. Ergo salvi erunt carni, viventes autem deo in Christo Iesu, per carnem utique, cui mortui non erunt, delinquentiae scilicet mortui, non carni. Nam et adhuc ingerit: Ne ergo regnaverit in corpore vestro mortali delinquentia ad obaudiendum illi et ad exhibendum membra vestra arma iniustitiae delinquentiae: sed exhibete vosmet ipsos deo velut ex mortuis vivos, non velut vivos, sed velut ex mortuis vivos, et membra vestra arma iustitiae. Et rursus: Sicut exhibuistis membra vestra famula immunditiae et iniquitatis ad iniquitatem, ita et nunc exhibete membra vestra famula iustitiae in sanctificium; cum enim servi essetis delinquentiae, liberi eratis iustitiae. Quem ergo fructum habebatis super his de quibus nunc confundimini? finis enim illorum mors. Nunc vero liberi facti a delinquentia, famulati autem deo, habetis fructum vestrum in sanctificium, finem autem vitam aeternam. Stipendia enim delinquentiae mors, donativum autem dei vita aeterna in Christo Iesu domino nostro. Ita per totam hanc sensuum seriem ab iniustitia et delinquentia membra nostra divellens et iustitiae et sanctimoniae adiungens, et transferens eadem a stipendio mortis ad donativum vitae aeternae, carni utique compensationem salutis repromittit, cui nullam omnino competisset imperari propriam sanctimoniae et iustitiae disciplinam, si non ipsius esset et praemium disciplinae, sed nec ipsum baptisma committi, si per regenerationem non etiam restitutioni inauguraretur, hoc quoque apostolo ingerente: An ignoratis quod quicunque in Christum Iesum tincti sumus, in mortem eius tincti sumus? consepulti ergo illi sumus per baptisma in mortem, uti, quemadmodum surrexit Christus a mortuis, ita et nos in novitate vitae incedamus. Ac ne de ista tantum vita putes dictum quae ex fide per baptisma in novitate incedenda est, providentissime adstruit: Si enim complantati fuerimus simulacro mortis Christi, ita et resurrectionis erimus. Per simulacrum enim morimur in baptismate, sed per veritatem resurgimus in carne, sicut et Christus; Ut, sicut regnavit in morte delictum, ita et gratia regnet per iustitiam in vitam sempiternam per Iesum Christum dominum nostrum. Quomodo ita, si non aeque in carne? Ubi enim mors, ibi et vita post mortem, quia et vita ibi ante ubi postea mors. Nam si regnum mortis nihil operatur quam carnis dissolutionem, proinde vitam contrariam morti contrarium oportet operari, id est carnis redintegrationem, uti, sicut devoraverat mors invalescendo, ita et mortali devorato ab immortalitate audire possit, Ubi est mors aculeus tuus? ubi est mors contentio tua? Sic enim et gratia illic superabundabit, ubi et iniquitas abundavit. Sic et virtus in infirmitate perficietur, quod perit salvum faciens, quod mortuum est vivificans, quod percussum est sanans, quod languit medicans, quod ereptum est redimens, quod famulatum est liberans, quod seductum est revocans, quod elisum est suscitans; et quidem de terra in caelum, ubi nostrum municipatum Philippenses quoque ab apostolo discunt, unde et salutificatorem nostrum expectamus Iesum Christum, qui transfigurabit corpus nostrae humilitatis conformale corpori gloriae suae, sine dubio post resurrectionem, quia nec ipse Christus glorificatus est ante passionem. Haec erunt corpora nostra quae Romanos obsecrat exhibere hostiam vivam, sanctam, placibilem deo. Quomodo vivam, si peritura sunt? quomodo sanctam, si profana sunt? quomodo placibilem, si damnata sunt? Age iam, quod ad Thessalonicenses ipsius solis radio putem scriptum, ita claret, qualiter accipient lucifugae isti scripturarum: Ipse autem deus pacis sanctificet vos totos? Non sufficit? Sed sequitur: Et integrum corpus vestrum et anima et spiritus sine querela conserventur in praesentia domini. Habes omnem substantiam hominis saluti destinatam, nec alio tempore quam in adventu domini, qui clavis est resurrectionis.
§48–52
§48
Sed caro, inquis, et sanguis regnum dei haereditate possidere non possunt. Scimus hoc quoque scriptum, sed de industria distulimus hucusque, ut quod adversarii in prima statim acie obstruunt, in ultima congressione prosterneremus, omnibus quaestionibus quasi auxiliis eius ante deiectis. Sed et nunc expetent praecedentia recognosci, ut et huic sensui sua origo praeiudicet. Opinor, apostolus disposita ad Corinthios omni distinctione ecclesiasticae disciplinae summam et sui evangelii et fidei illorum in dominicae mortis et resurrectionis demandatione concluserat, ut et nostrae spei regulam inde deduceret unde constaret. Itaque subicit, Si autem Christus praedicatur quod a mortuis resurrexit, quomodo quidam dicunt in vobis resurrectionem mortuorum non esse? quae si non est, nec Christus resurrexit. Si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, vacua est et fides vestra. Inveniemur enim falsi testes dei, qui testimonium dixerimus quod resuscitaverit Christum, quem non resuscitavit. Nam si mortui non resurgunt, nec Christus resurrexit. Si Christus non resurrexit, vana est fides vestra, quia adhuc in delictis vestris estis, et qui in Christo dormierunt, perierunt. Per haec cui nos rei credendae videtur exstruere? Resurrectioni, inquis, mortuorum, quae negabatur; certe suo exemplo dominicae resurrectionis volens eam credi. Certe, inquis. Exemplum porro ex diversitate an ex parilitate componitur? Utique, inquis, ex parilitate. Quomodo autem Christus resurrexit? in carne, an non? Sine dubio, si mortuum, si sepultum audis secundum scripturas, non alias quam in carne; aeque resuscitatum in carne concedis. Ipsum enim quod cecidit in morte, quod iacuit in sepultura, hoc et resurrexit; non tam Christus in carne quam caro in Christo. Igitur si ad exemplum Christi resurgemus, qui resurrexit in carne, iam non ad exemplum Christi resurgemus, si non in carne et ipsi resurgemus, Quia per hominem, inquit, mors, et per hominem resurrectio, ut separaret quidem auctores, mortis Adam, Christum resurrectionis, eiusdem autem constitueret substantiae resurrectionem cuius et mortem, per ipsorum auctorum in nomine hominis comparationem. Si enim sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur, carne vivificabuntur in Christo, sicut in Adam carne moriuntur. Unusquisque autem in suo ordine, scilicet quia et in suo corpore. Ordo enim meritorum dispositorum nomine disponetur. Merita autem cum corpori quoque adscribantur, ordo quoque corporum disponatur necesse est, ut possit esse meritorum. Si autem et baptizantur quidam pro mortuis, videbimus an ratione. Certe illa praesumptione hoc eos instituisse contendit qua alii etiam carni vicarium baptisma profuturum existimarent ad spem resurrectionis, quae nisi corporalis, non alias sic baptismate corporali obligaretur. Quid et ipsos baptizari ait, si non quae baptizantur corpora resurgunt? Anima enim non lavatione, sed responsione sancitur. Quid et nos, inquit, omni hora perichitamur? utique per carnem. Quotidie morior; utique periculis carnis, per quam et depugnavit ad bestias Ephesi, illas scilicet bestias Asiaticae pressurae, de qua in secunda ad eosdem: Nolumus enim vos ignorare, fratres, de pressura nostra apud Asiam, quod super quam supra gravati sumus citra vires, uti de vita haesitaremus. Omnia haec, nisi fallor, eo enumerat ut, nolens vanam credi carnis conflictationem, indubitate velit credi carnis resurrectionem. Vana enim habenda est conflictatio eius cuius nulla erit resurrectio. Sed dicet quis: Quomodo resurgent mortui? quo autem corpore venient? Iam hic de qualitatibus corporum disserit, an eadem ipsa an alia resumantur. Sed cum eiusmodi quaestio posterior habeatur, sufficiet interim ex hoc quoque corporalem definiri resurrectionem, cum de qualitate corporum quaeritur.
§49
Ventum est nunc ad carnem et sanguinem revera totius quaestionis; quas substantias quali conditione exhaeredaverit apostolus a dei regno aeque de antecedentibus discere est. Primus, inquit, homo de terra choicus, id est limaceus, id est Adam, secundus homo de caelo, id est sermo dei, id est Christus, non alias tamen homo, licet de caelo, nisi quia et ipse caro atque anima, quod homo, quod Adam. Nam et supra novissimus Adam dictus de consortio substantiae commercium nominis traxit, quia nec Adam ex semine caro, quod et Christus. Qualis ergo choicus, tales et choici, qualis caelestis, tales et caelestes. Substantia tales? an primo disciplina, dehinc et dignitate, quam disciplina captavit? Atquin substantia nullo modo separabuntur choici atque caelestes semel ab apostolo homines dicti. Si enim et Christus solus vere caelestis, immo et supercaelestis, homo tamen, qua caro atque anima, nihilo ex ista substantiarum condicione a choica qualitate discernitur, proinde et qui caelestes secundum illum non de substantia praesenti, sed de futura claritate caelestes praedicati intelleguntur; quia et retro unde distinctio ista manavit de dignitatis differentia ostensa est alia supercaelestium gloria, alia superterrenorum, et alia solis, alia lunae, alia stellarum, quia et stella a stella differt in gloria, non tamen in substantia. Denique praemissa differentia dignitatis in eadem substantia et nunc sectandae et tunc capessendae subiungit etiam exhortationem, ut et hic habitum Christi sectemur ex disciplina, et illic fastigium consequamur ex gloria: Sicut portavimus imaginem choici, portemus etiam imaginem supercaelestis. Portavimus enim imaginem choici per collegium transgressionis, per consortium mortis, per exilium paradisi. Nam etsi in carne hic portatur imago Adae, sed non carnem monemur exponere: si non carnem, ergo conversationem, ut proinde et caelestis imaginem gestemus in nobis, non iam dei, nec iam in caelo constituti, sed secundum liniamenta Christi incedentes in sanctitate et iustitia et veritate. Atque adeo sd disciplinam totum hoc dirigit, ut hic dicat portandam imaginem Christi in ista carne et in isto tempore disciplinae. Portemus enim praeceptivo modo dicens huic tempori loquitur, in quo homo nulla alia substantia est quam caro et anima; aut si quam aliam, id est caelestem, substantiam haec fides spectat, huic tamen repromissa sit cui ad illam elaborare mandatur. Cum igitur imaginem et choici et caelestis in conversatione constituat, illam eierandam, hanc vero sectandam, dehinc adiungat, Hoc enim dico (id est propter ea quae supra dixi, coniunctio est enim sensus supplementum antecedentibus reddens), quod caro et sanguis regnum dei haereditate possidere non possunt, nihil aliud intellegi mandat carnem et sanguinem quam supra dictam imaginem choici; quae si in conversatione censetur vetustatis, conversatio autem vetustatis non capit dei regnum, proinde caro et sanguis non capiendo dei regnum ad conversationem rediguntur vetustatis. Plane si nunquam apostolus pro operibus substantiam posuit, nec hic ita utatur. Si vero in carne adhuc constitutos negavit esse in carne, in operibus carnis negans esse, formam eius subruere non debes, non substantiam, sed opera substantiae alienantis a dei regno. Quibus etiam ad Galatas manifestatis praedicere se et praedixisse profitetur quod qui talia agunt regnum dei non sunt haereditate consecuturi, non portantes scilicet imaginem caelestis, sicut portaverant choici, ideoque ex vetere conversatione nihil aliud deputandi quam caro et sanguis. Nam et si subito in hanc definitionem erupisset apostolus, eliminandam carnem et sanguinem a dei regno, sine ullius supra sensus praestructione, nonne duas istas substantias proinde hominem veterem interpretaremur carni et sanguini deditum, id est esui et potui, cuius sit dicere adversus fidem resurrectionis, Manducemus et bibamus, cras enim moriemur? Et hoc enim infulciens apostolus carnem et sanguinem de fructibus ipsorum manducandi et bibendi suggillavit.
§50
Sed et omissis huiusmodi interpretationibus, carnis et sanguinis opera taxantibus, ipsas quoque substantias non aliter quam sunt intellectas licebit resurrectioni vindicare. Non enim resurrectio carni et sanguini directo denegatur, sed dei regnum, quod obvenit resurrectioni (est autem et in iudicium resurrectio), immo et confirmatur carnis resurrectio generalis, cum specialis excipitur. Dum enim in quem statum non resurgat edicitur, in quem resurgat subauditur. Atque ita dum pro meritis distinctionem resurrectionis opus substantiae, non genus, patitur, apparet hinc quoque carnem et sanguinem nomine culpae, non substantiae, arceri a dei regno, nomine tamen formae resurgere in iudicium, quia non resurgant in regnum. Adhuc dicam: Caro et sanguis regnum dei haereditate possidere non possunt. Merito sola et per semetipsa, ut ostenderet adhuc spiritum illi necessarium. Spiritus enim est qui vivificat in regnum dei, caro nihil prodest. Prodesse tamen illi aliud potest, id est spiritus, et per spiritum opera quoque spiritus. Resurgunt itaque ex aequo omnis caro et sanguis in qualitate sua. Sed quorum est adire regnum dei, induere oportebit vim incorruptibilitatis et immortalitatis, sine qua regnum dei adire non possunt antequam consequi eam possint. Merito ergo caro et sanguis, ut diximus, sola regnum dei capere deficiunt. Iam vero cum devorari habeat corruptivum istud ab incorruptibilitate, id est caro, et mortale istud ab immortalitate, id est sanguis, post resurrectionem ex demutatione, merito demutata ac devorata caro et sanguis regnum dei haereditate possidere possunt, non tamen non resuscitata. Sunt qui carnem et sanguinem Iudaismum velint, accipi propter circumcisionem, alienum et ipsum a dei regno, quia et ille vetustati deputetur, et hoc titulo iam et alibi ab apostolo denotetur, qui post revelatum in se filium dei ad evangelizandum eum in nationibus statim non retulerit ad carnem et sanguinem, id est ad circumcisionem, id est ad Iudaismum, sicut ad Galatas scribit.
§51
Sed pro omnibus iam stabit quod in clausulam reservavimus, etiam pro apostolo ipso, revera maximae inconsiderantiae revincendo, si tam abrupte, ut quidam volunt, clausis, quod aiunt, oculis, sine distinctione, sine condicione, omnem passim carnem et sanguinem a regno dei extrusit, utique et ab ipsa regia caelorum, cum illic adhuc sedeat Iesus ad dexteram patris, homo, etsi deus, Adam novissimus, etsi sermo primarius, caro et sanguis, etsi nostris puriora, idem tamen et substantia et forma qua ascendit, talis etiam descensurus, ut angeli adfirmant, agnoscendus scilicet eis qui illum convulneraverunt. Hic sequester dei atque hominum appellatus ex utriusque partis deposito commisso sibi carnis quoque depositum servat in semetipso, arrabonem summae totius. Quemadmodum enim nobis arrabonem spiritus reliquit, ita et a nobis arrabonem carnis accepit, et vexit in caelum pignus totius summae illuc quandoque redigendae. Securae estote, caro et sanguis, usurpastis et caelum et regnum dei in Christo. Aut si negent vos in Christo, negent et in caelo Christum, qui vobis caelum negaverunt. Ita nec corruptela, inquit, incorruptelam haereditati habebit. Non ut carnem et sanguinem existimes corruptelam, quando ipsa sint potius obnoxia corruptelae, per mortem scilicet; siquidem mors est, quae carnem et sanguinem non modo corrumpit, verum etiam consumit. Sed quoniam opera carnis et sanguinis non posse consequi regnum dei edixerat, quo magis hoc exaggeraret, ipsi quoque corruptelae, id est morti, cui carnis et sanguinis opera proficiunt, haereditatem incorruptelae ademit. Nam et paulo post ipsius mortis quodammodo mortem expressit, Devorata est mors, dicens, in contentionem. Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, potentia tua? Aculeus autem mortis delinquentia; haec erit corruptela. Virtus autem delinquentiae lex; illa alia sine dubio quam constituit in membris suis militantem adversus legem animi sui, ipsam scilicet vim delinquendi contra voluntatem. Nam et supra novissimum inimicum mortem evacuari ait. Hoc modo nec corruptela haereditatem incorruptelae consequetur, id est nec mors perseverabit. Quando et quomodo defectura? Cum in atomo, in momentaneo oculi motu, in novissima tuba et mortui resurgent incorrupti. Qui hi, nisi qui ante corrupti, id est corpora, id est caro et sanguis? Et nos demutamur. De qua habitudine, nisi in qua deprehendemur? Oportet enim corruptivum istud induere incorruptionem, et mortale istud induere immortalitatem. Quid mortale, nisi caro? quid corruptivum, nisi sanguis? Ac ne putes aliud sentire apostolum providentem tibi, et ut de carne dictum intellegas laborantem, cum dicit istud corruptivum et istud mortale, cutem ipsam tenens dicit. Certe istud nisi de subiecto, nisi de comparenti, pronuntiasse non potuit. Demonstrationis corporalis est verbum. Aliud autem corruptivum, aliud corruptela, et aliud mortale, et aliud mortalitas. Aliud enim quod patitur, aliud quod pati efficit. Ita quae patiuntur corruptelam et mortalitatem, caro scilicet et sanguis, ea necesse est patiantur et incorruptelam et immortalitatem.
§52
Videamus iam nunc quo corpore venturos mortuos disputet. Et bene quod erupit statim ostendere, quasi quis eiusmodi quaerat. Stulte, inquit, tu quod seminas non vivificatur nisi mortuum fuerit. Hoc ergo iam de exemplo seminis constet, non aliam vivificari carnem quam ipsam quae erit mortua, et ita sequentia relucebunt. Nihil enim adversus regulam exempli licebit intellegi; ne, quia sequitur, Et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, idcirco aliud resurrecturum corpus quam quod moriendo seminatur existimes. Ceterum excidisti ab exemplo. Nunquam enim frumento seminato et in terra dissoluto hordeum erumpit, et non id ipsum genus grani eademque natura et qualitas et forma. Denique unde, si non id ipsum? et corruptela enim ipsum est, dum ipsius est. Non enim et suggerit quomodo non quod futurum est corpus seminetur? dicens, Sed nudum granum, si forte, frumenti, aut alicuius eiusmodi: deus autem dat illi corpus prout vult. Certe ei grano quod nudum seminari ait. Certe, inquis. Ergo salvum est cui dare habet deus corpus. Quomodo autem salvum est. si nusquam est, si non resurgit, si non id ipsum resurgit? Si non resurgit, salvum non est. Si non est et salvum, accipere corpus a deo non potest. Sed enim salvum omni modo constat. Ad quid ergo dabit illi deus prout vult corpus, habenti utique proprium corpus illud nudum, nisi ut iam non nudum resurgat? Ergo additum erit quod corpori superstruitur, nec exterminatur illud cui superstruitur, sed augetur. Salvum est autem quod augetur. Seritur enim solummodo granum sine folliculi veste, sine fundamento spicae, sine munimento aristae, sine superbia culmi. Exsurgit autem copia feneratum, compagine aedificatum, ordine structum, cultu munitum et usquequaque vestitum. Haec sunt ei corpus a deo aliud, in quod non abolitione, sed ampliatione mutatur. Et unicuique seminum suum corpus deputavit non suum, id est non pristinum; ut tunc et illud suum sit quod extrinsecus a deo acquirit. Servi igitur exemplo, et conserva speculum eius carni, eandem credens fructificaturam quae sit seminata, ipsam, etsi pleniorem, non aliam, etsi aliter revertentem. Accipiet enim et ipsa suggestum et ornatum qualem illi deus voluerit superducere secundum merita. Sine dubio ad hoc dirigit, Non omnis caro eadem caro; non ad denegandam substantiae communionem, sed praerogativae peraequationem, corpus honoris, non generis, in differentiam redigens. In hoc et figurata subicit exempla animalium et elementorum. Alia caro hominis, id est servi dei, qui vero homo est, alia iumenti, id est ethnici (de quo et propheta, Assimilatus milatus est, inquit, homo inrationabilibus iumentis), alia caro volatilium, id est martyrum, qui ad superiora conantur, alia piscium, id est quibus aqua baptismatis sufficit. Sic et de supercaelestibus corporibus argumenta committit. Alia solis gloria, id est Christi, et alia lunae, id est ecclesiae, et alia stellarum, id est seminis Abrahae. Et stella enim a stella differt in gloria, et corpora terrena et caelestia, Iudaeus scilicet et Christianus. Ceterum si non figurate, satis vane mulorum et milvorum carnes et corpora caelestium luminum apposuit humanis, non pertinentia ad condicionis comparationem, sicut nec ad resurrectionis consecutionem. Postremo cum per haec differentiam gloriae, non substantiae, conclusisset, Sic, inquit, et resurrectio mortuorum. Quomodo? Non de alio aliquo, sed de sola gloria differens. Rursus enim resurrectionem ad eandem substantiam revocans et ad granum denuo spectans, Seminatur, inquit, corruptela, resurgit incorruptela; seminatur in dedecoratione, resurgit in gloria; seminatur in infirmitate, resurgit in virtute; seminatur corpus animale, resurgit spiritale. Certe non aliud resurgit quam quod seminatur, nec aliud seminatur quam quod dissolvitur humi, nec aliud dissolvitur humi quam caro. Hanc enim sententia dei elisit: Terra es, et in terram ibis; quia et de terra erat sumpta. Hinc et apostolus concepit seminari eam dicere, cum redhibetur in terram, quia et seminibus sequestratorium terra est, illic deponendis et inde repetendis. Ideoque et reconsignat imprimens: Sic enim scriptum est; ne aliud existimes esse seminari quam In terram ibis, ex qua es sumptus, sic ne alterius quam carnis; sic enim scriptum est.
§53–58
§53
Sed corpus animale animam quidam argumentantur, ut illum a carne avocent recidivatum Porro cum constet fixumque sit illud resurrecturum corpus quod fuerit seminatum,ad ipsius rei exhibitionem provocabuntur. Aut ostendant animam seminatam post mortem, id est mortuam, id est humi elisam, disiectam, dissolutam, quod in illam a deo decretum non est, proponant corruptelam eius et dedecorationem, infirmitatem, ut ipsius sit etiam exsurgere in incorruptelam et in gloriam et in virtutem. Sed enim in Lazaro praecipuo resurrectionis exemplo caro iacuit in infirmitate, caro paene computruit in dedecorationem, caro interim putuit in corruptionem, et tamen Lazarus caro resurrexit, cum anima quidem, sed incorrupta, quam nemo vinculis lineis strinxerat, nemo in sepulchro collocarat, nemo iam foetere senserat, nemo quatriduo viderat seminatam. Totum habitum, totum exitum Lazari omnium quoque caro hodie experitur, anima vero nullius. In qua ergo stilus apostoli comparet, de qua eum loqui constat, ea erit et corpus animale, cum seminatur, et spiritale, cum suscitatur. Nam ut ita intellegas manum adhuc porrigit, aeque de eiusdem scripturae auctoritate factum retexens primum hominem Adam in animam vivam. Si Adam homo primus, caro autem homo ante animam, sine dubio caro erit facta in animam vivam. Porro in animam cum esset corpus, utique animale corpus est facta. Quid eam appellari velint quam quod per animam facta est, quam quod ante animam non fuit, quam quod post animam non erit, nisi cum resurgit? Recepta enim anima rursus animale corpus efficitur, ut fiat spiritale. Non enim resurgit nisi quod fuit. Ita unde carni competit corpus animale dici, inde animae nullo modo competit. Caro enim ante corpus quam animale corpus. Animata enim postea facta est corpus animale. Anima vero etsi corpus, tamen quia ipsa est corpus non animatum, sed animans potius, animale corpus non potest dici, nec fieri quod facit. Alii enim accidens facit illud animale: non accidens autem alii quomodo se faciet animale? Sicut ergo ante animale corpus caro recipiens animam, ita et postea spiritale induens spiritum. Hune ordinem apostolus disponens in Adam quoque et in Christo eum merito distinguit, ut in capitibus distinctionis ipsius. Et cum Christum novissimum Adam appellat, hinc eum recognosce ad carnis, non ad animae, resurrectionem omnibus doctrinae viribus operatum. Si enim et primus homo Adam caro, non anima, qui denique in animam vivam factus est, et novissimus Adam Christus ideo Adam quia homo, ideo homo quia caro, non quia anima; atque ita subiungit, Non primum quod spiritale, sed quod animale, postea quod spiritale, secundum utrumque Adam. Ecquid tibi videtur corpus animale et corpus spiritale in eadem carne distinguere, cuius distinctionem in utroque Adam, id est in utroque homine, praestruxit? Ex qua enim substantia pariant inter se Christus et Adam? Scilicet ex carne; licet et ex anima. Sed carnis nomine homo uterque sunt; prior enim caro homo. Ex illa et ordinem admittere potuerunt, ut alter primus, alter novissimus homo, id est Adam, deputarentur. Ceterum diversa in ordinem disponi non possunt, de substantia duntaxat. De loco enim aut tempore aut condicione forsitan possint. Hic autem de substantia carnis primus et novissimus dicti sunt, sicut et rursus primus homo de terra et secundus de caelo; quia etsi de caelo secundum spiritum, sed homo secundum carnem. Itaque cum carni conveniat ordo in utroque Adam, non animae, ut primus homo in animam vivam, novissimus in spiritum vivificantem distincti sint, aeque distinctio eorum carni distinctionem praeiudicavit; ut de carne sit dictum, Non primum quod spiritale, sed quod animale, postea quod spiritale, atque ita eadem sit et supra intellegenda: Et quae seminetur corpus animale, et quae resurgat corpus spiritale, quia non primum quod spiritale, sed quod animale, quia primus Adam in animam, novissimus Adam in spiritum. Totum de homine, totum de carne, quando de homine. Quid ergo dicemus? Nonne et nunc habet caro spiritum ex fide? ut quaerendum sit quomodo corpus animale dicatur seminari. Plane accepit et hic spiritum caro, sed arrabonem, animae autem non arrabonem, sed plenitudinem. Itaque etiam propterea maioris substantiae nomine animale corpus nuncupata est, in qua seminatur, futura proinde per plenitudinem spiritus insuper spiritale, in qua resuscitatur. Quid mirum, si magis inde vocitata est unde conferta est quam unde respersa est?
§54
Ita de vocabulorum occasionibus plurimum quaestiones subornantur, sicut et de verborum communionibus. Nam quia et illud apud apostolum positum est: Uti devoretur mortale a vita, caro scilicet, devorationem quoque ad perditionem scilicet carnis arripiunt, quasi non bilem et dolorem dicamur devorare, id est abscondere ac tegere et intra nosmetipsos continere. Denique cum et illud scriptum sit: Oportet mortale hoc induere immortalitatem, ostenditur quomodo mortale devoretur a vita, dum indutum immortalitate absconditur et tegitur et intus continetur, non dum absumitur et amittitur. Ergo et mors, inquis, salva erit, cum fuerit devorata. Ideo discerne pro sensibus communionem verborum, et integre intellegis. Aliud enim mors et aliud mortale. Aliter itaque devorabitur mors et aliter mortale. Mors non capit immortalitatem, mortale autem capit. Denique et scriptum est quod necesse sit mortale hoc induere immortalitatem. Quomodo ergo capit, dum devoratur a vita? Quomodo devoratur a vita, dum recipitur et redigitur et includitur in ipsam? Ceterum mors merito in interitum devoratur, quia et ipsa in hoc devorat. Devoravit, inquit, mors invalescendo, et ideo devorata est in contentionem. Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua? Proinde et vita, mortis scilicet aemula, per contentionem devorabit in salutem quod per contentionem suam devoraverat mors in interitum.
§55
Quamquam igitur resurrecturam carnem probantes hoc ipso non aliam resurrecturam probemus quam de qua agitur, tamen singulae quaestiones et causae earum proprios quoque flagitant congressus, licet aliunde iam caesae. Interpretabimur itaque plenius et vim et rationem demutationis, quae ferme subministrat alterius carnis resurrecturae praesumptionem, quasi demutari desinere sit in totum et de pristino perire. Discernenda est autem demutatio ab omni argumento perditionis. Aliud enim demutatio, aliud perditio. Porro non aliud, si ita demutabitur caro ut pereat. Peribit autem demutata, si non ipsa permanserit in demutatione, quae exhibita fuerit in resurrectione. Quemadmodum enim perit, si non resurgit, ita et si resurgit quidem, verum in demutationem subducitur, aeque perit. Aeque enim non erit, ac si non resurrexerit. Et quam ineptum, si in hoc resurgit ut non sit, quae potuit non resurrexisse, nec esse, quia non esse iam coeperat. Non miscebuntur omnino diversa, mutatio atque perditio, operibus utique diversa. Perdit haec, illa mutat. Quomodo ergo quod perditum est mutatum non est, ita quod mutatum est perditum non est. Perisse enim est in totum non esse quod fuerit; mutatum esse aliter esse est. Porro dum aliter est, id ipsum potest esse; habet enim esse quod non perit. Mutationem enim passum est, non perditionem. Atque adeo potest et demutari quid et ipsum esse nihilominus, ut et totus homo in hoc aevo substantia quidem ipse sit, multifariam tamen demutetur, et habitu et ipsa corpulentia et valetudine et condicione et dignitate et aetate, studio, negotio, artificio, facultatibus, sedibus, legibus, moribus, nec quicquam tamen amittat hominis, nec ita alius efficiatur ut cesset idem esse, immo nec alius efficiatur, sed aliud. Hanc formam demutationis divina etiam documenta testantur. Mutatur Moysi manus, et quidem ad instar emortuae, exsanguis et exalbida, frigida, sed et recepto calore et refuso colore eadem caro et sanguis est. Mutatur postea et facies eiusdem incontemplabili claritate. Sed Moyses erat proinde qui non videbatur. Sic et Stephanus angelicum iam fastigium induerat, sed non alia genua lapidationi succiderant. Dominus quoque in secessu montis etiam vestimenta luce mutaverat, sed liniamenta Petro agnoscibilia servaverat; ubi etiam Moyses et Helias, alter in imagine carnis nondum receptae, alter in veritate nondum defunctae, eandem tamen habitudinem corporis etiam in gloria perseverare docuerunt. De quo exemplo instructus et Paulus, Qui transfiguravit, inquit, corpus humilitatis nostrae, conformale corpori gloriae suae. Quod si et transfigurationem et conversionem in transitum substantiae cuiusque defendis, ergo et Saul in alium virum conversus de corpore suo excessit, et ipse satanas cum in angelum lucis transfiguratur, qualitatem suam amittit. Non opinor. Ita et in resurrectionis eventum mutari, converti, reformari licebit cum salute substantiae.
§56
Etenim quam absurdum, quam vero et iniquum, utrumque autem quam deo indignum, aliam substantiam operari, aliam mercede dispungi, ut haec quidem caro per martyria lanietur, alia vero coronetur, item e contrario haec quidem caro in spurcitiis volutetur, alia vero damnetur. Nonne praestat omnem semel fidem a spe resurrectionis abducere quam de gravitate atque iustitia dei ludere? Marcionem pro Valentino resuscitari? quando neque mentem neque memoriam neque conscientiam hominis hodierni credibile sit aboleri per indumentum illud mutatorium immortalitatis et incorruptelae, vacaturo scilicet emolumento et fructu resurrectionis et statu divini utrobique iudicii. Si non meminerim me esse qui merui, quomodo gloriam deo dicam? quomodo canam illi novum canticum, nesciens me esse qui gratiam debeam? Cur autem solius carnis demutatio excipitur, non et animae simul, quae in omnibus praefuit carni? Quale est ut eadem anima quae in hac carne totum vitae ordinem decucurrit, quae in hac carne deum didicit et Christum induit et spem salutis seminavit, in alia nescio qua metat fructum? Nae illa gratiosissima caro cui gratis vita constabit. Quodsi non et anima mutabitur, iam nec animae resurrectio est; nec ipsa enim resurrexisse credetur, si non alia resurrexerit.
§57
Hinc iam illa vulgaris incredulitatis argutia est. Si, inquiunt, ipsa eademque substantia revocatur cum sua forma, linea, qualitate, ergo et cum insignibus suis reliquis. Itaque et caeci et claudi et paralytici, et ut quis insignis excesserit, ita et revertetur. Quid nunc, etsi ita dedignaris tantam gratiam qualiscunque a deo consequi? Non enim et nunc animae solius admittens salutem dimidiatis hominibus eandem adscribis? Quid est credere resurrectionem, nisi integram credere? Si enim caro de dissolutione reparabitur, multo magis de vexatione revocabitur. Minoribus maiora praescribunt. Cuiuscunque membri detruncatio vel obtusio nonne mors membri est? Si universalis mors resurrectione rescinditur, quid portionalis? Si demutamur in gloriam, quanto magis in incolumitatem? Vitiatio corporum accidens res est, integritas propria est. In hac nascimur. Etiam si in utero vexemur, iam hominis est passio. Prius est genus quam casus. Quomodo vita confertur a deo, ita et refertur. Quales eam accipimus, tales et recipimus. Naturae, non iniuriae reddimur; quod nascimur, non quod laedimur, reviviscimus. Si non integros deus suscitat, non suscitat mortuos. Quis enim mortuus integer, etsi integer moritur? Quis incolumis qui exanimis? Quod corpus illaesum, cum interemptum, cum frigidum, cum expallidum, cum edurum, cum cadaver? Quando magis homo debilis, nisi cum totus? Quando magis paralyticus, nisi cum immobilis? Ita nihil aliud est mortuum resuscitari quam integrum fieri, ne ex ea parte mortuus adhuc sit ex qua non resurrexerit. Idoneus deus reficere quod fecit. Hanc suam et potestatem et liberalitatem satis iam in Christo spopondit, immo et ostendit non tantum resuscitatorem carnis, verum etiam redintegratorem. Atque adeo et apostolus, Et mortui, inquit, resurgent incorrupti. Quomodo, nisi integri, qui retro corrupti tam vitio valetudinis quam et senio sepulturae? Nam et supra utrumque proponens, oportere et corruptivum istud induere incorruptelam, et mortale istud immortalitatem, non iteravit sententiam, sed differentiam demandavit. Immortalitatem enim ad rescissionem mortis, incorruptelam ad obliterationem corruptelae dividendo alteram ad resurrectionem, alteram ad redintegrationem temperavit. Puto autem et Thessalonicensibus omnis substantiae integritatem repromisit. Itaque nec in posterum timebuntur corporum labes. Nihil poterit amittere integritas vel conservata vel restituta, ex quo illi etiam, si quid amiserat, redditur. Praescribens enim adhuc easdem passiones obituram carnem, si eadem resurrectura dicatur, naturam adversus dominum suum temere defendis, legem adversus gratiam impie asseris. Quasi domino deo non liceat et mutare naturam et sine lege servare. Quomodo ergo legimus, Quae impossibilia apud homines, possibilia apud deum sunt, et, Stulta mundi elegit deus, ut sapientiam mundi confundat? Oro te, si famulum tuum libertate mutaveris, quia eadem caro atque anima permanebunt, quae flagellis et compedibus et stigmatibus obnoxiae retro fuerant, idcircone illa eadem pati oportebit? Non opinor. Atquin et vestis albae nitore et aurei anuli honore et patroni nomine ac tribu mensaque honoratur. Permitte hanc et deo potestatem per vim demutationis illius condicionem, non naturam, reformandi, dum et passiones auferuntur et munitiones conferuntur. Ita manebit quidem caro etiam post resurrectionem, eatenus passibilis, qua ipsa, qua eadem, ea tamen impassibilis, qua in hoc ipsum manumissa a domino, ne ultra pati possit.
§58
Iocunditas, inquit Esaias, aeterna super caput eorum. Nihil aeternum nisi post resurrectionem. Aufugit, inquit, dolor et maeror et gemitus ab illis. Proinde et Ioanni angelus: Et delebit deus omnem lacrimam ab oculis eorum; utique ex iisdem oculis qui retro fleverant, quique adhuc flere potuissent, si non omnem lacrimae imbrem indulgentia divina siccaret. Et rursus: Deus enim delebit omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors hactenus; igitur et corruptela hactenus, proinde per incorruptelam fugata quemadmodum mors per immortalitatem. Si dolor et maeror et gemitus ipsaque mors ex laesuris et animae et carnis obveniunt, quomodo auferentur, nisi cessaverint causae, scilicet laesurae carnis atque animae? Ubi casus adversi apud deum? aut ubi incursus infesti apud Christum? ubi daemonici impetus apud spiritum sanctum, iam et ipso diabolo cum angelis suis ignibus merso? ubi necessitas, aut quod dicitur fortuna vel fatum? quae resuscitatis plaga post veniam? quae reconciliatis ira post gratiam? quae infirmitas post virtutem? quae imbecillitas post salutem? Quod vestimenta et calciamenta filiorum Israëlis quadraginta illis annis indetrita, et inobsoleta manserunt, quod et in ipsis corporibus unguium et capillorum facilia crementa habilitatis et dignitatis iustitia defixit, ne etiam enormitas corruptelae deputaretur, quod Babylonii ignes trium fratrum nec tiaras nec sarabara, quamquam Iudaeis aliena, laeserunt, quod Ionas devoratus a belua maris, in cuius alvo naufragia digerebantur, triduo post incolumis exspuitur, quod hodie Enoch et Helias, nondum resurrectione dispuncti, quia nec morte functi, qua tamen de orbe translati et hos ipso iam aeternitatis candidati, ab omni vitio et ab omni damno et ab omni iniuria et contumelia emunitatem carnis ediscunt: cuinam fidei testimonium signant, nisi qua credi oportet haec futurae integritatis esse documenta? Figurae enim nostrae fuerunt, apostolo auctore, quae scripta sunt ut et dominum potentiorem credamus omni corporum lege, et carnis magis utique conservatorem, cuius etiam vestimenta, etiam calciamenta protexit.
§59–63
§59
Sed futurum, inquis, aevum alterius est dispositionis et aeternae; igitur huius aevi substantiam non aeternam diversa possidere non posse. Plane, si homo propter dispositionem futuram, et non dispositio propter hominem. Sed enim apostolus scribens, Sive mundus sive vita sive mors sive futura sive praesentia, omnia vestra sunt, eosdem constituit haeredes etiam futurorum. Nihil tibi largitur Esaias, dicens, Omnis caro foenum, et alibi, Et videbit omnis caro salutare dei. Exitus, non substantias, distinxit. Quis enim iudicium dei non in sententia duplici statuit salutis et poenae? Omnis igitur caro foenum, quae igni destinatur, et omnis caro videbit salutare dei, quae saluti ordinatur. Ego me scio neque alia carne adulteria commisisse, neque nunc alia carne ad continentiam eniti. Si quis est bina pudenda circumferens, potest iam et demere foenum carnis immundae, et solam sibi reservare quae visura sit dei salutare. Sed cum idem prophetes etiam nationes ostendat nunc deputatas velut pulverem et salivam, nunc speraturas et credituras in nomen et in brachium domini, numquid et de nationibus fallimur? et aliae quidem sunt crediturae, aliae in pulverem deputatae, ex diversitate substantiae? Sed et Christus intra oceanum, et de isto caelo quod nobis incubat, verum lumen nationibus offulsit. Et ipsi Valentiniani hic errare didicerunt; nec alia erit forma nationum credentium nisi quae et non credentium, de carne, de anima. Sicut ergo easdem nationes non genere, sed sorte distinxit, ita et carnes, quae in ipsis nationibus una substantia est, non materia, sed mercede disiunxit.
§60
Ecce autem, ut adhuc controversiam exaggerent carni, carni maxime eidem, de officiis quoque membrorum argumentatur, aut et ipsa dicentes permanere debere in suis operibus et fructibus ut eidem corpulentiae adscripta, aut, quia constet discessura esse officia membrorum, corpulentiam quoque eradant, cuius scilicet perseverantia credenda non sit, ut quae sine membris, quia nec membra credenda sint sine officiis. Quo enim iam, inquiunt spelunca haec oris et dentium statio et gulae lapsus et compitum stomachi et alvi gurges et intestinorum perplexa proceritas, cum esui et potui locus non erit? quo huiusmodi membra admittunt, subigunt, devolvunt, dividunt, digerunt, egerunt? quo manus ipsae et pedes et operarii quique artus, cum victus etiam cura cessabit? quo renes conscii seminum, et reliqua genitalium utriusque sexus, et conceptuum stabula, et uberum fontes, discessuro concubitu et fetu et educatu? postremo quo totum corpus, totum scilicet vacaturum? Ad haec ergo praestruximus non oportere committi futurorum atque praesentium dispositiones, intercessura tune de mutatione, et nunc superstruimus officia ista membrorum necessitatibus vitae huius eo usque consistere, donec et ipsa vita transferatur a temporalitate in aeternitatem, sicut animale corpus in spiritale, dum mortale istud induit immortalitatem et corruptivum istud incorruptelam; et ipsa autem liberata tunc vita a necessitatibus liberabuntur et membra ab officiis, nec ideo non erunt necessaria. Licet enim officiis liberentur, sed indiciis retinentur, ut quisque referat per corpus prout gessit. Salvum enim hominem tribunal dei exigit; salvum vero sine membris non licet esse, ex quorum non officiis, sed substantiis constat. Nisi forte et navem sine carina, sine prora, sine puppi, sine compaginis totius incolumitate salvam adseverabis. Et tamen navem procella dissipatam vel carie dissolutam redactis et recuratis omnibus membris eandem saepe conspeximus etiam titulo restitutionis gloriantem. De dei artificio et arbitrio et iure torquemur? Porro si dives dominus et liberalis adfectui aut gloriae suae praestans solam navis restitutionem hactenus eam voluerit operari, idcirco tu negabis necessariam illi compaginem pristinam, ut exinde iam vacaturam, cum soli saluti navis sine operatione conveniat? Igitur hoc tantummodo discere sufficit, an dominus hominem saluti destinando carnem destinarit, an eandem velit denuo esse quam non debebis ex futura membrorum vacatione praescribere denuo esse non posse. Licet enim esse quid denuo et nihilominus vacare; nec potest autem dici vacare, si non sit. At enim si sit, poterit et non vacare; nihil enim apud deum vacabit.
§61
Sed accepisti, homo, os ad vorandum atque potandum: cur non potius ad eloquendum, ut a ceteris animalibus distes? cur non potius ad praedicandum deum, ut etiam hominibus antistes? Denique Adam ante nomina animalibus enuntiavit quam de arbore decerpsit, ante etiam prophetavit quam voravit. Sed accepisti dentes ad macellum corrodendum: cur non potius ad omnem hiatum et rictum tuum coronandum? cur non potius ad pulsus linguae temperandos, ad vocis articulos offensione signandos? denique et edentulos esse audi, et vide ut honori oris et organum dentium quaeras. Forata sunt inferna in viro et in femina, nimirum qua libidines fluitent: cur non magis defluxura colentur? Est adhuc feminis intus quo semina congerantur: an quo sanguinis onera secedant, quem pigrior sexus discutere non sufficit? Dicenda enim et haec, quatenus quae volunt et qualiter volunt et quorum volunt officia membrorum ludibriose de industria suffundendae ressurrectionis oblatrant, non recogitantes ipsas prius causas necessitatis tunc vacaturas, cibi, famem, et potus, sitim, et concubitus, genituram, et operationis, victum. Sublata enim morte neque victus fulcimenta ad praesidia vitae neque generis supparatura gravis erit membris. Ceterum et hodie vacare intestinis et pudendis licebit. Quadraginta diebus Moyses et Helias ieiunio functi solo deo alebantur. Iam tunc enim dedicabatur, Non in pane vivit homo, sed in dei verbo. Ecce virtutis futurae liniamenta. Nos quoque, ut possumus, os cibo excusamus, etiam sexum a congressione subducimus. Quot spadones voluntarii? quot virgines Christo maritatae? quot steriles utriusque naturae infructuosis genitalibus structi? Nam si et hic iam vacare est et officia et emolumenta membrorum temporali vacatione, ut in temporali dispositione, nec homo tamen minus salvus est, proinde homine salvo, et quidem magis tunc, ut in aeterna dispositione, magis non desiderabimus quae iam hic non desiderare consuevimus.
§62
Sed huic disceptationi finem dominica pronuntiatio imponit. Erunt, inquit, tanquam angeli. Si non nubendo, quia nec moriendo, utique nec ulli simili necessitati succidendo corporalis conditionis, quia et angeli aliquando tanquam homines fuerunt, edendo et bibendo et pedes lavacro porrigendo; humanam enim induerant superficiem salva intus substantia propria. Igitur si angeli facti tanquam homines in eadem substantia spiritus carnalem tractationem susceperunt, cur non et homines facti tanquam angeli in eadem substantia carnis spiritalem subeant dispositionem, non magis sollemnibus carnis obnoxii sub angelico indumento quam angeli tunc sollemnibus spiritus sub humano? nec ideo non permansuri in carne, quia non et in sollemnibus carnis, cum nec angeli ideo non et in spiritu permanserint, quia non et in sollemnibus spiritus. Denique non dixit, Erunt angeli, ne homines negaret, sed, Tanquam angeli, ut homines conservaret. Non abstulit substantiam, cui similitudinem attribuit.
§63
Resurget igitur caro, et quidem omnis, et quidem ipsa, et quidem integra. In deposito est ubicunque apud deum per fidelissimum sequestrem dei et hominum Iesum Christum, qui et homini deum et hominem deo reddet, carni spiritum et spiritui carnem. Utrumque iam in semetipso foederavit, sponsam sponso et sponsum sponsae comparavit. Nam et si animam quis contenderit sponsam, vel dotis nomine sequetur animam caro. Non erit anima prostituta, ut nuda suscipiatur a sponso. Habet instrumentum, habet cultum, habet mancipium suum carnem; ut collactanea comitabitur. Sed caro est sponsa, quae et in Christo Iesu spiritum sponsum per sanguinem pacta est. Huius interitum quem putas, secessum scias esse. Non sola anima seponitur. Habet et caro secessus suos interim, in aquis, in ignibus, in alitibus, in bestiis; cum in haec dissolvi videtur, velut in vasa transfunditur. Si etiam ipsa vasa defecerint, cum de illis quoque effluxerit in suam matricem terram, quasi per ambages resorbetur, ut rursus ex illa repraesentetur Adam auditurus a domino, Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, vere tunc compos mali, quod evasit, et boni, quod invasit. Quid, anima, invides carni? Nemo tam proximus tibi, quem post dominum diligas; nemo magis frater tuus, quae tecum etiam in deo nascitur. Tu potius illi exorare debueras resurrectionem; per te, si forte, deliquit. Sed nihil mirum, si odisti, cuius auctorem quoque respuisti, quam et in Christo aut negare aut mutare consuesti, proinde et ipsum sermonem dei, qui caro factus est, vel stilo vel interpretaione corrumpens, arcana etiam apocryphorum superducens, blasphemiae fabulas. At enim deus omnipotens adversus haec incredulitatis et perversitatis ingenia providentissima gratia sua effundens in novissimis diebus de suo spiritu in omnem carnem, in servos suos et ancillas, et fidem laborantem resurrectionis carnalis animavit et pristina instrumenta manifestis verborum et sensuum luminibus ab omni ambiguitatis obscuritate purgavit. Nam quia haereses esse oportuerat, ut probabiles quique manifestentur, hae autem sine aliquibus occasionibus scripturarum audere non poterant, idcirco pristina instrumenta quasdam materias illis videntur subministrasse, et ipsas quidem iisdem litteris revincibiles. Sed quoniam nec dissimulare spiritum sanctum oportebat quominus et huiusmodi eloquiis superinundaret quae nullis haereticorum versutiis semina subspargerent, immo et veteres eorum cespites vellerent, idcirco iam omnes retro ambiguitates et quas volunt parabolas aperta atque perspicua totius sacramenti praedicatione discussit per novam prophetiam de paracleto inundantem. Cuius si hauseris fontes, nullam poteris sitire doctrinam, nullus te ardor exuret quaestionum, resurrectionem quoque carnis usquequaque potando refrigerabis.
Tap any Latin word to look it up