§1–8
§1
Valentiniani, frequentissimum plane collegium inter haereticos, quia plurimum ex apostatis veritatis et ad fabulas facile est et disciplina non terretur, nihil magis curant quam occultare quod praedicant; si tamen praedicant qui occultant. Custodiae officium conscientiae officium est. Confusio praedicatur, dum religio adseveratur. Nam et illa Eleusinia, haeresis et ipsa Atticae superstitionis, quod tacent pudor est. Idcirco et aditum prius cruciant, diutius initiant antequam consignant, cum epoptas quinquennium instituunt, ut opinionem suspendio cognitionis aedificent, atque ita tantam maiestatem exhibere videantur quantam praestruxerunt cupiditatem. Sequitur iam silentii officium. Attente custoditur quod tarde invenitur. Ceterum tota in adytis divinitas, tota suspiria epoptarum, totum signaculum linguae, simulacrum membri virilis revelatur. Sed naturae venerandum nomen allegorica dispositio praetendens patrocinio coactae figurae sacrilegium obscurat, et convicium falsi simulacris excusat. Proinde quos nunc destinamus haereticos, sanctis nominibus et titulis et argumentis verae religionis vanissima atque turpissima figmenta configurantes facili caritati ex divinae copiae occasione, quia de multis multa succedere est, Eleusinia Valentiniani fecerunt lenocinia, sancta silentio magno, sola taciturnitate caelestia. Si bona fide quaeras, concreto vultu, suspenso supercilio, Altum est, aiunt. Si subtiliter temptes, per ambiguitates bilingues communem fidem adfirmant. Si scire te subostendas, negant quicquid agnoscunt. Si cominus certes, tuam simplicitatem sua caede dispergunt. Ne discipulis quidem propriis ante committunt quam suos fecerint. Habent artificium quo prius persuadeant quam edoceant. Veritas autem docendo persuadet, non suadendo docet.
§2
Ideoque simplices notamur apud illos, ut hoc tantum, non etiam sapientes; quasi statim deficere cogatur a simplicitate sapientia, domino utramque iungente: Estote prudentes ut serpentes, et simplices ut columbae. Aut si nos propterea insipientes quia simplices, num ergo et illi propterea non simplices quia sapientes? Nocentissimi autem qui non simplices, sicut stultissimi qui non sapientes. Et tamen malim eam partem meliori sumi vitio. Si forte praestat minus sapere quam peius, errare quam fallere. Porro facies dei expectatur in simplicitate quaerendi, ut docet ipsa Sophia, non quidem Valentini, sed Salomonis. Deinde infantes testimonium Christi sanguine litaverunt. Pueros vocem qui crucem clamant? Nec pueri erant nec infantes, id est simplices non erant. Repuerascere nos et apostolus iubet secundum deum, ut malitia infantes per simplicitatem, ita demum sapientes sensibus; simul dedi in sapientiae ordinem de simplicitate manantis. In summa Christum columba demonstrare solita est, serpens vero temptare. Illa et a primordio divinae pacis praeco; ille a primordio divinae imaginis praedo. Ita facilius simplicitas sola deum et agnoscere poterit et ostendere, prudentia sola concutere potius et prodere.
§3
Abscondat itaque se serpens quantum potest, totamque prudentiam in latebrarum ambagibus torqueat; alte habitet, in caeca detrudatur, per anfractus seriem suam evolvat, tortuose procedat, nec semel totus, lucifuga bestia. Nostrae columbae etiam domus simplex, in editis semper et apertis et ad lucem. Amat figura spiritus sancti orientem, Christi figuram. Nihil veritas erubescit nisi solummodo abscondi; quia nec pudebit ullum aures ei dedere, eum deum recognoscere, quem iam illi natura commisit, quem quotidie in operibus omnibus sentit, hoc solo minus notum, quod unicum non putavit, quod in numero nominavit, quod in aliis adoravit. Alioquin a turba eorum et aliam frequentiam suadere, a domestico principatu ad incognitum transmovere, a manifesto ad occultum retorquere, de limine fidem offendere est. Iam si et in totam fabulam initietur, nonne tale aliquid dabitur te in infantia inter somni difficultates a nutricula audisse, Lamiae turres et pectines Solis? Sed qui ex alia conscientia venerit fidei, si statim inveniat tot nomina Aeonum, tot coniugia, tot genimina, tot exitus, tot eventus, felicitates, infelicitates dispersae atque concisae divinitatis, dubitabitne ibidem pronuntiare has esse fabulas et genealogias indeterminatas, quas apostoli spiritus his iam tunc pullulantibus seminibus haereticis damnare praevenit? Merito itaque non simplices, merito tantummodo prudentes, qui talia nec facile producunt neque exerte defendunt, sed nec omnes quos edocent perdocent; utique astute, ut pudenda, ceterum inhumane, si honesta. Et tamen simplices nos omnia scimus. Denique hunc primum cuneum congressionis armavimus, detectorem et designatorem totius conscientiae illorum, primamque hanc victoriam auspicamur, quia quod tanto impendio absconditur, etiam solummodo demonstrare destruere est.
§4
Novimus, inquam, optime originem quoque ipsorum, et scimus cur Valentinianos appellemus, licet non esse videantur. Abscesserunt enim a conditore, sed minime origo deletur, et si forte mutatur, testatio est ipsa mutatio. Speraverat episcopatum Valentinus, quia et ingenio poterat et eloquio. Sed alium ex martyrii praerogativa loci potitum indignatus de ecclesia authenticae regulae abrupit. Ut solent animi pro prioratu exciti praesumptione ultionis accendi, ad expugnandam conversus veritatem et cuiusdam veteris opinionis semitam nactus astu colubroso viam delineavit. Eam postmodum Ptolemaeus intravit, nominibus et numeris Aeonum distinctis in personales substantias, sed extra deum determinatas, quas Valentinus in ipsa summa divinitatis ut sensus et affectus motus incluserat. Deduxit et Heracleon inde tramites quosdam et Secundus et magus Marcus. Multum circa imagines legis Theotimus operatus est. Ita nusquam iam Valentinus, et tamen Valentiniani, qui per Valentinum. Solus ad hodiernum Antiochiae Axionicus memoriam Valentini integra custodia regularum eius consolatur. Alioquin tantum se huic haeresi suadere permissum est quantum lupae feminae formam quotidie supparare sollemne est. Quidui? cum spiritale illud semen suum sic in unoquoque recenseant? Si aliquid novi adstruxerint, revelationem statim appellant praesumptionem, et charisma ingenium, nec unitatem, sed diversitatem. Ideoque prospicimus seposita illa sollemni dissimulatione sua plerosque dividi, de quibusdam articulis etiam bona fide dicturos, Hoc ita non est, et, Hoc aliter accipio, et, Hoc non agnosco. Varietate enim innovatur regularum facies. Habet etiam colores ignorantiarum.
§5
Mihi autem cum archetypis erit limes principalium magistrorum, non cum adfectatis ducibus passivorum discipulorum. Nec undique dicemur ipsi nobis finxisse materias, quas tot iam viri sanctitate et praestantia insignes, nec solum nostri antecessores, sed ipsorum haeresiarcharum contemporales, instructissimis voluminibus et prodiderunt et retuderunt, ut Iustinus, philosophus et martyr, ut Miltiades, ecclesiarum sophista, ut Irenaeus, omnium doctrinarum curiosissimus explorator, ut Proculus noster, virginis senectae et Christianae eloquentiae dignitas, quos in omni opere fidei, quemadmodum in isto, optaverim assequi. Aut s(??)in totum haereses non sunt, ut qui eas pellunt finxisse credantur, mentietur apostolus praedicator illarum. Porro si sunt, non aliae erunt quam quae retractantur. Nemo tam otiosus fertur stilo ut materia habens fingat.
§6
Igitur hoc libello, quo demonstrationem solum promittimus illius arcani, ne quem ex nominibus tam peregrinis et coactis et compactis et ambiguis caligo suffundat, quomodo eis usuri simus prius demandabo. Quorundam enim de Graeco interpretatio non occurrit ad expeditam proinde nominis formam, quorundam nec do sexu genera conveniunt, quorundam usitatior in Graeco notitia est. Itaque plurimum Graeca ponemus; significantiae per paginarum limites aderunt, nec Latinis quidem deerunt Graeca, sed in lineis desuper notabuntur, ut signum hoc sit personalium nominum propter ambiguitates eorum quae cum alia significatione communicant. Quamquam autem distulerim congressionem, solam interim professus narrationem, sicubi tamen indignitas meruerit suggillari, omnino erit delibatione transfunctoria expugnatio. Congressionis Iusionem deputa, lector, ante pugnam. Ostendam, sed non imprimam vulnera. Si et ridebitur alicubi, materiis ipsis satisfiet. Multa sunt sic digna revinci, ne gravitate adorentur. Vanitati proprie festivitas cedit. Congruit et veritati ridere, quia laetans, de aemulis suis ludere, quia secura est. Curandum plane ne risus eius rideatur si fuerit indignus; ceterum ubicunque dignus risus, officium est. Denique hoc modo incipiam.
§7
Primus omnium Ennius, poeta Romanus, Coenacula maxima caeli, simpliciter pronuntiavit, elati situs nomine, vel quia Iovem illic epulantem legerat apud Homerum. Sed haeretici quantas supernitates supernitatum, et quantas sublimitates sublimitatum in habitaculum dei sui cuiusque suspenderint, extulerint, expanderint, mirum est. Etiam creatori nostro Enniana coenacula in aedicularum disposita sunt forma, aliis atque aliis pergulis superstructis et unicuique deo per totidem scalas distributis quot haereses fuerint. Meritorium factus est mundus. Insulam Feliculam credas tanta tabulata caelorum, nescio ubi. Illic etiam Valentinianorum deus ad summas tegulas habitat. Hunc substantialiter quidem Îἰῶνα Τέλειον appellant, personaliter vero Î ÏοαÏÏὴν et Τὴν á¼ÏÏὴν, etiam Bython, quod in sublimibus habitanti minime congruebat. Innatum, immensum, infinitum, invisibilem aeternumque definiunt, quasi statim probent esse, si talem definiant qualem scimus esse debere, ut sic et ante omnia fuisse dicatur. Sed ut sit expostulo, nec aliud magis in huiusmodi denoto quam quod post omnia inveniuntur qui ante omnia fuisse dicuntur, et quidem non sua. Sit itaque Bythos iste infinitis retro aevis in maxima et altissima quiete, in otio plurimo placidae et, ut ita dixerim, stupentis divinitatis, qualem iussit Epicurus. Et tamen quem solum volunt, dant ei secundam in ipso et cum ipso personam, Ennoean, quam et Charin et Sigen insuper nominant. Et forte accedunt in illa commendatissima quiete monere eum de proferendo tandem initio rerum a semetipso. Hoc vice seminis in Sigae suae veluti genitalibus vulvae locis collocat. Suscipit illa statim et praegnans efficitur et parit, utique silentio, Sige, et quem parit, Nus est, simillimum patri et parem per omnia. Denique solus hic capere su(??)ficit immensam illam et incomprehensibilem magnitudinem patris. Ita et ipse pater dicitur et initium omnium et proprie Monogenes. Atquin non proprie, siquidem non solus agnascitur. Nam cum illo processit et femina, cui Veritas nomen. Monogenes, quia prior genitus, quanto congruentius Protogenes vocaretur? Ergo Bythos et Sige, Nus et Veritas prima quadriga defenditur Valentinianae factionis, matrix et origo cunctorum. Namque ibidem Nus simul accepit prolationis suae officium emittit et ipse ex semetipso Sermonem et Vitam, quae si retro non erat, utique nec in Bytho. Et quale est ut in deo vita non fuerit? Sed et haec soboles ad initium universitatis et formationem Pleromatis totius emissa facit fructum, Hominem et Ecclesiam procreat. Habes Ogdoadem, Tetradem duplicem, ex coniugationibus masculorum et feminarum, cellas, ut ita dixerim, primordialium Aeonum, fraterna connubia Valentinianorum deorum, census omnes sanctitatis et maiestatis haereticae, nescio criminum an numinum turbam, certe fontem reliquae fecunditatis.
§8
Ecce enim secunda Tetras, Sermo et Vita, Homo et Ecclesia, quod in patris gloriam fruticasset, huic numero gestientes et ipsi tale quid patri de suo offerre, alios ebulliunt fetus, proinde coniugales, per copulam utriusque naturae. Hac Sermo et Vita decuriam Aeonum simul fundunt, illac Homo et Ecclesia, duos amplius, aequiparando parentibus, quia et ipsi duo cum illis decem tot efficiunt quot ipsi procreaverunt. Reddo nunc nomina, quos decuriam dixi: Bythios et Mixis, Ageratos et Henosis, Autophyes et, Hedone, Acinetos et Syncrasis, Monogenes et Macaria. Contra duodenarius numerus hi erunt: Paracletus et Pistis, Patricos et Elpis, Metricos et Agape, Ainus et Synesis, Ecclesiasticus et Macariotes, Theletus et Sophia. Cogor hic quid ista nomina desiderent proferre de pari exemplo. In scholis Karthaginiensibus fuit quidam frigidissimus rhetor Latinus, Phosphorus nomine. Cum virum fortem peroraret, Venio, inquit, ad vos, optimi cives, de proelio cum victoria mea, eum felicitate vestra, ampliatus, gloriosus, fortunatus, maximus, triumphalis. Et scholastici statim familiae Phosphori Φεῦ acclamant. Audisti Fortunatam et Hedonen et Acinetum et Theletum? Acclama familiae Ptolemaei Φεῦ. Hoc erit Pleroma illud arcanum, divinitatis tricenariae plenitudo. Videamus quae sint istorum privilegia numerorum, quaternarii et octonarii et duodenarii. Interim in tricenario fecunditas tota deficit; castrata est vis et potestas et libido genitalis Aeonum. Quasi non et numerorum tanta adhuc coagula superessent, et nulla alia de paedagogio nomina. Quare enim non et quinquaginta et centum procreantur? quare non et hetaeri et syntrophi noinantur?
§9–16
§9
Sed et hoc exceptio personarum est, quod solus ille Nus ex omnibus immensi patris fruitur notione, gaudens et exultans, illis utique maerentibus. Plane Nus, quantum in ipso fuit, et voluerat et temptaverat ceteris quoque communicare quae norat, quantus et quam incompreheusibilis pater; sed intercessit mater Sige, illa scilicet quae et ipsis haereticis suis tacere praescribit; etsi de patris nutu aiunt factum, volentis omnes in desiderium sui accendi. Itaque dum macerantur intra semetipsos, dum tacita cupidine cognoscendi patrem uruntur, paene scelus factum est. Namque ex illis duodecim Aeonibus, quos Homo et Ecclesia ediderant, novissima natu Aeon (viderit soloecismus, Sophia enim nomen est) incontinentia sui aine coniugis Theleti societate prorumpit in patrem inquirere, et genus contrahit vitii quod exorsum quidem fuerat in illis aliis qui circa Nun, in hunc autem, id est in Sophiam, derivarat, ut solent vitia in corpore alibi innata in aliud membrum perniciem suam efflare. Sed enim sub praetextu dilectionis in patrem aemulatio superabat in Nun, solum de patre gaudentem. Ut vero impossibilia contendens Sophia frustrata erat, et vincitur difficultate et extenditur affectione, modico abfuit prae vi dulcedinis et laboris devorari et in reliquam substantiam dissolvi; nec alias quam pereundo cessasset, nisi bono fato in Horon incursasset. Quaedam et huic vis. Est fundamentum universitatis illius et extrinsecus custos, quem et Crucem appellant et Lytroten et Carpisten. Ita Sophia periculo exempta et tarde persussa, declinata investigatione patris, conquievit, et totam animationem, Enthymesin, cum passione, quae insuper acciderat, exposuit.
§10
Sed quidam exitum Sophiae et restitutionem aliter somniaverunt. Post irritos conatus et spei deiectionem deformatam eam pallore, credo, et macie et incuria formae, uti quae patrem non minus denegatum dolebat quam amissum. Dehinc in illo maerore ex semetipsa sola, nulla opera coniugii, concepit et procreat feminam. Miraris haec? Et gallina sortita est de suo parere; sed et vultures feminas tantum parere aiunt. Et tamen sine masculo mater, et metuere postremo, ne finis quoque insisteret, et haerere de ratione casus, curare de occultatione. Remedia nusquam. Ubi enim iam tragoediae et comoediae, a quibus forma mutuaretur exponendi quod citra pudorem erat natum? Dum in malis res est, suspicit, convertit ad patrem. Sed incassum enisa, ut vires deserebant, in preces succidit. Tota etiam propinquitas pro ea supplicat, vel maxime Nus. Quidni? Causa mali tanti? Nullus tamen Sophiae exitus vacuit. Omnes aerumnae eius operantur. Siquidem et illa tunc conflictatio in Materiae originem pervenit. Ignorantia, pavor, maeror substantiae flunt. Ibi demum pater aliquando motus quem supra diximus Horon per Monogenem Nun in haec promit in imagine sua, feminam marem, quia de patris sexu ita variant. Adiciunt autem Horon etiam Metagogea, id est circumductorem, vocari et Horotheten. Huius praedicant opera et repressam ab illicitis et purgatam a malis et deinceps confirmatam Sophiam et coniugio restitutam; et ipsam quidem in Pleromatis censu remansisse, Enthymesin vero eius et illam appendicem Passionem ab Horo relegatam et crucifixam et extra eum factam (Malum, quod aiunt, foras!), spiritalem tamen substantiam illam, ut naturalem quendam impetum Aeonis, sed informem et inspeciatam, quatenus nihil adprehendisset, ideoque fructum infirmum et feminam pronuntiatam.
§11
Igitur post Enthymesin extorrem et matrem eius Sopbiam coniugi reducem ille iterum Monogenes, ille Nus, otiosus plane de patris cura atque prospectu, solidandis rebus et Pleromati muniendo iamque figendo, ne qua eiusmodi rursus concussio incuteret, novam excludit copulationem, Christum et Spiritum Sanctum. Turpissimum putem duorum masculorum. Aut femina erit Spiritus Sanctus, et vulneratur a femina masculus. Numen in his datur unum, procurare concinnationem Aeonum. Et ab eius officii societate duae scholae protinus, duae cathedrae, inauguratio quaedam dividendae doctrinae Valentini. Christi erat inducere Aconas naturam coniugiorum (vides quam rem plane) et innati coniectationem, et idoneos efficere generandi in se agnitionem patris, quod capere eum non sit neque comprehendere, non visu denique, non auditu compotiri eius, nisi per Monogenem. Et tamen tolerabo quod ita disserunt patrem nosse, ne nos et illud. Magis denotabo doctrinae perversitatem, quod docebantur incomprehensibile quidem patris causam esse perpetuitatis ipsorum, comprehensibile vero eius generationis illorum et formationis esse rationem. Hac enim dispositione illud, opinor, insinuatur, expedire deum non adprehendi, siquidem inadprehensibile eius perpetuitatis est causa, adprehensibile autem non perpetuitatis, sed nativitatis et formationis, egentium perpetuitatis. Filium autem constituunt adprehensibilem patris. Quomodo tamen adprehendatur tum prolatus Christus edocuit. Spiritus vero Sancti propria, ut de doctrinae studio omnes peraequati gratiarum actionem prosequi nossent, et veram inducerentur quietem.
§12
Itaque omnes forma et scientia peraequantur, facti omnes quod unusquisque; nemo aliud, quia alteri omnes. Refunduntur in Nus omnes, in Homines, in Theletos, aeque feminae, in Sigas, in Zoas, in Ecclesias, in Fortunatas, ut Ovidius Metamorphoses suas delevisset, si hodie maiorem cognovisset. Exinde refecti sunt, et constabiliti sunt, et in requiem ex veritate compositi magno cum gaudii fructu hymnis patrem concinunt. Diffundebatur et ipse laetitia, utique bene cantantibus filiis et nepotibus. Quidni diffunderetur omni iocunditate, Pleromate liberato? Quis nauclerus non etiam cum dedecore laetatur? Videmus quotidie nauticorum lascivias gaudiorum. Itaque ut nautae ad symbolam semper exultant, tale aliquid et Aeones, unum iam omnes etiam forma, nedum sententia; convenientibus ipsis quoque novis fratribus et magistris Christo et Spiritu Sancto quod optimum atque pulcherrimum unusquisque florebat conferunt in medium. Vane, opinor. Si enim unum erant omnes, ex supra dicta peraequatione vacabat symbolae ratio, quae ferme ex varietatis gratia constat. Unum omnes bonum conterebant, quod omnes erant. De modo forsitan fuerit ratio, aut de forma ipsius iam peraequationis. Igitur ex aere collaticio, quod aiunt, in honorem et gloriam patris pulcherrimum Pleromatis sidus fructumque perfectum compingunt, Iesum. Eum cognominant Soterem et Christum et Sermonem de patritis, et Omnia iam, ut ex omnium defloratione constructum, Graculum Aesopi, Pandoram Hesiodi, Acci Patinam, Nestoris Cocetum, Miscellaneam Ptolemaei. Quam propius fuit de aliquibus Atticis curis Pancarpian vocari a tam otiosis auctoribus nominum. Ut autem tantum sigillarium extrinsecus quoque inornassent, satellites ei angelos proferunt, par genus; si inter se, potest fieri, si vero Soteri consubstantivos (ambigue enim positum inveni), quae erit eminentia eius inter satellites coaequales?
§13.1
Continet hic igitur ordo primam processionem pariter et nascentium et nubentium et generantium Aeonum: Sophiae ex desiderio patris periculosissimum casum, Hori oportunissimum auxilium, Enthymeseos et coniunctae Passionis expiatum, Christi et Spiritus Sancti paedagogatum, Aeonum tutelarem reformatum. Soteris pavoninum ornatum, Angelorum comparaticium antistatum. Quod superest, inquis, Vos valete et plaudite! Immo quod superest, inquam, vos audite et proficite. Ceterum haec intra coetum Pleromatis decucurrisse dicuntur, prima tragoediae scena. Alia autem trans siparium cothurnatio est, extra Pleroma dico. Et tamen si talis sub sinu patris intra ambitum Hori custodis, qualis extra iam in libero, ubi deus non erat?
§13.2
Namque Enthymesis, sive iam Achamoth, quod abhinc scriptum hoc solo ininterpretabili nomine, ut cum vitio individuae Passionis explosa est in loca luminis aliena, quod Pleromatis res est, in vacuum atque inane illud Epicuri, miserabilis etiam de loco est. Certe nec forma nec facies ulla, intempestiva scilicet et abortiva genitura. Dum ita rerum habet, flectitur a superioribus Christus, deducitur per Horon, aborsum ut illud informet de suis viribus, solius substantiae, non etiam scientiae, forma. Et tamen cum aliquo peculio relinquitur. Iteratur odor incorruptibilitatis, quo compos casus sui potiorum desiderio superaretur. Hac misericordia functus, non sine Spiritus Sancti societate, recurrit Christus in Pleroma. Usus est rerum ex liberalitatibus quoque nomina accedere. Enthymesis de actu fuit, Achamoth unde adhuc quaeritur, Sophia de patre manat, Spiritus Sanctus ex angelo. Accipit Christi, a quo derelictam se statim senserat, desiderium. Itaque prosiluit et ipsa lumen eius inquirere quem si omnino non noverat, ut invisibiliter operatum, quomodo lumen eius ignotum cum ipso requirebat? Et tamen temptavit, et fortasse adprehendisset, si non idem IIoros, qui matri eius tam prospere venerat, nune tam importune filiae occurrisset ut etiam inclamaverit in eam, Iao! quasi, Porro Quirites! aut, Fidem Caesaris! Inde invenitur Iao in scripturis. Ita depulsa quominus pergeret, nec habens supervolare crucem, id est Horon, quia nullum Catulli Laureolum fuerit exercitata, ut destituta Passioni illi suae in trica multiplici atque perplexa, omni genere eius coepit adfligi, maerere, quod non perpetrasset inceptum, metu, ne sicut luce, ita et vita orbaretur, consternatione, tum ignorantia. Nec ut mater eius. Illa enim Aeon. At haec pro condicione deterius, insurgente adhuc et alio fluctu, conversionis scilicet in Christum, a quo vivificata fuerat, et in hanc ipsam conversionem temperata.
§15
Age nunc, discant Pythagorici, agnoscant Stoici, Plato ipse, unde materia, quam innatam volunt, et originem et substantiam traxerit in omnem hanc struem mundi; quod nec Mercurius ille Trismegistus, magister omnium physicorum recogitavit. Audisti conversionem, genus aliud passionis. Ex hac omnis anima huius mundi dicitur constitiese, etiam ipsius Demiurgi, id est dei nostri. Audisti maerorem et timorem. Ex his initiata sunt cetera. Nam ex lacrimis eius universa aquarum natura manavit. Hinc aestimandum quem exitum duxerit, quantis lacrimarum generibus inundaverit. Habuit et salsas, habuit et amaras et dulces et calidas et frigidas guttas et bituminosas et ferruginantes et sulphurantes utique et venenatas, ut et Nonacris inde sudaverit, quae Alexandrum occidit, et Lyncestarum inde defluxerit, quae ebrios efficit, et Salmacis inde se solverit, quae masculos molles. Caelestes imbres pipiavit Achamoth, et nos in cisternis etiam alienos luctus et lacrimas servare curamus. Proinde ex consternatione et pavore corporalia elementa ducta sunt. Et tamen in tanta circumstantia solitudinis, in tanto circumspectu destitutionis ridebat interdum, qua conspecti Christi recordans; eo de gaudii risu lumen effulsit. Cuius hoc providentiae beneficium, quale illam ridere cogebat, idcirco ne semper nos in tenebris moraremur! Nec obstupescas qui laetitia eius tam splendidum elementum radiaverit mundo, cum maestitia quoque eius tam necessarium instrumentum defluxerit saeculo. O risum illuminatorem! o fletum rigatorem! Et tamen poterat remedio iam agere cum illius loci horrore - omnem enim obscuritatem eius discussisset quotiens ridere voluisset, - vel ne cogeretur desertores suos supplicare.
§16
Convertitur enim ad preces et ipsa more materno. Sed Christus, quem iam pigebat extra Pleroma proficisci, vicarium praeficit Paracletum. Soterem (hic erit Iesus, largito ei patre universorum Aeonum summam potestatem, subiciendis eis omnibus, uti in ipso secundum apostolum omnia conderentur) ad eam emittit cum officio atque comitatu coaetaneorum Augelorum, credas et cum duodecim fascibus. Ibi demum adventu pompatico eius concussa Achamoth protinus velamentum sibi obduxit ex officio primo venerationis et verecundiae; dehinc contemplatur eum fructiferumque suggestum. Quibus inde conceperat viribus occurrit illi, Îá½»Ïιε Χαá¿Ïε. Hic, opinor, susceptam ille confirmat atque conformat agnitione iam et ab omnibus iniuriis passionis expumicat, non eadem neglegentia in exterminium discretis quae acciderat in casibus matris. Sed enim exercitata vitia et usu viriosa confudit; atque ita massaliter solidata defixit seorsum in materiae corporalem paraturam, commutans ex incorporali passione indita habilitatem atque naturam, qua pervenire mox posset in aemulas aequiparantias corpulentiarum, ut duplex substantiarum condicio ordinaretur, de vitiis pessima, de conversione passionalis. Haec erit materia, quae nos commisit cum Hermogene ceterisque qui deum ex materia, non ex nihilo, operatum cuncta praesumunt.
§17–29
§17
Abhinc Achamoth expedita tandem de malis omnibus ecce iam proficit et in opera maiora frugescit. Prae gaudio enim tanti ex infelicitate successus concalefacta simulque contemplatione ipsa angelicorum luminum, ut ita dixerim, subfermentata (pudet, sed aliter exprimere non est) quodammodo subavit interea et ipsa in illos, et conceptu statim intumuit spiritali, ad imaginem ipsam quam vis laetantis et laetitia prurientis intentionis imbiberat et sibi intimarat. Peperit denique, et facta est exinde trinitas generum ex trinitate causarum, unum materiale, quod ex passione, aliud animale, quod ex conversione, tertium spiritale, quod ex imaginatione.
§18
Hac auctoritate triam scilicet liberorum agendis rebus exercitior facta formare singula genera constituit. Sed spiritale quidem non ita potuit attingere, ut et ipsa spiritalis. Fare enim paria et consubstantiva in alterutrum valere societas naturae negavit. Eo animo se unum ad animale convertit, prolatis Soteris disciplinis. Et primum, quod cum magno horrore blasphemiae et pronuntiandum et legendum est et audiendum, deum fingit hunc nostrum et omnium, praeter haereticorum, patrem et Demiurgum et regem universorum, quae post illum. Ab illo enim; si tamen ab illo, et non ab ipsa potius Achamoth, a qua occulto, nihil sentiens eius, et velut sigillario extrinsecus ductu in omnem operationem movebatur. Denique ex hac personarum in operibus ambiguitate nomen illi Metropatoris miscuerunt, distinctis appellationibus ceteris secundum status et situs operum, ut animalium quidem substantiarum, quas ad dexteram commendant, Patrem nuncupent, materiarum vero, quas ad laevam delegant, Demiurgum nominent, Regem autem communiter in universitatem.
§19
Sed nec nominum proprietas competit proprietati operum, de quibus nomina omnia, cum deberet illa haec omnia vocitari, a qua res agebantur, nisi quod iam nec ab illa. Cum enim dicant Achamoth in honorem Aeonum imagines commentatam, rursus hoc in Soterem auctorem detorquent, qui per illam sit operatus, ut ipsam quidem imaginem Patris invisibilis et incogniti daret, incognitam scilicet et invisibilem Demiurgo, eundem autem Demiurgum Nun filium effingeret, Archangeli vero, Demiurgi opus, reliquos Aeonas exprimerent. Cum imagines audio tantas trium, quaero, non vis nunc ut imagines rideam perversissimi pictoris illorum? feminam Achamoth, imaginem patris? et ignarum matris Demiurgum, multo magis patris? imaginem Nu ignorantis patrem et Angelos famulos, simulacra dominorum? Hoc est mulum de asino pingere, et Ptolemaeum describere de Valentino.
§20
Igitur Demiurgus extra Pleromatis limites constitutus in ignominiosa aeterni exsilii vastitate novam provinciam condidit, hunc mundum, repurgata confusione et distincta diversitate duplicis substantiae illius disclusae, animalium et materiarum. Ex incorporalibus corpora aedificat, gravis, levia, sublimantia atque vergentia, caelestia atque terrena. Tum ipsam caelorum septemplicem scenam solio desuper suo finit. Unde et Sabbatum dictus ab hebdomade sedis suae, et Ogdoada mater Achamoth ab argumento Ogdoadis primogenitalis. Caelos autem noëros deputant, et interdum angelos eos faciunt, sicut et ipsum Demiurgum, sicut et Paradisum Archangelum quartum, quoniam et hunc supra caelum tertium pangunt, ex cuius virtute sumpserit Adam, deversatus illic inter nubeculas et arbusculas. Satis meminerat Ptolemaeus puerilium dicibulorum, in mari poma nasci et in arbore pisces; sic et in caelestibus nuceta praesumpsit. Operatur Demiurgus ignorans, et ideo fortasse non scit arbores in sola terra institui oportere. Plane mater sciebat. Quidni suggerebat, quae et effectum suum ministrabat? Sed tantum fastigium filio exstruens per ea opera, quae illum et patrem et deum et regem ante Valentinianorum ingenia testantur, cur sibi quoque ista noluit esse nota, postea quaeram.
§21
Interim tenendum Sophiam cognominari et Terram et Matrem, qussi Matrem Terram, et quod magis rideas, etiam Spiritum Sanctum. Ita omnem illi honorem contulerunt feminae, puto et barbam, ne dixerim cetera. Alioquin Demiurgus adeo rerum non erat compos, de animalibus scilicet censu invalitudinis spiritalia accedere, ut se solum ratus contionaretur, Ego deus, et absque me non est. Certe tamen non fuisse se retro sciebat. Ergo et factum intellegebat et factitatorem facti esse quemcunque. Quomodo ergo solus sibi videbatur, etsi non certus, saltim suspectus de aliquo factitatore?
§22
Tolerabilior infamia est apud illos in diabolum, vel quia origo sordidior capit. Ex nequitia enim maeroris illius deputatur, ex qua angelorum et daemonum et omnium spiritalium malitiarum genituras notant. Et tamen diabolum quoque opus Demiurgi affirmant, et Munditenentem appellant et superiorum magis gnarum defendunt, ut spiritalem natura, quam Demiurgum, ut animalem. Meretur ab illis praelationem cui omnes haereses procurantur.
§23
Singularium autem potestatum arces his finibus collocant. In summis summitatibus praesidet tricenarius Pleroma, Horo signante lineam extremam. Inferius illum metatur medietatem Achamoth, filium calcans. Subest enim Demiurgus in Hebdomade sua, magis diabolus, in isto nobiscum communi mundo, coëlementato et concorporificato, ut supra editum est, ex Sophiae utilissimis casibus, qua nec aërem haberet reciprocandi spiritus spatium, teneram omnium corporum vestem, colorum omnium indicem, organum temporum, si non et istum Sophiae maestitia colasset, sicut animalia metus, sicut conversio eius ipsum Demiurgum. His omnibus elementis atque corporibus ignis inflabellatus est. Cuius originalem Sophiae passionem quia nondum ediderunt, ego interim argumentabor motiunculis eius excussum. Credas enim illam in tantis vexationibus etiam febricitasse.
§24
Cum talia de deo vel de diis, qualia de homine figmenta? Molitus enim mundum Demiurgus ad hominem manus confert, et substantiam ei capit non ex ista, inquiunt, arida, quam nos unicam novimus, terra (quasi non, etsi arida postmodum, adhuc tamen tunc aquis ante segregatis superstite limo siccaverit), sed ex invisibili corpore materiae illius scilicet philosophicae, de fluxili et fusili eius, quod unde fuerit haud queo aestimare, quia nusquam est. Si enim fusile et fluxile liquoris est qualitas, liquor autem omnis de Sophiae fletibus fluxit, sequitur ut limum ex pituritis et gramis Sophiae constitisse credamus, quae lacrimarum proinde sunt faeces, sicut aquarum quod desidet limus est. Figulat ita hominem Demiurgus et de afflatu suo animat. Sic erit et choicus et animalis, ad imaginem et similitudinem factus; quadruplex res; ut imago quidem choicus deputetur, materialis scilicet, etsi non ex materia Demiurgus, similitudo autem animalis, hoc enim et Demiurgus. Habes duos. Interim carnalem superficiem postea aiunt choico supertextam, et hanc esse pelliceam tunicam obnoxiam sensui.
§25
Inerat autem in Achamoth ex substantia Sophiae matris peculium quoddam seminis spiritalis, sicut et ipsa Achamoth in filio Demiurgo sequestraverat, ne hoc quidem guaro. Accipe industriam clandestinae providentiae huius. Ad hoc enim et deposuerat et occultaverat, ut, cum Demiurgus animam mox de suo afflatu in Adam communicaret, pariter et semen illud spiritale, quasi per canalem, anima derivaret in choicum, atque ita feturatum in corpore materiali, velut in utero, et adultum illic, idoneum inveniretur suscipiendo quandoque sermoni perfecto. Itaque cum Demiurgus traducem animae suae committit in Adam, latuit homo spiritalis flatu ipsius insertus, et pariter corpori inductus, quis non magis semen noverat matris Demiurgus quam ipsam. Hoc semen Ecclesiam dicunt, Ecclesiae supernae speculum et hominis censum, proinde eum ab Achamoth deputantes quemadmodum animalem a Demiurgo, choicum substantia á¼ÏÏá¿Ï, carnem materia. Habes novum, id est quadruplum, Geryonem.
§26
Sic et exitum singulis dividunt. Materiali quidem, id est carnali, quem et sinistrum vocant, indubitatum interitum; animali vero, quem et dextrum appellant, dubitatum eventum, utpote inter materialem spiritalemque nutanti et illac debito qua plurimum adnuerit. Ceterum spiritalem emitti in animalis comparationem, ut erudiri cum eo et exerceri in conversationibus possit. Indiguisse enim animalem etiam sensibilium disciplinarum; in hoc et paraturam mundi prospectam, in hoc et Soterem in mundo repraesentatum, in salutem scilicet animalis. Alia adhuc compositione monstruosum volunt illum prosicias earum substantiarum induisse quarum summam saluti esset redacturus, ut spiritalem quidem susceperit ab Achamoth, animalem vero, quem mox a Demiurgo induit, Christum, ceterum corporalem ex animali substantiam, sed miro et inenarrabili rationis ingenio constructam, administrationis causa ideo tulisse quo congressui et conspectui et contactui et defunctui ingratis subiaceret. Materiale autem nihil in illo fuisse, utpote salutis alienum. Quasi aliis fuerit necessarius quam egentibus salute. Et totum hoc, ut carnis nostrae habitum alienando a Christo a spe etiam salutis expellant.
§27
Nunc reddo de Christo, is quem tanta licentia Iesum inserunt quidam, quanta spiritale semen animali cum inflatu infulciunt, fartilia nescio quae commenti et hominum et deorum suorum. Esse etiam Demiurge suum Christum, filium naturalem. Denique animalem prolatum ab ipse, promulgatum prophetis, in praepositionum quaestionibus positum, id est per virginem, non ex virgine editum, quia delatus in virginem transmeatorio potius quam generatorio more processerit per ipsam, non ex ipsa, non matrem eam, sed viam passus. Super hunc itaque Christum devolasse tunc in baptismatis sacramento Iesum per effigiem columbae. Fuisse autem et in Christo etiam ex Achamoth spiritalis seminis condimentum, ne marcesceret scilicet reliqua farsura. Nam in figuram principalis Tetradis quatuor eum substantiis stipant, spiritali Achamothiana, animali Demiurgina, corporali inenarvativa, et illa Sotericiana, id est columbina. Et Soter quidem permensit in Christo, impassibilis, inlaesibilis, inadprehensibilis. Denique cum ad adprehensiones venitur, discessit ab illo in cognitione Pilati. Proinde nec matris semen admisit iniurias, aeque insubditivum, et ne ipsi quidem Demiurgo compertum. Patitur vero animalis et carneus Christus in delineationem superioris Christi, qui ad Achamoth formandam substantivali, non agnitionali, forma cruci, id est Horo, fuerat innixus. Ita omnia in imagines urgent, plane et ipsi imaginarii Christiani.
§28
Interes Demiurgus omnium adhuc nescins, etsi aliquid et ipse per prophetas contionabitur, ne huius quidem operis sui intellegens (dividunt enim et prophetiale patrocinium in Achamoth, in semen, in Demiurgum), ubi adventum Soteris accepit, propere et ovanter accurrit cum omnibus viribus suis, centurio de evangelie. Et de omnibus inluminatus ab illo etiam spem suam discit, quod successurus sit in locum matris. Ita exinde securus dispensationem mundi buius, vel maxime ecclesiae protegendae nomine, quanto tempore oportuerit, insequitur.
§29
Colligam nunc ex disperso ad concludendum, quae de totius generis humani dispositione disserant. Triformem naturam primordio professi, et tamen inunitam in Adam, inde iam dividunt per singulares generum proprietates, nacti occasionem distinctionis huiusm(??)di ex posteritate ipsius Adae, moralibus quoque differentiis tripartitae. Cain et Abel et Seth, fontes quodammodo generis humani, in totidem derivant argumenta naturae atque essentiae. Ghoicum saluti degeneratum ad Cain redigunt, animale mediae spei deliberatum ad Abel componunt, spiritale certae saluti praeiudicatum in Seth recondunt. Sic et animas ipsas duplici proprietate discernunt, bonas et maias, secundum choicum statum ex Cain et animalem ex Abel. Spiritalem ex Seth de obvenientia superducunt, iam non naturam, sed indulgentiam, ut quos Achamoth in superioribus in animas bonas depluat, id est animali censui inscriptas. Choicum enim genus, id est malas animas, nunquam capere salutaris. Inmutabilem enim et inreformabilem naturae naturam pronuntiaverunt. Id ergo granum seminis spiritalis modicum et parvulum iactu, sed eruditu huius fides augetur atque provehitur, ut supra diximus, animaeque hoc ipso ita ceteris praevertunt, ut Demiurgus tunc ignorans magni eas fecerit. Ex earum ergo laterculo et in reges et in sacerdotes allegare consueverat, quae nunc quoque, si plenam atque perfectam notitiam adprehenderint istarum naeniarum, naturificatae iam spiritalis conditionis germanitate certam obtinebunt salutem, immo omnimodo debitam.
§30–39
§30
Ideoque nec operationes necessarias sibi existimant, nec ulla disciplinae munia observant, martyrii quoque eludentes necessitatem qua volunt interpretatione. Hanc enim regulam animali semini praestitutam, ut salutem, quam non de privilegio status possidemus, de suffragio actus elaboremus. Nobis enim inscriptura buius seminis, qui imperfectae essentiae sumus, quia amoribus Theleti, et utique abortui deputamur, quod mater illorum. Sed nobis quidem Vae, si excesserimus in aliquo disciplinae iugum, si obtorpuerimus in operibus sanctitatis atque iustitiae, si confitendum alibi, nescio ubi, et non sub potestatibus istius saeculi apud tribunalia praesidum optaverimus. Illi vero de passivitate vitae et diligentia delictorum generositatem suam vindicent, blandiente suis Achamoth, quoniam et ipsa delinquendo profecit. Nam et honorandorum coniugiorum supernorum gratia edicitur apud illos meditandum atque celebrandum semper sacramentum comiti, id est feminae, adhaerendo; alioquin degenerem, nec legitimum veritatis, qui deversatus in mundo non amaverit feminam nec se ei iunxerit. Et quid facient spadones quos videmus apud illos?
§31
Superest de consummatione et dispensatione mercedis. Ubi Achamoth totam messem seminis sui perfecerit, dein colligere in horreum coeperit, vel cum ad molas delatum et defarinatum in consparsionis alvearia absconderit, donec totum confermentetur, tunc consummatio urgebit. Igitur inprimis ipsa Achamoth, de regione medietatis, de tabulato secundo in summum transfertur restituta Pleromati, et statim excipit compacticius ille Soter, sponsus scilicet, et ambo coniugium novum fient; hic erit in scripturis sponsus, et sponsalis Pleroma (credas enim, ubi de loco in locum transmigratur, leges quoque Iulias intervenire): sicut et scenam et Demiurgus tunc de Hebdomade caelesti in superiora mutabit, in vacuum iam coenaculum matris, sciens iam, nec videns illam. Nam si ita erat, semper ignorare maluisset.
§32
Humana vero gens in hoc exitus ibit: Choicae et materialis notae totum interit interitum, quia omnis caro foenum; et anima mortalis apud illos, nisi quae salutem fide invenerit. Iustorum animae, id est nostrae, ad Demiurgum in medietatis receptacula transmittentur. Agimus gratias, contenti erimus cum deo nostro deputari, in quo census. Nihil animale in Pleromatis palatium admittitur nisi spiritale examen Valentini. Illic itaque primo despoliantur homines ipsi, id est interiores. Despoliari autem est deponere animas quibus induti videbantur; easque Demiurgo suo reddent, quas ab eo averterant. Ipsi autem spiritus in totum flent intellectuales, neque detentui neque conspectui obnoxii, atque ita invisibiliter in Pleroma recipientur. Furtim, si ita est. Quid deinde? Angelis distribuentur, satellitibus Soteris. In filios putas? Non. Sed in adparitores? Ne istud quidem. Sed in imagines? Utinam vel hoc. In quid ergo, si non pudet dicere? In sponsas. Tunc illi Sabinas raptas iure matrimonii claudent. Haec erit spiritalium merces, hoc praemium credendi. Fabulae tales utiles, ut Marcus aut Gaius in hanc carnem barbatus et haec omnia, severus maritus, pater, avus, proavus, certe quod sufficit masculus, in nymphone Pleromatis ab angelo, tacendo iam dixi, et forsitan parias aliquem Onesimum Aeonem. His nuptiis recte deducendis pro face et flammeo tunc, credo, illo ignis arcanus erumpet, et universam substantiam depopulatus ipse quoque decineratis omnibus in nihilum finietur, et nulla iam fabula. Sed nae ego temerarius, qui tantum sacramentum etiam inludendo prodiderim. Verendum mihi est ne Achamoth, quae se nec filio agnitam voluit, insaniat, ne Theletus irascatur, ne Fortuna acerbetur. Et tamen homo sum Demiurgi, illuc habeo devertere ubi post excessum omnino non nubitur, ubi superindui potius quam despoliari, ubi etsi despolior sexui meo, deputor angelis, non angelus, non angela. Nemo mihi quicquam faciet, quem nec tunc masculum invenient.
§33
Producam denique velut epicitharisma post fabulam tantam etiam illa quae, ne ordini obstreperent, et lectoris intentionem interiectione dispargerent, hunc malui in locum distulisse aliter atque aliter commendata ab emendatoribus Ptolemaei. Extiterunt enim de schola ipsius discipuli super magistrum, qui duplex coniugium Bytho suo adfingerent, Cogitationem et Voluntatem. Una enim satis non erat Cogitatio, qua nihil producere potuisset, ex duabus facillimo prolatu. Primum coniugium Monogenem et Veritatem, ad imaginem quidem Cogitationis feminam Veritatem, ad imaginem voluntatis marem Monogenem. Voluntatis enim vis, ut quae effectum praestat Cogitationi, maris obtinet censum.
§34
Pudiciores alii honorem divinitatis recordati, ut etiam unius coniugii dedecus ab eo avellerent, maluerunt nullum Bytho sexum deputare, et fortasse, Hoc deum, non, Hic deus, neutro genere pronuntiant. Alii contra magis et masculum et feminam dicunt, ne apud solos Lunenses Hermaphroditum existimet annalium commentator Fenestella.
§35
Sunt qui nec principatum Bytho defendant, sed postumatum, Ogdoadem ante omnia praemittentes, ex Tetrade quidem et ipsam, sed et aliis nominibus derivatam. Primo enim constituunt Proarchen, secundo Anennoëton, tertio Arrheton, quarto Aoraton. Ex Proarche itaque processisse primo et quinto loco Archen, ex Anennoëto secundo et sexto loco Acatalepton, ex Arrheto tertio et septimo loco Anonomaston, ex Invisibili quarto et octavo loco Agenneton. Hoc quae ratio disponat, ut singula binis locis et quidem tam intercisis nascantur, malo ignorare quam discere. Quid enim recti habent quae tam perverse proferuntur?
§36
Quanto meliores qui totum hoc taedium de medio amoliti nullum Aeonem voluerunt alium ex alio per gradus revera Gemonios structum, sed mappa, quod aiunt, missa semel octoiugem istam ex Patre et Ennoea eius exclusam. Ex ipso denique eius motu nomina gerunt. Cum, inquiunt, cogitavit proferre, hoc Pater dictus est. Cum protulit, quia vera protulit, hic Veritas appellate est. Cum semetipsum voluit probari, hoc Homo pronuntiatus est. Quos autem praecogitavit cum protulit, tunc Ecclesia nuncupata est. Sonuit Homo Sermonem, et hic est primogenitus filius, et Sermoni accessit Vita, et Ogdoas prima conclusa est. Sed hoc taedium omnino pusillum.
§37
Accipe alia ingonia circulatoria insignioris apud eos magistri, qui et pontificali sua auctoritate in hunc modum censuit: Est, inquit, ante omnia Proarche, inexcogitabile et inenarrabile et innominabile, quod ego nomino Monoteta. Cum hac erat alia virtus, quam et ipsam appello Henoteta. Monotes et Henotes, id est Solitas et Unites, cum unum essent, protulerunt non proferentes Initium omnium intellectuale, innascibile, invisibile, quod sermo Monada vocavit. Huic adest comsubstantiva virtus, quam appellat Unio. Hac igitur virtutes, Solitas, Singularitas, Unitas, Unio, ceteras prolationes Aeonum propagarunt. O differentia! Mutetur Unio et Unitas, Singularitas est summa et Solitas. Quamquam designaveris, unum est.
§38
Humanior iam Secundus, ut brevior, Ogdoadem in duas Tetradas dividens, in dexteram et sinistram, in lumen et tenebras; tantum quod desultricem et defetricem illam virtutem non vult ab aliquo deducere Aeonum, sed a fructibus de substantia venientibus.
§39
De ipso iam domino Iesu quanta diversitas scinditur! Hi ex omnium Aeonum flosculis eum construunt: illi ex solis decem constitisse contendunt, quos Sermo et Vita protulerunt; inde et in ipsum Sermonis et Vitae concurrerunt tituli: isti ex duodecim potius, ex Hominis et Ecclesiae fetu, ideoque Filium Hominis aiunt pronuntiatum(??) alii a Christo et Spiritu Sancto constabilie(??)dae universitati provisis confictum et iure paternae appellationis haeredem. Sunt qui Filium Hominis aliunde conceperint dicendum, quoniam ipsum Patrem pro magno nominis sacramento Hominem appellasse praesumpserint, ut quid amplius speres de eius dei fide cui nunc adaequaris. Talia ingenia superfruticant apud illos ex materni seminis redundantia. Atque ita inolescentes doctrinae Valentinianorum in silvas iam exoleverunt Gnosticorum.
Tap any Latin word to look it up