Tempus ad hoc ; lustris bis iam mihi quinque peractis ,
Omne fuit Musae carmen inerme meae;
Nullaque ; quae possit ; scriptis tot milibus , extat
Littera Nasonis sanguinolenta legi:
5
Nec quemquam nostri nisi me laesere libelli ,
Artificis periit cum caput Arte sua .
Unus — et hoc ipsum est iniuria magna — perennem
Candoris titulum non sinit esse mei .
Quisquis is est , — nam nomen adhuc utcumque tacebo —
10
Cogit inassuetas sumere tela manus .
Ille relegatum gelidos aquilonis ad ortus
Non sinit exilio delituisse meo ;
Vulneraque inmitis requiem quaerentia vexat ,
Iactat et in toto nomina nostra foro ;
15
Perpetuoque mihi sociatam foedere lecti
Non patitur vivi funera flere viri.
Cumque ego quassa meae complectar membra carinae ,
Naufragii tabulas pugnat habere mei:
Et qui debuerat subitas extinguere flammas,
20
Hic praedam medio raptor ab igne petit.
Nititur , ut profugae desint alimenta senectae .
Heu ! quanto est nostris dignior ipse malis !
Di melius ; quorum longe mihi maximus ille est,
Qui nostras inopes noluit esse vias.
25
Huic igitur meritas grates , ubicumque licebit,
Pro tam mansueto pectore semper agam .
Audiat hoc Pontus . faciet quoque forsitan idem,
Terra sit ut propior testificanda mihi.
At tibi , calcasti qui me , violente , iacentem ,
30
Qua licet ei ! misero , debitus hostis ero .
Desinet esse prius contrarius ignibus umor,
Iunctaque cum luna lumina solis erunt;
Parsque eadem caeli zephyros emittet et euros,
Et tepidus gelido flabit ab axe notus;
35
Et nova fraterno veniet concordia fumo,
Quem vetus accensa separat ira pyra;
Et ver autumno , brumae miscebitur aestas ,
Atque eadem regio vesper et ortus erit:
Quam mihi sit tecum positis, quae sumpsimus, armis
40
Gratia , commissis , improbe , rupta tuis .
Pax erit haec nobis, donec mihi vita manebit,
Cum pecore infirmo quae solet esse lupis.
45
Prima quidem coepto committam proelia versu ,
Non soleant quamvis hoc pede bella geri :
Utque petit primo plenum flaventis harenae
Nondum calfacti militis hasta solum,
Sic ego te nondum ferro iaculabor acuto,
50
Protinus invisum nec petet hasta caput;
Et neque nomen in hoc , nec dicam facta libello,
Teque brevi , qui sis , dissimulare sinam .
Postmodo , si perges , in te mihi liber iambus
Tincta Lycambeo sanguine tela dabit .
55
Nunc quo Battiades inimicum devovet Ibin,
Hoc ego devoveo teque tuosque modo.
Utque ille , historiis involvam carmina caecis :
Non soleam quamvis hoc genus ipse sequi.
Illius ambages imitatus in Ibide dicar
60
Oblitus moris iudiciique mei.
Et quoniam ; qui sis , nondum quaerentibus edo ,
Ibidis interea tu quoque nomen habe ;
Utque mei versus aliquantum noctis habebunt,
Sic vitae series tota sit atra tuae .
65
Haec tibi natali facito, Ianique kalendis
Non mentituro quilibet ore legat.
Di maris et terrae , quique his meliora tenetis
Inter diversos cum Iove regna polos ,
Huc , precor , huc vestras omnes advertite mentes,
70
Et sinite optatis pondus inesse meis :
Ipsaque tu Tellus , ipsum cum fluctibus aequor ,
Ipse meas aether accipe summe preces;
Sideraque et radiis circumdata solis imago,
Lunaque , quae numquam quo prius , orbe micas ,
75
Noxque tenebrarum specie reverenda tuarum ;
Quaeque ratum triplici pollice netis opus,
Quique per infernas horrendo murmure valles
Inperiuratae laberis amnis aquae,
Quasque ferunt torto vittatis angue capillis
80
Carceris obscuras ante sedere fores;
Vos quoque , plebs superum , fauni satyrique laresque
Fluminaque et nymphae semideumque genus:
Denique ab antiquo divi veteresque novique
In nostrum cuncti tempus , adeste , chao,
85
Carmina dum capiti male fido dira canuntur
Et peragunt partes ira dolorque suas .
Adnuite optatis omnes ex ordine nostris,
Et pars sit voti nulla caduca mei .
Quaeque precor , fiant : ut non mea dicta , sed illa
90
Pasiphaes generi verba fuisse putet .
Quasque ego transiero poenas , patiatur et illas;
Plenius ingenio sit miser ille meo !
Neve minus noceant fictum execrantia nomen
Vota , minus magnos commoveantve deos :
95
Illum ego devoveo , quem mens intellegit , Ibin ,
Qui scit se factis has meruisse preces .
Nulla mora est in me : peragam rata vota sacerdos .
Quisquis ades sacris , ore favete , meis ;
Quisquis ades sacris , lugubria dicite verba,
100
Et fletu madidis Ibin adite genis :
Ominibusque malis pedibusque occurrite laevis,
Et nigrae vestes corpora vestra tegant !
Tu quoque , quid dubitas ferales sumere vittas ?
Iam stat , ut ipse vides , funeris ara tui .
105
Pompa parata tibi est . votis mora tristibus absit :
Da iugulum cultris , hostia dira , meis .
Terra tibi fruges , amnis tibi deneget undas .
Deneget afflatus ventus et aura suos .
Nec tibi sol calidus , nec sit tibi lucida Phoebe,
110
Destituant oculos sidera clara tuos .
Nec se Vulcanus , nec se tibi praebeat aer,
Nec tibi det tellus nec tibi pontus iter .
Exul , inops erres , alienaque limina lustres ,
Exiguumque petas ore tremente cibum .
115
Nec corpus querulo , nec mens vacet aegra dolore,
Noxque die gravior sit tibi , nocte dies .
Sisque miser semper , nec sis miserabilis ulli :
Gaudeat adversis femina virque tuis .
Accedat lacrimis odium , dignusque puteris ,
120
Qui mala cum tuleris plurima , plura feras .
Sitque , quod est rarum , solito defecta favore
Fortunae facies invidiosa tuae .
Causaque non desit , desit tibi copia mortis :
Optatam fugiat vita coacta necem :
125
Luctatusque diu cruciatos spiritus artus
Deserat , et longa torqueat ante mora.
Evenient . dedit ipse mihi modo signa futuri
Phoebus , et a laeva maesta volavit avis .
Certe ego , quae voveo , superos motura putabo,
130
Speque tuae mortis , perfide , semper alar .
Et prius hanc animam , nimium tibi saepe petitam ,
Auferet illa dies , quae mihi sera venit ,
>Quam dolor hic umquam spatio evanescere possit,
Leniat aut odium tempus et hora meum .
135
Pugnabunt arcu dum Thraces , Iazyges hasta ,
Dum tepidus Ganges , frigidus Hister erit ;
Robora dum montes , dum mollia pabula campi ,
Dum Tiberis liquidas Tuscus habebit aquas,
Tecum bella geram . nec mors mihi finiet iras,
140
Saeva sed innocuis manibus arma dabit.
Tunc quoque , cum fuero vacuas dilapsus in auras ,
Exanimis mores oderit umbra tuos,
Tunc quoque factorum veniam memor umbra tuorum,
Insequar et vultus ossea forma tuos.
145
Sive ego , quod nollem , longis consumptus ab annis ,
Sive manu facta morte solutus ero :
Sive per inmensas iactabor naufragus undas,
Nostraque longinquus viscera piscis edet:
Sive peregrinae carpent mea membra volucres:
150
Sive meo tinguent sanguine rostra lupi:
Sive aliquis dignatus erit subponere terrae
Et dare plebeio corpus inane rogo :
Quidquid ero , Stygiis erumpere nitar ab oris ,
Et tendam gelidas ultor in ora manus .
155
Me vigilans cernes , tacitis ego noctis in umbris
Excutiam somnos visus adesse tuos .
Denique quidquid ages , ante os oculosque volabo
Et querar , et nulla sede quietus eris .
Verbera torta dabunt sonitum nexaeque colubrae,
160
Conscia fumabunt semper ad ora faces .
His vivus furiis agitabere , mortuus isdem ,
Et brevior poena vita futura tua est .
Nec tibi continget funus lacrimaeque tuorum*
Indeploratum proiciere caput;
165
Carnificisque manu , populo plaudente , traheris ,
Infixusque tuis ossibus uncus erit.
Ipsae te fugient , quae carpunt omnia , flammae ;
Respuet invisum iusta cadaver humus.
Unguibus et rostro crudus trahet ilia vultur
170
Et scindent avidi perfida corda canes.
Deque tuo fiet — licet hac sis laude superbus —
Insatiabilibus corpore rixa lupis .
In loca ab Elysiis diversa vocabere campis,
Quasque tenet sedes noxia turba , coles .
175
Sisyphus est illic saxum volvensque petensque ,
Quique agitur rapidae vinctus ab orbe rotae,
Quaeque gerunt umeris perituras Belides undas,
Exulis Aegypti , turba cruenta , nurus .
Poma pater Pelopis praesentia quaerit , et idem
180
Semper eget , liquidis semper abundat aquis ;
Iugeribusque novem summus qui distat ab imo,
Visceraque assiduae debita praebet avi.
Hic tibi de Furiis scindet latus una flagello,
Ut sceleris numeros confiteare tui :
185
Altera Tartareis sectos dabit anguibus artus:
Tertia fumantes incoquet igne genas .
Noxia mille modis lacerabitur umbra , tuasque
Aeacus in poenas ingeniosus erit .
In te transcribet veterum tormenta reorum:
190
Omnibus antiquis causa quietis eris .
Sisyphe , cui tradas revolubile pondus , habebis :
Versabunt celeres nunc nova membra rotae :
Hic et erit , ramos frustra qui captet et undas :
Hic inconsumpto viscere pascet aves .
195
Nec mortis poenas mors altera finiet huius ,
Horaque erit tantis ultima nulla malis .
Inde ego pauca canam , frondes ut siquis ab Ida
Aut summam Libyco de mare carpat aquam .
Nam neque quot flores Sicula nascantur in Hybla,
200
Quotve ferat , dicam , terra Cilissa crocos ,
Nec cum tristis hiems Aquilonis inhorruit alis,
Quam multa fiat grandine canus Athos;
Nec mala voce mea poterunt tua cuncta referri,
Ora licet tribuas multiplicata mihi.
205
Tot tibi vae ! misero venient talesque ruinae ,
Ut cogi in lacrimas me quoque posse putem.
Illae me lacrimae facient sine fine beatum :
Dulcior hic risu tunc mihi fletus erit.
Natus es infelix , — ita di voluere — nec ulla
210
Commoda nascenti stella levisve fuit .
Non Venus affulsit , non illa Iuppiter hora ,
Lunaque non apto solque fuere loco ,
Nec satis utiliter positos tibi praebuit ignes
Quem peperit magno lucida Maia Iovi.
215
Te fera nec quicquam placidum spondentia Martis
Sidera presserunt falciferique senis .
Lux quoque natalis , ne quid nisi triste videres ,
Turpis et inductis nubibus atra fuit.
Haec est , in fastis cui dat gravis Allia nomen ,
220
Quaeque dies Ibin , publica damna , tulit .
Qui simul impurae matris prolapsus ab alvo
Cinyphiam foedo corpore pressit humum,
Sedit in adverso nocturnus culmine bubo,
Funereoque graves edidit ore sonos .
225
Protinus Eumenides lavere palustribus undis ,
Qua cava de Stygiis fluxerat unda vadis,
Pectoraque unxerunt Erebeae felle colubrae,
Terque cruentatas increpuere manus .
Gutturaque imbuerant infantia lacte canino :
230
Hic primus pueri venit in ora cibus:
Perbibit inde suae rabiem nutricis alumnus,
Latrat et in toto verba canina foro .
Membraque vinxerunt tinctis ferrugine pannis,
A male deserto quos rapuere rogo :
235
Et ne non fultum nuda tellure iaceret,
Molle super silices inposuere caput.
Iamque recessurae viridi de stipite factas
Admorunt oculos usque sub ora faces .
Flebat , ut est infans fumis contactus amaris,
240
De tribus est cum sic una locuta soror:
‘Tempus in inmensum lacrimas tibi movimus istas,
Quae semper causa sufficiente cadent.’
Dixerat . at Clotho iussit promissa valere ,
Nevit et infesta stamina pulla manu ;
245
Et ne longa suo praesagia diceret ore ,
Fata canet vales qui tua, dixit erit.
Ille ego sum vates . ex me tua vulnera disces,
Dent modo di vires in mea verba suas,
Carminibusque meis accedant pondera rerum ,
250
Quae rata per luctus experiare tuos.
Neve sine exemplis aevi cruciere prioris,
Sint tua Troianis non leviora malis .
Quantaque clavigeri Poeantius Herculis heres,
Tanta venenato vulnera crure geras .
255
Nec levius doleas , quam qui bibit ubera cervae,
Armatique tulit vulnus , inermis opem .
Quique ab equo praeceps in Aleia decidit arva,
Exitio facies cui sua paene fuit.
Id, quod Amyntorides, videas, trepidumque ministro
260
Praetemptes baculo luminis orbus iter .
Nec plus aspicias , quam quem sua filia rexit,
Expertus scelus est cuius uterque parens:
Qualis erat , postquam est iudex de lite iocosa
Sumptus , Apollinea clarus in arte senex :
265
Qualis et ille fuit , quo praecipiente columba
Est data Palladiae praevia duxque rati :
Quique oculis caruit, per quos male viderat aurum,
Inferias nato quos dedit orba parens :
Pastor ut Aetnaeus , cui casus ante futuros
270
Telemus Eurymides vaticinatus erat :
Ut duo Phinidae , quibus idem lumen ademit,
Qui dedit : ut Thamyrae Demodocique caput .
Sic aliquis tua membra secet , Saturnus ut illas
Subsecuit partes , unde creatus erat .
275
Nec tibi sit melior tumidis Neptunus in undis,
Quam cui sunt subitae frater et uxor aves ;
Sollertique viro , lacerae quem fracta tenentem
Membra ratis Semeles est miserata soror .
Vel tua , ne poenae genus hoc cognoverit unus,
280
Viscera diversis scissa ferantur equis :
Vel quae qui redemi Romano turpe putavit,
A duce Puniceo pertulit , ipse feras .
Nec tibi subsidio praesens sit numen , ut illi ,
Cui nil Rhoetei profuit ara Iovis .
285
Utque dedit saltus de summa Thessalus Ossa,
Tu quoque saxoso praecipitere iugo .
— Aut velut Eurylochi , qui sceptrum cepit ab illo ;
Sint artus avidis anguibus esca tui .
Vel tua maturet , sicut Minoia fata,
290
Per caput infusae fervidus umor aquae .
Utque operum mitis , sed non impune, Prometheus,
Aerias volucres compede fixus alas .
— Aut velut Etracides, magno ter ab Hercule quintus ,
Caesus in inmensum proiciare fretum .
295
Aut ut Amyntiaden , turpi dilectus amore
Oderit , et saevo vulneret ense puer .
Nec tibi fida magis misceri pocula possint,
Quam qui cornigero de Iove natus erat .
More vel intereas capti suspensus Achaei,
300
Qui miser aurifera teste pependit aqua .
Aut ut Achilliden , cognato nomine clarum ,
Opprimat hostili tegula iacta manu .
Nec tua quam Pyrrhi felicius ossa quiescant,
Sparsa per Ambracias quae iacuere vias .
305
Nataque ut Aeacidae iaculis moriaris adactis ;
Non licet hoc Cereri dissimulare sacrum .
Utque nepos dicti nostro modo carmine regis ,
Cantharidum sucos dante parente bibas .
Aut pia te caeso dicatur adultera , sicut
310
Qua cecidit Leucon vindice , dicta pia est .
Inque pyram tecum carissima corpora mittas,
Quem finem vitae Sardanapallus habet.
Utque Iovis Libyci templum violare parantes,
Acta noto vultus condat harena tuos .
315
Utque necatorum Darei fraude secundi ,
Sic tua subsidens devoret ora cinis .
Aut ut olivifera quondam Sicyone profecto,
Sit frigus mortis causa famesque tuae .
Aut ut Atarnites , insutus pelle iuvenci
320
Turpiter ad dominum praeda ferare tuum .
Inque tuo thalamo ritu iugulere Pheraei,
Qui datus est leto coniugis ense suae .
Quosque putas fidos , ut Larisaeus Aleuas
Vulnere non fidos experiare tuo .
325
— Utque Milo , sub quo cruciata est Pisa tyranno ,
Vivus in occultas praecipiteris aquas .
Quaeque in Aphidantum Phylaceia regna tenentem
A Iove venerunt , te quoque tela petant .
— Aut ut Amastriacis quondam Lenaeus ab oris,
330
Nudus Achillea destituaris humo .
Utque vel Eurydamas ter circum busta Thrasylli
Est Larisaeis raptus ab hoste rotis,
Vel qui , quae fuerat tutatus moenia saepe ,
Corpore lustravit non diuturna suo ,
335
Utque novum passa genus Hippomeneide poenae
Tractus in Actaea fertur adulter humo,
Sic , ubi vita tuos invisa reliquerit artus,
Ultores rapiant turpe cadaver equi .
Viscera sic aliquis scopulus tua figat , ut olim
340
Fixa sub Euboico Graia fuere sinu ;
Utque ferox periit et fulmine et aequore raptor,
Sic te mersuras adiuvet ignis aquas .
Mens quoque sic furiis vecors agitetur , ut illi,
Unum qui toto corpore vulnus habet;
345
Utque Dryantiadae Rhodopeia regna tenenti,
In gemino dispar cui pede cultus erat,
Ut fuit Oetaeo quondam generoque draconum
Tisamenique patri Callirhoesque viro .
Nec tibi contingat matrona pudicior illa,
350
Qua potuit Tydeus erubuisse nuru :
Quaeque sui Venerem iunxit cum fratre mariti,
Locris in ancillae dissimulata nece .
Tam quoque , di faciant , possis gaudere fideli
Coniuge , quam Talai Tyndareique gener :
355
Quaeque parare suis letum patruelibus ausae
Belides assidua colla premuntur aqua.
Byblidos et Canaces , si cui facis , ardeat igne ,
Nec nisi per crimen sit tibi fida soror.
Filia si fuerit , sit quod Pelopea Thyesti,
360
Myrrha suo patri , Nyctimeneque suo .
Neve magis pia sit capitique parentis amica,
Quam sua vel Pterelae , vel tibi , Nise , fuit :
Infamemque locum sceleris quae nomine fecit,
Pressit et inductis membra paterna rotis .
365
Ut iuvenes pereas ; proiecta cadavera quorum ,
Oraque Pisaeae sustinuere fores :
Ut qui perfusam miserorum saepe procorum
Ipse suo melius sanguine tinxit humum :
Proditor ut saevi periit auriga tyranni,
370
Qui nova Myrtoae nomina fecit aquae :
Ut qui velocem frustra petiere puellam ,
Dum facta est pomis tardior illa tribus :
Ut qui tecta novi formam celantia monstri
Intrarunt caecae non redeunda domus .
375
Ut quorum Aeacides misit violentus in altum
Corpora cum senis altera sena rogum .
Ut quos , obscuri victos ambagibus oris ,
Legimus infandae Sphinga dedisse neci :
Ut qui Bistoniae templo cecidere Minervae,
380
Propter quod facies nunc quoque tecta deaest:
Ut qui Threicii quondam praesepia regis
Fecerunt dapibus sanguinolenta suis :
— Therodamanteos ut qui sensere leones,
Quique Thoanteae Taurica sacra deae:
385
Ut quos Scylla vorax Scyllaeque adversa Charybdis
Dulichiae pavidos eripuere rati :
Ut quos demisit vastam Polyphemus in alvum :
Ut Laestrygonias qui subiere manus :
Ut quos dux Poenus mersit putealibus undis
390
Et iacto canas pulvere fecit aquas .
Sex bis ut Icaridos famulae periere procique,
Inque caput domini qui dabat arma procis:
Ut iacet Aonio luctator ab hospite fusus,
Qui , mirum , victor , cum cecidisset , erat:
395
Ut quos Antaei fortes pressere lacerti :
Quosque ferae morti Lemnia turba dedit :
Ut qui post longum , sacri monstrator iniqui ,
Elicuit pluvias victima caesus aquas :
Frater ut Antaei quo sanguine debuit , aras
400
Tinxit , et exemplis occidit ipse suis :
Ut qui terribiles pro gramen habentibus herbis
Impius humano viscere pavit equos :
Ut duo diversis sub eodem vindice caesi
Vulneribus , Nessus Dexamenique gener :
405
Ut pronepos , Saturne , tuus , quem reddere vitam
Urbe Coronides vidit ab ipse sua :
Ut Sinis et Sciron et cum Polypemone natus :
Quique homo parte sui , parte iuvencus erat :
Quique trabes pressas in humum mittebat in auras,
410
Aequoris aspiciens huius et huius aquas:
Quaeque Ceres laeto vidit pereuntia vultu
Corpora Thesea Cercyonea manu .
Haec tibi, quem meritis precibus mea devovet ira,
Eveniant , aut his non leviora malis :
415
Qualis Achaemenides Sicula desertus in Aetna,
Troica cum vidit vela venire , fuit :
Qualis erat nec non fortuna binominis Iri,
Quique tenent pontem , quae tibi maior erit .
Filius et Cereris frustra tibi semper ametur,
420
Destituatque tuas usque petitus opes :
Utque per alternos unda labente recursus
Subtrahitur presso mollis harena pedi,
Sic tua nescio qua semper fortuna liquescat,
Lapsaque per medias effluat usque manus.
425
Utque pater solitae varias mutare figuras,
Plenus inextincta destituare fame .
Nec dapis humanae tibi sint fastidia . quaque
Parte potes , Tydeus temporis huius eris .
Atque aliquid facias , a vespere Solis ad ortus
430
Cur externati rursus agantur equi.
Foeda Lycaoniae repetes convivia mensae,
Temptabisque cibi fallere fraude Iovem .
Teque aliquis posito temptet vim numinis opto,
Tantalides ut sis tu Celeique puer.
435
Et tua sic latos spargantur membra per agros ,
Tamquam quae patrias detinuere vias .
Aere Perilleo veros imitere iuvencos,
Ad formam tauri conveniente sono .
Utque ferox Phalaris , lingua prius ense resecta
440
More bovis Paphio clausus in aere gemas.
Dumque redire voles aevi melioris in annos,
Ut vetus Admeti decipiare socer .
Aut eques in medii mergare voragine caeni,
Dummodo sint fati nomina nulla tui .
445
Atque utinam pereas , veluti de dentibus orti
Sidonia iactis Graia per arva manu .
Et quae Pilthides fecit , pariterque Molinae
Eveniant capiti vota sinistra tuo :
Et quibus exiguo est volucris devota libello,
450
Corpora proiecta quae sua purgat aqua .
Vulnera totque feras , quot dicitur ille tulisse ,
Cuius ab inferiis culter abesse solet.
Attonitusque seces , ut quos Cybeleia mater
Incitat , ad Phrygios vilia membra modos .
455
Deque viro fias nec femina nec vir , ut Attis ,
Et quatias molli tympana rauca manu .
Inque pecus subito Magnae vertare parentis,
Victor ut est celeri victaque versa pede .
Solaque Limone poenam ne senserit illam,
460
Et tua dente fero viscera carpat equus .
Aut ut Cassandreus , domino non mitior illo
Saucius ingesta contumuleris humo .
Aut ut Abantiades , aut ut Cygneius heros ,
Clausus in aequoreas praecipiteris aquas .
465
Victima vel Phoebo sacras macteris ad aras,
Quam tulit a saevo Theudotus hoste necem .
Aut te devoveat certis Abdera diebus,
Saxaque devotum grandine plura petant.
Aut Iovis infesti telo feriare trisulco ,
470
Ut satus Hipponoo , Dexionesque pater ,
Ut soror Autonoes , ut cui matertera Maia ,
Ut temere optatos qui male rexit equos ;
Ut ferus Aeolides , ut sanguine sexus eodem ,
Quo genita est liquidis quae caret Arctos aquis,
475
— Ut Macelo rapidis icta est cum coniuge flammis,
Sic , precor , aetherii vindicis igne cadas .
Praedaque sis illis , quibus est Latonia Delos
Ante diem rapto non adeunda Thaso :
Quique verecundae speculantem labra Dianae ,
480
Quique Crotopiaden diripuere Linum .
Neve venenato levius feriaris ab angue,
Quam senis Oeagri Calliopesque nurus :
Quam puer Hypsipyles, quam qui cava primus acuta
Cuspide suspecti robora fixit equi.
485
Neve gradus adeas Elpenore caulius altos,
Vimque feras vini quo tulit ille modo .
Tamque cadas domitus , quam quisquis ad arma vocantem
Iuvit inhumanum Thiodamanta Dryops :
Quam ferus ipse suo periit mactatus in antro
490
Proditus inclusae Cacus ab ore bovis :
Quam qui dona tulit Nesseo tincta veneno,
Euboicasque suo nomine saepit aquas.
Nec de praecipiti venias in Tartara saxo,
Ut qui Socraticum de nece legit opus ;
495
Ut qui Theseae fallacia vela carinae
Vidit , ut Iliaca missus ab arce puer ,
Ut teneri nutrix , eadem matertera , Bacchi ,
Ut cui causa necis serra reperta fuit;
— Lydia se scopulis ut virgo misit ab altis,
500
Dixerat invito quae mala verba deo .
Feta tibi occurrat patrio popularis in arvo,
Sitque Phalaeceae causa leaena necis .
Quique Lycurgiden letavit , et arbore natum ;
Idmonaque audacem ; te quoque rumpat aper .
505
Isque vel exanimis faciat tibi vulnus ; ut illi,
Ora super fixi quem cecidere suis .
Sive idem ; simili pinus quem morte peremit ;
Phryx et venator sis Berecyntiades .
Si tua contigerit Minoas puppis harenas,
510
Te Corcyraeum Cressia turba putet .
Lapsuramque domum subeas ; ut sanguis Aleuae ;
Sella Leoprepidae cum ruit absque viro .
Utque vel Euenus ; torrenti flumine mersus
Nomina des rapidae ; vel Tiberinus , aquae .
515
— Astacidaeque modo defixa cadavera trunco,
Digna feris ; hominis sit caput esca tuum ;
— Quodque ferunt Brotean fecisse cupidine mortis,
Des tua succensae membra cremanda pyrae .
Inclususque necem cavea patiaris ; ut ille
520
Non profecturae conditor historiae .
Utque repertori nocuit pugnacis iambi,
Sic sit in exitium lingua proterva tuum .
Utque parum stabili qui carmine laesit Athenas,
Invisus pereas deficiente cibo .
525
Utque lyrae vates fertur periisse severae,
Causa sit exitii dextera laesa tui.
Utque Agamemnonio vulnus dedit anguis Oresti,
Tu quoque de morsu virus habente cadas .
Sit tibi coniugii nox prima novissima vitae :
530
Eupolis hoc periit et nova nupta modo .
Utque cothurnatum cecidisse Lycophrona narrant,
Haereat in fibris fixa sagitta tuis .
Aut Iacer in silva manibus spargare tuorum,
Sparsus ut est Thebis angue creatus avo .
535
Perque feros montes tauro rapiente traharis ,
Ut tracta est coniunx imperiosa Lyci .
Quodque suae passa est paelex invita sororis,
Excidat ante pedes lingua resecta tuos .
Conditor ut tardae ; Blaesus cognomine , Cyrae ,
540
Orbis in innumeris inveniare locis .
Inque tuis opifex , vati quod fecit Achaeo ,
Noxia luminibus spicula condat apis .
Fixus et in duris carparis viscera saxis ,
Ut cui Pyrrha sui filia fratris erat .
545
Ut puer Harpagides referas exempla Thyestae ;
Inque tui caesus viscera patris eas .
Trunca geras saevo mutilatis partibus ense,
— Qualia Mamertae membra fuisse ferunt .
Utque Syracosio praestricta fauce poetae,
550
Sic animae laqueo sit via clausa tuae .
Nudave derepta pateant tua viscera pelle ,
Ut Phrygium cuius nomina flumen habet.
Saxificae videas infelix ora Medusae ,
Cephenum multos quae dedit una neci.
555
Potniadum morsus subeas , ut Glaucus , equarum ,
Inque maris salias , Glaucus ut alter , aquas .
Utque duobus idem dictis modo nomen habenti,
Praefocent animae noxia mella viam .
Sollicitoque bibas , Anyti doctissimus olim
560
Inperturbato quod bibit ore reus .
Nec tibi , siquid amas , felicius Haemone cedat :
Utque sua Macareus , sic potiare tua .
Vel videas , quod iam cum flammae cuncta tenerent,
Hectoreus patria vidit ab arce puer .
565
Sanguine probra luas , ut avo genitore creatus ,
Per facinus soror est cui sua facta parens .
Ossibus inque tuis teli genus haereat illud ,
Traditur Icarii quo cecidisse gener .
Utque loquax in equo est elisum guttur acerno,
570
Sic tibi claudatur pollice vocis iter .
Aut ut Anaxarchus , pila minuaris in alta ,
Ictaque pro solitis frugibus ossa sonent.
Utque patrem Psamathes, condat te Phoebus in ima
Tartara , quod natae fecerat ille suae .
575
Inque tuos ea pestis eat , quam dextra Coroebi
Vicit , opem miseris Argolisinque tulit.
Utque nepos Aethrae , Veneris moriturus ob iram ,
Exul ab altonitis excutiaris equis.
Propter opes magnas ut perdidit hospes alumnum,
580
Perdat ob exiguas te tuus hospes opes .
Utque ferunt caesos sex cum Damasichthone fratres ,
Intereat tecum sic genus omne tuum .
Addidit ut fidicen miseris sua funera natis,
Sic tibi sint vitae taedia iusta tuae .
585
Utve soror Pelopis , saxo dureris oborto ,
Et laesus lingua Battus ab ipse sua .
Aera si misso liquidum iaculabere disco,
Quo puer Oebalides , ictus ab orbe cadas .
Siqua per alternos pulsabitur unda lacertos,
590
Omnis Abydena sit tibi peior aqua .
Comicus ut mediis periit , dum nabat , in undis,
Et tua sic Stygius strangulet ora liquor .
Aut ubi ventosum superaris naufragus aequor,
Contacta pereas , ut Palinurus , humo .
595
Utque cothurnatum vatem tutela Dianae,
Dilaniet vigilum te quoque turba canum .
Aut ut Trinacrius , salias super ora gigantis ,
Plurima qua flammas Sicanis Aetna vomit.
Diripiantque tuos insanis unguibus artus
600
Strymoniae matres , Orpheos esse ratae .
Natus ut Althaeae flammis absentibus arsit,
Sic tuus ardescat stipitis igne rogus .
Ut nova Phasiaca comprensa est nupta corona,
Utque pater nuptae , cumque parente domus ;
605
Ut cruor Herculeos abiit diffusus in artus ;
Corpora pestiferum sic tua virus edat.
— Qua sua Penthaliden proles est ulta Lycurgum,
Haec maneat teli te quoque plaga novi .
Utque Milo robur diducere fissile temptes,
610
Nec possis captas inde referre manus .
Muneribusque tuis laedaris , ut Icarus , in quem
Intulit armatas ebria turba manus .
Quodque dolore necis patriae pia filia fecit,
Vincula per laquei fac tibi guttur eat .
615
Obstructoque famem patiaris limine tecti,
Ut legem poenae cui dedit ipsa parens .
Illius exemplo violes simulacra Minervae ,
Aulidis a portu qui leve vertit iter .
Naupliadaeve modo poenas pro crimine falso
620
Morte luas , nec te non meruisse iuvet .
— Aethalon ut vita spoliavit Isindius hospes,
Quem memor a sacris nunc quoque pellit Ion :
Utque Melanthea tenebris a caede latentem
Prodidit officio luminis ipsa parens:
625
Sic tua coniectis fodiantur pectora telis,
Sic precor auxiliis impediare tuis.
Qualis equos pacto , quos fortis agebat Achilles ,
Acta Phrygi timido , nox tibi talis eat .
Nec tu quam Rhesus somno meliore quiescas,
630
Quam comites Rhesi tum necis , ante viae ;
Quam quos cum Rutulo morti Ramnete dederunt
Impiger Hyrtacides Hyrtacidaeque comes .
Cliniadaeve modo circumdatus ignibus atris
Membra feras Stygiae semicremata neci .
635
Utque Remo muros auso transire recentes,
Noxia sint capiti rustica tela tuo .
Denique Sarmaticas inter Geticasque sagittas
His precor ut vivas et moriare locis .
Haec tibi tantisper subito sint missa libello,,
640
Inmemores ne nos esse querare tui.
Pauca quidem , fateor : sed di dent plura rogatis ,
Multiplicentque suo vota favore mea .
Postmodo plura leges et nomen habentia verum,
Et pede quo debent acria bella geri .
—
Tap any Latin word to look it up