Liber Protrepticus ad Nepotem
libellum, quem ad nepotulum meum, sororis tuae lilium, instar protreptici luseram, venturus ipse praemisi legendum. hoc enim malui quam ipse recitare, esset ut tibi censura liberior, quae duabus causis impediri solet: quod aures nostras audita velocius quam lecta praetereunt et quod sinceritas iudicandi praesentia recitantis oneratur, nunc tibi utrumque integrum est, quia et legenti libera mora est et iudicaturo non obstat nostri verecundia. Set heus tu, fili dulcissime, habeo quod admoneam, si qua tibi in his versiculis videbuntur (nam vereor, ut multa sint) fucatius concinnata quam verius et plus coloris quam suci habere, ipse sciens fluere permisi, venustula ut essent magis, quam forticula, instar virginum, quas matres student demissis umeris esse, vineto pectore, ut graciles sient. nosti cetera.
Superest igitur, ut dicas: quid moraris iudicationem meam de eo, quod ipse pronuntias esse mendosum? dicam scilicet me huiusmodi versibus foris erubescere, set intra nos minus verecundari; namque ego haec annis illius magis quam meis scripsi aut fortasse et meis: δὶσ παῖδεσ οἱ γέροντεσ. ad summam valeat austeritas tua: mihi eum infante ratio est. Vale, fili dulcissime.
Sunt etiam musis sua ludicra: mixta camenis
otia sunt, mellite nepos; nec semper acerbi
5
exercet pueros vox imperiosa magistri,
set requie studiique vices rata tempora servant.
et satis est puero memori legisse libenter,
et cessare licet. Graio schola nomine dicta est,
iusta laboriferis tribuantur iit otia musis.
10
quo magis alternum certus succedere ludum
disce libens: longum delinitura laborem
intervalla damus, studium puerile fatiscit,
laeta nisi austeris varientur, festa profestis.
disce libens, tetrici nec praeceptoris habenas
15
detesterc, nepos, numquam horrida forma magistri.
ille lieet tristis senio nec voce serenus
aspera contractae minitetur iurgia frontis,
numquam inmanis erit, placida suetudine vultus
qui 1 semel inbuerit. rugas nutricis amabit,
20
qui refugit matrem, pappos aviasque trementes
anteferunt patribus seri, nova cura, nepotes.
sic neque Peliaden terrebat Chiron Achillem
Thessalico permixtus equo nec pinifer Atlans
Amphitryoniadem puerum, set blandus uterque
25
mitibus adloquiis teneros mulcebat alumnos.
tu quoque ne metuas, quamvis schola verbere multo
increpet et truculenta senex gerat ora magister:
degeneres animos timor arguit, at tibi consta
intrepidus, nec te clamor plagaeque sonantes,
30
nec matutinis agitet formido sub horis.
quod sceptrum vibrat ferulae, quod multa supellex
virgea, quod fallax scuticam praetexit aluta,
quod fervent trepido subsellia vestra tumultu,
pompa loci et vani fucatur scaena timoris.
35
haec olim genitorque tuus genetrixque secuti
securam placido mihi permulsere senectam.
tu senium, quodcumque superlabentibus annis
fata dabunt, qui nomen avi geris, indole prima,
prime nepos, vel re vel spe mihi porge fruendum.
40
nunc ego te puerum, mox in iuvenalibus annis
iamque virum cernam, si fors ita iusserit; aut si
invidia est, sperabo tamen, nec vota fatiscent,
ut patris utque mei non inmemor ardua semper
praemia musarum cupias facundus et olim
45
hae gradiare via, qua nos praecessimus et cui
proconsul genitor, praefectus avunculus instant.
Perlege, quodcumque est memorabile, prima monebo.
conditor Iliados et amabilis orsa Menandri
evolvenda tibi: tu flexu et acumine vocis
50
innumeros numeros doctis accentibus effer
adfectusque inpone legens, distinctio sensum
auget et ignavis dant intervalla vigorem.
Ecquando ista meae contingent dona senectae?
quando oblita mihi tot carmina totque per aevum
55
conexa historiae, soecos aulaeaque regum
et melicos lyricosque modos profando novabis
obductosque seni facies puerascere sensus?
te praeeunte, nepos, modulata poemata Flacci
altisonumque iterum fas est didicisse Maronem.
60
tu «pioque, qui Latium lecto sermone, Terenti,
comis et adstricto pereurris pulpita socco,
ad nova vix memorem diverbia coge senectam.
iam facinus, Catilina, tuum Lepidique tumultum,
ab Lepido et Catulo iam res et tempora Romae
65
orsus bis senos seriem conecto per annos.
iam lego civili mixtum mavorte dnellum,
movit quod socio Sertorius exul Hibero.
Nec rudis haec avus admoneo, set mille ducendo
ingenia expertus, multos Iactantibus annis
70
ipse alui gremioque fovens et murmura solvens
eripui tenerum blandis nutricibus aevum,
mox pueros molli monitu et formidine leni
pellexi, ut mites peterent per acerba profectus,
carpturi dulcem fructum radicis amarae,
75
idem vesticipes motu iam puberis aevi
ad mores artesque bonas fandique vigorem
produxi, quamquam imperium cervice negarent
ferre nec insertis praeberent ora lupatis.
ardua temperics, dura experientia, rarus
80
eventus, longo rerum spectatus ab usu,
ut regat indocilem mitis censura iuventam,
quae tolerata mihi, donec iam aerumna iuvaret
leniretque usu bona consuetudo laborem,
donec ad Augustae pia munera disciplinae
85
accirer varioque accingerer auctus honore,
aurea cum parere mihi palatia iussum,
absistat Nemesis, ferat et fortuna iocantem:
praesedi imperio, dum praetextatus in ostro
et seeptro et solio praefert sibi iura magistri
90
maioresque putat nostros Augustus honores.
quos mox sublimi maturus protulit auctu,
quaestor ut Augustis, patri natoque, crearer,
ut praefecturam duplicem sellamque curulem,
ut trabeam pietamque togam, mea praemia, consul
95
induerem fastisque meis praelatus haberer.
His ego quaesivi meritum quam grande nepoti
consul avus lumenque tuae praclueeo vitae.
quamvis et patrio iamdudum nomine clarus,
posses ornatus, posses oneratus haberi;
100
accessit tamen ex nobis honor inclitus, nunc tu
effice, ne sit onus, per te ut conixus in altum
conscendas speresque tuos te consule fasees.
Tap any Latin word to look it up