Ausonius Commemoratio Professorum Burdigalensium
EN Lat Orig
Commemoratio Professorum Burdigalensium
Editorial Preface

Vos etiam, quos nulla mihi cognatio iunxit,

set fama et carae relligio patriae,

et studium in libris et sedula cura docendi,

commemorabo viros morte obita celebres,

fors erit, ut nostros manes sic adserat olim,

exemplo cupiet qui pius esse meo.

PRIMUS Burdigalae columen dicere, Minervi,
alter rhetoricae Quintiliane togae.
inlustres quondam quo praeceptore fuerunt
10 Constantinopolis, Roma, dehinc patria,
non equidem certans cum maiestate duarum,
solo set potior nomine, quod patria:
adserat usque licet Fabium Calagurris alumnum,
non sit Burdigalae dum cathedra inferior,
15 mille foro dedit hic iuvenes, bis mille senatus
adiecit numero purpureisque togis;
me quoque: set quoniam multa est praetexta, silebo
teque canam de te, non ab honore meo.
sive panegyricis placeat contendere libris,
20 in Panathenaicis tu numerandus eris;
seu libeat fictas ludorum evolvere lites,
ancipitem palmam Quintilianus habet,
dicendi torrens tibi copia, quae tamen aurum,
non etiam luteam volveret inluviem.
25 et Demosthenicum, quod ter primum ille vocavit,
in te sic viguit, cedat ut ipse tibi.
anne et divini bona naturalia doni
adiciam, memori quam fueris animo,
audita ut vel lecta semel ceu fixa teneres,
30 auribus et libris esset ut una fides?
vidimus et quondam tabulae certamine longo
omnes, qui fuerant, te numerasse bolos,
alternis vicibus quot praecipitante rotatu
fundunt excisi per cava buxa gradus:
35 narrantem fido per singula puncta recursu,
quae data, per longas quae revocata moras.
nullo felle tibi mens livida, tum sale multo
lingua dicax blandis et sine lite iocis,
mensa nitens, quam non censoria regula culpet
40 nec nolit Frugi Piso vocare suam:
nonnumquam pollens natalibus et dape festa,
non tamen angustas ut tenuaret opes.
quamquam heredis egens, bis sex quinquennia functus,
fletus es a nobis ut pater et iuvenis.
45 Et nunc, sive aliquid post fata extrema superfit,
vivis adhuc aevi, quod periit, meminens:
sive nihil superest nec habent longa otia sensus,
tu tibi vixisti: nos tua fama iuvat.
NEC me nepotes impii silentii
50 reum ciebunt, Alcime,
minusque dignum, non et oblitum ferent
tuae ministrum memoriae,
opponit unum quem viris prioribus
aetas recentis temporis,
55 palmae forensis et camenarum decus,
exemplar unum in litteris,
quas aut Athenis docta coluit Graecia,
aut Roma per Latium colit.
moresne fabor et tenorem regulae
60 ad usque vitae terminum?
quod laude clarus, quod operatus litteris
omnem refugisti ambitum?
te nemo gravior vel fuit comis magis
aut liberalis indigis,
65 danda salute, si forum res posceret;
studio docendi, si scholam.
vivent per omnem posterorum memoriam,
quos tu sacrae famae dabas
et Iulianum tu magis famae dabis
70 quam sceptra, quae tenuit brevi.
Sallustio plus conferent libri tui,
quam consulatus addidit,
morum tuorum, decoris et facundiae
formam dedisti filiis.
75 Ignosce nostri laesus obsequio stili:
amoris hoc crimen tui est,
quod digna nequiens promere officium colo,
iniuriose sedulus.
quiesce placidus et caduci corporis
80 damnum repende gloria.
RHETORA Luciolum, condiscipulum atque magistrum
collegamque dehinc, nenia maesta refer,
facundum doctumque virum, seu lege metrorum
condita seu prosis solveret orsa modis,
85 eripuit patri Lachesis quem funere acerbo
linquentem natos sexu in utroque duos:
nequaquam meritis cuius responderit heres
obscurus, quamvis nunc tua fama iuvet.
Mitis amice, bonus frater, fidissime coniunx,
90 nate pius, genitor: paenitet, ut fueris.
comis convivis, numquam inclamare clientes,
ad famulos numquam tristia verba loqui,
ut placidos mores, tranquillos sic cole manes
et cape ab Ausonio munus, amice, vale.
95 AETATE quamquam viceris dictos prius,
Patera, fandi nobilis;
tamen, quod aevo floruisti proximo
iuvenisque te vidi senem,
honore maestae non carebis neniae,
100 doctor potentum rhetorum.
tu Baiocassi stirpe Druidarum satus,
si fama non fallit fidem,
Beleni sacratum ducis e templo genus,
et inde vobis nomina:
105 tibi Paterae: sic ministros nuncupant
Apollinares mystici.
fratri patrique nomen a Phoebo datum
natoque de Delphis tuo.
doctrina nulli tanta in illo tempore
110 cursusque tot fandi et rotae:
memor, disertus, lucida facundia,
canore, cultu praeditus,
salibus modestus felle nullo perlitis,
vini cibique abstemius,
115 laetus, pudicus, pulcher, in senio quoque
aquilae ut senectus aut equi.
FACUNDE, docte, lingua et ingenio celer,
iocis amoene, Delphidi,
subtextus esto flebili threno patris,
120 laudi ut subibas aemulus,
tu paene ab ipsis orsus incunabulis
dei poeta nobilis,
sertum coronae praeferens Olympiae,
puer celebrasti Iovem:
125 mox inde cursim more torrentis freti
epos ligasti metricum,
ut nullus aequa lege liber carminum
orationem texeret.
celebrata varie cuius eloquentia
130 domi forisque claruit:
seu tu cohortis praesulem praetoriae
provinciarum aut iudices
coleres, tuendis additus clientibus
famae et salutis sauciis,
135 felix, quietis si maneres litteris
opus Camenarum colens
nec odia magnis concitata litibus
armaret ultor impetus
nec inquieto temporis tyrannici
140 palatio te adtolleres.
dum spem remotam semper arcessis tibi,
fastidiosus obviae,
tuumque mavis esse quam fati bonum,
desiderasti plurima,
145 vagus per omnes dignitatum formulas
meritusque plura quam gerens.
unde insecuto criminum motu gravi
donatus aerumnis patris,
mox inde rhetor, nec docendi pertinax,
150 curam fefellisti patrum,
minus malorum munere expertus dei,
medio quod aevi raptus es,
errore quod non deviantis filiae
poenaque laesus coniugis.
155 O FLOS iuvenum
spes laeta patris
nec certa tuae
data res patriae,
rhetor Alethi:
160 tu primaevis
doctor in annis:
tempore, quo te
discere adultum
non turpe foret,
165 praetextate,
iam genitori
conlatus eras
postque Paterae
et praeceptor.
170 ille superbae
moenia Romae
fama et meritis
inclitus auxit:
maior utroque
175 tu Burdigalae
lactus patriae
clara cohortis
vexilla regens,
cuncta habuisti
180 commoda fati,
non sine morsu
gravis invidiae:
omnia praecox
fortuna tibi
185 dedit et rapuit:
et rhetoricam
Horis adulti
fruge carentem,
et conubium
190 nobile soceris
sine pace patris,
et divitias
utriusque sine
herede domus.
195 solstitialis
velut herba solet
ostentatus
raptusque simul,
pubere in aevo
200 deseruisti
vota tuorum,
non mansuris
ornate bonis.
quam fatiloquo
205 dicte profatu
versus Horati:
Nil est ab omni
parte beatum.”
QUI colis laetos hilarosque mores,
210 qui dies festos, ioca, vota, ludum,
annuum functi memora Leonti
nomine threnum.
iste, Lascivus patiens vocari,
nomen indignum probitate vitae
215 abnuit numquam, quia gratum ad aures
esset amicas.
litteris tantum titulum adsecutus,
quantus exili satis est cathedrae,
posset insertus numero ut videri
220 grammaticorum.
Tu meae semper socius iuventae,
pluribus quamvis cumulatus annis,
nunc quoque in nostris recales medullis,
blande Leonti!
225 et iuvat tristi celebrare cura
flebilem cantum memoris querellae:
munus ingratum tibi debitumque
carmine nostro.
ROMULUM post hos prius an Corinthi,
230 anne Sperchei pariterque nati
Atticas musas memorem Menesthei
grammaticorum?
sedulum cunctis studium docendi,
fructus exilis tenuisque sermo:
235 set, quia nostro docuere in aevo,
commemorandi.
tertius horum mihi non magister,
ceteri primis docuere in annis,
ne forem vocum rudis aut loquendi
240 sic 1 sine cultu:
obstitit nostrae quia, credo, mentis
tardior sensus neque disciplinis
adpulit Graecis puerilis aevi
noxius error.
245 Vos levis caespes tegat et sepulcri
tecta defendant cineres opertos
ac meae vocis titulus supremum
reddat honorem.
ET te, quem cathedram temere usurpasse locuntur
250 nomen grammatici nec meruisse putant,
voce ciebo tamen, simplex, bone, amice, sodalis,
Iucunde, hoc ipso care magis studio:
quod, quamvis impar, nomen tam nobile amasti,
es meritos inter commemorande viros.
255 NUNC ut quemque mihi
flebilis officii
relligiosus honor
suggeret, expediam,
qui, quamvis humili
260 stirpe, loco ac merito,
ingeniis hominum
Burdigalae rudibus
introtulere tamen
grammatices studium.
265 Sit MACRINUS in his:
huic mea principio
credita puerities;
et libertina
SUCURO progenie,
270 sobrius et puerorum
utilis ingeniis,
et tu CONCORDI,
qui profugus patria
mutasti sterilem
275 urbe alia cathedram.
nec reticebo senem
nomine PHOEBICIUM,
qui Beleni aedituus
nil opis inde tulit;
280 set tamen, ut placitum,
stirpe satus Druidum
gentis Aremoricae,
Burdigalae cathedram
nati opera obtinuit:
285 permaneat series.
AMMONIUM et recinam 2 —
relligiosum etenim
commemorare meae
grammaticum patriequi
290 rudibus pueris
prima elementa dabat,
doctrina exiguus,
moribus inplacidis:
proinde, ut erat meritum,
295 famam habuit tenuem.
Pange et ANASTASIO
flebile, Musa, melum
et memora tenuem
nenia, grammaticum.
300 Burdigalae hunc genitum
transtulit ambitio
Pictonicaeque dedit,
pauper ibi et tenuem
victum habitumque colens,
305 gloriolam exilem
et patriae et cathedrae
perdidit in senio,
set tamen hunc noster
commemoravit honos,
310 ne pariter tumulus
nomen et ossa tegat.
HERCULANE, qui, profectus gremio de nostro et schola,
spem magis, quam rem fruendam praebuisti avunculo,
particeps scholae et cathedrae paene sucessor meae,
315 lubricae nisi te iuventae praecipitem flexus daret,
Pythagorei non tenentem tramitis rectam viam:
esto placidus et quietis manibus sedem fove,
iam mihi cognata dudum inter memoratus nomina.
OFFICIUM nomenque tuum, primaeve Thalasse,
320 parvulus audivi, vix etiam memini,
qua forma aut merito fueris, qua stirpe parentum,
aetas nil de te posterior celebrat.
grammaticum iuvenem tantum te fama ferebat,
tum quoque tam tenuis, quam modo nulla manet.
325 set quicumque tamen, nostro quia doctor in aevo
vixisti, hoc nostrum munus habeto, vale.
ET, Citari dilecte, mihi memorabere, dignus
grammaticos inter qui celebrere bonos,
esset Aristarchi tibi gloria Zenodotique
330 Graiorum, antiquus si sequeretur honos,
carminibus, quae prima tuis sunt condita in annis,
concedit Cei musa Simonidei.
urbe satus Sicula nostram peregrinus adisti,
excultam studiis quam propere edideras.
335 coniugium nanctus cito nobilis et locupletis,
invidia fati non genitor moreris.
at nos defunctum memori celebramus honore,
fovimus ut vivum munere amicitiae.
ELOQUII merito primis aequande, fuisti,
340 Agrici, positus posteriore loco:
aevo qui quoniam genitus functusque recenti,
dilatus nobis, non et omissus eras.
quocumque in numero, tristi memorabere threno: 5
unus honos tumuli, serus et ante datus.
345 tam generis tibi celsus apex, quam gloria fandi,
gloria Athenaei cognita sede loci:
Nazario et claro quondam delata Paterae
egregie multos excoluit iuvenes.
coniuge nunc natisque superstitibus generoque
350 maiorum manes
et monumenta foves.
FACETE, comis, animo iuvenali senex,
cui felle nullo, melle multo mens madens
aevum per omne nil amarum miscuit,
355 medella nostri, Nepotiane, pectoris,
tam seriorum quam iocorum particeps,
taciturne, Amyclas qui silendo viceris:
te fabulantem non Ulixes linqueret,
liquit canentes qui melodas virgines:
360 probe et pudice, parce, frugi, abstemie,
facunde, nulli rhetorum cedens stilo
et disputator ad Cleanthen Stoicum:
Scaurum Probumque corde callens intimo
et Epirote Cinea memor magis:
365 sodalis et convictor, hospes iugiter:
parum quod hospes, mentis agitator meae.
consilia nullus mente tam pura dedit
vel altiore conditu texit data.
honore gesti praesidatus inclitus,
370 decies novenas functus annorum vices,
duos relinquens liberos morte oppetis,
dolore multo tam tuorum quam meo.
INTER cognatos iam fletus, avuncule, manes
inter rhetoricos nunc memorandus eris
375 illud opus pietas, istud reverenda virorum
nomina pro patriae relligione habeant,
bis meritum duplici celebremus honore parentem
Arborium, Arborio patre et avo Argicio.
Stemma tibi patris Haeduici, Tarbellica Maurae
380 matris origo fuit: ambo genus procerum,
nobilis et dotata uxor, domus et schola, cultae
principum amicitiae contigerunt iuveni,
dum Constantini fratres opulenta Tolosa
exilii specie sepositos cohibet.
385 Byzanti inde arcem Thressaeque Propontidis urbem
Constantinopolim fama tui pepulit,
illic dives opum doctoque ibi Caesare honorus
occumbis patribus, Magne, superstitibus.
in patriam sed te sedem ac monumenta tuorum
390 principis Augusti restituit pietas,
hinc renovat causam lacrimis et flebile munus
annuus ingrata relligione dies.
EXUPERI, memorande mihi, facunde sine arte,
incessu gravis et verbis ingentibus, ore
395 pulcher et ad summam motuque habituque venusto:
copia cui fandi longe pulcherrima, quam si
auditu tenus acciperes, deflata placeret,
discussam scires solidi nihil edere sensus.
Palladiae primum toga te venerata Tolosae
400 mox pepulit levitate pari. Narbso inde recepit,
illic Dalmatio genitos, fatalia regum
nomina, tum pueros, grandi mercede docendi
formasti rhetor metam prope puberis aevi.
Caesareum qui mox indepti nomen honorem
405 praesidis Hispanumque tibi tribuere tribunal,
decedens placidos mores tranquillaque vitae
tempora praedives finisti sede Cadurca.
sed patriae te iura vocant et origo parentum.
Burdigalae ut rursum nomen de rhetore reddas.
410 NEC te Marcello genitum, Marcelle, silebo,
aspera quem genetrix urbe, domo pepulit:
sed fortuna potens cito reddidit omnia et auxit:
amissam primum Narbo dedit patriam,
nobilis hic hospes Clarentius indole motus
415 egregia natam coniugio adtribuit.
mox schola et auditor multus praetextaque pubes
grammatici nomen divitiasque dedit,
sed numquam iugem cursum fortuna secundat,
praesertim pravi nancta virum ingenii.
420 verum oneranda mihi non sunt, memoranda recepi
fata; sat est dictum cuncta perisse simul:
non tamen et nomen, quo te non fraudo, receptum
inter grammaticos praetenuis meriti.
RELLIGIO est, tacitum si te, Sedate, relinquam,
425 quamvis docendi munus indepte es foris,
communis patria est tecum mihi: sorte potentis
fati Tolosam nanctus es sedem scholae.
illic coniugium natique opulensque senectus
et fama, magno qualis est par rhetori.
430 quamvis externa tamen a regione reducit
te patria et civem morte obita repetit,
cumque vagantem operam divisae impenderis urbi,
arbitrium de te sumit origo suum.
et tua nunc suboles morem sectata parentis
435 Narbonem ac Romam nobilitat studiis;
sed quid conquerimur? Longum post tempus et illos 1
fama, velit nolit, Burdigalam referet.
HACTENUS observata mihi lex commemorandi
cives, sive domi seu docuere foris,
440 externum sed fas coniungere civibus unum
te, Staphyli, genitum stirpe Novem populis,
tu mihi, quod genitor, quod avunculus, unus utrumque,
alter ut Ausonius, alter ut Arborius.
grammatice ad Scaurum atque Probum, promptissime rhetor,
445 historiam callens Livii et Herodoti.
omnis doctrinae ratio tibi cognita, quantam
condit sescentis Varro voluminibus.
aurea mens, vox suada tibi, tum sermo quietus:
nec cunctator erat, nec properator erat.
450 pulchra senecta, nitens habitus, procul ira dolorque;
et placidae vitae congrua meta fuit.
TU quoque in aevum, Crispe, futurum
maesti venies commemoratus
munere threni.
455 qui primaevos fandique rudes
elementorum prima docebas
signa novorum:
creditus olim fervere mero,
ut Vergilii Flaccique locis 1
460 aemula ferres.
Et tibi Latiis posthabite orsis,
Urbice, Grais celebris, carmen
sic ἐλελείσω.
nam tu Crispo coniuncte tuo
465 prosa solebas et versa loqui
impete eodem,
priscos ut mox heroas olim
carmine Homeri commemoratos
fando referres:
470 dulcem in paucis ut Plistheniden,
et torrentis ceu Dulichii
ninguida dicta,
et mellitae nectare vocis
dulcia fatu verba canentem
475 Nestora regem.
Ambo loqui faciles, ambo omnia carmina docti,
callentes mython plasmata et historiam,
liberti ambo genus, sed quos meruisse deceret
nancisci, ut cluerent patribus ingenuis.
480 VICTORI studiose, memor, celer, ignoratis
adsidue in libris nec nisi operta legens,
exesas tineis opicasque evolvere chartas
maior quam promptis cura tibi in studiis,
quod ius 1 pontificum, quae foedera, stemma quod olim
485 ante Numam fuerit sacrifici Curibus:
quid Castor cunctis de regibus ambiguis, quid
coniugis e libris ediderit Rhodope:
quod ius pontificum, veterum quae scita Quintum
quae consulta patrum, quid Draco quidve Solon
490 sanxerit et Locris dederit quae iura Zaleucus,
sub Iove quae Minos, quae Themis ante Iovem,
nota tibi potius, quam Tullius et Maro nostri
et quidquid Latia conditur historia,
fors istos etiam tibi lectio longa dedisset,
495 supremum Lachesis ni celerasset iter.
exili nostrae fucatus honore cathedrae,
libato tenuis nomine grammatici:
longinquis posthac Cumae defunctus in oris,
ad quas de Siculo litore transieras.
500 sed modo nobilium memoratus in agmine gaude,
pervenit ad manes si pia cura tuos.
SET neque te maesta, Dynami, fraudabo querella,
municipem patriae causidicumque meae,
crimine adulterii quem saucia fama fugavit,
505 parvula quem latebris fovit Hilerda suis,
quem locupletavit coniunx Hispana latentem;
namque ibi mutato nomine rhetor eras,
rhetor Flavini cognomine dissimulatus,
ne posset profugum prodere culpa suum.
510 reddiderat quamvis patriae te sera voluntas,
mox residem rursum traxit Hilerda domus.
Qualiscumque tuae fuerit fuga famaque vitae,
iungeris antiqua tu mihi amicitia,
officiumque meum, sensus si manibus ullus,
515 accipe iam serum morte obita, Dynami.
diversis quamvis iaceas defunctus in oris,
commemorat maestis te pia cura elegis.
DOCTRINAE vitaeque pari brevitate caducum,
Glabrio, te maestis commemorabo elegis,
520 stemmate nobilium deductum nomen avorum,
Glabrio Acilini, 1 Dardana progenies.
tu quondam puero conpar mihi, discipulus mox,
meque dehinc facto rhetore grammaticus,
inque foro tutela reis et cultor in agris,
525 digne, diu partis qui fruerere bonis:
commode, laete, benigne, abstemie, tam bone dandis
semper consiliis, quam taciturne datis,
tam decus omne tuis quam mox dolor, omnia acerbo
funere praereptus, Glabrio, destituis:
530 uxore et natis, genitore et matre relictis,
eheu quam multis perdite nominibus!
flete diu nobis, numquam satis, accipe acerbum,
Glabrio, in aeternum commemorate, vale.
QUOS legis a prima deductos menide libri,
535 doctores patriae scito fuisse meae,
grammatici in studio vel rhetoris aut in utroque,
quos memorasse mihi morte obita satis est.
viventum inlecebra est laudatio: nomina tantum
voce ciere suis sufficiet tumulis,
540 ergo, qui nostrae legis otia tristia chartae,
eloquium ne tu quaere, set officium,
quo claris doctisque viris pia cura parentat,
dum decora egregiae commeminit patriae.
VALETE, manes inclitorum rhetorum:
545 valete, doctores probi,
historia si quos vel poeticus stilus
forumve fecit nobiles,
medicae vel artis dogma vel Platonicum
dedit perenni gloriae:
550 et si qua functis cura viventum placet
iuvatque honor superstitum:
accipite maestum carminis cultum mei
textum querella flebili.
sedem sepulcri servet immotus cinis,
555 memoria vivat nominum,
dum remeat illud, iudicis dono dei,
commune cunctis saeculum.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project

Tap any Latin word to look it up